Hieronymus, Commentarii, in Sophoniam, Caput III
1 | (Vers. 1 seqq.) Vae provocatrix et redempta civitas: columba non audivit vocem, et non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, ad Dominum [Vulg. Deum] suum non appropinquavit. Principes eius in medio eius, quasi leones rugientes: iudices eius lupi vesperae, non relinquebant in mane. |
2 | Prophetae eius vesani, viri infideles: Sacerdotes eius polluerunt sanctum, iniuste egerunt contra legem. Dominus iustus in medio eius non faciet iniquitatem. Mane mane iudicium suum dabit in luce, et non abscondetur: nescivit autem iniquus confusionem: disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum: desertas feci vias eorum, eo quod non [Vulg. dum non] est qui transeat: desolatae sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore. |
3 | Dixi, attamen timebis me, suscipies disciplinam, et non peribit habitaculum eius propter omnia in quibus visitavi eam. Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas. LXX: O illustris et redempta civitas, columba non audivit vocem, non suscepit disciplinam: in Domino non est confisa, et ad Dominum suum non appropinquabit. |
4 | Principes eius in ea veluti rugientes leones: iudices eius sicut lupi Arabiae, non dimittebant in mane: prophetae eius portantes spiritum, viri contemptores: Sacerdotes eius polluunt sancta, et impie agunt in legem: Dominus autem iustus in medio eius, et non faciet iniquitatem. Mane mane iudicium suum dabit in luce, et non est absconditus, et nescit iniquitatem in exactione, nec in sempiternum iniustitiam: detraxi superbos, dissipati sunt anguli eorum: destruxi vias eorum ut penitus non transeant: defecerunt civitates eorum, eo quod nullus subsisteret, neque habitaret. Dixi, verumtamen timebitis me, et suscipietis disciplinam, et non peribitis de oculis eius in omnibus in quibus ultus sum super eam. Praeparare, consurge diluculo: disperierunt omnes racemi eorum. Multi putant propter consequentiam sermonis dici adversum Niniven, de qua supra: Et perdet Assyrium, et ponet Niniven in solitudinem. Sed numquam Scriptura Niniven columbam vocaret: licet in Ieremia, a facie gladii columbae de Nabuchodonosor quidam dictum putent [Ier. XV]. Sed sciendum quod alii econtrario asserant, pro columba, ibi posse intelligi Ἑλλάδα, id est, Graeciam, ut sit sensus, a facie gladii Iona, id est, a facie gladii Graecia: Iona enim tam columbam quam Graeciam significat. |
5 | Unde et usque hodie Graeci Iones, et mare appellatur Ionium, et apud Hebraeos permanet eorum vetus vocabulum. Sed et principes Romani apud barbaras nationes antiquum vocabulum retinentes, Caesares appellantur. Omnis itaque contra Ierusalem sermo est: Vae civitas quondam columba, semper peccans, et captivitatibus tradita, et rursum redempta a Domino. Vae civitas provocatrix: quod significantius Hebraice dicitur MARA, id est, παραπικραίνουσα: quod nos possumus dicere, Deum amarum faciens, id est, tuo vitio dulcem Dominum atque clementem vertens in amaritudinem, ut qui misereri vult, punire cogatur. |
6 | Non audivit praeceptum Domini, et correpta noluit suscipere disciplinam; nec prementibus malis aliquando confisa est in Domino Deo suo; nec ambulavit post tergum eius; nec dicente eo: Ego Dominus appropinquans, et non de longe [Ier. XXIII, 23], ipsa ei appropinquare voluit. Describuntur quoque principes eius, et iudices, et prophetae, et sacerdotes, ut in civitate populum, et in his quae dixi, nominibus dignitatum, principes accipiamus. Principes igitur eius quasi leones semper versabantur in praedis, et ad effundendum sanguinem subiectorum: iudices eius rapaces, non dimittentes aliis quod possint rapere. |
7 | Prophetae eius insanientes, sive stupentes, quod Hebraice dicitur PHOEZIM, et Aquila transtulit θαμβευταὶ, loquebantur quasi ex ore Domini, et omnia contra Dominum praedicabant. Sacerdotes in loco sanctuarii commisere sacrilegium, et cum contra legem facerent, ex lege victimas offerebant. Propterea quia illi egerunt iniuste, Dominus iustus non faciet iniquitatem; sed restituet urbi pessimae quae meretur. |
8 | Mane, mane, id est, manifeste et absque aliqua ambiguitate faciet de ea iudicium, nec erit quod ab eo possit abscondi. Et hoc faciet Dominus, ut correpta civitas convertatur ad melius. Sed iniquus Israel non cognovit confusionem suam, nec intellexit idcirco sibi illatas plagas, ut ageret poenitentiam. Vindicavi te, inquit postea de gentibus, et destruxi imperia earum, ut qui per plagas me non senseras, saltem per beneficia cognosceres. |
9 | Vel certe sic intelligendum: Disperdidi omnes civitates tuas, o Iuda, et omnes subiectos tibi pagos et tribus, et diversa confinia, et tanta hominum vastitas fuit, ut non esset qui habitaret in urbibus tuis; et postquam hoc feci, misi prophetas meos consurgens diluculo, et ad poenitentiam provocans, dixique: Feci quidem tibi haec, o Ierusalem, sed feci ut timeres me, et susciperes disciplinam, et non periret habitaculum tuum, hoc est, templum, propter omnia scelera quae gesseras. |
10 | At econtrario, habitatores Ierusalem, me eos ad poenitentiam provocante, quasi de industria et ex contentione diluculo surrexerunt, ut festinatione qua ad me redire debuerant complerent omnes cogitationes suas, et opere demonstrarent, quod mente conceperant. Hoc iuxta Hebraicum. Caeterum illustris et redempta civitas Christi sanguine, iuxta superiora perspicue Ecclesia intelligitur, quae et vocatur columba, propter simplicitatem multitudinis in ea credentium. |
11 | Haec non audivit vocem Domini, neque suscipere voluit disciplinam, nec confisa est in Domino, quia noluit appropinquare ad Dominum Deum suum, ut mereretur veniam peccatorum. Frustra enim quis vocem Domini Dei sui audire se dicit, et confidere in Domino, quando operibus fidem destruit, et magis mammonae iungitur quam Domino Deo suo, et duplici corde accedit ad eum, et duobus Dominis, saeculo et Deo militare posse se credit. |
12 | Huius principes sunt sicut leones rugientes. Non ambigimus de rugitu leonum et discursu: quando viderimus principes eius ita in subiectos populos detonare, et voce tyrannica rabidisque conviciis plebem conterere, ut non pastorem in grege, sed leonem inter oviculas putes frendere. Iudices quoque eius quasi lupi Arabiae, occidentes vespere, et nil relinquentes in mane: non aspicientes ad ortum solis, sed morantes semper in tenebris, et possessiunculas Ecclesiae, et ea quae in Dei donaria conferuntur, vertentes in lucrum suum, ut non habeant pauperes quod mane comedant, qui quasi in nocte, et nullo vidente, omnia populantur; et cum luporum more cuncta diripiant, ne parvos quidem cibos indigentibus derelinquunt. |
13 | Prophetae etiam, id est magistri qui se putant docere populos, et de Scripturis sermocinari, πνευματοφόροι, id est, portantes spiritum, sive spirituales (et hoc εἰρωνικῶς legendum) sunt viri contemptores: non enim docere, sed facere in Ecclesia convenit, non factis verba destruere. |
14 | Caeterum tu cum alium doceas, et ipse non facias, non tam doctor quam contemptor vocandus es, de quo et in Habacuc scribitur: Videte contemptores et respicite, et admiramini mirabilia, et disperdimini [Abac. I, 5]. Sacerdotes quoque qui Eucharistiae serviunt et sanguinem Domini populis eius dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes εὐχαριστίαν imprecantis facere verba, non vitam, et necessariam esse tantum solemnem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: Et sacerdos in quo fuerit macula, non accedet offerre oblationes Domino [Levit. XXI, iuxta LXX]. Cum haec faciant principes, iudices, prophetae, sacerdotes Ierusalem, nihilominus clemens et iustus est Dominus. |
15 | Clemens, in eo quod a sua Ecclesia non recedit: iustus, in eo quod reddit unicuique quod meretur. Postquam enim advenerit mane, et nox huius saeculi pertransierit, dabit in luce iudicium suum, et non abscondetur vel ipse, vel iudicium eius. Et cum coeperit a singulis exigere pecuniam quam eis commiserat, non erit iniustus, nec faciet in perpetuum valere iniustitiam; sed superbos principes, quibus resistit Deus, detrahet de cathedris suis, et de culmine quod tenebant, et dissipabuntur anguli eorum, id est pravae voluntates, et a recto itinere declinantes, in quibus semper et Pharisaei orare consueverant, angulari lapide contempto. |
16 | Puto autem quod et superbis prosit detrahi eos de arrogantia sua, et dissipari angiportus et angulos eorum, ut postea recto itinere gradiantur. Denique sequitur: Et desertas faciam vias eorum, eo quod non sit qui pertranseat: secundum illud quod in primo psalmo scriptum est: Et iter impiorum peribit [Ps. I, 6]. Necnon et in Osee, ubi de Ierusalem dicitur fornicante: Ecce ego claudam vias eius spinis, et obstruam itinera eius, et semitam suam non inveniet, et persequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet; et dicet: Vadam, et revertar ad virum meum priorem, quoniam bene mihi erat tunc magis quam nunc (Osee, II, 6, 7). Animadverte quod nisi clausae fuissent viae, et obsepta itinera, et nisi destruxisset Dominus vias eius, numquam dicere potuisset anima fornicans: Vadam, et revertar ad virum meum priorem. Dissipantur ergo itinera superborum et anguli eorum, ne ambulent in superbia et in pravitate, et urbes eorum quae male aedificatae fuerant in arrogantia et superbia, destruuntur, ne subsistant et habeant habitatores pessimos. |
17 | Ac ne quis putet nos vim facere Scripturae, discat ex consequentibus: Haec autem, inquit, feci, ut dicerem eis: Ecce destructa sunt itinera malitiae, de caetero timete me, et discite [Al. suscipite] disciplinam, ne et disciplina mea pereat, fructum in vobis conversionis non inveniens; et omnia irrita sint, per quae vos volui corripere, et lle vobis sermo qui in Ieremia scriptus est, possit aptari: Sine causa percussi filios vestros, disciplinam non recepistis [Ier. II, 30]. Vel certe: timete me, et recipite disciplinam, ut non pereant omnia de conspectu Ierusalem, nec penitus ad solitudinem deducatur super his malis, in quibus [Al. qua] comminatus sum ei. Nec moveat aliquem (ut saepe iam dixi) quod haec adversum Ecclesiam dicta interpreter, cum sciat Ierusalem in Scripturis sanctis semper typum habere Ecclesiae: de qua qui peccaverit, vel in Babylonem abducitur, vel si sponte descendere voluerit, in Iericho a latronibus vulneratur. |
18 | Quae est enim ita illustris ut Ecclesia, quae in toto orbe fundata est: ita redempta Christi sanguine et columba propter gratiam Spiritus sancti, ut Ecclesia de gentibus congregata? in qua plurimi qui se dicunt in Christum credere, nec audierunt vocem eius; nec receperunt disciplinam, nec iuxta eum esse voluerunt. Quod autem dicitur: Principes eius in ea sicut leones rugientes, scio offensurum me esse plurimos, quod super episcopis et presbyteris haec interpreter, cum et presbyteri mali, qui Susannam violare cupierunt, caeteros presbyteros qui bene vixerint, non condemnent. Et mali principes, quos describit sermo propheticus, non sint bonis principibus contumeliae: Stulto enim flagellato, insipiens sapientior erit [Prov. XIX, 15]: si autem insipiens sapientior fit, quanto magis ille qui sapiens est? Sed iudices eius ac principes capientes munera, vendentesque iustitiam, nonne recte appellantur lupi Arabiae, vel vespertini, sicut Symmachus transtulit? Non enim merentur lupi dici Beniamin, qui mane rapiunt, et ad vesperam dant escam [Gen. XLIX]; sed lupi vespertini, qui noctibus comedunt, et in mane nihil relinquunt. |
19 | Quod autem sequitur: Prophetae eius πνευματοφόροι, id est, portantes spiritum, viri contemptores, nullum moveat quod super doctoribus interpretantes, eosdem et prophetas dicamus et contemptores, cum et Apostolus praecipiat: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis [Ephes. IV, 30]. Et David loquatur in quinquagesimo psalmo: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me [Ps. L, 13]. Nisi enim Spiritus sanctus contristatus fugere consuevisset prius hospitium, et dimittere habitaculum suum, numquam et Paulus praecepisset quod supra dixi; et David post adulterium formidaret, ne perderet quod acceperat, de quo et ad Hebraeos scribitur: Quanto arbitramini deteriora mereri supplicia eum, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti immundum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit [Heb. X, 29]? Sed et in tertio Regnorum libro scriptum est: hominem Dei, haud dubium quin prophetam, qui ad altare dixerat in Samaria: Altare, altare, haec dicit Dominus: Ecce filius nascetur David [III Reg. XIII, 2], et caetera; quia contempserit verba Domini, et comederit apud pseudoprophetam (sic enim locum istum exponens Iosephus interpretatus est), interfectum esse a leone. Et ne putaretur casus et non iudicium Domini, et pseudopropheta qui eum deceperat, hoc futurum esse praedixit, et ipse leo contemptorem puniens, asinum reservavit. |
20 | Non ergo mirum si doctores qui sancto Spiritu pleni fuerant, possint fieri contemptores, cum apud negligentes et non omni custodia conservantes cor suum, haec ipsa causa frequenter soleat superbiae in Dominum et contemptus existere, quod habeant scientiam Dei, et noverint multam bonitatem eius, quam abscondit timentibus se, et contemnant divitias bonitatis eius thesaurizantes sibi iram in die irae et revelationis. Sacerdotes quoque (qui dant baptismum et ad Eucharistiam Domini imprecantur adventum: faciunt oleum chrismatis: manus imponunt; catechumenos erudiunt: Levitas et alios constituunt sacerdotes) non tam indignentur nobis haec exponentibus et prophetis vaticinantibus, quam Dominum deprecentur, et studiose agant ne de sacerdotibus qui violant sancta Domini, esse mereantur, Non enim dignitas et nomina dignitatum, sed opus dignitatis, et principes, et iudices, et prophetas, et sacerdotes salvare consuevit: Qui episcopatum, inquit, desiderat, bonum opus desiderat [I Tim. III]. Videte quid dixerit: bonum opus desiderat, Opus non dignitatem. Si autem, despecto opere, solam aspexerit dignitatem, cito corruit turris in Siloa, et excelsa cedri fulmine feriuntur, et erecta cervix frangitur, et cygnus, extento collo, et in sublime se tendens, inter immundas volucres computatur. |
21 | Porro quod exposuimus iuxta Hebraicum: Verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas, pro quo in Septuaginta scribitur: praeparare, consurge diluculo, dissipata est omnis frondositas eorum, quia multum ab Hebraico discrepat, et magis videtur iuxta LXX cum posterioribus concordare, in sequentibus exponemus. |
22 | (Vers. 8, 9.) Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in futurum: quia iudicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, ut [Vulg. et] effundam super eas [Vulg. eos] indignationem meam, omnem iram furoris mei: in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra: quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes nomen [Vulg. in nomine] Domini, et serviant ei humero uno. LXX: Propterea exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meae in testimonium: quia iudicium meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, ut effundam super eos iram meam omnem, iram furoris mei; quia in igne zeli mei consumetur omnis terra, quia tunc convertam super populos linguam in generationem eius, ut invocent omnes nomen Domini, ut serviant ei sub iugo uno. Haec Iudaei interpretantur in adventu Christi, quem sperant venturum esse, et dicunt universis gentibus congregatis, et effuso super eas furore Domini, in igne zeli eius terram devorandam. Et sicut ante aedificationem turris fuit, quando una lingua omnes populi loquebantur, ita conversis omnibus ad cultum veri Dei, locuturos Hebraice, et totum orbem Domino serviturum. |
23 | Nos autem qui non sequimur occidentem litteram, sed spiritum vivificantem, nec Iudaicas fabulas, audimus a Domino: Praeparare, consurge diluculo: dissipati sunt omnes racemi eorum; et praeparati dicimus: Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum [Ps. LVI, 8]. Audimusque in Proverbiis imperatum: Praepara in egressu opera tua [Prov. XXIV, 27]. Et illud quod in Levitico [Levit. XVI] sacrate dicitur, ubi septimo mense, decima die mensis offert Aaron pro populo hircum emissarium, atque viventem, et ponens manus super caput eius, imprecatur ei cuncta peccata populi Israel, traditque eum in manus hominis praeparati, et mittit in eremum (intelligimus in nobis) et praeparantes nos veri imperio sacerdotis, tollimus malum de medio Ecclesiae. |
24 | Cumque haec fecerimus, nox praeterit, appropinquat dies, et quasi in die honeste ambulantes, dicimus: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo [Psal. LXII, 1]. Statimque inferimus: Mane exaudies orationem meam, mane assistam tibi, et videbo [Psal. V, 4, 5]. Nisi enim praeparati fuerimus, non nobis orietur sol iustitiae. |
25 | Orto autem sole, omnes racemi de vinea Sodomorum dissipantur et pereunt, ut non solum grandes botri, sed etiam quod parvum esse videbatur in nobis, Christi lucerna radiante, dispereat. Et pro his omnibus mercedem nobis pollicens Deus, ait: Exspecta me in die resurrectionis meae in testimonium: post vitia enim atque peccata Deus resurget in nobis. |
26 | Et iuxta quod in alio loco praecipit: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus: et puer quem elegi [Isai. XLIII, 10]: testis est nobis Pater cum Filio et Spiritu sancto, ut in ore duorum vel trium testium, stet omne verbum [Deut. XVII]. Et magis mihi videtur sic stare sententia, et sub his tribus testibus veritas confirmari, quam per [Al. secundum] litteram. Duo enim fuerunt testes contra Susannam [Dan. XIII], et contra ipsum Dominum Salvatorem [Matt. XXVI], et tamen non stetit verbum in ore eorum. |
27 | Contra Naboth quoque pene tota civitas dixit testimonium, consensusque testium pessimorum non firmitatem habuit veritatis, sed sceleris coniurationem [III Reg. XXI]. Quia iudicium, ait, meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, in loco videlicet suppliciorum suorum, ut effundam super eos iram meam, omnem iram furoris mei. |
28 | Qui minor est, cito meretur veniam, et misericordiae proximus est: Potentes autem potenter tormenta patientur [Sapien. VI, 6]. Unde gentes et gentium multitudo congregatur ad iudicium; reges autem, id est, principes dogmatum perversorum adducentur in poenam, ut effundatur super eos omnis ira furoris Domini. Et hoc non crudelitate fit aliqua, ut arbitrantur sanguinarii Iudaei. sed misericordia, et consilio medicantis. |
29 | Sequitur enim: In igne enim zeli mei consumetur omnis terra. Gentibus quippe ad iudicium congregatis, et regibus ad supplicium, ut effundatur super eos ira, et non ex parte, sed tota, et ira ac furore sociato, consumatur in toto orbe quidquid terrenum est, quidquid ad opera terrae, id est, carnis pertinet: omnes eius vepres et spinosa fruteta vastans, zeli mei vorabit incendium. Et tunc convertam super populos linguam in generationem suam, ut unusquisque errore deposito ad antiquum confessionis Domini eloquium revertatur: et in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur Dominum Iesum in gloria Dei Patris [Philipp. II, 10]. Abiectisque lateribus, et bitumine quae habebamus pro lapidibus et luto, quibus erroris nostri superbiam exstruebamus contra Dominum, recipiamus linguam quam ante perdidimus, et simus sub iugo Christi, dicentis: Iugum meum suave est, et onus meum leve est [Mat. XI, 30]. Notandum autem quod in eo loco, ubi nos interpretati sumus: reddam populis labium electum, pro electo, Septuaginta dixerunt, in generationem eius, ut subaudiatur, terrae. Et hinc error exortus est, quod verbum Hebraicum BARURA, quod Aquila et Theodotio electum, Symmachus mundum interpretatus est: Septuaginta legerunt BADURA, RES litteram DALETH existimantes, propter elementi nimiam similitudinem, quod parvo apice distinguitur. |
30 | Necnon ubi nos transtulimus, In die resurrectionis meae in futurum, et omnes interpretati sunt, in testimonium. Hebraeus qui me in Scripturis instituit, asserebat LAED in praesenti loco magis εἰς ἔτι id est, in futurum, debere intelligi, quam in testimonium, ED enim, quod scribitur per litteras AIN et DALET, ἔτι, et μαρτύριον, id est, futurum, et testimonium, intelligi. |
31 | Possumus hunc locum et de primo Christi adventu exponere, quando, omni errore sublato, daemonibusque calcatis, et terrenis operibus destructis, apostoli universis linguis locuti sunt [Act. II], et veteri errore sublato, unum confessionis redditum est labium. Sed et reges qui destruuntur, et divino consumuntur ardore, perversorum dogmatum principes sentiendi sunt. |
32 | (Vers. 10 seqq.) Ultra flumina Aethiopiae, inde supplices mei, filii [Al. filia] dispersorum meorum, deferent munus mihi. In die illo non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus praevaricata es in me: quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiae tuae, et non adiicies exaltari amplius in monte sancto meo, et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini, Reliquiae Israel non facient iniquitatem, neque loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat. LXX: De finibus fluminum Aethiopiae suscipiam dispersos meos: afferent victimas mihi. |
33 | In die illa non confunderis ex omnibus adinventionibus tuis, quibus impie egisti in me, quia tunc auferam a te detractionem contumeliae tuae, et ultra non adiicies ut magnificeris super montem sanctum meum: et relinquam in te populum mansuetum et humilem, et reverebuntur nomen Domini, qui fuerint reliqui de Israel, et non facient iniquitatem, et non loquentur vana, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur et accubabunt, et non erit qui exterreat eos. Cum reddiderit Dominus credentium populis labium electum, et invocaverint omnes nomen Domini, et portaverint iugum eius tunc etiam ultra flumina Aethiopiae (unde venit regina Saba audire sapientiam Salomonis [III Reg. X] deferent victimas Domino: Et Aethiopia praeveniet manus eius Deo [Psal. LXVII, 32]: veroque legifero, qui decem plagis percussit Aegyptum [Exod. II], nubet Aethiopissa, invidente synagoga Hebraeorum. |
34 | Quod autem ait iuxta Hebraicum: Inde supplices mei filia dispersorum meorum, deferent munus mihi, huiuscemodi est: O Israel, o synagoga quondam filia, quam in toto orbe dispersi, licet invideas [Al. invidia], licet aemulatione crucieris, tamen de Aethiopia mihi victimae deferentur, id est, de gentilium populo. |
35 | In die illa, id est, quando gentium crediderit multitudo, etiam tu non penitus confunderis super cunctis erroribus tuis, quibus praevaricata es in me, eligendo Barabbam, et Dei Filium crucifigendo [Ioan. VI]. Tunc auferam de medio tui Scribas, et Sacerdotes, et Pharisaeos, magniloquos superbiae tuae, et nequaquam te in monte sancto meo ultra iactabis; sed habebis populum pauperem, homines illitteratos, et piscatores, qui sperabunt in nomine Domini. |
36 | Reliquiae Israel, non multitudo quae clamavit: Crucifige, crucifige eum [Ioan. XIX, 6]: non pontifices et optimates; sed reliquiae nequaquam facient iniquitatem, nec loquentur mendacium in Christo, veritati credentes: nec invenietur in ore eorum lingua dolosa, scientes quod omne mendacium de diabolo est [Ioan. VIII]; quoniam ipsi pascentur, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit. |
37 | Super aquam refectionis educavit me, animam meam convertit [Psal. XXII, 1]: et non erit qui exterreat, vincente fide credentium persecutorum superbiam. Hoc de primo adventu Christi intellectum sit, quod Iudaei sibi in fine promittunt, et sperant se habitaturos in Ierusalem, et in morem pecorum corporalibus donis Iudae opibusque complendos et pascendos herbis viridibus, et deletis cunctis gentibus, sibique subiectis, nullum posse residere qui eos exterreat. |
38 | Nos autem accipientes ex hac fabula occasionem verae historiae, dicimus [Al. dicemus], omnem nigredinem animae, et tetrum colorem, ac draconis venenum, quo tincti fueramus vitiis atque peccatis, reddito nobis labio electo, sive mundo, et candido (ut interpretatus est Symmachus) derelinquere nos in fluminibus Aethiopiae perversorum dogmatum magistros, quibus ante irrigabamur, et cum disperso [Al. dispersis] quondam Israel Christo munera delaturos. |
39 | In die illa, qua nobis Christi lumen fuerit exortum, dicetur ad singulos nostrum: non confunderis ex omnibus tuis adinventionibus, cogitationibus videlicet pessimis, quibus impie agebamus contra Dominum, et tolletur universa superbia et contumelia per quam erigebamur contra Dominum, et contra montem sanctum eius Dominum nostrum et Salvatorem, et pro superbis vanisque nominibus relinquetur in nobis populus mansuetus et humilis, ut nihil arrogans, nihil tumens, nihil quod Deo displiceat, cogitemus. Simulque considera quod in die iudicii, et in consummatione mundi tollantur universa nomina dignitatum, et unus populus remaneat, et grex sub pastore bono, qui sit mansuetus et humilis. |
40 | Tunc etiam populus Israel, plenitudine gentium subintrante (Quia conclusit Deus omnes sub peccato, ut omnibus misereatur [Rom. XI, 32]) timebunt nomen Domini. Et reliquiae Israel non facient ultra iniquitatem, per quam Dominum negaverunt, nec loquentur vana: ineptas sibi fabulas promittentes: nec invenietur in ore eorum lingua mendacii, Christo per eos, qui veritas est, loquente. |
41 | Tunc enim pascentur, et ipsi in uno grege, et accubabunt in Ecclesia, et veri Nabuchodonosor impetus non timebunt. Haec videntes et legentes tanta mysteria, clamemus cum Apostolo, atque dicamus: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia tua, et investigabiles viae tuae [Rom. XI, 33]. Quod quidem et propheta sentiens, et secum volvens, de Dei iudiciis suspicatur. |
42 | In nocte cum corde meo exercebar, et scopebam spiritum meum, et dicebam: Numquid in sempiternum abiiciet Deus, aut non addet ut misereatur ultra: aut continebit in ira sua misericordias suas? et dixi: Nunc coepi: haec est immutatio dexterae excelsi [Psal. LXXVI, 7, seqq.]. Et est sensus: Hoc quod putabam Dominum in aeternum relinquere peccatores, et misericordias suas ira succedente cohibere, intellexi idcirco factum, ut immutatione dexterae suae, quae excelsi est dextera, universa mutaret, et misereretur his quos ante proiecerat. |
43 | Et nos igitur et reliquiae Israel, scientes quod reddituri sumus rationem pro omni otioso verbo [Matt. XII], et quod disperdet Dominus universa labia mendacia, non loquamur vanitatem. Vanitas quippe vanitatum, et omnia vanitas [Eccl. I, 2]. Et: Universa vanitas omnis homo vivens [Psal. 38]. Nec ore nostro mendacium proferamus; sed accepta potestate calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici [Luc. X], nullam timeamus formidinem, nec luporum, Christo custode, vereamur insidias: sed dicamus, Dominus illuminatio mea, et salvator meus; quem timebo [Psal. XXVI, 1]? et caetera, quae in vicesimo sexto psalmo continentur. |
44 | (Vers. 14 seqq.) Lauda filia Sion, iubila [Vulg. iubilate], Israel, laetare et exsulta in omni corde, filia Ierusalem. Abstulit Dominus iudicium tuum, avertit inimicos tuos: rex Israel Dominus in medio tui, non timebis malum ultra. In die illa, dicetur, Ierusalem, noli timere: Sion, non dissolvantur manus tuae: Dominus Deus tuus in medio tui fortis ipse salvabit, gaudebit super te in laetitia, silebit in dilectione tua [Vulg. sua]: exsultabit super te in laude. Nugas quae [Vulg. qui] a lege recesserunt, congregabo, quia ex te erant: ut non ultra habeas super eis opprobrium. LXX: Gaude, filia Sion; praedica, filia Ierusalem, exsulta et delectare de toto corde tuo, filia Ierusalem. |
45 | Abstulit Dominus iniquitates tuas, redemit te de manu inimicorum tuorum, rex Israel Dominus in medio tui: non videbis mala ultra. In tempore illo, dicit Dominus Ierusalem, confide, Sion, non dissolvantur manus tuae: Dominus Deus tuus in te fortis salvabit te: adducet super te laetitiam, et innovabit te in charitate sua, et laetabitur in te in delectatione, quasi in die solemni: congregabo confractos tuos. Vae qui accepit super eam opprobrium. Non videatur mirum, ut saepe diximus, aliter Hebraica capitula, et aliter LXX Graeca videlicet Latinaque finiri. |
46 | Ubi enim in sensu diversa translatio est, ibi necesse est diversa esse vel principia vel fines. Iudaei cum Christo, quem putant esse venturum, haec sibi omnia repromittunt, quae nos qui Christum suscepimus, iam cum ipso sumus omnia consecuti. Si quis ergo Christianorum, et maxime novorum prudentium, quorum nomina taceo, ne quemquam laedere videar, existimat necdum prophetiam esse completam, sciat falso Christi portare se nomen, et Iudaicam animam, circumcisionem tantum corporis non habere. |
47 | Si enim haec necdum facta sunt, sed futura, frustra credidimus Salvatoris adventum: frustra autem non credentes intelligimus in nobis esse completum mysterium, quod temporibus aeternis tacitum est, et nunc manifestatum est per Scripturas propheticas et adventum Domini nostri Iesu Christi [Coloss. I]. Denique consideremus ordinem lectionis, et videbimus, quod dicitur non ad Iudaeos, sed Christi Ecclesiam pertinere. |
48 | Post hoc enim quod praecesserat (Iudicium meum in congregationes gentium, ut suscipiam reges, usque ad eum locum, ubi ait: Ut invocent omnes nomen Domini, et serviant ei sub iugo uno: Et, ultra flumina Aethiopiae suscipiam in dispersis meis qui afferent mihi victimas: et post reliquias populi Israel, credentes in Christo atque salvatas, de quibus dicitur: Et timebunt nomen Domini qui sunt reliqui de Israel, et non erit qui exterreat eos). Spiritus sanctus de generali mundi consummatione praedicans loquitur: Gaude, filia Sion, praedica, filia Ierusalem, laetare et delectare de toto corde tuo, filia Ierusalem. |
49 | Omnis quippe Ecclesiastica anima, quae in specula constituta est, et contemplatur pacem, laetatur et gaudet iniquitates a se esse sublatas, et redemptas ab eo qui pretioso sanguine omnes redemit. Christus enim factus est sapientia nobis a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio [I Cor. I, 30]. Et redemit nos rex Israel, qui habitat in medio nostri, dicens: Ego et Pater meus veniemus, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]; et habitabo et inambulabo in eis [Levit. XXVI, 12]: et ultra non videbimus mala, solas virtutes cogitantes atque facientes. |
50 | In illa die, dicit Dominus, videntibus nobis pacem, et in sublimi positis, ne dissolvantur manus tuae, qui et per Isaiam dixit: Confortamini manus dissolutae, et opera tua robusta sint [Isai. XXXV, 3]. Dominus enim fortis, cui nemo potest resistere: salvator tuus, ipse tibi reddet laetitiam quam perdidisti, et veteri homine proiecto, in novo ambulare te faciet, et haec faciet in dilectione sua: non tuo merito, sed misericordia sua. |
51 | Et laetabitur in te, et delectabitur, quasi pinguissimam solemnitatis tuae hostiam suscipiens salutem tuam: et ipse tibi dicet: congregabo contritos tuos: Cor, quippe, contritum et humiliatum Deus non despiciet [Psal. L, 19]; et, Calamum contritum non confringet [Isai. XLII]. Haec interim si voluerimus de secundo adventu accipere Salvatoris. Porro quia propheta Zacharias ad similem laetitiam cohortatur Sion et Ierusalem, et hanc ipsam prophetiam Matthaeus dicit in primo adventu Christi esse completam [Matth. XXI], necessitate compellimur, immo ordine ipso ducimur veritatis, quod in Sophonia dicitur, non futurum sperare, sed factum. |
52 | Scriptum est enim in Zacharia: Gaude vehementer, filia Sion; praedica, filia Ierusalem: ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator: ipse humilis et ascendens super iugalem [Al. subiugalem] et pullum novum [Zach. IX, 9]. Haec iuxta Septuaginta dicta sint. Caeterum iuxta Hebraicum, laudare iubetur Ecclesia et iubilare Israel, sensu videns Deum, et exsultare atque laetari in omni corde locus pacis, ad quem dictum est: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27]. Abstulit enim in fine et in consummatione mundi iudicium eius, nequaquam eam iudicans atque corripiens, sed salvans: et avertit inimicos eius, daemonum turbas. |
53 | Rex Israel Dominus in medio eius erit: non timebit ultra malum. In die illa dicetur ad Ierusalem liberam : non quae servit cum filiis suis, sed quae est mater sanctorum [Galat. IV]: Noli timere, Sion (ipsa quippe est et Ierusalem), nequaquam tua opera dissolventur: nec facies quae te fecisse lugebis [Al. lugebus]. Dominus Deus tuus, qui salvabit te, fortis et potens, ipse habitabit in medio tui, gaudebit super te in exsultatione et laetitia, et silebit peccata tua in charitate [Al. in pace], qua te dilexit: et exsultabit super te in laude, vel quia laudabilis sis, vel quia cum tuis laudibus canas. |
54 | Nugas, sive, ut Aquila interpretatus est, translatos, qui a te recesserunt, congregabo, quia ex te erant, hoc est, hi qui per vitia atque peccata de tuo sinu fugerant, et facti erant sub daemonum potestate, redintegrato omnium statu, venient ad te, et nequaquam ultra super perditis filiis tuis patieris opprobria. Id quod diximus nugas , sciamus in Hebraeo ipsum Latinum esse sermonem, et propterea a nobis ita ut in Hebraeo erat, positum: ut nosse possimus linguam Hebraicam omnium linguarum esse matricem, quod non est huius temporis disserere. Miror autem Aquilam et Septuaginta, pro eo quod nos interpretati sumus erant, in eo videlicet loco ubi diximus: Congregabo quia ex te erant: pro, erant, intepretati voluisse vae, sive οἴ: quod semper Aquila non pro plangendo, sed pro vocando et inclamando ponit: HAIA enim, cuius verbi initium est, sum, praeteritum tempus numero plurali significat, erant, vel fuerant. Haec scio molesta esse lectori, qui si animadverterit non me controversias et declamationes scribere, nec in locis exsultare communibus: sed Commentarios, et Commentarios prophetarum, reprehendet potius sicubi rhetorum more ludere voluero, quam arguet in tantis obscuritatibus ut dignum est immorantem. |
55 | (Vers. 19, 20.) Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo: et salvabo claudicantem, et eam quae eiecta fuerat congregabo: et ponam eos in laudem et in nomen in omni terra confusionis eorum. In tempore illo quo adducam vos; et in tempore quo congregabo vos: dabo enim vos in nomen et in laudem omnibus populis terrae, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus. LXX: Ecce ego faciam in te, propter te, in tempore illo, et salvabo expressam, et repulsam suscipiam, et ponam eos in gloriam, et nominatos in omni terra. |
56 | Et confundentur in tempore illo, quando bene vobis fecero: et in tempore cum suscepero vos, quia dabo vos nominatos, et in gloriam in cunctis populis terrae; quando convertero captivitatem vestram coram vobis, dicit Dominus. Et hoc synagoga quae non claudicat, sed utroque truncata est pede, pollicetur sibi in adventu Christi sui, quem sperat esse venturum: et putat, omnes gentes interficiendas a Domino, quae afflixerunt Israel, et salvandam synagogam, et eam quae acceperat libellum repudii colligendam, et ponendos eos in laudem, et in nomen in omni terra captivitatis suae, in qua fuerant ante confusi. |
57 | Et hoc fieri tempore, quando captivitas reducta fuerit Ierusalem, et exstructum templum, et reliquus caeremoniarum ordo servatus. Haec sibi repromittit, et propterea non agit poenitentiam, et dum sperat incerta, perdit certam salutem. Nec miror synagogam haec dicere, quae quia non recipit Christum, oculos dolet, et cum Lia lippescit, et non amatur a Iacob, et Rachel succedente, negligitur [Gen. XXIX]. Christianos miror, immo semi-Iudaeos, qui sibi videntur esse de Ecclesia, ita dicere et ea profiteri, quae si vera sunt, frustra credimus in Christum, et omne nostrum tollitur sacramentum, et miserabiliores sumus omnibus hominibus, credentes eum venisse qui non venit. |
58 | Quia autem spes nostra certa est, et Iudaeorum cassa sunt vota, secundum priorem intelligentiam iam texamus praesens extremumque capitulum, et de Iesu filio Sirach testimonium proferamus: Qui mittit lapidem in excelsum, super caput suum mittit [Eccl. XXIII]. Quia enim Sion et Ierusalem in excelso positae sunt, quicumque Sion detrahit et Ierusalem, et mittit in eam contumeliarum lapides, in suum eos caput iacit, et revertetur opprobrium eius in caput suum: Et dolor eius et iniquitas super verticem eius descendet [Ps. VII, 17]. Quanti hodie exprobrant animae, Dei mysteria consectanti, volentique videre pacem eius, et dicunt: Insanus est, et ebrius, et musto plenus: hominum coetus fugit: delicias aspernatur: aurum pro luto computat: solam diligit paupertatem. |
59 | Qui autem infideles sunt, etiam crucem Christi exprobrant ei, et si quando eum in angustia viderint et in tentatione, dicunt: Ubi sunt misericordiae tuae, et iustitiae quas operatus es? Quid loquar de infidelibus, cum Ecclesiarum nonnulli principes huiuscemodi hominibus exprobrent, et vitam ipsorum arbitrentur amentiam, et non praesentem laudent conversationem, sed vetera peccata exprobrent? nec audiunt esse praeceptum: Noli improperare homini qui convertitur a peccatis suis [Eccl. VIII]. Vae igitur ei, qui tulit opprobrium atque suscepit, et huiuscemodi se officio mancipavit, ut detraheret Sion, et civitati Dei: quia pro hac iniuria urbis suae ultor est Dominus, et dicet ad Sion: Ecce ego faciam in te propter te, id est, faciam ultionem tuam, et salvabo afflictam, sive ut in Graeco dicitur, expressam; ut sit sensus: Ego salvabo eam, quae in praesentiarum quasi uva et oliva, ita tentationibus atque pressuris, ut praelo et trabe pressa est et afflicta, ut vinum faceret et oleum, et de vino biberet Iesus in regno Patris sui; de oleo autem ungeretur prae participibus suis. |
60 | Ego puto propter expressionem talis vini et olei, Iob multa perpessum: postquam autem vinum, et oleum fecerat, audisse a Domino; Putas me aliter tibi respondisse, nisi ut appareres iustus? [Iob. XL, sec. LXX]. Quasi ad uvam et olivam loqueretur; Existimas me aliter te pressisse et afflixisse atque contrivisse, nisi ut vinum de te et oleum exprimerem? Sequitur: Et eam quae repulsa fuerat, suscipiam. Videtur nos Deus repellere quando relinquit tentationi. |
61 | Unde et Iob, Visitatio, inquit, Domini respexit [Al. despexit] me [Iob. X, 12]. Et non solum iusti loquuntur, et dicunt, Nunc autem repulisti et confudisti nos, sicut in quadragesimo tertio psalmo scriptum est; sed ipse Dominus atque Salvator, ex persona hominis quem assumpserat, Tu autem, ait, repulisti et despexisti: distulisti Christum tuum; subvertisti testamentum servi tui. Quod autem iustorum persona sit in quadragesimo tertio psalmo dicentium: Nunc autem repulisti et confudisti nos, ex sequentibus approbatur: Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, neque inique egimus in testamento tuo: nec recessit retro cor nostrum. Eam igitur quae in tentationibus videbatur abiecta, suscipiet Dominus in fine: et ponet eos in gloriam et nominatos in universa terra, filios videlicet expressae et repulsae, id est, Ecclesiae. |
62 | Quos autem alios possumus intelligere filios Ecclesiae nominatos, nisi apostolos? Vide mihi Petrum et Paulum et Matthaeum et Ioannem; et considera hoc quod ad Abraham repromissum est: Magnificabo nomen tuum, in illis opere perpetratum. Quotidie nominatur in Ecclesia, quotidie magnificatur nomen eorum: non quod ipsis prosit a nobis in Ecclesia nominari: sed quod nos magnificantes nomen eorum, et quae scripserunt lectitantes, consequamur salutem. |
63 | In tempore, inquit, illo, quando expressa et repulsa suscepta fuerit, et filii eius positi in gloriam (gloriatur [Al. gloriabitur] quippe Dominus in athletis suis, cum eos viderit coronari, sicut gloriatus est adversus diabolum de Iob: unde et Apostolus in profectu discipulorum suorum exsultans, ait: Etiam per vestram gloriam) confundentur qui adversarii vestri fuerant, et tulerant contra vos opprobrium: et tunc videbunt eos quos miseros putaverant, esse felices, et quos pauperes existimabant atque deiectos, potentes fieri atque gloriosos. |
64 | Tunc cernent captivitatem eorum per quam in hoc saeculo duro fuerant imperio subiugati, reduci in coelestem Ierusalem: seque resurgere in opprobrium et in confusionem aeternam. Tribue nobis, Iesu Christe, expressis et afflictis et repulsis in isto saeculo, ut nos recipias et ponas in gloriam: confundatur in tempore excetra, cessent sibila, venena torpeant, et confusio eius proficiat ad salutem. Haec iuxta Septuaginta. Hebraicum autem, quia excepto principio, de quo in fine superioris capituli diximus, non multum ab eorum translatione discordat, indigere expositione non arbitror. |