monumenta.ch > Hieronymus > 14
Hieronymus, in Osee, , XIII <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 3, Caput XIV

1 (Vers. 1.) Pereat Samaria: quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum: in gladio pereant: parvuli eorum elidantur, et foetae eius discindantur. LXX: Disperdetur Samaria quoniam restitit Deo suo, in gladio corruent, et lactentes eorum elidentur ad [Victorius corrigit ad terram, pro petram, ex ipsa Hieronymi expositione subnexa, et novem mss. exemplaribus, Brixiae quinque, Florentiae quatuor. Vox Graeca est ἐδαφισθήσεται: significat autem ἐδαφίζω prosterno, terraeque allido: quippe cum ἔδαφος solum pavimentumque notet, non petram. Suidae quoque ἓδαφος, hoc est, terra, exponitur, non petra.] petram, et habentes in utero disrumpentur. Saepe diximus decem tribus appellari Samariam a metropoli Samaria, quae ex nomine Augusti nunc vocatur Augusta, id est, Sebaste.
2 Cur autem Samaria dicta sit civitas, in Regum volumine legimus. Imperat igitur propheta, et, ut verius dicam, optativo modo loquitur, ut Samaria pereat. Cui cum Deus tanta praepararit bona, illa contra Deum faciat, et magis daemonum simulacra sectetur. Symmachus autem non dixit pereat, sed μεταμελήσει id est, aget poenitentiam, suique eam poenitebit erroris, quod dulcissimum Deum in amaritudinem verterit, ita ut bellatores eius in gladio pereant, parvuli et lactentes elidantur ad terram, et fetae eius atque praegnantes disrumpantur in mortem.
3 Quae omnia ei accidisse credendum est tempore captivitatis et angustiae, quando suam patriam perdiderunt, et qui evasere gladium, in servitutem perpetuam sunt abducti. De haereticis facilis intelligentia est, quod vocentur Samaria, eo quod Dei praecepta servare se iactent, non quod custodes sint Legis eius; sed quod hoc esse se dicant, in similitudinem schismatis Novatianorum, qui et ipsi καθαροὺς, id est mundos, se vocant, cum sint omnium immundissimi, negantes poenitentiam, per quam peccata mundantur, iuxta illud quod scriptum est: Lavabis me, et super nivem dealbabor [Ps. X]. Et in Isaia: Lavamini, mundi estote [Isai. I, 16]. Lavacrum autem non baptismum vocat, sed omnem poenitudinem, quae sordes abluit peccatorum.
4 Pereat igitur huiuscemodi Samaria: quia quidquid loquitur, repugnat Deo suo, et clementiam eius vertit in crudelitatem, usque adeo, ut qui viri sunt apud illam et ad malitiae [Al. militiae] aetatem venere perfectam, spirituali mucrone truncentur. Qui autem parvuli atque lactentes, elidantur ad petram.
5 De quibus et in psalmo legimus: Beatus qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram [Ps. CXXXVI, 9]. Fetae quoque eius atque praegnantes quae de malo semine conceperunt, ideo disrumpentur, ne pessimos liberos faciant. Tale quid et in Evangelio nobis subiicitur: Vae praegnantibus et nutrientibus in diebus illis [Luc. XXI, 23]: diebus videlicet tribulationis et angustiae.
6 Interficiuntur autem et bellatores Samariae gladio, et lactentes eliduntur, et praegnantes disrumpuntur: ut, pereunte malo semine, zizaniisque eius exustis, solum remaneat triticum, quod in Domini horrea recondatur.
7 (Vers. 2, 3 et 4.) Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua, tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum; dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra: Dii nostri opera manuum nostrarum, quia eius qui in te est misereberis pupilli [Al. populi]. LXX: Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quia infirmatus es in iniquitatibus tuis: sumite vobiscum sermones, et revertimini ad Dominum, dicite ei ut non tollatis iniquitatem, sed assumatis bona, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
8 Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nequaquam ultra dicemus: Dii nostrii, operibus manuum nostrarum: qui in te est miserebitur pupilli. Pereunte Samaria. et viris eius, et parvulis et praegnantibus occisis, elisis atque discissis, totus Israel ad poenitentiam provocatur: ut qui infirmatus est, sive corruit in iniquitatibus suis, revertatur ad medicum et recipiat sanitatem, vel stare incipiat qui corruerat: doceturque quomodo debeat agere poenitentiam.
9 Tollite, inquit, vobiscum verba, id est, preces, et delictorum confessionem, et convertimini ad Dominum tam verbis quam operibus; et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, nihil languoris in nobis et ruinae pristinae derelinquas, ne rursum mali seminis pullulent redi viva plantaria: et accipe, inquit, bonum: Nisi enim tuleris mala nostra, bonum tibi quod offeramus, habere non possumus, iuxta illud quod alibi scriptum est: Declina a malo, et fac bonum, et reddemus, ait, vitulos labiorum nostrorum [Ps. XXXVI, 27]. Pro vitulis qui Hebraice appellantur PHARIM, fructum Septuaginta transtulerunt qui dicitur PHERI, falsi sermonis similitudine.
10 Vituli autem labiorum, laudes in Deo sunt et gratiarum actio: Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus [Ps. L, 19]. Igitur illo iam tempore carnalibus victimis reprobatis, placabilis Deo hostia est pura confessio. Qui reddituros se esse dicunt labiorum vitulos, et Dei laudes perpeti voce canturos, etiam illud repromittunt quod nequaquam in Assyriis spem habeant, nec super equos Aegyptios, quia fallax equus ad salutem [Psal. XXXII], et ultra non adorent opera manuum suarum, vitulos aureos, quos in Dan Bethelque conflaverunt, et idcirco, inquiunt: Nequaquam operi manuum nostrarum dicemus: dii nostri, quia tu eius qui in te est pupilli [Al. populi] misereberis, hoc est, populi Israel, de quo dixeras: Filius primogenitus meus Israel [Exod. IV, 22]. Et: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt [Isai. I, 2]. Et in alio loco: Filii alieni mentiti sunt mihi [Ps. XVII, 46]. Pupillus autem vocatur, quia Deum perdidit patrem.
11 Quidam autem pupillum exposuit eum qui a malo patre recesserit diabolo, et idcirco Dei misericordia sublevetur. Ad omne quoque dogma perversum quotidie propheta loquitur, et sectatores eius ad poenitentiam provocat, dicens: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, qui corruistis, sive elanguistis, Domini perdita sanitate: tollite vobiscum verba, veram fidei confessionem et dicite: Aufer iniquitatem quae in nostro corde versatur, et accipe bonum fidei: Quia [Al. quae] corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X]. Vituli et victimae, sive fructus labiorum, sunt in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et in passionem et resurrectionem Domini credere: quam qui obtulerit ei, nequaquam sperabit in rege Assyrio, de quo crebro diximus.
12 Nec ascendet super equum quem praecipit Dominus nequaquam multiplicandum [Deut. XVII], quem habens Pharao, cum suo est demersus equitatu [Exod. XIV]. Omnis enim haereticus ascendit equos per superbiam, quos in errore suo ipse generavit. Et nequaquam ultra dicent operibus manuum suarum, quae ipsi artifici eloquio confinxerunt, dii nostri.
13 Gulosi venter deus est: avarus colit mammona, haereticus dogma quod finxit; qui universa haec deseruerit, id est, Assur et equum et opera manuum suarum, revertetur ad Dominum, et placabit patrem suum a quo fuerat abiectus.
14 (Vers. 5 seqq.) Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eo [Vulg. eis]: ero quasi ros. [Legendum nectendumque is ocolon ita: Ero quasi ros Israeli: germinabit, etc. Consule quae in Pseudo-Rufinum observamus.] Israel germinabit quasi lilium, et erumpet radix eius ut Libani: ibunt rami eius, et erit quasi oliva gloria eius, et odor eius ut Libani. Convertentur sedentes in umbra eius, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Memoriale eius sicut vinum Libani. Ephraim quid mihi ultra idola: ego exaudiam et dirigam eum: ego ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est. LXX: Sanabo habitatores eorum: diligam eos manifeste, quia aversa est ira mea ab eis, ero quasi ros: Israel florebit ut lilium, et mittet radices suas quasi Libanus: ibunt rami eius, et erit quasi oliva fructifera, et odor illius quasi Libani, convertentur et sedebunt sub umbra eius: bibent et [Martian. inebriantur, contra mss. et Graecum textum: μεθυσθήσονται.] inebriabuntur frumento, et efflorebit ut vinea memoriale eius quasi vinum Libani Ephraim. Quid ei ultra et idolis? ego humiliavi eum, et ego confortabo illum, ego sicut iuniperus condensa: ex me fructus tuus inventus est. Conversis ad poenitentiam, et instar pupilli patrem quem reliquerant cognoscentibus, respondit Deus: Sanabo contritiones, vel habitacula eorum in quibus fuerant vulnerati, sive confracti, vel in quibus tam male habitaverant: diligam eos spontanee; quod LXX transtulerunt [Palatini mss. ὁμολόγως, quod idem est.] ὁμολογουμένως, perspicue atque aperte, vel absque ulla dubitatione. Diligit autem Dominus diligentes se, de quibus et in alio loco ait: Ego diligentes me diligo [Prov. VIII, 17]. Qui enim prius irascebar eis propter peccata quae fecerant: nunc miserebor propter clementiam meam.
15 Et ero eis quasi ros; ut fornacem Babylonicam, et caminum aestuantis incendii meo rore restinguam, qui et per Isaac patriarcham ad Iacob servum meum locutus sum: De rore coeli erit habitaculum tuum. Quomodo enim Dominus fit credentibus lumen, via, veritas, panis, vinea, ignis, pastor, agnus, ianua, vermis, etc.: sic qui indigemus illius misericordia, et peccatorum febribus aestuamus, in rorem nobis vertitur, ad quem dicit Isaias: Ros enim qui a te est, sanitas eorum est [Isai. XXVI, 19, sec. LXX]. Et in Deuteronomii Cantico Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea [Deut. XXXII, 2]. Cum autem nos Dominus suo rore resperserit, et siccitatem pectoris nostri suis pluviis irrigarit, germinabimus, immo florebimus ut lilium, imitantes Dominum Salvatorem, qui dicit in Cantico canticorum: Ego flos campi et lilium convallium [Cant. II, 1], et loquitur ad sponsam suam, quae non habet rugam neque maculam: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Cumque creverimus in Domino, mittemus radices nostras sicut arbores Libani, quae quantum in auras consurgunt vertice, tantum radicem in ima demergunt, ut nulla tempestate quatiantur, sed stabili mole consistant.
16 Harum arborum rami huc illucque tenduntur, ut veniant volatilia coeli et habitent in eis. Et ne forsitan putaremus, quia dixerat, erumpet radix eius, sive emittet radices suas quasi Libanus, de cedris eum loqui et infructuosis arboribus, sanctum virum et conversum ad Dominum, olivae frugiferae comparat, qui dicit in alio loco: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei [Psal. LI, 1]. Cuius fructum quinque sibi sapientes virgines paraverunt [Matth. 25], ex quo vulnerum mitigatur tumor, languentis membra requiescunt, in tenebris lumen accenditur, unguntur in agone certantes.
17 Haec oliva habebit odorem quasi Libani, vel thuris, quod genus est thymiamatis: ὁμωνύμως [Apud Hebraeos , Lebanon, significat thus et montem Libani, similiter apud Graecos Libanus est mons et thymiama: unde Hieronymus uno nomine dicit appellari montem et thymiama. MART.---Verius sane in Commentariis in Abacue, cap. II, iuxta Graecum dumtaxat sermonem ὁμώνυμον esse thuri Libanum dixit: quamquam enim haud constat, utrum ita appellatus a thure sit Libanus, immo propius ad fidem videatur, nomen sumpisse ab albedine, nivium scilicet, quibus tegitur, ut Alpes dictae sunt ab alpo, sive albo: certum tamen est, Graece Libanon thus dici. In Hebraeo autem quaedam est vocis similitudo, nam incensum dicitur, mons ille .] apud Graecos et Hebraeos et mons appellatur, et thus, vel certe montis Libani, qui fertilissimus et virens, densissimis arborum comis protegitur, ita ut possit oliva dicere: Christi bonus odor sumus [II Cor. II, 16]. Qui autem conversi fuerint ad Dominum, accipient conversionis suae praemium, ut sedeant in umbra eius et dicant: Sub umbra eius requievi et sedi, et fructus eius dulcis est in ore meo [Cant. II, 3]. Cumque sederint in umbra illius, vivent qui prius mortui fuerant, sive iuxta Septuaginta, bibent et inebriabuntur tritico, hoc est, rerum omnium abundantia.
18 Quod autem hic ebrietas non eversionem mentis, sed copiam rerum omnium significet, versiculus ille declarat, dicens: Visitasti terram et inebriasti eam [Ps. LXIV, 10]. Et Ioseph convivium, in quo inebriasse dicitur fratres suos [Gen. XLIII]. Et Dominus loquens ad apostolos: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, fratres [Cant. V, 1]. Sive quia Dominus noster ipse est frumentum et vinea, quicumque crediderit in eo, inebriari dicitur.
19 Denique sequitur: Et florebit quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani. Vinum autem Libani possumus appellare mixtum et conditum thymiamate, ut odorem suavissimum habeat, vel vinum Libani quod Domino libatur in templo, de quo in Zacharia sub Libani vocabulo legimus: Aperi [Victorius ait: De vino, quod inter Missarum mysteria, Christi sanguis effectum, Domino libatur, offerturque, intelligit: de qua re diserte Malachiae primo capite his verbis prodit: Non in una orbis provincia Iudaea, nec in una Iudaeae urbe Ierusalem, sed in omni loco offerri oblationem, nequaquam immundam, ut a populo Israel, sed mundam, ut in caeremoniis Christianorum. Item Ezechielis XLVI.: Sacrificium Deo, legitimum, iuge, atque perpetuum: quod nulla intermittitur die, sed omni tempore orto sole semper offertur, ut impleatur quod in fine capituli huius ponitur: Faciet agnam in sacrificium: et oleum mane, mane holocaustum sempiternum. Quae verba quantum nostri temporis Novatores, qui sacrificium, quo numquam caruit terrarum orbis, ab Ecclesia tollunt, convincant, nemo non videt.], Libane, portas tuas [Zach. XI, 1]. Cum ergo tanta rerum abundantia sit futura, o Ephraim omnis, qui agis poenitentiam, et qui meus esse coepisti, dimitte idola, simulacra contemne: ego enim sum qui humiliavi te, et ego exaltabo te, sive ego exaudiam et dirigam, et faciam eum quasi abietem virentem, ut de illo iuxta Hebraeos dicatur in psalmo: [Victorius: Psalmo, inquit CIII, ubi nos iuxta LXX legimus: Herodii domus dux est eorum: in Hebraico scriptum est : vox autem abietem significat, ut III Reg. V et II Par. III. Item Isai. XLI et LX, licet non ignorem LXX, II Par. II, vertisse ἄρκευθος, id est, iuniperus.] Abies domus eius [Ps. CIII, 18]. Aut certe ego ero quasi iuniperus condensa, ut sub mea umbra requiescat. De ἀρκεύθοις, id est, iuniperis, iuxta Septuaginta Interpretes, Salomon ianuas templi fecisse memoratur, quia Christus, per quem ad Patrem accedimus, hanc habet naturam, ut semper floreat, semper novos afferat fructus, et numquam deponat virorem suum.
20 Haec iuniperus sub umbra sua quiescentibus, ne mundi huius ardore feriantur, et percutiat aestus caput eorum, sicut quondam percussit et Ionae (Ionae IV), dat fruges, et non solum dormientibus requiem et sedentibus; sed et saturitatem vescentibus praebet. Quidquid secundum ἀναγωγὴν interpretati sumus, in adventu Domini Salvatoris, et in conversione veri Israel, hoc tam ad haereticos et Iudaeos, quam ad gentes et ad omne dogma perversum referri potest: ut cum egerint poenitentiam, veniam consequantur.
21 Si ergo plenitudo repromissionis adimpleta est in adventu Salvatoris, et quotidie impletur in Ecclesia, credendum est quod plenius impleatur, quando perfectione veniente, quod nunc ex parte est, destruetur. Notandum quod saepe iam diximus, salutem Israelis et reversionis ad Dominum, et de captivitate redemptionem, non carnaliter accipere, ut Iudaei putant, sed spiritualiter, ut verissime comprobatur.
22 (Vers. 10.) Quis sapiens et intelliget ista? intelligens et sciet haec? quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt in eis, praevaricatores vero corruent in eis. LXX: Quis sapiens et intelliget haec, aut intelligens et cognoscet ea? quia rectae viae Domini, et iusti ambulabunt [Al. ambulant] in eis: qui autem impii sunt, infirmabuntur in illis. Quando dicit: Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? obscuritatem voluminis et difficultatem explanationis ostendit.
23 Si autem ipse qui scripsit, vel difficile, vel impossibile confitetur: quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis, clarissimum iubar solis non possumus intueri, nisi dicere illud quod scriptum est: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius [Rom. II, 33]! Quis enim potest absque Christo docente cognoscere quid significet Iezrael: quid soror eius, non misericordiam consecuta: quid tertius frater, non populus meus: quae sit adultera, quae sine lege Dei multo sessura sit tempore: quod sit pactum cum bestiis terrae, et cum volatilibus coeli: qui sit David ad quem populus reversurus sit, cuius sit die tertia resurrectio, et egressus eius diluculo comparetur: quae sit pluvia prima et novissima: qui sit quem propheta dicit esse venturum, qui nobis monstret iustitiam, aut in cuius typo Israel educatur ex Aegypto, et portetur in brachiis, et ducatur in funiculis charitatis: qui sit qui interficiat mortem, et siccet venas eius et fontes arefaciat, et diripiat vasa quae in thesauro condita tenebantur, et caetera quae longum est retexere? Unde quicumque sanctus et iustus est, rectas vias Domini esse cognoscet.
24 Vias autem Domini esse cognoscimus lectionem veteris et novi Testamenti, sanctarum intelligentiam Scripturarum. In his viis qui ambulat, nisi convertatur ad Dominum et ablatum ab eo fuerit velamen, quod erat ante oculos Moysi, rectum iter invenire non poterit. Sin autem dixerit cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Ps. CXVIII, 18], ambulabit in eis, et Christum inveniet: et Iudaeos atque haereticos, quos vel praevaricatores vel impios Scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet, iuxta illud quod scriptum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel [Luc. II, 34].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , XIII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 14