Hieronymus, Commentarii, in Zachariam, 1, Caput I
1 | (Vers. 1.) In mense octavo, in anno secundo Darii , factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filium [Vulg. filii] Addo, prophetam dicens. LXX: In octavo mense anni secundi sub Dario, factum est verbum Domini ad Zachariam Barachiae, filium Addo prophetam, dicens. Secundo anno Darii filii Hystaspis, septuagesimum desolationis templi annum, qui ab Ieremia [Ier. XXV ] [et XXIX] praedictus est, fuisse completum, ipse Zacharias testis est, dicens, Domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? Ecce iste septuagesimus annus est [Zach. I, 12]: nullique dubium quin Cyrus, rex Persarum, qui Chaldaeorum destruxit imperium, primo anno regni sui, quinquaginta circiter millia hominum captivorum de Babylone remiserit in Iudaeam: qui vasa quoque quae Nabuchodonosor abstulerat, reddidit, et templum reaedificari [Al. aedificari] iussit in Ierusalem: principesque populi qui reversus est, constituit Zorobabel, filium Salathiel, et Iesum, filium Iosedec sacerdotem magnum. |
2 | Interfecto igitur apud Massagetas Cyro, qui triginta annis regnavit in Persis, a Tomyri regina Massagetarum, Cambyses filius eius successit in regnum, qui expletis octo annis, duos magos fratres habuit successores: quibus occisis a populo, Darius, filius Hystaspis, ex sententia septem familiarum rex Persarum constitutus est. |
3 | Cuius regni anno secundo factus est sermo Domini ad Aggaeum prophetam, et ad Zachariam, filium Barachiae, filium Addo. Super Aggaeo iam diximus, de Zachariae titulo pauca dicenda sunt. Qui cum sit filius Barachiae quaeritur quare dicatur filius Addo. Nec ambigitur iuxta Paralipomenon librum, quin ipse sit Addo, qui missus est ad Ieroboam, filium Nabath [II Par. XII], sub quo altare dirutum [Al. diruptum] est, et manus regis aruit, rursumque ad preces illius restituta est [III Reg. XIII]: Igitur a primo anno Cyri regis, usque ad secundum annum Darii, filii Hystaspis, supputantur anni quadraginta, in quibus tantum altare fuerat exstructum, et iacta templi fundamenta, vicinis in circuitu nationibus opus prohibentibus, et Cambyse rege Persarum, qui [Al. quod] super hac re ad principes Syriae κοίλης, et Phoenicis, ac Samariae litteras miserat. |
4 | Super quo plenius Esdras scribit historiam. Sed Aggaeus in mense sexto in die prima eiusdem mensis prophetare exorsus est. Zacharias vero in eodem quidem anno, sed non in eodem mense: nam post duos menses octavo anni mense fudit vaticinium. Unde recte iuxta ordinem duodecim prophetarum, ille decimus, et hic undecimus ponitur. |
5 | Magnaeque confidentiae est, immo spei fideique in Dominum, ut quod tanto tempore praetermissum est, vel rege prohibente, vel gentibus, ad commonitionem duorum hominum facere incipiant. Haec iuxta historiam solito more praemisimus. Nunc secundum ἀναγωγὴν breviter disserendum est. Octavus apud Hebraeos mensis qui apud illos MARESVAN, apud Aegyptios Athir, apud nos November dicitur, hyemis exordium est: in quo aestatis calore consumpto, omnis terra virore nudatur, et mortalium corpora contrahuntur, nec est ulla ex lege solemnitas. Scriptum est enim quod ter per annum apparere debeat omne generis masculini coram Domino Deo nostro [Exod. XXXIV]. Prima festivitas est Azymorum, Phase, quod apud nos Graeco Latinoque sermone Pascha dicitur. |
6 | Secunda Pentecostes post septem hebdomadas, in qua panes propositionis de novis primum frugibus offeruntur. Tertia, in mense septimo, tubarum propitiationis et tabernaculorum, id est, σκηνοπηγίας, cuius extrema dies egressionis appellatur et terminus. |
7 | Ergo in captivitate populus constitutus, et adhuc sub rege Persarum, necdum aedificato templo, necdum moenibus murisque urbis exstructis, non videt prophetiam tempore laetitiae, sed post laetitiam. Et tamen qui habebat memoriam Domini, et propter memoriam, benedictionem, et ob benedictionem, testimonium: idcirco ad eum Zacharias, filius Barachiae, filius Addo mittitur. |
8 | Zacharias interpretatur memoria Domini: Barachia, benedictio Domini: Addo, testimonium eius. Videamus ergo, sermo Domini qui erat in principio apud Deum Patrem, quid in Zacharia propheta sit locutus ad populum. |
9 | (Vers. 2, 3.) Iratus est Dominus super patres vestros iracundia, et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini ad me, ait Dominus exercituum, et convertar ad vos, dicit Dominus exercituum. Ne sitis sicut patres vestri ad quos clamabant prophetae priores, dicentes. LXX: Iratus est Dominus super patres vestros ira magna, et dices ad eos: Haec dicit Dominus omnipotens: Convertimini ad me, dicit Dominus virtutum, et convertur ad vos, dicit Dominus virtutum: et nolite fieri sicut patres vestri, quos arguerunt prophetae, qui prius fuerant, dicentes. Ira Domini non perturbationem eius significat qui irascitur; sed eorum merita atque peccata, in quos ira Dei desaevit: alioquin Dominus numquam iratus ulciscitur; sed ad hoc corripit, ut emendet. |
10 | Unde et propheta precatur in Psalmis: Domine, ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me [Psal. VI, 1]. Et in alio loco legimus: Corripe nos, Domine: verumtamen non in furore tuo, sed in misericordia [Ier. X, 24]. Iratus est ergo Dominus super patres eorum qui nunc corripiuntur, non iuxta Septuaginta interpretes ira magna; sed ira simpliciter. |
11 | Si enim ira magna esset iratus, numquam per Danielem et Ezechielem captivos ad poenitentiam provocasset. Cumque in illos iratus sit, ad vos loquitur Dominus exercituum, pro quo in Hebraico positum est SABAOTH, quod interdum Septuaginta omnipotentem, interdum virtutum transtulerunt. Et loquitur: Convertimini ad me, et convertar ad vos, iuxta illud quod legimus: Accedite ad Dominum, et accedet ad vos. Quibus hoc contrarium est: Recessistis a me, et ego recessi a vobis. Praecipit autem eis, ut revertantur ad Dominum qui de Babylonia sunt reversi, ut et Dominus revertatur ad eos, ne incipiant sustinere filii, quod quondam sustinuerunt patres, ad quos similiter prophetae illius temporis sunt locuti. |
12 | Notandum quod in paucis versiculis brevibusque sententiis semper in Aggaeo et Zacharia addatur, dicit Dominus exercituum, ut sciant, Dominus esse qui praecipit adversus regis imperium et hostes circumfrementes; et hac ad aedificationem templi fiducia concitentur. |
13 | (Vers. 4.) Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis, et cogitationibus vestris pessimis: et non audierunt, neque attenderunt ad me, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Convertimini a viis vestris pessimis, et ab adinventionibus vestris malis: et non attenderunt ut audirent me, dicit Dominus. Ex superioribus pendet sententia, et quae sequuntur prioribus coaptanda sunt. |
14 | Non enim Zacharias ad populum loquitur; sed ostendit quid priores prophetae ad patres eorum locuti sunt, ad quod clamaverunt, dicentes: Haec dicit Dominus exercituum: Convertimini de viis vestris malis et cogitationibus vestris pessimis. Hoc clamabat Isaias, hoc Osee, Ioel, Amos, et Ieremias, ut vias malas desererent, et cogitationes pessimas derelinquerent, quibus et opere, et mente peccabant: et nihilominus per prophetas Dominum commonentem non audierunt, neque attenderunt, nequaquam prophetas qui eis loquebantur, sed me, dicit Dominus: In illis enim ego eram qui loquebar et contemnebar. |
15 | Unde et Dominus in Evangelio: Qui vos, inquit, recipit, me recipit [Matth. X, 40]. |
16 | (Vers. 5, 6.) Patres vestri ubi sunt, et prophetae? numquid in sempiternum vivent? Verumtamen verba mea et legitima mea, quae mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros? et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis [Al. nobiscum] secundum vias nostras et secundum adinventiones nostras, fecit nobis. LXX: Patres vestri ubi sunt, et prophetae? numquid in sempiternum vivent? Verumtamen sermones meos, et legitima mea suscipite, quae ego praecipio in spiritu meo servis meis prophetis, qui comprehenderunt patres vestros: et responderunt atque dixerunt: Sicut praeparatus est Dominus omnipotens ut faceret nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, sic fecit nobis. Ubi sunt, inquit, patres vestri, qui non audierunt, neque attenderunt me? ubi prophetae vestri? ἀπὸ κοινου enim audiendum est: patres vestri ubi sunt, et prophetae vestri ubi sunt? id est, pseudoprophetae: numquam enim de sanctis prophetis diceret: numquid in sempiternum vivent? Et his ergo qui peccaverunt, et noluerunt ad me reverti [Al. converti], et his qui peccantes falsis pollicitationibus, deceperunt, morte subtractis, verba mea, quae per prophetas meos locutus sum, permanent in aeternum, quae comprehenderunt patres vestros, et ostenderunt vera esse quae dixi. |
17 | Qui patres vestri rerum exitu prophetarum meorum in se vaticinia comprobantes, conversi sunt ad poenitentiam atque dixerunt: Sicut praedixit Dominus exercituum ut faceret nobis, secundum opera nostra atque peccata reddidit nobis. Legamus Danielem ex persona sua, et populi, Domino confitentem, quod eum audire noluerint, et iuste sibi acciderint quaecumque perpessi sunt [Dan. III]. |
18 | (Vers. 7.) In die vicesima quarta undecimi mensis Sabat: in anno secundo Darii, factum est verbum Domini ad Zachariam, filium Barachiae, filium [Vulg. filii] Addo, prophetam, dicens. LXX: Quarta et vicesima, undecimo mense, qui est mensis Sabat: in secundo anno sub Dario, factus est sermo Domini ad Zachariam Barachiae filium Addo prophetam dicens. Quidam pro undecimo mense ponunt duodecimum: et vicesimum quartum diem eiusdem mensis arithmeticis rationibus interpretantes, quadrangulum firmum et stabilem numerum suspicantur, volentes certa esse et stabilia quae scribuntur; nos autem dicamus quod in eodem anno Darii regis secundo, tertio mense post primam Visionem, id est, undecimo post octavum, qui apud Hebraeos appellatur SABAT, rursum ad Zachariam factus sit sermo Domini. |
19 | Secundum numerum esse immundum, et ad coniunctionem carnis, et rerum saeculi, ad materiae pertinentem, saepe docuimus. Mensis autem undecimus qui appellatur SABAT, et lingua nostra in virgam vertitur, austeritatem et correptionem sonat, iuxta illud Apostoli: Quid vultis? in virga veniam ad vos [I Cor. IV, 21]? Et Psalmistae dicentis: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt [Psal. XXII, 5]. Et est in acerrimo tempore hyemis, qui ab Aegyptiis Mechir, a Macedonibus περίτιος, a Romanis Februarius appellatur. |
20 | Vicesima quoque quarta mensis dies illustrem noctis umbram significat, deficiente luna in tenebras, et caeco ac perpetuo noctis horrore crescente. Unde congrue qui adhuc in captivitate erant, et maiore sui parte in Medis atque Chaldaeis, et Assyriis exsulabant, in secundo anno et undecimi mensis gravissimo frigore, et in vicesima quarta die eiusdem mensis, cernunt Iudaico populo quae sequuntur. |
21 | (Vers. 8 seqq.) Vidi per noctem: et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo, et post eum equi rufi, varii et albi, et dixi: Quid sunt isti, domine mi? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. Et respondit vir qui stabat inter myrteta, et dixit: Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram. |
22 | Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter myrteta, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem, et urbium Iuda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est. Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me, verba bona, et verba consolatoria. LXX: Vidi in nocte: et ecce vir ascendens super equum rufum, et ipse stabat inter duos montes umbrosos, et post eum equi rufi, et varii, et albi, et dixi: Quid sunt isti, domine? Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Ego ostendam tibi quid sint haec. |
23 | Et respondit vir qui stabat inter montes, et dixit ad me: Isti sunt quos misit Dominus, ut circuirent terram. Et responderunt angelo Domini, qui stabat inter montes, atque dixerunt: Circuivimus omnem terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. Et respondit angelus Domini, et dixit: Domine omnipotens, usquequo non misereberis Ierusalem, et urbium Iuda, quibus iratus es? Iste est septuagesimus annus. |
24 | Et respondit Dominus angelo qui loquebatur in me, verba bona, et sermones consolatorios. Primum disseramus historiam: Vidi, inquit, per noctem: non in die, sicut Moyses, qui Deum facie videbat ad faciem: et Isaias qui loquebatur: Vidi Dominum super thronum excelsum et elevatum [Isai. VI, 1]: antequam populus duceretur in captivitatem, antequam Ierusalem destrueretur et templum; sed adhuc in servitutis malis populo constituto, ea quae pro eis videt, cernit in tenebris. |
25 | Et ecce vir ascendens super equum rufum. Hunc Hebraei Michaelem angelum putant, qui ultor iniquitatum et peccatorum sit Israel. Et quod steterit inter myrteta quae erant in profundo, Myrtos intelligi volunt prophetas et sanctos, qui in medio captivi populi versabantur, et erant in profundo: virum autem, id est, Michaelem, equi rufi et varii, et albi sequebantur, ordine, ut existimant, commutato: ut albi Medos Persasque significent, quia sub ipsis dimissa captivitas et templum instauratum est: varii, Macedonas, quorum nonnulli amici, alii persecutores fuerunt (plenissime super hoc Danielis [Dan. 8] ultima visio loquitur); Rufi vero regnum Romanorum cruentum et sanguinarium, quod populum interfecerit, templumque subverterit. |
26 | Alii vero ordinem qui scriptus est, conservantes, virum qui ascenderit super equum rufum, et equos rufos, varios et albos, quatuor regna interpretantur. Primum et secundum sanguinarium, Assyrios et Chaldaeos, quorum primi decem tribus sub Salmanasar duxere captivas. Secundi Iudam et Beniamin, incensa Ierusalem civitate, temploque subverso. |
27 | Tertios et quartos varios et albos, Medos significari putant et Persas: quorum alii clementes fuerunt, ut Cyrus, et Darius filius Hystaspis, et Assuerus, quem Graeci Artaxerxem vocant, sub quo Esther impletur historia: alii crudeles, ut Cambyses, et caeteri. Vidente ergo propheta virum ascendentem super equum rufum, et post eum equos rufos, varios, et albos, et ignorante quod viderat, visionisque suae cupiente scire rationem, atque dicente: Quid sunt isti, domine mi? Angelus qui loquebatur in eo, promittit se esse dicturum: et illo reticente, vir qui stabat inter myrteta, commemorat. |
28 | Ista sunt regna quibus praecepit Dominus, ut perambularent terram, et suae eam subiicerent potestati. Denique angeli qui regnis et nationibus praesidebant, non ad alium veniunt, sed ad ipsum virum et angelum Domini, qui stabat inter myrteta, et dicunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habitatur et quiescit. Et est sensus: Omnia sub nobis regna tuta sunt et pacata, nec aliqua premuntur angustia. |
29 | Ex qua responsione angelus, qui interpellabat pro Israel, occasionem accipit pro populo deprecandi, et dicit ad Dominum: Cum omnis orbis quietus sit et pacatus, quare, Domine, non misereris Ierusalem et urbium Iuda: maxime cum secundum promissa tua captivitatis tempus expletum sit? Responditque Dominus angelo qui loquebatur in propheta verba bona, verba consolatoria: bona, de futurorum promissione: consolatoria, de praesentium necessitate. |
30 | Haec iuxta litteram, ne videremus celare nostros, quae a peregrinae linguae magistris didicimus. Caeterum Ecclesiarum magistri, noctem in qua cernitur visio, obscuritatem mysticae visionis intelligunt. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum [Psal. XVII, 12]. Et iuxta Septuaginta interpretes de eo dicitur: Abyssus sicut vestimentum amictus eius [Ps. CIII, 6]. Vir autem qui ascendebat super equum rufum, Dominus Salvator est, qui dispensationem nostrae carnis assumens, audit in Isaia: Quare rubra sunt vestimenta tua [Isai. LXIII, 2]? Hic qui nunc captivo populo rufus ostenditur, in Apocalypsi Ioannis in candidis vestibus, et in candido equo sedere describitur [Apoc. III ] [et VI]. Quod autem stare dicitur inter duos montes umbrosos (licet in Hebraeo non habeatur duos), novum et vetus sentiunt Instrumentum, quod densissimis foliis, et nemore, et umbrosis silvis dicitur esse coopertum, quia multis obscuritatibus involutum est. |
31 | Myrteta autem quae erant in profundo, inter quae stare describitur, angelicas intelligunt potestates, quae ei etiam in carne posito ministrarunt. Vel certe montes (ut tollamus quod scriptum non est, duos) absolute et absque numero, plurimos sanctos sentire possumus et apostolos atque apostolicos viros, qui totum orbem rufi, et varii, et albi peragrasse memorantur. |
32 | Quorum alii martyrio coronati sunt, et appellantur rufi. Alii operibus et doctrina, et varietate signorum, varii nuncupantur. Alii virginitatis integrorumque dogmatum, et puri cordis, quod cernit Deum, praemia susceperunt. Denique interrogat propheta eumdem virum et angelum qui stabat inter myrteta, et dicit: Qui [Al. Quid] sunt isti, domine mi? Et angelus qui loquebatur in eo, sensus videlicet prophetalis, promittit se ostensurum esse quod cernitur [Al. cernit]. Cumque promiserit, non ipse respondit, sed alter qui stabat inter myrteta, et dicit: Isti sunt quos misit Dominus, ut perambularent terram. A Domino enim missi sunt apostoli, ut totum orbem Evangelica praedicatione complerent, qui postquam expleverunt opus, reversi sunt ad magni consilii angelum qui stabat inter eos, qui cum Apostolo loquebantur: Christi bonus odor sumus in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt [I Cor. II, 15], et inter utriusque vocationis populos. |
33 | Et dixerunt ad eum: Perambulavimus terram, implevimus opus quod nobis iniunctum est, et ecce omnis terra habitatur et quiescit, quae ante deserta erat a Deo: nunc habitatio eius est, quiescit a bellis, a vitiorum praeliis atque peccatis: quia haereditatem Domini suscepit revertentis ad Patrem, atque dicentis: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Quod autem plena misericordia postulatur, ut instante anno septuagesimo, misereatur Deus Ierusalem, et urbium Iuda, ad illam intelligentiam referunt: Quod quamdiu vera pax veniat, et sabbatismus, et septem decadarum numerus, id est, annus septuagesimus impleatur, nec Ierusalem plenam recipiat libertatem, quae interpretatur visio pacis, et est Ecclesia, nec urbes Iuda, animae Dominum confitentes. |
34 | Denique Dominus repromittit verba bona, verba consolatoria: quod nunc ex parte cernimus, et ex parte prophetamus [I Cor. XIII, 12]. Cum autem venerit quod perfectum est, destruantur quae ex parte sunt: et liberati de Babylone huius saeculi, clamemus: In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati [Psal. CXXV, 1]. |
35 | (Vers. 14 seqq.) Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus exercituum: zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, et ira magna ego irascor [Al. irascar] super gentes opulentas: quia ego iratus sum parum, ipsae [Vulg. ipsi] vero adiuverunt in malum. Propterea haec dicit Dominus: Revertar ad Ierusalem in misericordiis: et domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum: et perpendiculum extendetur super Ierusalem. LXX: Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me: Clama, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: zelatus sum Ierusalem et Sion zelo magno, et ira magna ego irascor super gentes quae superimpositae sunt: pro eo quod ego quidem iratus sum modicum, ipsi vero superpositi sunt in mala. |
36 | Propterea haec dicit Dominus; convertar ad Ierusalem in misericordia, et domus mea instaurabitur in ea, dicit Dominus omnipotens: et mensura extendetur super Ierusalem. Adhuc verba bona, et verba consolatoria haec sunt, quae nunc propheta clamare praecipitur: quod zelatus sit Dominus Ierusalem et Sion zelo magno. Qui autem zelatur, amare se eam quam zelatur, ostendit, nequaquam dicens per Ieremiam: Sicut despicit mulier virum suum, ita despexit me domus Israel [Ierem. III, 20]. Cui per Ezechielem Dominus loquebatur: Irascens iam non irascar tibi, et zelus meus recessit a te [Ezech. XVI, 42]. Qui ergo zelatus est Ierusalem, et Sion (una est autem atque eadem civitas), nunc irascitur super gentes opulentas, quas supra equos rufos et albos et varios nominavit: quod ipse tradiderit eos ad corripiendum: illae vero saevierint in traditos; hic ut filium a paedagogo voluerit emendari; illae ut hostem interficere, et punire conatae sint. |
37 | Cui simile est illud in Isaia: Ego dedi eos in manus tuas: tu autem non fecisti eis misericordiam. Senis aggravasti iugum, et dixisti, ero in sempiternum domina [Isai. XLVII, 6]. Zelus autem ἀνθρωποπάθως sic accipitur, ut ira. |
38 | Ex quo loco convincuntur haeretici, qui veteri detrahunt Testamento, quod irascens Deus non perdere cupiat eos in quos irascitur; sed emendare. Quia ergo, inquit, zelatus sum Ierusalem, et Sion zelo magno, quas adversarii plusquam volueram, depresserunt: idcirco haec dicit Dominus: Revertar non in una misericordia, sed in multis misericordiis ad Ierusalem, et domus mea, id est, templum, aedificabitur in ea sub Zorobabel, et Iesu filio Iosedec: et perpendiculum caementariorum extendetur super Ierusalem. |
39 | Potest Ierusalem et Sion, visio pacis et specula, quae non bella huius saeculi, nec humilia atque terrena, sed pacem atque concordiam, et coelorum excelsa considerat, Ecclesia intelligi. Cui propter vitia atque peccata, et refrigescentem quotidie charitatem irascens Dominus [Matth. XXIV], tradet eam persecutionibus, ut quasi in conflatorio mundum aurum appareat, et argentum. Adversarii vero quibus tradita est, eam delere innitentes. |
40 | implent Ierusalem cruore caesorum a porta usque ad portam. Unde Dominus pacem et misericordiam repromittens, rursum eam aedificaturum esse se dicit. Et perpendiculum sive funiculum secundum mensuras et ordines singulorum in ea esse tendendum. Quid sit autem funiculus, sequenti capitulo demonstratur, ubi dicit propheta: Levavi oculos meos et vidi: et ecce vir, et in manu eius funiculus mensorum. Templum autem Dei quod adversarii destruxerunt, potest et Domini venerabile corpus intelligi, de quo ipse dicebat: Solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo illud [Ioan. II, 19]. Quod in passione destructum, in resurrectione suscitatum est, et omnium templorum seminarium atque exordium fuit, de quibus et Apostolus loquitur: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis [II Cor. VI, 16]. |
41 | (Vers. 17.) Adhuc clama dicens: Haec dicit Dominus exercituum: adhuc affluent civitates meae bonis; et consolabitur adhuc Dominus Sion, et eliget adhuc Ierusalem. LXX: Et dixit ad me angelus qui loquebatur in me: Adhuc clama, dicens: Haec dicit Dominus omnipotens: adhuc diffundentur civitates in bonis, et miserebitur Dominus adhuc Sion, et eliget adhuc Ierusalem. Angelus qui supra dixerat ad prophetam: Clama: Haec dicit Dominus exercituum, nunc quoque impellit ut clamet, non vocis intensione, sed mentis: et hoc est quod clamandum praecipit: Adhuc affluent civitates meae bonis quas nunc cernis a Babylonio igne vastatas, rursum rebus omnibus abundabunt, et praesentibus bonis praeteritam miseriam Dominus consolabitur, et eliget Ierusalem, quam paulo ante proiecerat. |
42 | Quod si referimus ad Ecclesiam, cui vera bona et perpetua pollicetur, illa bona esse credenda sunt, de quibus scriptum legimus: Videas bona Ierusalem [Ps. CXXVII, 5]. Et in alio loco: Si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae, comedetis [Isai. I, 19]. Et illud: Fidens eris in Domino, et elevabit te super bona terrae. Quae sibi vir sapiens, cui Dominus incerta et obscura suae sapientiae revelarat, spe futurorum promittit, et dicit: Credo videre bona Domini, in terra viventium [Psal. XXVI, 13]. His bonis post saevissimae persecutionis incendia, quae et a gentilibus, et ab haereticis Arianis Ecclesiae Domini pertulerunt, pace reddita, videmus Domini Ecclesias affluere, et consolatam Sion, et electam Ierusalem, quas dudum abiecerat. |
43 | Hoc ipsum et de templo Domini, et de unoquoque credentium intelligere possumus. Quidam consolatam Sion, et electam Ierusalem et caetera quae in hunc modum a prophetis omnibus praedicantur, ad coelestem Ierusalem referunt, quae destructa per ruinam, per virtutes aedificanda sit. Quae nos omnia rectius super Ecclesia interpretabimur. |
44 | (Vers. 18, 19.) Et levavi oculos meos et vidi: et ecce quatuor cornua, et dixi ad angelum qui loquebatur in [Al. ad] me: Quid sunt haec? Et dixit ad me: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam, et Israel et Ierusalem. Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, et dixi: Quid isti veniunt facere? Qui ait, dicens: Haec sunt cornua quae ventilaverunt Iudam per singulos viros, et nemo eorum levavit caput suum, et venerunt isti deterere ea, ut deiiciant cornua gentium quae elevaverunt cornu super terram Iuda, ut dispergerent eam. LXX: Et levavi oculos meos et vidi: et ecce quatuor cornua, et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt haec, Domine? Et dixit ad me: Haec sunt cornua quae disperserunt Iudam, et Israel, et Ierusalem. |
45 | Et ostendit mihi Dominus quatuor fabros, et dixi: Quid isti veniunt facere? Et dixit: Haec sunt cornua quae disperserunt Iudam, et Israel confregerunt: et nullus eorum levavit caput: et egressi sunt isti ut exacuant ea in manibus suis. Quatuor cornua, gentes sunt quae elevaverunt cornu super terram Domini, ut dispergerent eam. Quatuor cornua quae ventilaverunt, et disperserunt Iudam, et Israel, et Ierusalem, quatuor gentes esse, Babylonios, Medos atque Persas, et Macedonas, ac Romanos, et nunc Dominus a propheta interrogatus exponit, et Daniel plenissime replicat. |
46 | Qui in Visione imaginis quae habebat aureum caput, et pectus argenteum, et subumbilicum aeneum, et crura, ac pedes ferreos et fictiles, has quatuor gentes interpretatus est [Dan. II]. Et rursum in alia visione quatuor bestias, leaenam et ursum, et pardum, et aliam horribilem bestiam, cuius nomen non posuit, easdem gentes sub alia figura monstravit. |
47 | Medos autem et Persas unum regnum esse post victoriam Cyri, non ambiget [Al. ambigit], qui et saeculares et sacras litteras legerit. Et rectissime pro regnis cornua posuit, hanc habente Scriptura sancta consuetudinem, ut regnum semper interpretetur in cornibus, ut est illud: Et exaltavit cornu Christi sui [Psal. CXLVIII, 14]. Et in alio loco: Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui [Luc. I, 69]. Et decem cornua in ultimo regnatura, idem Daniel propheta testatur [Dan. VII]. Eo ergo tempore quo haec visio cernebatur, iam Babyloniorum regnum praeterierat, instabat Persarum atque Medorum, futurum erat Graecorum atque Macedonum, et Romanorum. |
48 | Quae Babylonii, quae Medi atque Persae, quae Graeci, id est, Macedones fecerint Iudae, Israel, et Ierusalem, vir eruditus agnoscit, maxime sub Antiocho, cognomento Ἐπιφανεῖ, sub quo Machabaeorum historia texitur. Post adventum quoque Domini Salvatoris, quando circumdata est Ierusalem, quae sustinuerint Israelitae, et Evangelium ante denuntiat [Luc. XIX], et Iosephus historiae Iudaicae scriptor vernaculus plenissime edocet. |
49 | Ista cornua ventilaverunt, et disperserunt Iudam, per singulos propemodum viros, ut nemo eorum gravi malorum pondere depressus levaret caput. Quatuor quoque fabros, sive artifices quos Graeci τέκτονας vocant, non ipse propheta conspicit, sed ei Dominus ostendit, et exponit qui sint fabri et artifices, quos nos angelos intelligimus obedientes Dominicae potestati ut quod gentes destruxerant, isti aedificent. |
50 | Hoc autem, pro quo nos ex Hebraeo interpretati sumus: Venerunt isti deterere ea, regna videlicet, Septuaginta interpretati sunt: Venerunt isti exacuere ea, in manibus suis. Exacuere ea autem, pro deterere accipiendum est. Vel certe deterere, ut omnia sub Christi iugo colla submittant, et non (ut quidam interpretatus est) cum exacuta fuerint, peiora fiant. |
51 | Si enim ad hoc veniant angeli, ut malos peiores faciant, non fabri appellandi sunt, id est, destructores malorum, et aedificatores bonorum; sed et ipsi pro malis et destructoribus accipiendi. Et hoc notandum quod ista quatuor cornua gentium, unum contra populum Dei cornu elevaverint; non enim regnaverunt pariter, et simul oppresserunt Israel, sed sibi invicem successerunt, Babyloniis, Medi et Persae. Persarum regno, regnum Macedonum; regno Macedonum, imperium Romanorum. |
52 | Haec sequentes historiae ordinem diximus. Quod autem oculos propheta levasse se dicit, illi spiritualiter sensui coaptandum est: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Ps. CXX, 1]. Et: Levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam iam albae sunt ad metendum [Ioan. IV, 35]. Et quod in Isaia legimus: Dixit sanctus, Levate oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia [Isai. LI, 6]? Elevatione ergo oculorum opus est et intelligentia spirituali, ut videamus contrarias fortitudines, quae contra nos elevaverunt cornu suum: et de quibus Apostolus loquitur: Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem: sed adversum principatus, adversum potestates, adversum mundi huius rectores tenebrarum istarum, adversum spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]. Hos quatuor adversarios, qui contra Sanctos semper dimicabant, Christus oppressit adveniens. |
53 | Et de his Psalmista congeminat: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem [Ps. XC, 13]. Possumus quatuor cornua, quae regnaverunt contra populum Dei, et quatuor πάθη accipere, quae eruditi non verbum de verbo exprimentes κακοζήλως passiones, sed perturbationes interpretantur, aegritudinem animi et gaudium: duo praesentia, et duo futura, metum et cupiditatem, de quibus et illustris poeta significat (Verg. Aen. 6, 733): Hinc metuunt, cupiuntque, dolent, gaudentque. | Adversum has, quatuor fabri, et (ut ita dicam) medici, bonique artifices, non cernuntur a propheta, necdum enim absque ostensione Dei per se eos videre poterat, sed ostenduntur ei a Domino, quatuor scilicet virtutes, prudentia, iustitia, fortitudo, temperantia, de quibus plenissime in Officiorum libris Tullius disputat, scribens proprium quoque de quatuor virtutibus librum. Qui ergo vitia destruunt, virtutes aedificant, omnesque sancti, qui haec remedia possidentes instaurant semper Ecclesiam, fabri appellandi sunt. |
54 | Unde et Apostolus loquebatur: Quasi sapiens architectus fundamentum posui [I Cor. III, 10]. Et iratus Dominus de Ierusalem ablaturum esse se dicit architectum et virum sapientem [Isai. III]. Et ipse Dominus, Dei omnipotentis Filius et Creatoris [Al. Creator] omnium, fabri filius appellatur. Legi in cuiusdam Commentariis, quatuor fabros, quatuor Evangelistas intelligi, qui oppressum Israelem, sensum videlicet videntem Deum, et Iudam Dominum confitentem, et Ierusalem visionem pacis, in pristinam sedem restituant, et quos vitiorum gentes disperserant de Ecclesia, per praedicationem Evangelii retraxerunt ad salutem. |