Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 1, Caput V
1 | (Vers. 1 seqq.) Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans, et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo eius viginti cubitorum, et latitudo eius decem cubitorum. Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egredietur super faciem universae terrae: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, iudicabitur, et omnis iurans ex hoc similiter iudicabitur. |
2 | Educam illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis, et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter, et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam, et ligna eius, et lapides eius. LXX: Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi falcem volantem. Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video falcem volantem, longitudinis cubitorum viginti, et latitudinis cubitorum decem. |
3 | Et dixit ad me: Haec est maledictio quae egreditur super faciem omnis terrae: quia omnis fur ex hoc usque ad mortem punietur, et omnis periurus ex hoc usque ad mortem cruciabitur. Et educam illud, dicit Dominus omnipotens, et ingredietur in domum furis, et domum iurantis in nomine meo mendaciter, et requiescet in medio domus eius, et consumet eum, et ligna eius, et lapides eius. Conversus, inquit propheta, ad aliam visionem, et a laetis atque felicibus oculos meos ad tristiora sustollens, cerno volumen volans quod Hebraice dicitur MEGELLA [Al. Gemell.], et ab Aquila et Theodotione versum est διφθέρα, a Symmacho κεφαλὶς, id est, capitulum, iuxta illud quod in psalmo legimus: In capitulo libri scriptum est de me [Ps. XIX, 8]; sive iuxta Septuaginta δρέπανον πετόμενον, id est, falcem volantem. Omnia enim quae supra viderat, aedificationem templi, adventum Domini Salvatoris, libertatem de Babylone populi nuntiarant. Itaque ne elevaretur cum Apostolo cor eius (cui datus est angelus Satanae qui eum colaphizaret [II Cor. XII], ne se extolleret), videt et ipse quae tristia sunt, ut quidquid ex bonorum revelatione arrogantiae creverat, ex tristium comminatione decrescat. Volumen autem volans ostenditur, in quo omnium peccata descripta sunt, ut unusquisque recipiat secundum opera sua, sive bonum, sive malum, dicente Daniele: Throni positi sunt, et libri aperti sunt [Dan. VII, 10]. Sin autem falcem accipimus, ut LXX transtulerunt, de Apocalypsi Ioannis sumamus exemplum, in qua scriptum est: Et respondit angelus, et dixit ei qui sedebat super equum: Mitte falcem tuam acutissimam, et mete vineam tuam, quoniam maturae sunt uvae eius [Apoc. XIV, 18]. Pro falce in Deuteronomio sagittas et gladium legimus: Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes [Deut. XXXII, 42]. Et quia Deus angelis peccantibus non pepercit, qui proprio vitio habitaculum perdidere coeleste, ideo ipse dicit per Isaiam: Inebriatus est gladius meus in coelo [Isai. XXXIV, 5]. Gladio enim interibunt omnes peccatores populi, non utique gladio corporali (siquidem multae et diversae praeter gladium ad mortem viae sunt), sed gladio spirituali, quo percutiendi sunt qui non egerunt poenitentiam, et quibus comminatur Psalmista proclamans: Nisi convertamini, gladium suum vibrabit: arcum suum tetendit, et paravit illum: et in ipso paravit vasa mortis [Psal. VII, 13 ] [et 14]. Et in Ieremia legimus: Usquequo secabis mucro, vel gladius Domini? Usquequo non quiesces? convertere in vaginam tuam [Ier. XLVII, 6]. Iste gladius non solum falx appellatur, quae fenum, stipulam, spinasque succidit; sed et securis arborum dicitur, quae succidet eos, qui non fecerint dignos fructus poenitentiae. |
4 | Et de quibus Ioannes Baptista proclamabat: Ecce securis ad radices arborum posita est: Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Matt. III, 10]. Volumen istud in quo peccata omnium describuntur, sive falx quae cunctorum delicta succidit, mittitur in vineam Sodomorum, de qua scriptum est: Inimici nostri insipientes: ex vinea enim Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorrhis: Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis eis. |
5 | Furor draconum, vinum eorum et furor aspidis insanabilis [Deut. XXXII, 31 seqq.]. Haec falx viginti habet cubitos longitudinis, et decem latitudinis, in quo numero tristibus laeta sociantur. Ad hoc enim Dominus corripit ut emendet. In vicesimo, qui ex duabus decadibus efficitur, austera et tristia nuntiantur: in decimo, id est, una decade, meliora et prospera: per omnia enim flagella atque supplicia eruditur Israel. Simulque moneamus eos qui parva putant crimina furtum atque periurium, quod inducatur maledictio quae in volumine ac [Al. a] falce descripta est, in domum furis atque periuri, et commoretur in ea, et omnia eius ligna lapidesque consumat. Quod si in his quae minora putantur (furtum dico, et periurium) tanta poenarum comminatio est, quid dicemus de fornicatione, adulterio, homicidio, sacrilegio, cunctisque criminibus, quae ab Apostolo inter carnis opera numerantur [Galat. V]? Legi viginti cubitos longitudinis, et decem latitudinis, ad aetatem referri Domini Salvatoris, id est tricenarium numerum efficere: quod non iudicet Pater quemquam: sed omne iudicium dederit Filio, et ab eo mundus iudicandus sit [Ioan. V]. |
6 | (Vers. 5 seqq.) Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid sit hoc quod egredietur. Et dixi: Quidnam est? Et ait: Haec est amphora egrediens; et dixit: Haec est oculus eorum in universa terra. Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphorae. |
7 | Et dixit: Haec est impietas, et proiecit eam in medium amphorae, et misit massam plumbeam in os eius. LXX: Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Suspice oculis tuis, et vide quid sit quod egreditur; et dixi, Quid est? Et ait: Haec est mensura quae egreditur. Et ait: Haec est iniquitas eorum in omni terra. |
8 | Et ecce talentum plumbi elevatum est: et ecce mulier una sedebat in medio mensurae, et dixit: Haec est iniquitas, et proiecit eam in medio mensurae, et proiecit lapidem plumbeum in os eius. Amphora sive mensura egrediebatur, et ferebatur in aere. Et ne dubitaremus quo proprie vocabulo nuncupetur, ipse angelus, qui ostenderat amphoram, sive mensuram, illi nomen imponit, et dicit, iuxta Septuaginta, haec est iniquitas eorum in universa terra; iuxta Hebraeos: Hic [Al. Haec] est oculus, id est, ostensio omnium peccatorum. |
9 | Et ecce mulier sedebat in medio amphorae, vel mensurae, quae apud Hebraeos dicitur EPHA, crebroque a LXX in οἴφι [Al. ephi] vertitur; et haec ipsa mulier vocabatur impietas. Cum haec itaque [Al. ita] cerneret, ecce talentum plumbi, id est, massa instar lapidis ferebatur, vel suo impetu, vel Domini iussione, vel ferebatur ab alio cuius nomen tacitum est. |
10 | Angelus autem iste qui loquebatur in propheta, et egrediens ex eo, illi universa monstrabat, arripuit mulierem quae vocabatur impietas, et praecipitem misit in medium amphorae, quae prius libere ferebatur, et supra amphoram sedens, omnibus apparebat. Ac ne forte rursum elevaret caput, et sua iniquitate et impietate gauderet, talentum plumbi in modum gravissimi lapidis mittit in os amphorae: ut impietatem in medio opprimat atque concludat, ne quo [Al. quoquo] modo possit erumpere. Haec quasi umbras quasdam et lineas futurae imaginis duximus, ut quod reliquum est suis coloribus impleamus. Angelus qui loquebatur in propheta, egressus de eo, et quasi cominus loquens, praecipit illi ut levet oculos suos, et videat peccata populi Israel in mensuram coacervata perfectam, et impleta delicta cunctorum: et hanc esse oculum eorum, quod Hebraice dicitur ENAM, et scribitur per AIN, IOD, NUN, MEM: Sive iniquitatem eorum; quae si per VAU litteram scripta esset, recte legeretur ONAM [Al. UNAM] , ut LXX putaverunt: et hic error in editione Vulgata frequenter inolevit, ut quia VAU et IOD litterae eadem forma, sed mensura diversae sunt, altera legatur pro altera. |
11 | Haec amphora sive mensura, oculus eorum est in universa terra, hoc est, ostensio peccatorum, ut quorum vitia dispersa latitabant, in unum coacervata oculis omnium panderentur, ut egrederetur de loco suo Israel, et cunctis gentibus qualis in terra sua fuerit, monstraretur. Et ecce talentum plumbi portabatur. Pro talento plumbi, in consequentibus legimus lapidem plumbi. |
12 | Talentum vocatur CHACHAR; lapis ABEN. Ipse est igitur lapis plumbi, qui et talentum plumbi, quod nos manifestius exprimentes, massam vel sphaeram plumbi interpretati sumus, ex quo significatur pondus gravissimum peccatorum. Et super hanc mensuram atque amphoram omnium delictorum, media sedebat impietas, quam alio nomine idololatriam possumus appellare, et negationem Dei. |
13 | Unde a Salvatore dicitur ad Iudaeos: Implete mensuram patrum vestrorum [Matth. XXIII, 32]. Haec impietas quae sedebat super peccata Israel, et in suo scelere gloriabatur, postea mittitur in medium Babylonis, et captivitatis malo premitur. Vel iuxta Theodotionem, ipsa se proiicit et abscondit in medium amphorae, ducitque super se pondus gravissimum plumbi, ut obturatum os habeat, et ultra se iactare non possit. Vel certe ab angelo Dei opprimitur, ut quae prius laetabatur in scelere, aeterno silentio conticescat. Quo autem, et a quibus conclusa portetur, sequens lectio docet. |
14 | (Vers. 9 seqq.) Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Et dixit ad me: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam. LXX: Et levavi oculos meos, et vidi, et ecce duae mulieres egredientes, et spiritus in alis earum, et ipsae habebant alas sicut alae sunt upupae. |
15 | Et elevaverunt mensuram inter terram et coelum. Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt mensuram? Et dixit ad me: Ut aedificent ei domum in terra Babylonis, et praeparent, et ponant eam ibi super sedem suam. Duas mulieres egredientes, Iudaei arbitrantur regnum Medorum et Macedonum, quorum utrumque afflixerit populum Babylonium, et ibi impietas eorum sedem posuerit. |
16 | Hoc autem arte confingunt, ne quod de se dictum est, in se intelligatur. Duae enim mulieres quae egrediuntur, haud dubium quin de terra Iudaea, accipiendae sunt decem et duae tribus: quarum alterae ab Assyriis, alterae a Chaldaeis captae sunt. Et in alis earum erat spiritus, id est potestas diaboli, de quo in Ecclesiaste scriptum est: Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris [Eccl. X, 4]. Et in Evangelio spiritum immundum legimus qui cum de domo sua fuerit eiectus, circumiens deserta et arida, cum aliis septem spiritibus nequioribus se, revertitur in pristinam domum [Luc. XI]. Ab hoc igitur spiritu istae mulieres quasi vento flatuque raptatae, volatu celeri ferebantur, et habebant alas; iuxta Hebraicum ASIDA, quod Aquila, Symmachus, et Theodotio herodionem; soli LXX upupam transtulerunt. Asidam Hebraei milvum putant, avem rapacissimam, et semper domesticis avibus insidiantem; herodionem vero, hi qui de volucrum scripsere naturis, tria genera autumant: unum album, aliud stellatum; tertium nigrum, quod et saevissimum est et sanguinarium, et pugnans ad coitum impatiens: ita ut ex oculis eorum erumpat cruor. |
17 | Upupam autem, quam nos de Graeci nominis similitudine traximus (nam et ipsi popam appellant ab eo, quod stercora humana consideret [Al. consideat], avem dicunt esse spurcissimam, semper in sepulcris, semper in humano stercore commorantem: denique et nidum ex eo facere dicitur, et pullos suos de vermiculis stercoris alere putrescentis. |
18 | Quamcumque ex tribus avibus intelligere volueris asidam, convenit istis mulieribus Iudae, et Israeli, quae propter peccata putentia traditae sunt daemonum potestati, et ab eis ductae in captivitatem. Tuleruntque amphoram sive mensuram, in qua clausa tenebatur impietas, massa plumbi desuper posita ne possit exire, et pondus gravissimum omnium peccatorum per aerem inter terram et coelum . Quod propheta intelligens, non interrogabat [Al. interrogat] quae sint istae mulieres (patebat enim spiritui prophetali) nec quid portent, de quo supra fuerat eruditus; sed quo portent. Denique sequitur: Dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istae deferunt amphoram? Qui respondit: Ut aedificetur ei domus in terra Sennaar. Pro quo Septuaginta transtulerunt, in terra Babylonis. Sennaar enim campus est Chaldaeorum, in quo hi qui moverant ab Oriente pedes suos, et in Dei servitute stare non poterant, aedificaverunt turrim superbiae [Genes. XI]; unde et civitas ipsa appellata est Babylon, id est, confusio, eo quod ibi linguae omnium confusae sint atque permixtae. |
19 | Impietas ergo defertur ab istis mulieribus in Babylonem: ut ibi aedificetur domus eius, et stabiliatur, et ponatur super basem suam, et aeterna statione requiescat. Vere enim in Babylone sedes est impietatis, et iuxta historiam et iuxta mysticos intellectus. Si volueris duas mulieres accipere haereticorum populos et Iudaeorum (quorum utrique egrediuntur a facie Dei, et spiritu feruntur incerto, et habent alas milvi, herodii, et upupae, dum semper in modum perdicis faciunt divitias, non cum iudicio [Ierem. XVII], et de Ecclesia rapere festinant, et contentionibus ac iurgiis delectantur, et quoscumque deceperint, trahunt ad interitum, volutantur in coeno libidinum et sordibus sempiternis), istae mulieres levant pondus impietatis gravissimum, et aedificant in confusione domum suam, et serviunt regi Babylonio, ut ibi habitent haereticorum populi et Iudaeorum, ubi morantur idololatriae, ligno et lapidibus servientes. |