Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 2, Caput VII
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est in anno quarto Darii regis: factum est verbum Domini ad Zachariam, in quarta mensis noni, qui est Casleu. Et miserunt ad domum Dei Sarasar et Rogommelech, et viri qui erant cum eo, ad deprecandam faciem Domini: ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: Numquid flendum est mihi in quinto mense: vel sanctificare me debeo, sicut feci iam multis annis? Et factum est verbum Domini exercituum ad me, dicens: Loquere ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo per hos septuaginta annos, numquid ieiunium ieiunastis mihi? et cum comedistis et cum bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis? Numquid non sunt verba quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur, et esset opulenta, et ipsa et urbes illius [Vulg. tacet illius] in circuitu eius, et ad austrum et in campestribus habitaretur? LXX: Et factum est in quarto anno sub Dario rege: factus est sermo Domini ad Zachariam, quarta die mensis noni qui est Casleu, et misit in [Al. de] Bethel Sarasar et Arabessser rex, et viri eius ut deprecarentur Dominum, dicens ad Sacerdotes domus Domini omnipotentis, et ad prophetas, dicens: Ingressa est huc in mense quinto sanctificatio, iuxta quod fecerunt iam annis pluribus: et factus est sermo Domini virtutum ad me, dicens: Dic ad omnem populum terrae, et ad sacerdotes, dicens: Si ieiunatis, et plangitis in quintis et septimis, et ecce septuaginta anni, numquid ieiunium ieiunastis mihi? et si comeditis aut bibitis, nonne vos comeditis, et vos bibitis? Numquid non ista sunt verba mea, quae locutus est Dominus in manibus prophetarum, qui fuerunt prius quando Ierusalem habitabatur, et erat abundans, et civitates eius per circuitum, et montana et campestria habitabantur? In quarto anno Darii regis, in mense nono, qui appellatur CASLEU,, et in quarta mensis eiusdem die miserunt ad domum Dei, id est, ad templum quod iam a Zorobabel et a Iesu fuerat instauratum, Sarasar et Rogommelech et caeteri qui cum eis erant, quos Persas fuisse duces regis Darii timentes Deum, Hebraei autumant: ut quia iam audierant templum esse constructum, quaererent a sacerdotibus domus Domini et prophetis, utrum secundum consuetudinem pristinam flere et ieiunare deberent, an luctum mutare laetitia. |
2 | Et est sensus sciscitantium: Quinto mense qui appellatur apud Romanos Iulius, a Nabuchodonosor subversa est Ierusalem, quam ob causam propter solitudinem templi huc usque ieiunavimus et planximus, et moerorem nostrum fletu et ieiuniis consolati sumus. Nunc quia dicitur, templum esse constructum, et videmus nequaquam causam permanere tristitiae, respondere quaesumus, utrum hoc facere debeamus, an moerorem gaudio commutare? Et simul considerandum quod fletus atque ieiunium sanctificatio dicitur. |
3 | Unde et in Ioel praeceptum est sacerdotibus, ut sanctificent ieiunium et praedicent curationem [Ioel. V]. Curat enim vulnera delinquentis, abstinentia et ieiunium, et curatos quosque sanctificat. Postquam interrogaverant Persarum duces per eos quos miserant, et ad sacerdotes atque prophetas sciscitantium fuerat expleta legatio, fit sermo Domini ad prophetam, imperans ut loquatur ad vulgum et ad sacerdotes, quid legatis debeant respondere. |
4 | Quando ieiunabatis et plangebatis in quinto mense captivitatis Ierusalem, et in septimo mense, quando Godolias interfectus est ab Ismael, per annos septuaginta desolationis templi et subversionis Ierusalem, numquid mihi proderat quod ieiunabatis [IV Reg. XXV] [Ier. XLI]? Et econtrario, si quando manducatis et bibitis, numquid non vobis et comeditis et potatis? Neque enim his rebus placatur Deus, sed bonis operibus, et si illius praecepta faciamus, quia esca nos non commendat Deo. |
5 | Neque si non manducaverimus, deficiemus: neque si manducaverimus, abundabimus. Numquid non haec sunt verba mea, adhuc stante Ierusalem et urbibus Iuda, quae loquebar ad vos in manibus prophetarum meorum, cum adhuc staret Ierusalem, et urbes Iuda rebus omnibus abundarent, et tam montana regio, quam campestris frugibus redundaret, et fidissima pace frueretur? Haec autem erant verba Domini, quae sequens Scriptura testatur, velle se verum iudicium et misericordiam in proximos, et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem non calumniari, et malum non cogitare in corde suo. |
6 | Haec, inquit, noluerunt facere, et surdis auribus mea imperia contempserunt: quam ob rem venit indignatio magna super Ierusalem; et quomodo illi me audire noluerunt, sic et ego non exaudivi eos: et nunc tanta scrupulositate quaerunt, quando debeant ieiunare et plangere, cum ante dixerim per Isaiam: Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus, neque ut humiliet homo animam suam; sed solve omne vinculum iniquitatis: dissolve obligationes violentarum cautionum: esurienti da panem tuum ex animo. |
7 | Si videris nudum, operi eum; et pauperem et absque tecto indue in tabernaculum tuum. Tunc erumpet temporanea lux tua, et sanitates tuae cito orientur [Isai. LVIII, 5, seqq.]. Hoc quod scriptum est in Septuaginta: Misit de Bethel Sarasar et Arabesser [Al. Arbath Sager] rex, nullus nostrorum potuit exponere: neque enim quod male versum est ex Hebraeo, ulla rationeexplanari potest. |
8 | Quis est enim iste Sarasar, vel Arabesser rex? aut cuius rex provinciae, aut in quam vel de qua misit Bethel? aut cuius Bethel rex esse poterat Arabesser, quae olim cum Iudaea fuerat destituta, et eo tempore nequaquam vocabatur Bethel, id est, domus Dei; sed Bethaven, id est, domus idoli? Hoc quoque quod sequitur: Ingressa est huc in mense quinto sanctificatio, sicut fecerant iam per multos annos, sic conantur exponere: sanctificationem ingressam, vasa templi quae a Nabuchodonosor sublata fuerant, illo tempore restituta. |
9 | De quinti autem et septimi ieiunio, tentaverunt referre ad dies hebdomadis. Sed quia sequitur, decimi ieiunium, compulsi sunt ad menses referre, et quod sit ipsum quinti, septimi decimique mensis ieiunium, omnino siluerunt. Unde priore simus explanatione contenti, et non inclinemur [Al. indignemur] ad falsos commentantium conatus qui de interpretationis errore venerunt. |
10 | (Vers. 8 seqq.) Et factum est verbum Domini ad Zachariam, dicens: Haec ait Dominus exercituum dicens: Iudicium verum iudicate, et misericordiam, et miserationes facite unusquisque cum fratre suo. Et viduam, et pupillum, et advenam, et pauperem nolite calumniari: et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo. |
11 | Et noluerunt attendere, et verterunt scapulam recedentem: et aures suas aggravaverunt, ne audirent: et cor suum posuerunt adamantem [Vulg. ut adamantem] ne audirent legem, et verba quae misit Dominus exercituum in spiritu suo per manum prophetarum priorum, et facta est indignatio magna a Domino exercituum. Et factum est sicut locutus est, et non audierunt: sic clamabunt et non exaudiam, dicit Dominus exercituum. Et dispersi eos per omnia regna, quae nesciunt; et terra desolata est ab eis, eo quod non esset transiens et revertens; et posuerunt terram desiderabilem in desertum. LXX: Et factus est sermo Domini ad Zachariam dicens: Haec dicit Dominus omnipotens, dicens: Iudicium iustum iudicate, et misericordiam et miserationem faciat unusquisque ad fratrem suum: et viduam, et pupillum, et pauperem non opprimatis: et malitiae unusquisque fratris sui nolite meminisse in cordibus vestris. |
12 | Et noluerunt attendere, et dederunt dorsum contemnens: et aures suas aggravaverunt, ut non audirent: et cor suum posuerunt inobediens, ut non audirent legem meam, et verba mea quae misit Dominus omnipotens in spiritu suo, in manibus prophetarum priorum. Et facta est ira magna a Domino omnipotente, et erit sicut dixi, et non audierunt eum. Sic clamabunt, et non exaudiam eos, dicit Dominus omnipotens: et eiiciam eos in omnes gentes quas ignoraverunt: et terra desolata est post eos a perambulante et revertente, et posuerunt terram electam in solitudinem. Haec magis volui, ista quaesivi, quae non facientes, captivitati estis traditi; et non desolationis ac mortis quinti mensis septimique ieiunium. |
13 | Iustum iudicium iudicate, ne audiatis in Psalmis: Usquequo iudicatis iniquitatem, et personas peccatorum sumitis? Iudicate pupillo et viduae: humilem et pauperem iustificate [Ps. LXXXI, 2, 3], ne vobis quoque loquatur Isaias: Qui iustificant impium propter munera: et quod iustum est iusto auferunt [Isai. V, 23]: et propter vos Abacuc ex persona eorum qui opprimuntur, Deo faciat invidiam: Contra me factum est iudicium, et iudex accipit: ideo dissipata est lex, et non pervenit usque ad finem iudicium, quia impius opprimit iustum [Abac. I, 3, 4]. Nec novum putemus Dei esse praeceptum, olim per Moysen ista mandaverat: Sic magnum iudicabis ut parvum: personam non accipies, et pauperis non misereberis in iudicio: quoniam Dei iudicium est [Deut. I, 17]. Misericordiam quoque et miserationes faciet unusquisque cum fratre suo. Post iudicii severitatem sequatur in cunctos clementia, et maxime in fratres, quos vel eiusdem sanguinis, vel unius nobiscum fidei esse perspicimus. |
14 | Viduam quoque et pupillum, de quibus nobis praeceptum est: Esto pupillis pater, et pro viro matri eorum; iudicans pupillum, et iustificans viduam [Eccl. IV, 10]. Et advenam et pauperem nolite calumniari, quia alterum peregrinatio, alterum egestas humilem facit. Et malum vir fratri suo non cogitet in corde suo, sive ut a Septuaginta dicitur: Et malitiae unusquisque fratris sui non meminerit in cordibus suis [Luc. X]. Fratrem autem et proximum, vel omne hominum genus debemus accipere; quia ex uno sumus parente generati, vel eos qui domestici fidei sunt, iuxta parabolam Evangelii, quae proximum non consanguineum, sed omnes homines vult intelligi. |
15 | Quod autem ante debeat ira finiri, quam sol occumbat, et omnium malorum quae ab aliis passi sumus, deleri memoria, et in multis locis legimus, et maxime in Ieremia, qui ex persona Dei loquitur: Et malitiae proximi sui unusquisque in cordibus vestris ne memineritis. Cum ego ista praeceperim, illi attendere noluerunt, et verterunt scapulam recedentem, sive dorsum contemnens, ex habitu corporis mea imperia respuentes. Solemus enim quando rugata fronte, et nare contracta contemnimus admonentes, dorsum vertere, iuxta illud quod scriptum est: Verterunt ad me dorsa, et non facies suas [Ierem. II, 27]. Et aures, inquit, suas aggravaverunt ne audirent, sicut aspidis [Al. aspides] surdae obturantis [Al. obturantes] aures suas, quae non audiet [Al. exaudient] vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. |
16 | Ingravaverunt enim aures suas ut non audirent, et cor suum posuerunt, ut non acquiescerent legi Dei. Unde Isaias ad eos comminans loquitur: Incrassatum est cor populi huius, et auribus suis graviter audierunt, et oculos suos clauserunt, ne forte viderent oculis suis, et audirent auribus, et corde intelligerent, et converterentur, et ego sanarem eos [Isai. VI, ] [et Act. XVIII, 27]. Porro quod dicitur iuxta Hebraicum: Et cor suum posuerunt adamantem [Al. ut adamantem], duritiam cordis ostendit, et cor lapideum, quod noluerint verba Dei suscipere. |
17 | Adamas enim lapis fortissimus, qui Hebraice dicitur SAMIR, intantum durus est, ut omnia metalla confringat, et ipse non confringatur ab ullo. Unde a Graecis indomabilis dicitur. Ab hoc adamante induratum est cor Pharaonis, ne dimitteret populum Dei [Exod. VII et seqq.]. Et quia habuerunt, immo posuerunt cor suum adamantem, propria voluntate cordis duritiam suscipientes, ne audirent verba Domini, quae misit in spiritu suo, id est, in Spiritu sancto per manum prophetarum priorum, Isaiae, Osee, et caeterorum, qui mundas habuerunt manus, quos ante captivitatem fuisse manifestum est: idcirco ad magna peccata, magna facta est indignatio, et Domini verba completa sunt, par pari referentis, ut sicut illi ambulaverunt ad eum perversi, et ipse adversum eos perversus incederet, et non audiret verba inclamantium, quia et illi verba Domini surda aure contempserint. |
18 | Quamobrem et dispersit eos per omnia regna quae nesciunt, Assyriorum, et Chaldaeorum, Medorum, atque Persarum, et gentium caeterarum, quae his imperiis subiacebant, et in quarum terris disseminati sunt. Et omnis Iudaea deserta est, eo quod nullum habuerit habitatorem, et non esset in ea transiens et revertens. Et terram quae favus erat prae omnibus terris et propter abundantiae multitudinem lacte et melle manabat, verterunt in solitudinem. |
19 | Possumus haec et ad eos referre, qui in Ecclesia delinquentes, proiecti sunt de terra confessionis; quia noluerunt audire Dominum, et verterunt ad eum scapulam recedentem, et aures suas aggravaverunt, et cor posuerunt ut adamantem. Et facta est super eos indignatio Domini, et dispersi sunt per omnia regna vitiorum, et desolata est terra eorum, vel anima vel corpus, non habens habitatorem Dominum, nec in se spiritum revertentem. |
20 | Et terra quondam desiderabilis, quae erat hospitium Trinitatis, versa est in desertum, habitationemque draconum. Quae plana sunt, velociter transeamus, ut in obscuris spatium disserendi sit: non enim longos florentesque tractatus in quibus plausibilis ludit oratio, sed commentarios scribimus, quorum officium est, praeterire manifesta, obscura disserere. |