Hieronymus, Commentarii, in Sophoniam, Caput I
1 | (Vers. 1.) Verbum Domini quod factum est ad Sophoniam filium Chusi, filii Godoliae, filii Amariae, filii Ezechiae; in diebus Iosiae, filii Ammon regis Iuda. LXX similiter. Tradunt Hebraei cuiuscumque prophetae pater aut avus ponatur in titulo, ipsos quoque prophetas fuisse. Unde et Amos unus de duodecim prophetis, qui dixerat: Non sum propheta, nec filius prophetae: sed pastor caprarum, vellicans sycamina (Amos VII, 14), patris nomen in titulo non habet. |
2 | Hoc si verum est, Sophonias propheta, quem nunc conamur exponere, nomine, ut ita dicam, prophetico, et gloriosa maiorum suorum stirpe generatus est; habuit enim patrem Chusi, avum Godoliam, proavum Amariam, atavum Ezechiam: et talem quadrigam ipse velut extremus auriga complevit. Nomen Sophoniae alii speculam, alii arcanum Domini transtulerunt. |
3 | Sive igitur specula, sive absconditum Domini interpretetur, utrumque prophetae convenit. Dicitur enim et ad Ezechiel: Fili hominis, speculatorem te posui domui Israel [Ezech. III, 17]. Et in alio loco: Non faciet Dominus quidquam, nisi revelaverit disciplinam suam servis suis prophetis. Et noni Psalmi titulus, pro absconditis filii interpretatur. |
4 | Iste ergo propheta, qui erat in specula et in sublimibus constitutus, et noverat mysteria Domini, filius erat Chusi (qui interpretatur humilitas, vel Aethiops meus, de quo postea tractabimus), habebat quoque avum Godoliam, qui dicitur magnitudo Domini, et proavum Amariam, qui et ipse vertitur in sermonem Domini: et atavum Ezechiam, qui sonat fortitudinem Domini. De fortitudine itaque Domini, natus est sermo Domini, et de sermone Domini nata est magnitudo Domini, et de magnitudine Domini nata est humilitas, ut cum pervenerit aliquis ad perfectum, dicat: Non sum dignus vocari apostolus [I Cor. IX]. Et illud in Psalmis: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei [Ps. CXXX, 1]. Hucusque quasi prono lapsu, et per plana currentes, in eo quod Chusi etiam Aethiops meus interpretatur, impegimus. |
5 | Nam post tantas virtutes quomodo nomen Aethiopis sonare poterit in laudem? Et siquidem Scriptura dixisset Chus, id est, Aethiops, videbatur indissolubilis quaestio; Chus quippe natus est de Cham. Sed in eo quod ait, Chusi, hoc est, Aethiops meus, videtur sonare mysterium: quod ille qui quondam Aethiops fuerat, versus in poenitentiam (secundum illud quod dicitur: Aethiopia praeveniet manus eius Deo [Ps. LXVII, 32]. Et in alio loco [Ps. LXXI, 9]: In conspectu eius procident Aethiopes) dicat cum sponsa in Cantico canticorum: Nigra sum, sed [Al. et] speciosa filia Ierusalem [Cant. I, 4]. Legimus et in Ieremia Abdimelec eunuchum Aethiopem placuisse Deo [Ier. XXXVIII]: et in Actis apostolorum Aethiopem eunuchum reginae Candacis tantum habuisse studium Scripturarum et Legis Dei, ut in vehiculo legeret: et ad adorandum Dominum in Templo eius veniret Ierusalem [Actor. VIII, 9]. Unde talis fides digno praemio coronatur, et mittitur ad eum Philippus evangelista, statimque docetur, credit, baptizatur, et salvus est. |
6 | Et non solum eunuchus; sed cum additamento viri ponitur, eunuchus vir Aethiops. Quia enim eunuchus erat Christi, et se eunuchizaverat propter regnum coelorum, propterea viri vocabulum non amiserat. Recte quoque Sophonias quasi filius Chusi, id est, Aethiopis, in consequentibus libris de poenitentia scribit Aethiopum: Trans flumina, inquit, Aethiopiae, inde deferent hostias mihi. Haec de genealogia Sophoniae, qui prophetavit in diebus Iosiae. |
7 | Quomodo autem dies dicuntur Eliae hi qui ab eo illuminati sunt: ita et dies Iosiae qui se levaverat ad Dominum (quia Iosias interpretatur elevatio Domini) et fuit vir iustus, et de laudibus eius, Regnorum quoque et Paralipomenon scribit historia [IV Reg. XXIII, ] [et II Paral. XXXIV]. Et habuit patrem Ammon, avum Manassen [IV Reg. XXI]. Legimus, Manassen post multa scelera, et post captivitatem in Babylone, egisse poenitentiam, et ad meliora conversum Domini misericordiam consecutum. Unde et fidei suae, per quam crediderat Deo, filium vocavit ἐπώνυμον, id est, Ammon: siquidem AMMON fides interpretatur. Simulque considera, quod nequaquam ut supra reges decem tribuum, id est, reges Israel ponantur; sed reges tantum Iudae. |
8 | Iam enim decem tribus ab Assyriis sub rege Ezechia patre Manasse deductae fuerant in captivitatem [IV Reg. 17]. Hoc in prooemio et in titulo Sophoniae generationis et temporis. Nunc videamus quid ipsa quoque prophetia contineat. |
9 | (Vers. 2, 3.) Congregans congregabo omnia a facie terrae, dicit Dominus, congregans hominem et pecus, congregans volatile coeli, et pisces maris: et ruinae impiorum erunt, et disperdam homines a facie terrae, dicit Dominus. LXX: Defectione deficiat a facie terrae, dicit Dominus: deficiat homo, et iumenta: deficiant volatilia coeli, et pisces maris ÷ et infirmabuntur impii ** et auferam iniquos a facie terrae, dicit Dominus. Hoc quod posuimus in Septuaginta, et infirmabuntur impii, de Theodotionis translatione additum est: pro quo Symmachus interpretatus est, et scandala cum impiis, ut subaudiatur, congregabuntur, sive deficient: Quinta autem editio, et infirmitas cum impiis deficiet. Debemus ergo, consuetudinem nostram sequentes, primum historiam texere, et postea de sublimioribus disputare. |
10 | Extremum quippe regnum duarum tribuum, quae vocabantur Iuda et Beniamin, sub Iosia fuisse, nulli dubium est. Illo enim interfecto, filii eius qui postea regnaverunt, et nepotes, non tam regnasse credendi sunt, quam ludibrio habiti fuisse ab Aegyptio rege, et Chaldaeis, et variis captivitatibus, mortibusque cruciati. |
11 | Quia igitur populus poterat se excusare in regibus malis, et dicere: Nos volumus servire Deo, sed prohibemur a regibus, datur rex iustus, quo zelante zelum Domini, et populo nihilominus in idolorum cultu perseverante, iusta irae causa profertur a Domino, et prophetatur de eversione Ierusalem, et captivitate Iuda, et victoria Nabuchodonosor. Dicitque Dominus per prophetam: Nequaquam ultra tribuam poenitentiam; sed a facie terrae universa consumam: non homo, non iumentum, non volatile, non pisces maris remanebunt. |
12 | Iram quippe Domini etiam bruta sentiunt animalia: et vastatis urbibus, hominibusque interfectis, solitudinem et raritatem bestiarum quoque fieri et volatilium pisciumque, testis Illyricum [Mss. Illyricus] est, testis Thracia, testis [Al. teste] in quo ortus sum, solum, ubi praeter coelum et terram et crescentes vepres, et condensa silvarum, cuncta perierunt. Hoc autem, inquit propheta, accidet, quia impiorum fuit nimia multitudo. |
13 | Corruent itaque impii et disperdentur homines, et erit solitudo super faciem terrae. Sed et de consummatione mundi idipsum accipere possumus: quod et homines, et pecora, et volatilia, et pisces maris et universa deficient, et infirmentur impii, et tollatur iniquitas a facie terrae. Quod si voluerimus et altius aliquid intelligere (propter hoc quod dicitur a Septuaginta, Defectione deficiat a facie terrae) et defectionem in bonam partem accipere iuxta illud: Et deficiens mortuus est Abraham in senectute bona, senex et plenus dierum, et appositus est ad populum suum [Genes. XXV, 8], et de his quae de Isaac et Iacob Scriptura refert) videmus quomodo defectione deficiant a facie terrae, et hoc eos implere praeceptum: Qui habentes conversationem in coelis, et in carne, non secundum carnem militantes, eo quod sciant illos qui in carne vivunt, Deo placere non posse, quantum in se est omnia agunt ne sint in carne, sed in spiritu, et a terra recedentes aiunt: Consuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo [Rom. VIII]. Quod si aliquis opposuerit adversum hoc quod in bonam partem accepimus, defectione deficiat a facie terrae, illud quod de Ismael scriptum est: Hi sunt anni vitae Ismael, centum triginta septem, et deficiens mortuus est, et est appositus ad genus suum [Gen. XXV, 17]: respondebimus ei primum, et ipsum Ismael filium esse Abraham, et accepisse dona et partes a patre, secundum mensuram suam: deinde absolute scriptum, deficiens mortuus est, et non addi (quod scriptum est de Abraham) in senectute bona, senex et plenus dierum, et appositus est ad populum suum. Sive de Isaac: Fuerunt autem dies Isaac quos vixit, anni centum octoginta quinque, et deficiens Isaac mortuus est, et appositus est ad genus suum senex et plenus dierum [Gen. XXXV, 28, 29]. Nec non et de Iacob: Et cessavit Iacob praecipiens filiis suis, et levans pedes super lectum defecit, et appositus est ad populum suum [Gen. XLIX, 32]. Ex quo intelligimus aliud esse tantum deficere, et aliud cum defectione plures pariter habere virtutes. |
14 | Quod autem primum dixerat generaliter, defectione deficiat a facie terrae: postea in partes divisit Scriptura divina, deficiat homo, et iumenta, deficiant volatilia coeli, et pisces maris. Quatuor sunt quae iubentur deficere, primum homo rationabilis, deinde tria quae subiecta sunt homini, iumenta, et volatilia, et pisces quae puto et in octavo psalmo poni: Insuper et pecora campi: volucres coeli et pisces maris, qui perambulant semitas maris [Psal. VIII, 8]. Quod autem primum dixerat, oves et boves universas, quasi praecipua de iumentis separavit, et cum his quae mansere [Al. remansere] iumenta numerare ea noluit. |
15 | Deficiat itaque homo, deficiant iumenta, deficiant volatilia coeli, deficiant pisces: et non dixit, deficiant bestiae, deficiant reptilia terrae. Hae enim non debent deficere, sed perire; verum deficiant ea quae possunt habere correctionem. Quomodo defecerunt Sarae muliebria, et iubetur Abraham ut audiat quaecumque Sara praeceperit [Genes. XVIII, XXI]. Deficit quis ut homo, si contemnat humana, et non ultra moriatur ut homo, et audiat: Ego dixi, dii estis [Ps. LXXXI, 6]. Deficit alius ut iumentum, qui ad [Al. in] altiora conscendens non accusatur sermone prophetico: Homo, cum in honore esset, non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, et similis [Al. assimilatus] factus est illis [Ps. XLVIII, 21]. Deficit quasi volatile coeli, qui facit sibi pennas aquilae, et revertitur ad domum praeceptoris sui dives, et omnem deserens paupertatem [Prov. XXIII]. Deficit quasi piscis maris, qui comprehensus sagenis Domini, cum bonis piscibus separatur [Matt. XIII]. Cum haec iuxta praeceptum Domini fuerint perpetrata, infirmabuntur impii, non habentes tantum roboris quantum prius. |
16 | Sed et tollentur iniqui, non dixit, occidentur; sed, tollentur, ut ad meliora conversi, de impietate et iniquitate, ad pietatem, iustitiamque translati, incipiant esse quod ante non fuerant. Haec secundum tropologiam. Debemus enim et Maiorum interpretationem ponere. Iam [Al. Tamen] in lectoris arbitrio erit, utrum severitatem, an clementiam velit sonare quae dicta sunt. |
17 | (Vers. 4 seqq.) Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem: et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et nomina aedituorum cum sacerdotibus, et eos qui adorant super tecta militiam coeli, et adorant et iurant in Domino, et iurant in Melchom: et qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non quaesierunt Dominum nec investigaverunt eum. LXX: Et extendam manum meam super Iudam, et super omnes qui habitant Ierusalem: et auferam de loco hoc nomina Baalim, et nomina sacerdotum cum sacerdotibus, et eos qui adorant super tecta militiam coeli, et eos qui iurant in Domino, et iurant in rege suo, et eos qui declinant a Domino, et qui non requirunt Dominum, et qui non retinent Dominum. Post impiorum ruinas, et iniquorum ablationes a facie terrae, consequenter adversus Iudam et adversus Ierusalem ex persona Domini dicitur: Et extendam manum meam super Iudam et super omnes habitatores Ierusalem (extensio quippe manus gestum percutientis ostendit): et disperdam de loco hoc reliquias Baal: Non quod secundum LXX nomina Baalim penitus eradenda sint; sed quod iuxta Hebraicum cultores eius e populo qui pauci de caede hostium remanserant in Iuda et Ierusalem, se comminetur auferre. |
18 | Nomina quoque aedituorum cum sacerdotibus, quia in tantam Iudas et Beniamin venerant impietatem, ut in Templo Domini (iuxta quod scribit Ezechiel, et Regnorum quartus liber ostendit) statuam Baal, quam imaginem Zeli Dominus vocat, statuerint, et in eodem sanctuario idola et Dominum pariter venerati sint [Ezech. VIII]. Unde signanter idolorum sacerdotes, non sacerdotes, sed τεμενίτας, id est, aedituos, vel fanaticos appellavit [IV Reg. X ] [et XVII], quod Hebraice dicitur ACCHUMARIM. Et aedituos ergo et sacerdotes quondam Dei, et eos qui in domatibus adorabant militiam coeli, solem et lunam et astra reliqua, et qui iurabant in nomine Domini, et in nomine idoli Ammonitarum Melchom (quod a LXX in regem versum est) auferet Dominus de loco Ierusalem, sive disperdet, ἀπό κοινοῦ enim subauditur. |
19 | Et disperdam de loco hoc reliquias Baal, et disperdam nomina aedituorum cum sacerdotibus, et disperdam eos qui adorant super tecta militiam coeli, et disperdam eos qui adorant et iurant in Domino, et iurant in Melchom, et disperdam eos qui avertuntur, sive declinant de post tergum Domini, et qui non quaerunt eum, sive non retinent. Advertuntur autem post [Al. de post] tergum Domini Israel, qui relinquentes cultum eius iurant in Melchom, et adorant militiam coeli, et venerantur Baal idolum Sidoniorum. |
20 | Hucusque historiae sensus expositus est: videamus et anagogen. Propter Dominum qui de tribu Iuda ortus est, et propter Ierusalem in qua regnavit Iudas, hoc est, Dominus atque Salvator, dicamus quando multiplicata fuerit iniquitas, et refrixerit charitas multorum, et veniente Domino, rara fides apparuerit in terra, intantum ut tententur etiam electi Dei [Matth. XXIV, Luc. XVIII]: tunc extendere Dominum ad supplicia peccatorum manum suam super Iudam, qui sibi videtur nomen Domini confiteri, et super Ierusalem, Ecclesiam quae ex pace sortita vocabulum est, et auferre de Ecclesia nomina Baalim, quod interpretatur in sublimioribus. Auferet autem Dominus nomina vanae gloriae et admirationis falsae, quae versantur in Ecclesia, in qua iuxta Iacobum, honoratur annulum aureum habens, et contemnitur pauper, cum ad adventum iudicis et senatoris, et in commune omnium divitum, plebs universa consurgit, et sancto pauperi ne standi quidem inter catervas potentium, et consessiones eorum tribuitur locus; sed et nomina sacerdotum cum sacerdotibus qui frustra sibi applaudunt in episcopali nomine, et in presbyterii dignitate, et non in opere [Iacob. II]. Unde signanter non ait, et opera sacerdotum cum sacerdotibus, sed, nomina: qui tantummodo falsa nomina praeferunt dignitatum, et malis operibus sua nomina destruunt, et eos qui adorant super tecta militiam coeli, qui elevantur adversus scientiam Dei; et omne quod geritur in saeculo, fictam sibi scientiam pollicentes, referunt ad ortus stellarum et occubitus, et mathematicorum sequuntur errores, et eos qui adorant Dominum et Melchom, qui saeculo pariter et Domino putant se posse servire, et duobus dominis satisfacere, Deo et mammonae: qui militantes Christo, obligant se negotiis saecularibus, et eamdem imaginem offerunt Deo et Caesari, et cum Christi sacerdotes se esse dicant, filios suos consecrant Melchom, id est, regi suo [II Tim. II]. Recte enim habent regem hominem, qui regem Dominum perdiderunt, et qui per mala opera declinant a Domino, et non requirunt eum, retinent sua peccata fugientem. |
21 | Si quis autem voluerit iuxta interpretationem nominum Iudae et Ierusalem super anima uniuscuiusque hoc ipsum intelligere, non errabit, quod auferat Dominus universa quae diximus, vel in consummatione mundi, vel in singulorum exitu, quando audient: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te [Luc. XII]. Et extendat manum suam super eum, qui Dominum non confitetur, et super eum qui sensum pacis se habere iactat, ut auferat atque disperdat de tali Ierusalem omnem superbiam, et falsos in Deum cultus, et variorum errores dogmatum, et servitutem in Deum pariter et mundum, et per quotidiana peccata, aversionem a Domino et neglectum in Deum. |
22 | (Vers. 7.) Silete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini, quia praeparavit Dominus hostiam: sanctificavit vocatos suos. LXX: Timete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini, quia praeparavit Dominus victimam suam: sanctificavit vocatos suos. Pro eo quod LXX transtulerunt, timete, et nos posuimus, silete, in Hebraeo interiectio est imperantis silentium, qua saepe utuntur et Comici; sed et absolute praecipitur in cunctis silentium, quod dies ventura sit Domini. Diem autem Domini, diem intelligamus captivitatis et ultionis in populum peccatorem, et hostiam subversionis Ierusalem, et sanctificationem eorum quos dedicavit interfectioni, secundum illud quod dicitur in Ieremia: Sanctifica eos in die interfectionis eorum [Ierem. XII, 3]. Et est sensus: Venit contra impium populum olim praedicta captivitas, iam prope est. |
23 | Sub Iosia enim rege prophetia texitur: hoc interfecto, timete a facie Domini Dei, quia iuxta est dies Domini, quia praeparavit Dominus victimam suam, sanctificavit vocatos suos. Tota vastitas venit, de qua et in Ezechiel: Venit, inquit, finis: finis venit [Ezech. VII, 2], et caetera. Haec mihi victima placet, has mihi hostias sanctificavi. |
24 | Potest autem hoc quod ait, sanctificavit vocatos suos, et de Babyloniis accipi, quos in ultionem populi etiam servos suos vocat, vindicantes iniuriam suam. Vocavi, inquit, Nabuchodonosor servum meum [Ier. XXV, 9]. Et in eodem volumine, non solum servum, sed columbam eum quoque vocat: A facie gladii columbae [Ier. XXV, 30]. Porro secundum tropologiam, quia facies Domini est super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum, et prope est dies iudicii (quia ad comparationem aeternitatis omne huius saeculi tempus breve est) sive exitus singulorum: timeant omnes, et sileant, ne facies Domini (de qua sanctus ait [Ps. IV, 7]: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine) peccatorum fenum, stipulam, ligna consumat. |
25 | Praeparavit enim Dominus hostiam suam, totum Levitici mysterium, quando per ignem et effusionem sanguinis, et veram oblationem salvi fient, qui salvandi sunt, et sanctificabuntur vocati. Quidam de nostris, diem Domini et hostiam eius, et sanctificationem vocatorum, in adventu Salvatoris intelligunt, quando immolatus est Agnus, et in sanguine eius sanctificati sunt apostoli, et caeteri qui per eos vocati sunt. |
26 | (Vers. 8, 9.) Et erit in die hostiae Domini, visitabo super principes, et super filios regis, et super omnes qui induti sunt veste peregrina. Et visitabo omnem qui arroganter ingreditur super limen in die illa: qui complent domum Domini Dei sui iniquitate et dolo. LXX: Et erit in die hostiae Domini, et ulciscar super principes, et super domum regis, et super omnes qui induti sunt vestimentis alienis: et ulciscar super omnes manifeste, qui sunt in vestibulis in die illa, qui complent domum Domini Dei sui impietate et dolo. In die Iudaicae captivitatis, quando totus populus immolandus est, visitabit Dominus, et super principes qui mane bibebant siceram, et super filios regis, vel omnes de stirpe regia, vel certe proprie filios Iosiae, quos vel occisos vel captos legimus, et super omnes qui induti sunt veste peregrina, hoc est, qui pro Dei cultu venerati sunt idola. |
27 | Et super omnes qui arroganter ingrediuntur super limen in die illa, hoc est, adversum superbos, qui cum quodam fastu et dignitatis supercilio, gradus templi et sanctuarii limen ascendunt. Porro quia in eo ubi nos interpretati sumus, qui arroganter ingrediuntur super limen, potest intelligi secundum Hebraicum, qui transiliunt limen: et hoc historice sentiendum est, vindicabo super eos, qui iuxta Regnorum primum librum non calcant limen idolorum, superstitionibus servientes, qui repleverunt domum [Al. templum] Domini Dei sui non solum idolorum cultu, sed iniquitate et scelere et omni mendacio, ut ad errorem religionis iniquitas quoque in subiectos et in proximos mendacium iungeretur. |
28 | Sed quia semel et tropologice exponere coepimus: Visitabit Dominus in adventu et passione Salvatoris, id est, in die hostiae Filii sui super Pontifices et Sacerdotes populi Iudaici, et super domum regiam. Usque ad illud enim tempus perseveraverunt reges Iudae de stirpe David, secundum prophetiam Iacob: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium [Genes. XLIX, 10]. Post hostiam enim Domini ablatum est regnum a Iudaeis. |
29 | Et super omnes, inquit, qui induti sunt vestimentis alienis, qui recesserunt a protectione et indumento Dei, et suo errore cooperti sunt. Et ulciscar super omnes manifeste qui sunt in vestibulis, hoc est, qui egressi sunt de templo Dei: et cum deberent esse intrinsecus, propter peccata sua egressi sunt foras, et de Ecclesia Dei recesserunt, adimplentes templum eius impietate et dolo. |
30 | Hoc intellectum sit in primo Salvatoris adventu. Quia autem de consummatione mundi et die iudicii, quem omnes diem [Al. in die] interpretantur Domini, semel exposuimus: scire debemus, quod illo tempore visitet Dominus super principes, et super pastores, qui lac de ovibus comedunt, lanasque tondentes, non curant de contritione gregis, et super filios regis qui se iactant Christianos, et quod regis Christi sint filii, gloriantur: et super omnes qui induti sunt vestibus alienis. |
31 | Vestis filiorum regis et principum indumentum, Christus est [Al. Christi et accepimus], quod accipimus in baptismo, iuxta illud: Induite vos Christum Iesum [Rom. XIII, 14]. Et: Induite vos viscera misericordiae, bonitatis, humilitatis, mansuetudinis, patientiae [Col. III, 12], et caetera. In quibus praecipitur, ut induamur novo homine coelesti, iuxta Creatorem nostrum, et proiiciamus indumentum veteris hominis cum operibus eius [Ephes. IV]. Cum ergo debeamus talibus indui vestimentis, pro misericordia induimur crudelitate; pro patientia, impatientia; pro iustitia, iniquitate. |
32 | Et ut semel dicam, pro virtutibus, vitiis; id est, pro Christo, Antichristo. Unde dicitur de istius modi homine: Et indutus est maledictione sicut vestimento [Ps. CVIII, 18]. Vindicabit quoque Dominus manifestissime in adventu suo, etiam super eos qui cum bonis operibus in Ecclesia esse deberent, eiecerunt se ob conversationem pessimam, et traditi Satanae versantur in vestibulis, immo nec in vestibulis, sed ante vestibula: quod significantius Graece dicitur ἐπὶ τὰ πρόπυλα. Et super omnes vindicabit, qui variis iniquitatibus atque peccatis implent Ecclesiam, et impietatibus atque mendacio, et miscent sanguinem sanguini. Quod si voluerimus hoc ipsum accipere super animabus singulorum, principes et domum regis, intelligamus λογισμοὺς [Al. addit gr|καὶ gr|αἰσθήσεις],|gr id est, cogitationes et sensus, et ipsam animam, quae debet esse hospitium regis: et iuxta superiorem expositionem indumenta quoque aliena, et omnia quae sequuntur, referamus ad unumquemque credentium, qui cum debuerant induti esse Christo, et semper versari intrinsecus, variis se peccatorum operuerunt vestimentis, et egressi de Ecclesia, id est, congregatione sanctorum, pro virtutibus impleverunt templum corporis sui iniquitate et dolo. |
33 | (Vers. 10.) Et erit in die illa, dicit Dominus, vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus. LXX: Et erit in illa die, dicit Dominus, vox clamoris de porta compungentium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus. In die hostiae Domini quando extenderit manum suam super Iudam et super omnes habitantes Ierusalem, et hostilis eam vallaverit exercitus, erit vos clamoris a porta piscium et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus. |
34 | Portam piscium eam vocabant, quae Diospolim ducit et Ioppen, et vicinior mari erat inter cunctas vias Ierusalem, de qua et Esdras refert: Portam vero piscium aedificaverunt filii Asnaa, ipsi texerunt eam, et statuerunt valvas, et seras et vectes (II [Nehem. III, 3]. Quod autem ait, et ululatus a secunda, secundi muri in eodem climate portam significat, de qua et in Regnorum libro scriptum est: Et ivit Helchias Sacerdos, et Ahiham, et Achabor [Al. Achobor], et Saphan, et Asaias ad Oldam propheten, uxorem Sellum filii Thecuae, filii Haras, custodis vestium, et haec habitabat Ierusalem in secunda [IV Reg. XXII, 14]. Contritionem autem magnam a collibus de mente Sion et excelsiore urbis parte loquitur: quia cum altiora et arx civitatis fuerint occupata, facilior est in prona descensus. Si autem diem illam quam Dominus comminatur, diem iudicii ut supra voluerimus accipere, eo tempore quando Vetustus dierum sessurus est, et aperiendi libri, et pandendae conscientiae singulorum: tunc implebitur vox clamoris a porta compungentium [Dan. VII]. Prima enim porta oculorum erit, qua [Al. quando] exibebuntur nobis peccata ante oculos nostros, et omnis pompa et imago antiquorum scelerum et vitiorum atque luxuriae proferetur in medium. |
35 | Tunc illud erit verum quod scriptum est: Ecce homo et opera eius ante faciem eius. Torquebit igitur eum conscientia, et postquam compunctus clamaverit a prima oculorum porta, ululabit etiam a secunda, quam et aures intelligere possumus. Per hos enim vel maxime sensus, quibus vitia illapsa fuerant, eorum poena sentietur, quando cernemus quod fecimus et sermone docti, totumque audientes ordinem peccatorum, in ululatum compellemur, et conteretur [Al. compellimur et conteritur], in nobis quidquid fuerat excelsum, et propter caecitatem et surdas aures ignorabatur a nobis. Vel certe cum verba sublimia et eruditio de excelso veniens, conteret nos atque confringet, et opere complebitur: Rugiebam a gemitu cordis mei [Ps. XXXIX, 9], ut sit sacrificium Deo spiritus contribulatus [Ps. L]; in nobis, qui homines sumus, et non tam grandia peccata fecimus, ut montibus comparentur, colles contriti sunt. |
36 | In diabolo autem et angelis eius, excelsa montium conterentur. Multi putant iuxta historiam quod ad Babyloniorum tempora retulimus, intelligendum esse de primo Salvatoris adventu, quando propter peccata nimia, et clamorem populi concrepantem: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matt. XXVII, 25], circumdata est ab exercitu Ierusalem, et a duobus ursis, Vespasiano videlicet et Tito, irridentium puerorum turba consumpta est [IV Reg. II]. Quae quidem intelligentia magis fidei nostrae convenit, sed ita ut sciamus et priori historiae posse congruere, vel certe priorem captivitatem typum esse secundae et perfectae eversionis Ierusalem. |
37 | Nec non et hoc animadvertendum (quia ADAGIM manifeste in Hebraeo, non portam compungentium; sed portam piscium sonat) allegorice, portam piscium esse in Ierusalem, per quam inferuntur boni pisces qui a malis fuerint separati, et lugebunt, caeteris introeuntibus, qui foris remanserint. Vel certe in fine mundi et in consummatione lugebunt a porta piscium prima, qui suum baptisma non servaverunt; lugebunt a secunda, qui non egerunt pro peccatis dignam poenitentiam. |
38 | Et erit magna contritio super colles, qui nec pro peccatis incurvati sunt ut cervicem suam submitterent, et sua scelera deplorarent. Per has enim duas portas baptismi et poenitentiae in Ierusalem, id est, in Ecclesiam Dei vel introitus vel reditus est. |
39 | (Vers. 11.) Ululate, habitatores pilae: conticuit omnis populus Chanaan. LXX: Plangite qui habitatis concissam: quia assimilatus est omnis populus Chanaan. Pila quae Hebraice dicitur MACHTHES, et ab Aquila versa est, εἰς τὸν ὅλμον, non per brevem syllabam prima [Al. primam] legenda est, ne σφαῖραν putemus, sed productam, ut de pila sciamus dici, in qua frumenta tunduntur, vas concavum, et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanae feriri solent. Dicat aliquis intellexisse se quid significat pila, sed scire velle cur in praesenti loco assumpta sit. |
40 | Quia semel descriptio est captae urbis, et dicitur: Vox clamoris a porta piscium, et ululatus a secunda, et contritio magna a collibus: nunc idem descriptionis ordo servatur, et de ululatu dicitur eorum, qui habitant in valle Siloe. Et pulchre Scriptura non dixit, qui habitatis in valle, qui habitatis in gurgustio; sed qui habitatis in pila, quod scilicet quomodo frumenta feriente desuper vecte, contunduntur: ita de porta piscium, et de porta secunda, et de collibus proruens in vos decurret exercitus. |
41 | Populum autem Chanaan appellavit populum Iudaeorum, iuxta illud quod legimus in Daniele: Semen Chanaan et non Iuda [Dan. XIII, 56]; et ad Ierusalem: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea [Ezech. XVI, 3]; et in alio loco: Chanaan, in manu tua, statera iniquitatis (Osee XII, 7). Quod si voluerimus iuxta utramque translationem, tropologiam texere, recte ad ululatum et planctum concitantur qui in extremis peccatorum faecibus habitant, et in scelerum suorum ima demersi dicunt: Infixus sum in limo profundi, et non est, inquit, substantia [Ps. LXVIII, 2]. Unde et additur: qui habitatis concissam, hoc est, animam multis iniquitatibus vulneratam, sive Ecclesiam, quae schismatibus, haeresibusque lacerata est, et ad singula vulnera plangit filios interfectos. |
42 | Quod autem dicit: Conticuit, sive assimilatus est omnis populus Chanaan, blasphemiam eorum in die iudicii cessare significat, et os quod in altum posuerunt, linguamque ad terram usque penetrantem, aeterno silentio conticescere. Et quia peccatum peccavit Ierusalem, et ideo in commotionem facta est, populus dicitur Chanaan, quod interpretatur, commotio. Non enim potest dicere: Statuit super petram pedes meos [Psal. XXXIX, 3]; sed incertus et fluctuans semper in motu est. |
43 | Unde et Noe vir sanctus, postquam evigilavit e somno, ex maledictione nomen imposuit Chanaan, dicens: Maledictus Chanaan puer, famulus erit fratrum suorum [Genes. IX, 25]. Non solum autem Chanaan assimilantur peccatores, sed pro qualitate et diversitate peccati, alius assimilatur Pharaoni, alius Nemrod giganti. |
44 | Et econtrario, per bona opera atque virtutes, quia et virtutum itinera sunt diversa, ille spiritum assumit Abraham, hic Moysi, alius Eliae; quamobrem ab Apostolo dicitur: Aemulamini charismata meliora [I Cor. XII, 31]. Qui vero perfectus est, iuxta eam tamen perfectionem quam humana conditio potest capere, similitudine Dei signatur. |
45 | Disperierunt omnes involuti argento. LXX: Disperierunt omnes qui erecti sunt argento. Qui sibi, inquit, in divitiis confidebant, et tantas habebant opes, ut se quasi involutos et septos suis divitiis aestimarent. Vel certe secundum LXX, qui erecti erant in superbiam et pauperes despiciebant, ira veniente, vastati sunt. |
46 | Simulque considera quod non dixerit: peribunt qui erecti sunt argento; sed iam nunc, antequam eis veniat supplicii dies, in eo ipso quod superbiant, et semper de thesauris suis cogitent et serviant eis, perierint atque corruerint. Quod qui intellexerit, puto eum non satis cupere divitias, in quibus non peribunt, sed perierunt qui erecti sunt. Neque vero aestimandum est eos solos periisse, qui argento erecti sunt, sed iuxta hanc diffinitionem peribit et ille qui in generis nobilitate se iactat. Qui gloriatur in dignitatibus, peribit; qui inflatur, peribit; qui in fortitudine corporis gloriatur, peribit. peribit qui in femineo languore mollitus comam nutrit, vellit pilos, cutem polit, et ad speculum comitur, quae proprie passio et insania feminarum est. |
47 | Si quis autem vult erigi et superbire sancta superbia, erigatur cum apostolis, quando dignus fuerit pro nomine Iesu Christi contumeliam pati, glorietur cum Apostolo, qui exsultabat in tribulationibus, sciens quod tribulatio operetur patientiam, patientia spem, spes autem non confundat [Rom. V]. |
48 | (Vers. 12.) Et erit in tempore illo, scrutabor Ierusalem in lucernis, et visitabo super viros defixos in faecibus suis; qui dicunt in cordibus suis, non faciet bene Dominus, et non faciet male. LXX: Et erit in die illa, scrutabor Ierusalem cum lucerna, et ulciscar super viros qui contemnunt custodias suas, et dicunt in cordibus suis, non faciet bene Dominus, et non faciet male. In tempore et in die captivitatis Ierusalem vel a Babyloniis vel a Romanis (quia dereliquit legem Domini, et impie egit in Dominum Creatorem suum), scrutabitur Dominus cum lucerna omnia abscondita Ierusalem, et nullum inultum patietur effugere. |
49 | Legamus Iosephi historias, et ibi reperiemus scriptum, de cloacis quoque, et speluncis, et antris, et sepulcris, extractos principes et reges et potentes et sacerdotes, qui se in eis metu mortis absconderant. Et visitabo, inquit, super eos, qui confidunt in corporibus suis, et in viribus suis, quas διασυρτικῶς, faeces vocat, sive peccata, in quibus penitus fuere defixi: qui tollentes providentiam, nec boni nec mali Deum auctorem esse dixerunt: hoc est, quod nec bonis bona, nec mala malis redderet: sed quod fortunae cuncta regerentur arbitrio, et casu ferrentur incerto. |
50 | In consummatione autem mundi, quia dies Domini ipsa intelligitur, scrutabitur Dominus Ierusalem, id est Ecclesiam suam cum lucerna: et ulciscetur super viros contemptores, qui noluerunt suas servare custodias, id est, mandata Domini contempserunt, et insuper ratione se peccare, dicentes, blasphemaverunt in cordibus suis: quod nihil prodesset benefacere, nec obesset male agere, quia nec bonorum operum praemium, nec malorum poenam restitueret Deus. |
51 | Recte autem Ierusalem, id est, Ecclesia (quae prius Iebus vocabatur, quod dicitur conculcata), quando conculcabatur a gentibus, et daemonum ludibrium erat, dicta est Iebus, et postquam coepit in ea pax habitare Domini, et factus est in pace locus eius, nomen Ierusalem sortita est. Quia igitur in novissimo tempore, quod saepe iam diximus, multiplicata iniquitate, refrigescet charitas, et solis lumen recedet ab Ierusalem, et tanta erit vastitas, ut difficile salventur etiam electi Dei [Matth. XXIV]: tunc in lucerna sermonis sui atque rationis omnia vitia scrutabitur Dominus in Ierusalem, et in medium proferet, et de otioso quoque verbo fiet iudicium et vindicta, non in peccatores (poterat enim et peccatum veniam promereri), sed in contemptores, de quibus dicitur in Abacuc: Videte contemptores, et aspicite [Abac. I, 5]; et in alio loco: Quare non respicis ad contemptores; Ac deinde: Qui autem arrogans est, et contemptor, vir superbus, et caetera. Super his fiet ultio, qui custodias Domini non servaverunt, et dicunt in cordibus suis: Non faciet Dominus bene, et non faciet male: non quod male Deus faciat, sed quod mala videatur poena esse ei qui patitur. |
52 | Alioquin et scalpellus medici malus erit, quia resecat vulnera, et putridas amputat carnes. Et pater malus, caedens filium, ut a vitiis corrigat, et magister malus, corripiens discipulum ut erudiat: Omnis enim disciplina ad praesens non videtur gaudii esse, sed tristitiae: postea autem fructum pacificum his qui per eam eruditi sunt, reddet [Hebr. XII, 11]. |
53 | (Vers. 13, 14.) Et erit fortitudo eorum in direptionem, et domus eorum in desertum. Et aedificabunt domos, et non inhabitabunt: et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum. Iuxta est dies Domini magnus: iuxta est, et velox nimis. LXX: Et erit fortitudo eorum in rapinam, et domus eorum dissipabuntur. Et aedificabunt domos, et non habitabunt in eis, et plantabunt vineas, et non bibent vinum earum, quia iuxta est dies Domini magnus: iuxta et velox nimis. Manifestum est quod iuxta utramque captivitatem omnis eorum sit caesus exercitus, et domus dirutae, et agri vineaeque vastatae sint: nec ultra eos Dei distulerit patientia. |
54 | Sed cum dicerent ad prophetas, hoc in tempus erit, et in dies longos, venerit eis dies Domini magnus et velox nimis. Iuxta tropologiam autem cum venerit tempus iudicii, sive uniuscuiusque mortis et egressionis a saeculo: tunc omnis fortitudo eorum in direptionem erit, ut quod male valebat, et erigebatur adversus Dominum, infirmum, fractumque vertatur ad melius. |
55 | Velut si quis fortitudinem latronis et piratae et furis diripiat, infirmosque eos reddat, prodest illis sua infirmitas: debilitata enim membra quibus prius non bene utebantur, a malo opere cessabunt. Quod autem sequitur: Et domus eorum in desertum, multi sunt in Ecclesia aedificantes Sion in sanguine, et Ierusalem in iniquitate, quibus prodest tales domus destrui. |
56 | Legamus Leviticum, ubi leprosa domus destrui iubetur [Levit. XIV]. Et quia lepra permanens est et diffunditur, lapides eius et ligna et omnis pulvis extra civitatem in locum immundum proiici iubetur. Sed et in Ieremiae principio tale quid scribitur, Ecce dedi sermones meos in os tuum: ecce constitui te hodie [Al. tacet hodie] super gentes, et regna: eradicare, et suffodere, et disperdere, et aedificare, et plantare [Ier. I, 9, 10]. Destruitur aedificatio pessima, ut postea aedificatio bona construatur: eradicatur iniqua plantatio, ut plantatio iuxta ponatur. |
57 | Unde et in Salomone legimus: Melius est habitare sub divo, quam in calce litis cum iniquitate, et in domo nova [Prov. XXI, 9]. Quasi bonus ergo Deus domos eorum, qui erant defixi in faecibus suis, et dixerant in corde suo: Non faciet bene Dominus, et non faciet male, destruit, nec eos in leprosis et immundis domibus habitare permittit: nec facit ut bibant vinum de vineis, quas plantaverant. Si enim plantassent vineam Sorec, et vineam electam totam veram, bibissent vinum suum, et inebriati essent cum patriarcha Noe et Ioseph in meridie [Gen. IX ] [et XLIII]; sed quia dixerunt: Non faciet bene Dominus, et non faciet male [Deut. XXXII, 32, 33], et de vinea Sodomorum erat vinea eorum, et propago eorum de Gomorrha, Uva eorum uva fellis, et botrus amaritudinis eis: furor draconum, vinum eorum: et furor aspidum insanabilis [Ier. IX, 23], propterea plantaverunt vineas, et non bibent vinum earum. |
58 | Et mystice dicitur de Sodoma et Gomorrha, quod omnis plantatio eorum perierit. Si enim permansissent in eo quod coeperant, ut essent quasi paradisus Dei, et non finissent in malo, ut essent quasi terra Aegypti, plantatio eorum utique permansisset. Tale quid et illud super Aegyptiis sonat in Psalmis: Occidit in grandine vineas eorum, et moros eorum in pruina [Ps. LXXVII, 47]. Quasi clementissimus quippe Deus, omnem Aegyptiam plantationem et arbusculas, quae in Aegypto radicatae sanguineos habent fructus, interfecit et subvertit, ne bibant qui male plantaverunt, et comedant ex eis fructum. Prope est dies Domini magnus et velox nimis, cui resistere nemo potest: prope autem est vel propter aeternitatem, quia nihil ei longum est, vel propter poenae magnitudinem, quia patienti numquam longe videtur supplicium quod inferendum est. |
59 | Sive prope, ut supra diximus, cum exierimus a saeculo, et uniuscuiusque mors consummationem mundi fecerit; et non solum prope, sed etiam velox nimis, ut velocitas adventus eius in eo quod additur, nimis, ostendatur. |
60 | (Vers. 15, 16.) Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis: dies irae, dies illa, dies tribulationis et angustiae, dies calamitatis et miseriae, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. LXX: Vox diei Domini amara et dura posita est, fortis: dies irae, dies illa, dies tribulationis et necessitatis, dies miseriae et perditionis, dies tenebrarum et turbinis, dies nebulae et caliginis, dies tubae et clamoris super civitates munitas, et super angulos excelsos. Iuxta superiora, vel de Babylonica captivitate accipe, vel de extrema quam passi sunt a Romanis, super qua et Dominus flevit Ierusalem, dicens: Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt [Matth. XXIII, 37], et caetera. Vere enim expetita vindicta est a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae, quem occiderunt inter templum et altare [II Par. XXIV]: et ad extremum de Dei Filio, dicentes: Sanguis eius super nos, et super filios nostros, experti sunt diem amarum: quia ad amaritudinem Dominum provocaverant: diem a Domino constitutam, in qua non imbecillis quilibet, sed fortissimi viri deprimentur, et veniet super eos ira in finem. |
61 | Saepe quippe et ante iram Domini sustinuerunt; sed ira illa non fuerat consummationis et finis [Matth. XXVII, 25]. Quid necesse est nunc describere quantas in utraque captivitate sustinuerint calamitates, et quomodo qui lucem Domini respuerunt, in tenebris et in caligine versati sint, et qui noluerunt solemnium dierum audire tubas, audierint clamorem [Al. clangorem] bellantium? De civitatibus autem munitis et excelsis angulis Iudaeae, qui [Al. quod] ad solum usque sunt diruti, puto oculorum magis esse quam aurium iudicium: nobis praesertim qui nunc in ista sumus provincia licet videre, licet probare quae scripta sunt. Vix ruinarum parva vestigia in magnis quondam urbibus cernimus. |
62 | Silo, ubi tabernaculum et arca Testamenti Domini fuit, vix altaris fundamenta monstrantur. Gabaa illa civitas Saulis usque ad fundamenta diruta est (Iosue XVIII). Rama et Bethoron et reliquae urbes nobiles a Salomone constructae, parvi viculi demonstrantur. Legamus Iosephum et prophetiam Sophoniae, illius cernemus [Al. cernimus] historiam: et hoc non tantum de captivitate dicendum est, sed usque ad praesentem diem, perfidi coloni post interfectionem servorum, et ad extremum Filii Dei, excepto planctu, prohibentur ingredi Ierusalem, et ut ruinam suae eis flere liceat civitatis, pretio redimunt, ut qui quondam emerant sanguinem Christi, emant lacrymas suas: et ne fletus quidem eis gratuitus sit. |
63 | Videas in die quo capta est a Romanis et diruta Ierusalem, venire populum lugubrem, confluere decrepitas mulierculas, et senes pannis annisque obsitos, in corporibus et in habitu suo iram Domini demonstrantes. Congregatur turba miserorum, et patibulo Domini coruscante, ac radiante ἀναστάσει eius, de Oliveti monte quoque crucis fulgente vexillo, plangere ruinas templi sui populum miserum, et tamen non esse miserabilem: adhuc fletus in genis et livida brachia, et sparsi crines, et miles mercedem postulat, ut illis flere plus liceat; et dubitat aliquis, cum haec videat, de die tribulationis et angustiae, de die calamitatis et miseriae, de die tenebrarum et caliginis, de die nebulae et turbinis, de die tubae et clangoris? Habent enim et in luctu tubas, et, iuxta prophetiam, vox solemnitatis versa est in planctum. |
64 | Ululant super cineres Sanctuarii, et super altare destructum, et super civitates quondam munitas, et super excelsos angulos templi, de quibus quondam Iacobum fratrem Domini praecipitaverunt. Haec de captivitate dicta sint Iudaeorum. Caeterum si diem Domini, ut supra, referamus ad consummationem mundi, sive ad uniuscuiusque exitum vitae, manifesta erit interpretatio, quod vox diei Domini amara sit, et necessitate plena et ira, et tribuletur ibi fortis: cum etiam qui sancti sunt, salventur quidem, sed tamen sic quasi per ignem. |
65 | Dies illa dies tribulationis, et angustiae et calamitatis, et miseriae, in qua dicent: Vae nobis, quia miseri facti sumus. Dies tenebrarum: Omnis enim qui male operatur, odit lumen, et non venit ad lucem [Ioan. III, 20]; et necesse est ut qui lumen oderit, eum tenebrae consequantur. Dies erit nebulae et turbinis; veniet enim super eum tempestas Domini, et clangor tubae, quam Apostolus significat, dicens: In novissima tuba [I Cor. XV, 52]. Erit enim dies tubae et clangoris super civitates munitas, quas sibi in multitudine peccatorum cum Cain aedificaverant. Et super angulos excelsos, opera perversa et a recta via Domini declinantia [Al. a recta via deviantia]. Unde et a Salvatore arguuntur ὑποκρίται Pharisaei, quod adorent [Al. orent] in angulis platearum [Matth. VI]. Via enim recta et tendens ad paradisum arcta, et angusta est quae ducit ad vitam. |
66 | Via autem fracta habens angulos et tortuosa, lata, et spatiosa est, quae ducit ad mortem [Matth. VII]. Simulque inter verba severitatis Domini cerne clementiam, quod propterea amara sit dies, et dies irae, et dies tribulationis, et dies tubae et clangoris, ut civitates male munitae et perversi anguli destruantur. |
67 | (Vers. 17, 18.) Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt: et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora: sed et argentum eorum et aurum [Vulg. addit eorum] non poterit liberare eos in die irae Domini, et in igne zeli eius devorabitur omnis terra: quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. LXX: Et tribulabo homines, et ambulabunt ut caeci, quia Domino peccaverunt, et effundet sanguinem eorum sicut pulverem, et carnes eorum sicut stercus boum [Al. bubalum], et argentum eorum et aurum eorum non poterit eruere eos in die irae Domini, et in igne zeli eius consumetur omnis terra: consummationem enim et festinationem faciet super omnes habitantes terram. Non est difficile iuxta priorem sensum haec fuisse perpessam dicere Ierusalem, quae propter crucem Domini sustinuit: recessit enim ab ea visitatio Domini, et tribulati sunt omnes homines in tota Iudaea, et propter magnitudinem pressurae ambulaverunt ut caeci, quid agerent ignorantes. |
68 | Et haec passi sunt, quia Domino, id est, Dei Filio peccaverunt. Nam quia fuderunt sanguinem prophetarum et sanguinem Christi, fusus est sanguis eorum sicut humus in tota regione, et corpora eorum remanserunt insepulta, sicut stercora super faciem terrae. Divites quoque eorum qui argentum et aurum iniquitate nimia congregaverunt, opibus suis de die irae Domini non potuerunt liberari: ignis enim zeli Domini succensus adversus eos, devoravit omnem provinciam. |
69 | Nec grande fuit tempus in medio: nam post quadraginta et duos annos Dominicae crucis, circumdata est ab exercitu Ierusalem, et consummatio illius facta est cum festinatione, et non solum illius, sed cunctis terrae Iudaeae habitatoribus. In consummatione autem vel mundi vel uniuscuiusque tribulabuntur omnes homines, qui homines permanserunt, et mortui sunt quasi homines. |
70 | Et ambulabunt ut caeci, quia lumen perdidere virtutum, et locum poenitentiae non habebunt: et haec patientur quia Domino peccaverunt. Si enim Dominus [Al. Domini] iustitia est, veritas, sanctitas, caeteraeque virtutes, quisquis iniuste fecit, et mentitus est, et scorta vitiaque sectatus est, Domino peccavit. Sed quod sequitur: Et effundetur sanguis eorum sicut humus, et corpora eorum sicut stercora boum, videtur absurdum, ut in resurrectione mortuorum, et in consummatione mundi atque iudicio, dicamus effundi sanguinem et corpora iacere quasi stercora. Igitur illud quod ad Noe dicitur: Et sanguinem animarum vestrarum requiram de manu omnium bestiarum, et de manu hominis, et de manu fratris requiram animam hominis, qui effuderit sanguinem hominis: pro sanguine eius effundetur sanguis illius [Genes. IX, 5, 6], et in resurrectione credere ridiculum est, et in vita haec stare non potest. Quanti enim effuderunt sanguinem, et sanguis eorum effusus non est? et alii occiderunt hominem veneno, vel suspendio, et tamen cum homo mortuus sit, non est sanguis effusus? Quomodo ergo Dominus est effusurus sanguinem eorum in talionem, cum ille qui occidit, sanguinem non effuderit? Sanguis igitur hominis τὸ ζωτικὸν αἶτος, id est, vitale, quo vegetatur, et sustentatur, et vivit, debet intelligi: quod qui effuderit, sive per scandalum, sive perversitate doctrinae, in die iudicii effundetur ab eo, id est, quod sibi videbatur habere vitale, cogetur amittere. |
71 | Iuxta huiuscemodi sanguinem, et caro intelligitur, de qua et Isaias ait: Omnis caro, fenum [Isai. XL, 6]. Et in Genesi Dominus: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt [Gen. VI, 3]. Et Apostolus, de utroque: Caro et sanguis regnum Dei possidere non poterunt: neque corruptio incorruptionem Dei [Al. tacet Dei] haereditabit [I Cor. XV, 50]. In die ergo consummationis, vel generalis, vel specialis, omnis sanguis qui effusus est, clamabit ad Dominum, et apparebit in medio, et opera sanguinis atque terrena sicut pulvis iacebunt et stercora, et argentum et aurum divites de die irae non poterunt liberare, audiente eo, qui moritur: Stulte, hac nocte tolletur anima tua a te; quae autem parasti, cuius erunt [Luc. XII, 20]? Non quod negemus aurum et argentum divites liberare de morte: Redemptio enim viri animae, propriae divitiae [Prov. XIII, 8]; sed quod eo tempore liberare non possint, quando divitias necessitate dimittunt. Omnis enim terra et universa quae terrena sunt, zelo Domini devorabuntur. Et quod ait, zelo , intellige adhuc amantem Dominum. |
72 | Nisi enim amaret humanam animam, numquam zelaretur eam: et in similitudinem mariti, peccatum ulcisceretur uxoris, qui, si non amaret, nec de adulterio eius irasceretur. Et hoc faciet Dominus cum festinatione cunctis habitantibus terram, his qui se penitus terrae dederunt, et non fuerunt advenae et peregrini, sicut iustus qui loquitur: Advena sum ego in terra, et peregrinus sicut omnes patres mei [Ps. XXXVIII, 13]. Et rursum alibi nolens diutius in tabernaculo carnis habitare, lacrymabili voce testatur, dicens: Heu mihi, quia peregrinatio mea prolongata est [Ps. CXIX, 5]. Etenim qui sumus in tabernaculo corporis huius, ingemiscimus conquerentes: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? |