Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 2, Caput VI
1 | (Vers. 9. seq.) Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Sume a transmigratione ab Holdai et a Tobia, et ab Idaia, et venies tu in die illa, et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae qui venerunt de Babylone. Et sumes argentum et aurum, et facies coronas, et pones in capite Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum dicens: Haec ait Dominus exercituum, dicens: Ecce vir, Oriens nomen eius, et subter eum orietur, et aedificabit templum Domini. |
2 | Et ipse exstruet templum Domino, et ipse portabit gloriam, et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio: et consilium pacis erit inter illos duos. Et coronae erunt Helem et Tobiae et Idaiae et Hen filio Sophoniae, memoriale in templo Domini. Et qui procul sunt, venient et aedificabunt in templo Domini, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. |
3 | Erit autem hoc, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Accipe quae de captivitate sunt a principibus, et ab utilibus eius, et qui cognoverunt eam: et ingredieris tu in die illa in domum Iosiae filii Sophoniae, qui venit de Babylone, et accipies argentum et aurum, et facies coronas, et impones super caput Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et dices ad eum: Haec dicit Dominus omnipotens: Ecce vir, Oriens nomen eius, et subter eum orietur, et aedificabit domum Domini, et ipse accipiet virtutem, et sedebit, et imperabit super throno suo. |
4 | Et erit sacerdos a dextris eius, et consilium pacis erit inter duos: corona autem exspectantibus et utilibus eius, et qui cognoverunt eam, et in gratiam filii Sophoniae, et in psalmum in domo Domini, et qui longe sunt ab eis, venient et aedificabunt in domo Domini. Et scietis quia Dominus omnipotens misit me ad vos, et erit, si auditu audieritis vocem Domini Dei vestri. Semel proposui arcana eruditionis Hebraicae, et magistrorum synagogae reconditam disciplinam, eam dumtaxat, quae Scripturis sanctis convenit. Latinis auribus prodere. Quamobrem necesse mihi est in locis obscurissimis historiae lineas ducere, et sic quae ab ecclesiasticis viris accepi, proferre in medium, lectoris arbitrio quid magis sequi debeat, relinquens. |
5 | Et primum lectionis ordo reddendus est, ut quod dicitur, iuxta litteram perspicuum fiat. Accipe, inquit, ab Holdai, et a Tobia, et ab Idaia, qui de Babylonica captivitate venerunt, et sumes ab eis quae offeruntur munera, argentum, et aurum, et intrabis domum Iosiae, filii Sophoniae; et ibi facies coronas, auri atque argenti varietate distinctas, non unam coronam; sed vel duas vel plures: ATAROTH quippe, id est, στέμματα, non unum, sed vel dualem, vel pluralem numerum significant. |
6 | Cumque coronas feceris, impones unam ex eis in capite Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et loqueris ad eum: Haec dicit Dominus omnipotens: Ecce vir cuius nomen est, Oriens, quod Hebraice dicitur SEMA, non per SIN, sed per SADE litteram scriptum. Qui idcirco Oriens, id est, ἀνατολὴ, vel ἀναφύη, sive βλάστημα, nuncupatur, id est, germen, quia ex se repente succrescet, et ex radice sua in similitudinem germinis pullulabit, qui vir aedificabit templum Domini. |
7 | Cumque illud exstruxerit, ipse quoque portabit gloriam, id est, coronam alteram, quae Hebraice HOD, et ab alio ἐπιδοξότης: ab alio εὐπρέπεια: ab alio ἀρετὴ: ab alio δόξα scribitur, quae vel inclytum, vel decorem, vel virtutem, vel gloriam sonant. |
8 | Significari autem putant Zorobabel, qui ex humili atque captivo in ducem populi Iudaici repente consurgens, aedificavit templum Domini, et sedit super solio suo, et principis potestate dominatus est: sed et pontifex, inquit, Iesus filius Iosedec sedebit in sacerdotali throno, et iunctis animis atque consiliis, Dei populum gubernabunt. Et erit pax inter duos illos, hoc est, inter eum qui de tribu regia est, et eum qui de Levitica stirpe descendit, ut sacerdotium pariter et regnum Dei populum regant, ipsasque coronas quas de auro feceris et argento, postquam impositae fuerint capiti Iesu filii Iosedec et capiti Zorobabel filii Salathiel, nominibus eorum a quibus oblatae sunt, consecrabis in templo, id est, Helem, et Tobiae, et Idaiae, et Hen. Nomen secundum et tertium idem est quod supra. Primum mutatum est, et pro Holdai nunc Helem posuit. |
9 | Quartum quod supra non dixerat additum, hoc est Hen, de quibus loquemur in consequentibus. Repositis autem, ait, coronis in templo Domini, et in sempiternam memoriam consecratis, de toto orbe terrarum, et procul positae gentes venient, et aedificabunt in templo meo unusquisque pro viribus suis. Et tunc exitu rerum et prosperitate omnium cognoscetis, quod Dominus miserit me, et ipso cuncta iubente, praedixerim. |
10 | Haec autem omnia erunt, si obedieritis praeceptis Domini, et mandata illius feceritis. Holdai interpretatur deprecatio Domini, quod Graece significantius dicitur λιτάνευσις Κυρίου Tobia, bonus, Domini. Idaia, notus Domini. Pro HOLDAI, nunc in primo loco posuit HELEM, quod interpretatur somnium; et in quarto loco addidit HEN, id est, gratia. Horum quatuor hominum coronae erunt apud filium Sophoniae, quem supra Iosiam legimus, qui custos et aedituus est templi Domini, et ibi aeterna statione requiescent. |
11 | Hebraei Ananiam, Azariam et Misael de captivitate venientes aurum et argentum in munera templi, et coronas pontificis, ac ducis attulisse commemorant, et quem supra non dixerat, Hen, id est, gratiam, Danielem venisse cum munere, et idcirco Helem positum pro Holdai, ut ex interpretatione nominis quod dicitur somnium, ostendatur in captivitate positum Danielem, et tres pueros regalis somnii mysteria cognovisse. Assumptis enim tribus pueris, Daniel oravit Dominum, et interpretationem somnii consecutus est [Daniel. II]. Haec iuxta historiam Circumcisio conatur exponere. |
12 | Nobis autem incumbit necessitas iuxta LXX interpretes dicere quae nostri dixere maiores. Accipe a captivitate, et a principibus, et ab utilibus eius, et ab his qui cognoverunt eam, aurum, et argentum, et ingressus in domum Iosiae filii Sophoniae, qui et ipse venit de Babylone, fac in ea coronas aureas et argenteas, quas impones super caput Iesu filii Iosedec sacerdotis magni. |
13 | Captivitas Iudaeorum, id est, populi Dominum confitentis, vitia sunt atque peccata: quae, qui coeperit agere poenitentiam, et desiderare pristinam Ierusalem, id est, Ecclesiam Christi, in Babylone deserit ac dimittit, et offertur a principibus captivorum, et ab utilibus eius, id est, captivitatis (qui et ipsi pro utilitate sua traditi sunt angelo Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret [I Cor. V], et ab his qui cognoscunt eam, videlicet captivitatem, in bonam partem post supplicia esse vertendam. |
14 | Offertur autem aurum et argentum ab his, qui et sensu, et sermone Dominum confitentur, et fiunt ex eo, id est, auro et argento coronae in domo Iosiae, qui interpretatur salvatus, et est filius visitationis Domini, id est, ἐπισκοπῆς Κυρίου. Visitatur enim a Domino qui prius male aegrotaverat. |
15 | Et recte dicitur Iosias, salvatus, quia et ipse reversus est de Babylone. Imponuntur autem coronae, vel corona, Iesu filio Iosedec sacerdoti magno, quia nobis proficientibus et reversis ad meliora, per singulas virtutes nostras Dominus coronatur: immo nobis virtute poenitentiae coronatis, salvator in singulis coronam accipit, iuxta illud quod et Paulus loquitur: De caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus iustus iudex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum Domini Salvatoris nostri Iesu Christi [I Tim. IV, 8]. Unde a corona iustitiae et Pater Domini Salvatoris nomen accepit. Iosedec enim interpretatur Dominus iustitiae, eo quod reddat unicuique secundum opera sua. |
16 | De hac corona et Iacobus in Epistola sua loquitur: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se [Iacob. II]. Iubetur autem prophetae ut postquam coronam imposuerit, vel coronas, super caput Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, loquatur ad eum, et dicat: Haec dicit Dominus: Ecce vir, Oriens nomen eius: et subter eum orietur, et reliqua. |
17 | Non Iesum dividimus, nec duas personas in unam possumus facere personam; sed ipse qui Iesus appellatur, eo quod salvaverit mundum, et Oriens dicitur, quia in diebus eius orta est iustitia. Et canitur in Psalmo: Veritas de terra orta est [Ps. LXXXIV, 12], eo quod de utero virginali in saeculorum consummatione generatus dixerit: Ego sum veritas [Ioan. XIV, 6], et extrema hora venerit, iuxta Ioannis Epistolam dicentis [I Ioan. II, 18]: Filioli, nunc extrema hora est, in qua stantem, et nihil agentem gentium populum conduxit ex denario, et misit ad vineam [Matth. XX]. Alioquin si secundum diversitatem nominum diversus efficitur, alius erit pastor, alius aries, alius agnus, alius ianua, alius lapis offensionis, et petra scandali. |
18 | Iste igitur qui nostris virtutibus coronatus est, orietur et appellabitur Oriens. Ad quem locutus est Pater: Filius meus es tu: ego hodie genui te [Ps. II, 7]: Et subter eum orietur multitudo credentium, et aedificabit domum Domini, Ecclesiam, et ipse accipiet virtutem et decorem ac profectum, et gloriam singulorum, et sedebit et dominabitur in throno suo, in throno David, de quo et in Evangelio scriptum est: Et erit sacerdos a dextris eius [Luc. I], sive iuxta Hebraicum, super thronum suum; quia ipse et rex et Pontifex est: et sedebit tam in regali, quam in sacerdotali throno, et consilium pacificum erit inter utrumque, ut nec regale fastigium sacerdotalem deprimat dignitatem, nec sacerdotii dignitas regale fastigium, sed in unius gloria Domini Iesu utrumque consentiat. |
19 | Legi in cuiusdam libro hoc quod dicitur [Zach. VI, 13]: Et consilium pacificum erit inter duos, ad Patrem referri et ad Filium: quia non suam, sed Patris venerit facere voluntatem, et Pater in Filio sit, et Filius in Patre [Zach. XIV]. Corona autem, id est, insigne victoriae, cum Christus fuerit coronatus, his quoque repromittitur, qui exspectant eum, et intelligunt utilitatem quondam captivitatis suae, et noverunt Dei universa mysteria, ut sint in gratiam filii Sophoniae, hoc est visitationis Domini. |
20 | Et qui in Babylone dicebant [Ps. CXXXVI, 1, 2]: Super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: in salicibus in medio eius suspendimus organa nostra, postquam reversi fuerint in Ierusalem, accipiant Psalmum et tympanum, et canant in Ecclesia Domini, et qui per maiora peccata longe fuerant ab Iudaea, et confessione verissima, veniant, et per singulos profectus suos aedificent domum Domini, et tunc universi pari mente cognoscant, quod Dominus omnipotens prophetam miserit ad eos. |
21 | Fient autem omnia quae promissa sunt, si Dominum audire voluerint, et acta poenitentia, in bonis operibus manserint. |