monumenta.ch > Hieronymus > 4
Hieronymus, in Zachariam, , III <<<     >>> V

Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 1, Caput IV

1 (Vers. 1.) Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo. LXX: Et reversus est angelus, qui loquebatur in me, et suscitavit me sicut suscitari solet homo de somno suo. Quo enim abierat, ut reverteretur, maxime qui loquebatur in propheta, et absque eo in quo loquebatur esse non poterat. Sed quotiescumque humana fragilitas suae relinquitur imbecillitati, Dei [Al. Deus] a nobis et angelorum eius auxilium abire credendum est. Ergo et propheta stupore magnae visionis attonitus, tota mente torpebat, et clarum veritatis lumen videre non poterat: unde a visione praeterita suscitatur ad aliam visionem quasi de somno evigilans, ut videat quod clausis oculis non videbat.
2 Dicamus et aliter. Proverbium Salomonis testimonium est: Si sederis, absque timore eris: si autem dormieris, dulciter dormies, et non timebis terrorem supervenientem tibi, nec impetus impiorum ingruentes [Prov. III, 23 et seqq.]. Qui hoc somno dormierit, et audierit dictum de se quod scriptum de Lazaro legimus: Si dormit, salvus erit [Ioan. XI, 12], poterit cantare cum sponsa: Ego dormio, et cor meum vigilat [Cant. V, 2]. Videamus ergo ad quae contemplanda quasi de somno propheta consurgat.
3 (Vers. 2 seqq.) Et dixit ad me, quid tu vides? et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas eius super caput ipsius: et septem lucernae eius super illud: septem et septem infusoria lucernis, quae erant super caput eius. Et duae olivae super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris eius. Et respondi, et aio ad angelum, qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, domine mi? Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Numquid nescis quid sunt haec? et dixi: non, domine mi. Et respondit, et ait ad me, dicens: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens: Non in exercitu, nec in robore; sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum? et educet lapidem primarium, et exaequabit gratiam gratiae eius. LXX: Et dixit ad me, quid tu vides? Et dixi: Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas [Victorius corrigit, super illud, scilicet candelabrum. Tum Regin. ms., et septem lucernae, in recto.] super eum; et septem lucernas super illud, et septem infusoria lucernarum, quae erant super illud. Et ecce duae olivae super illud, una a dextris lampadis, et una a sinistris: et interrogavi, et dixi ad angelum qui loquebatur in me, dicens: Quid sunt haec, Domine? respondensque angelus qui loquebatur in me, dixit ad me: Non cognoscis quid sunt haec? Et dixi: Non, domine.
4 Et respondit et ait ad me dicens: Iste est sermo Domini ad Zorobabel, dicens: Non in fortitudine magna, neque in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus omnipotens: Quis es tu, mons magne, ante faciem Zorobabel, ut corrigas? et educam lapidem haereditatis: aequalitatem gratiae gratiam eius. Angelus qui suscitavit Zachariam quasi de somno hominem consurgentem, interrogat quid viderit, ut illo respondente, et ignorante, et sciscitante quid cernat, atque dicente: Quid sunt haec, domine mi? audiamus ab eo: Hoc est verbum Domini ad Zorobabel: Non in exercitu, nec in robore; sed in spiritu meo, dicit Dominus. Dicamus igitur singula percurrentes, primum quid videatur Hebraeis, a quibus in veteri Testamento eruditi sumus: deinde per hos quasi gradus ad Ecclesiae culmina [Al. limina] conscendamus. Candelabrum aureum solidum, Legem, id est, νόμον interpretantur.
5 Lampadem autem, id est flammam in vertice candelabri lucentem atque fulgentem, Christum, qui caput Legis sit, et omnem mundum illuminet. Septem lucernas super candelabrum, septem gratias Spiritus sancti, de quibus supra diximus, quod in lapide uno septem oculi sint. Nulli enim dubium quin Lex, Spiritu sancto dictante, conscripta sit.
6 Septem autem infusoria in quibus oleum sit, quod mittatur in lucernas, quae super candelabro luceant, hoc intelligi volunt, septem istas gratias de coelo ad homines per Legem descendere. Duas autem olivas super candelabrum a parte dextera et sinistra, inter quas media lampas luceat, Legem et Prophetas interpretantur.
7 Cumque propheta narrasset visionem suam, nesciens quid videret, interrogat angelum loquentem in se, sensum videlicet a Deo illuminatum. Iste enim angelus noster est, qui prudenter intelligens, Dei nobis indicat voluntatem, et dicit: Quid sunt haec, domine mi? Angelus autem non explanat visionem prophetae, ut rogatus ab eo fuerat; sed interrogantem rursum interrogat: Num ignoras quid sint haec? Quo respondente, nescio: etiam ipse respondit; Hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens: Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus. Sermo ergo Domini ad Zorobabel, qui locutus est non in exercitu, neque in robore; sed in spiritu meo, ipse est interpretatio visionis: non in exercitu, neque in multitudine bellatorum; sed in spiritu Dei reductum populum, et plenius reducendum, et adversarios esse vastandos. Quodque sequitur: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum; ad diabolum dictum intelligunt, qui stabat a dextris Iesu, ut adversaretur ei, et se elevabat contra Zorobabel et populum Iudaeorum.
8 In planum autem versus et humiliatus est; et sub pedibus iacet Israel, quia educet Deus lapidem primarium, Christum Filium suum qui semper auxilio fuit populo Israel. Et gratia eius, id est, lapidis in eos quos reduxit de captivitate, exaequabit gratiam quam in patres eorum semper exercuit. Haec ab Hebraeis dicta reperimus.
9 Nunc quid ab ecclesiasticis viris in Commentariis scriptum sit, disseramus. Candelabrum [Al. autem] aureum de auro purissimo Ecclesiam intelligunt, quae in Scripturis sanctis sensum ac mentem magis quam verba perquirit. Quod autem in sensu aurum accipiatur, posteriora et humeri columbae in sexagesimo septimo psalmo ostendunt: quae dicuntur auri virore sive fulgore radiare.
10 Lampadem et ipsi Christum intelligunt, quod luceat in Ecclesia, qui de seipso dicebat: Nemo lucernam accendit, et ponit eam sub modio [Matt. V, 15], hoc est, sub mensura Legis; sed super candelabrum, id est, Evangelii libertatem, ut luceat cunctis qui sunt in domo. Lucernas septem et effusoria [Al. suffusoria] earum et ipsi gratias sancti Spiritus intelligunt, per quas oleum misericordiae Dei cunctarumque virtutum Ecclesia suscipit.
11 Duas olivas super candelabrum, et ipsi Moysen et Eliam intelligunt, qui cum Domino loquebatur in monte, et significabant quid in Ierusalem passurus esset [Matth. XVII]. Omnis enim lex et propheta de Christi praedicant passione. Alii duas olivas a dextris, et a sinistris, Legem et Evangelium interpretantur, ut in dextra Evangelium sit, in sinistra Lex: de qua dextra, et sinistra dicitur in Cantico canticorum: Sinistra eius sub capite meo, et dextera illius amplexatur [Al. amplexabitur] me [Cant. II, 6]. Montem autem plerique nostrorum, diabolum interpretantur, et Antichristum, qui coram Zorobabel (de quo nasciturus est Christus) stare audeat, et se erigere, et in Evangelio dicere: Haec omnia mihi tradita sunt, et dabo ea tibi, si procidens adoraveris me [Matt. IV, 9]. Quem Dominus suis pedibus prosternens, et de superbo humilem faciens, atque deiectum, dicit: Vade retro, Satana, scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis, et ipsi soli servies [Ibid., 10, et [Deut. VI, 13]. Dantque exemplum in Evangelio lunatici, quem cum apostoli non potuissent sanare, interrogant cur sanare nequiverint, et audiunt: Amen dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic, transi hinc, et transibit; et nihil impossibile erit vobis.
12 Hoc autem genus non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium [Matt. XVII, 19, 20]. Mons ibi aperte diabolus accipitur. Alii autem temeritate non parva, hoc quod manifeste de diabolo dicitur, ad Christum referunt, qui in Scripturis sanctis mons saepius appellatur. Nec necesse est dare exempla, quorum magna copia est.
13 Ad hunc autem ducuntur errorem, quia scriptum est in Septuaginta: Quis es tu, mons magne, ante faciem Zorobabel, ut corrigas? quod videlicet mons iste qui ante faciem Zorobabel est, hoc est, qui de Zorobabel stirpe descendat, velit mundum ipse corrigere, et de ipso sit quod sequitur: Educam lapidem haereditatis de qua scriptum est: Tu es qui restitues haereditatem meam mihi [Psal. XV, 5]. Et in alio loco: Elegit nobis haereditatem suam pulchritudinem Iacob quam dilexit [Psal. XLVI, 5]. Et rursum: Facta est pars Domini Iacob, funiculus haereditatis eius Israel [Psal. CIV]. Et in secundo psalmo: Dominus dicit ad me, filius meus es tu, ego hodie genui te.
14 Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam [Psal. XI, 7, 8]. Educet autem Dominus lapidem primarium, de quo legimus: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 1, 3]. Quod autem dicit: Exaequabit gratiam gratiae eius, hoc significat. Nos omnes de plenitudine eius accepimus, et gratiam pro gratia, id est, pro gratia Legis, gratiam Evangelii, ut aequalem gratiam, et par munus et ex Israel credentes accipiant, et populus ethnicorum. Unde et Gabriel loquitur ad Mariam: Invenisti gratiam apud Dominum [Luc. I, 30]. Et Paulus apostolus scribit: Gratias enim salvati estis [Ephes. II, 8]; Et Ioannes evangelista: Lex, inquit, per Moysen data est: gratia autem et veritas per Iesum Christum facta est [Ioan. I, 17].
15 (Vers. 8 seqq.) Et factum est Verbum Domini ad me dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos. Quis enim despexit dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt [Vulg. tacet sunt] Domini, qui discurrunt in universa terra. LXX: Et factus est sermo Domini ad me dicens: Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus eius complebunt eam.
16 Et scies quoniam Dominus omnipotens misit me ad te: quis enim despexit in dies parvos? et laetabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel: septem isti oculi [Regin. ms. quin et Vaticanum exemplar Graecum vocem Domini non agnoscunt.] Domini sunt, qui respiciunt super omnem terram. Ab Hebraeis, et a nostris multa dicuntur, quorum pleraque sectantes, et alia repudiantes, quid nobis placeat, inferamus, servantes historiae veritatem, ut ex hac possimus eum, qui per historiam prophetatur, agnoscere.
17 Manus Zorobabel principis Iudaeorum, qui reversi sunt de Babylone, templi fundamenta fecerunt, et manus eius usque ad templi fastigia venient, complentes quod coeperant, et omnia quae coepta fuerant, exstruentes. Legimus apud Ezram quod a Zorobabel templum coeptum sit atque perfectum [I Esd. IV ] [et VI]. Cumque, ait Zacharias propheta, in templo, quod nunc aedificatis, videritis a vobis culmen impositum, tunc intelligetis me missum a Domino, et quae locutus sum, ipso mandante, dixisse. Quis enim despexit dies parvos? Quis hic pro raro accipitur, iuxta illud: Quis putas est dispensator fidelis et prudens [Luc. XII, 42]? Et, Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, et quis ascendet in montem sanctum tuum [Psal. XIV, 1]? Rarus ergo est, qui dies parvos huius saeculi despiciat, et regiam potestatem putet esse nihili.
18 Cum viderimus potentes saeculi fulgere auro, purpura, gemmisque rutilare, circumdari exercitu, dicamus in nobis: quis, putas, despicit dies parvos? Unde et Iacob vitam hominum brevem intelligens: Parvi sunt, inquit, et pessimi dies vitae meae [Gen. XLVII, 9]. Qui ergo despexerint dies parvos (hoc autem refert ad regiam potestatem, ut commoneat Zorobabel, et Iesum, et populum aedificantes templum Dei, nequaquam adversarios timere prohibentes; sed audire Dominum cohortantem), ex eo quod despiciunt regale fastigium, laetabuntur et videbunt auxilium Salvatoris, qui de Zorobabel stirpe promittitur, et propter fortitudinem, lapis appellatur, et lapis stanneus: Pro quo in Hebraico scriptum est ABDIL [Al. Abdel],, eo quod sit murus et fortitudo roburque credentium. Sicut enim stannum ab igne alia metalla defendit, et cum sit natura aes ferrumque durissimum, si absque stanno fuerit, uritur et crematur, sic omnis angelorum et hominum fortitudo, si non habuerit auxilium Salvatoris, imbecilla probatur et fragilis.
19 Lapis autem iste, id est, massa, qui apud Hebraeos ABDIL scribitur, id est, stanneus, ἐτυμολογεῖται ἀποχωρίζων, id est separans, et secernens, ut quomodo stannum mixta et adulterata inter se per ignem metalla dissociat: ita Dominus verus probator et χωνευτὴς ab auro et argento bonorum operum aes vitiorum plumbumque secernat, ut purum aurum remaneat et argentum.
20 Aliis verbis ἀποχωρίζων iste et separator in Evangelio scribitur: Cuius ventilabrum in manu sua, et ipse purgabit aream suam, et separabit paleas a tritico [Luc. III, 17], qui clamat per Ieremiam: Quid paleis ad frumentum? dicit Dominus [Ier. XXIII, 28]. Multi nostrorum manus Zorobabel, qui fundaverit domum, et ipse perfecerit eam, Christum interpretantur.
21 Quod si recipimus, cogemur exponere quid sit lapis stanneus in manu Zorobabel. Neque enim in manu Christi, Christus alius approbandus est? Licet quidam lapidem stanneum corpus Domini acceperint, quod nullis peccatorum fuerit maculis sordidatum, nec plumbus vocetur, sed stannum purissimum. Septem autem oculos, qui discurrunt in universa terra, et cuncta diiudicant, supra exposuimus, septem esse spiritus: et quod Deum nihil lateat, qui et praeteritorum, et praesentium, et futurorum conscius est, et reddit unicuique secundum opera sua, maxime cum in persona separantis bonos a malis, et conflatoris advenerit.
22 (Vers. 11 seqq.) Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri, et ad sinistram eius? Et respondi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duae spicae olivarum, quae sunt iuxta [Al. super] duo rostra aurea, in quibus sunt suffusoria ex auro? Et ait ad me dicens: Numquid nescis quid sunt haec? Et dixi, non, domine mi.
23 Et dixit: Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori universae terrae. LXX: Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duae olivae istae a dextris candelabri, et a sinistris? Et interrogavi secundo, et dixi ad eum: Quid sunt duo rami olivarum, qui in manibus duarum narium aurearum sunt, et quae infundunt et retrahunt suffusoria aurea.
24 Et dixit ad me: Nescis quid sunt haec? et dixi: Nequaquam, domine. Et ait: Isti sunt duo filii pinguedinis, qui assistunt Domino universae terrae. Interrogante propheta quid significarent duae olivae, quarum altera stabat ad dextram candelabri, altera ad sinistram, Dominus sive angelus Domini noluit respondere. Quod propheta intelligens, secundo sciscitatur, et dicit: Quid sunt duae spicae istae olivarum, sive duo rami? de minoribus interrogans, quoniam maiora audire non meruit.
25 Duo autem isti rami sunt in manu duarum narium, sive super duo rostra aurea, quae Hebraice SINTHOROTH [Al. Sinthuroth], Graece μυξωτῆρες appellantur, qui et ipsi duo μυξωτῆρες, super quos duae spicae sunt, vel duo rami olivarum de auro purissimo sunt.
26 Cumque et de duobus ramis propheta quaereret, et rursum interrogaretur ab angelo, utrumnam sciret quid duo rami significarent, et ille dixisset: non, Domine: respondit angelus Domini: Isti sunt duo filii olei, ut Symmachus voluit, sive [Confer. epist. 57 ad Pammach. num. 11.] στιλπνότητος, ut interpretatus est Aquila, id est, splendoris: vel ποίοτητος, hoc est, pinguedinis, ut verterunt Septuaginta: aut λαμπρότητος, id est, claritatis, ut Theodotio transtulit: qui assistunt Dominatori universae terrae. De duabus olivis quae erant ad dexteram lampadis et sinistram, supra legimus.
27 Et idcirco nunc interrogans super his propheta, non meretur audire, quia priora non retinet, sive quod ibi obscurius dictum est, hic manifestius audire desiderat, aut certe silentio angeli confutatur eius pertinacia, quod maiora se scire contendat, quamquam Hebraei ideo eum de olivis interrogantem, nihil audisse confirment, quia non bene interrogavit, nec totum quaesierit quod scire debuerat. Denique postea plenius sciscitatur addens, spicas vel ramos olivarum, de quibus supra tacuerat; ibi enim dixit: Quid sunt duae olivae istae? hic interrogat; Quid sunt duae spicae olivarum? μεταφορικῶς quod in morem spicarum [Martianaeus retinuit, tectae sint arbores.] rectae sint arbores, et quasi spicae aristis, sic istae vallo quodam ramorum atque foliorum tectae sint et in sublime surgentes.
28 Duas olivas quidam e nostris Filium interpretantur, et Spiritum sanctum, et mediam lampadem Deum Patrem. Sed nescio quomodo absque blasphemia, alterum a dextris, alterum accipiant a sinistris. Ramos quoque, sive spicas olivarum, incarnationem Salvatoris et similitudinem columbae Spiritus sancti edisserunt, quia totas olivas videre nequeamus, sed partem quamdam et, ut ita dicam ramusculos incarnationis Christi, et ostensionis Spiritus sancti nobis esse monstratos.
29 Alii duo intelligunt Testamenta, a dextris Evangelium, a sinistris Legem, eo quod in altero spiritualis sensus sit, in altero corporalis; et quod nec totum Evangelium, nec totam Legem explanare possimus, et nunc ex parte cognoscamus, et ex parte prophetemus [I Cor. XIII. 9], et necdum possimus intelligere quod perfectum est.
30 Sunt qui duos ramos olivarum vel duas spicas, et filios pinguedinis vel splendoris, sacerdotium interpretentur et Legem, quae praebeant gaudium universae terrae. Alii Enoch et Eliam, quorum alter in praeputio, alter in circumcisione placuit Deo, et cum corpore raptus in coelum est [Gen. V, ] [et I Reg. II]. Pro splendore, et oleo, et pinguedine, et claritate, in Hebraico legimus ISAAR, iuxta illud quod de gaudio et felicitate sanctorum in Psalmis scriptum est: Inebriabuntur ab ubertate, sive pinguedine domus tuae [Psal. XXXV, 9]: πιότης [Al. gr|πιότητος]|gr enim magis pinguedinem quam ubertatem sonat.
31 Haec ut quivimus, et ut vires ingenioli nostri ferre potuerunt, locuti sumus, et Hebraeorum et nostrorum varias opiniones breviter perstringentes, si quis melius immo verius dixerit, et nos libenter melioribus acquiescimus.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Zachariam, , III <<<     >>> V
monumenta.ch > Hieronymus > 4