monumenta.ch > Hieronymus > 12
Hieronymus, in Osee, , XI <<<     >>> XIII

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 3, Caput XII

1 (Vers. 1.) Ephraim pascit ventum, et sequitur aestum: tota die mendacium et vastitatem multiplicat: et foedus cum Assyriis iniit: et oleum in Aegyptum ferebat. LXX: Ephraim autem pessimus spiritus, prosecutus est aestum: tota die inania et vana multiplicavit, et testamentum cum Assyriis pepigit, et oleum in Aegypto mercabatur. Sacra narrat historia, Manahen regem Israel, pace facta cum Assur, ab Aegyptiis auxilium postulasse [IV Reg. XV], et hoc est quod nunc dicitur, Ephraim pascere ventos, id est, spe vana se decipere, sequique [Unus Palatin. καῦμα, quod idem sonat. Et paulo post, At non est: al., Aut non est vastitas, etc.] καύσωνα, hoc est, aestum, et ire ad Meridiem, nihilque aliud agere tota die nisi sibi illudere.
2 Et dum huc illucque discurrat, vastitatem et eversionem suis urbibus praeparare. Annon est vastitas atque mendacium, pepigisse foedus cum Assyriis, et oleum tulisse in Aegyptum? συνεκδοχικῶς a parte totum, quod videlicet munera Aegyptiis miserit. Licet quidam arbitrentur quod nequaquam in Aegypto oleum gignitur; sed pretiosissimum missum esse ab Ephraim, cuius terra Samaria olei fertilissima est.
3 Porro secundum tropologiam omnes haeretici pessimo daemonum spiritu continentur, de quo et in Apostolo scriptum est: Adversus spiritualia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 10]. Et immundus spiritus cum exierit ab homine, et requiem non invenerit, septem alios spiritus nequiores se sibi copulat, et ad pristinam revertitur domum [Luc. XII]. Spiritu igitur pessimo sequuntur καύσωνα, id est, ariditatem, sive ventum urentem, qui contrarius floribus est, et germinantia cuncta disperdit, tota die inania vacuaque sectatur, nec proprio errore contentus est, sed multos discipulos, immo comites suae vanitatis errorisque multiplicat. Foedus quoque facit cum Assyriis, quorum princeps est sensus magnus, ut quaecumque finxerit, sapienter simulasse videatur, ea sapientia quae destruitur a Deo, quam et Apostolus praecipit declinandam, dicens: Videte, ne quis vos depraedetur per philosophiam et inanem seductionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi [Coloss. II, 8]. Sed et oleum fert in Aegyptum, sive mercatur Aegypti sapientiam, Ecclesiasticis cupiens miscere dogmatibus oleum unctionis, quo ungebantur prophetae ac sacerdotes, quo ungebantur et reges.
4 Hoc oleum habent et sancti, de quibus dicitur: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae [Ps. CXXVII, 4]. Et bona oliva in qua oleaster noster insertus est. Quamvis autem conentur haeretici veritati miscere mendacium, oleum aquis et caeteris humentibus atque liquentibus rebus non potest copulari. Semper veritas supra est, deorsumque mendacium. Omnes aliae species, id est, haereses, quae non habent, ut diximus, oleum veritatis, possunt sibi misceri, et de pluribus unum effici corpus.
5 Sed harum oleum quod defertur in Aegyptum, et de terra sancta ad Pharaonis regna descendit, detestatur propheta, dicens: Oleum peccatoris non impinguet caput meum [Ps. CXL, 5].
6 (Vers. 2, 3 et seqq.) Iudicium ergo Domini [Al. Dei] cum Iuda: et visitatio super Iacob: iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet [Al. reddere] ei. In utero supplantavit fratrem suum: et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit, et rogavit eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, et Dominus Deus exercituum, Dominus memoriale eius, et tu ad Deum tuum converteris: misericordiam et iudicium custodi, et spera in Deo tuo semper. LXX: Et iudicium Domino [Al. Domini] cum Iuda, ut ulciscatur Iacob, iuxta vias eius, et iuxta adinventiones eius reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum et in labore suo praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et potuit: fleverunt et deprecati sunt me: in domo ὢν invenerunt me, et ibi dictum est ad eos: Dominus autem Deus omnipotens erit memoriale eius, et tu in Deo tuo converteris, misericordiam et iudicium custodi: et appropinqua Deo tuo semper. Ephraim semel pascente ventos, et sequente mendacium, qui in tantam venit amentiam, ut inter duas gentes adversarias dubius fluctuaret, faciens pacem cum Assyriis, et oleum portans in Aegyptum, nunc mihi omne iudicium est cum Iuda, et visitatio super Iacob.
7 Visitationem autem vocat flagella atque supplicia, ut qui Ephraim reddidit, quod merebatur, Iudae quoque, qui de Iacob ortus est semine, reddat iuxta vias et iuxta adinventiones suas, qui non tantum fortuito errore deceptus est, et humana concidit fragilitate; sed inquisivit et adinvenit in quibus peccaret et rueret. Exponit autem quanta bona Iudas, hoc est, Iacob acceperit, et in patre filius nominatur, veterisque recordatur historiae, ut et Dei misericordia erga Iacob, et illius contra Dominum duritia cognoscatur. Dum adhuc esset in utero Rebeccae, supplantavit fratrem suum Esau [Gen. XXV], non utique fortitudine propria, qui sentire non poterat; sed misericordia Dei, qui cognoscit et diligit eos, quos praedestinavit. Et non solum in utero supplantavit fratrem suum; sed in fortitudine quoque directus est cum angelo, quando ad torrentem Iacob adversum angelum tota nocte pugnavit [Gen. XXXII]. Et quia directus est cum angelo, propterea εὐθυτάτου [Al. gr|εὐθύτατον],|gr quod Hebraice dicitur ISAR, hoc est, dirigentis, sive directi, nomen accepit.
8 Et invaluit, inquit, adversum angelum; et eius benedictione quem vicerat, confortatus est. Flevit quoque, et rogavit eum, id est, angelum, dicens: Non te dimittam, nisi mihi benedixeris [Gen. XXXII, 26]. Cumque patris matrisque consilio in Mesopotamiam fugeret, invenit eumdem angelum in Bethel, qui locutus est ad eum, locutus est nobiscum, id est, in patre locutus et filiis est, et in Iacob dilexit et Iudam: ex quo tempore usque ad praesens, nominis eius quod illi ab Angelo et a Deo impositum est, memoria perseverat. Cum haec se habeant ita, et tu, o Iuda, imitare parentem tuum, plora et roga Dominum exercituum, et ad eum convertere.
9 Custodi et misericordiam et iudicium, et cum utrumque feceris, spera in Deo tuo semper, bonis operibus ad maiora proficiens. Pro eo quod in Hebraico habet, flevit et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, legimus in editione Vulgata: fleverunt et rogaverunt me, in domo ὢν invenerunt me, et ibi dictum est ad eos; ὢν interpretatur dolor. Si quis igitur flet, et agit poenitentiam, et Dominum deprecatur, inveniet eum in dolore cordis sui, et cum eum invocaverit, sibi audiet respondentem.
10 Possumus Iudam Ecclesiasticum virum intelligere, qui a Domino corripitur, quod non sit pristinorum in se beneficiorum eius memor, sed quotidie peccatis peccata consociet, et exponit quae sint ipsa beneficia: Cum te, inquit, nascentem in fide Ecclesia parturiret, supplantasti Iudaeum sive gentilem fratrem tuum, et eius accepisti primogenita, et in fortitudine tua directus es cum angelo, vel vincens adversarias fortitudines, vel roboratus benedictionibus angeli, qui ipse est Deus, et invaluisti per figuram contra angelum, ut invalesceres contra homines, et confortatus es.
11 Cumque esses victoriam consecutus, flevisti, et rogasti angelum Domini, et peccatorum veterum recordatus, invenisti eum in Bethel, hoc est, in domo Dei, quae est Ecclesia, sive in domo ὢν, doloris et lacrymarum et poenitentiae. Et ut sciremus quis esset iste Iudas, ibi, inquit, locutus est nobiscum, hoc est, nobis Christianis, et ex eo tempore usque in praesentem diem, Christi censemur nomine, et ipso dirigente corrigimur.
12 O itaque, vir Ecclesiastice, qui appellaris Iudas, et confitens, convertere quotidie per poenitentiam ad Dominum tuum, et si forte peccaveris, imitare prophetam dicentem: Laboravi in gemitu meo, lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo [Ps. VI, 7]. Nec hoc dixisse sufficiat, sed Dei serva mandata, fac in alios misericordiam, ut et ipse misericordiam consequaris. Iudicium verum iudica, ut in quo iudicaveris, iudicetur de te.
13 Et spera in Deo tuo semper, sive appropinqua Deo tuo iugiter, ut omni tempore in virtute proficiens, appropinques Deo tuo.
14 (Vers. 7, 8.) Chanaan in manu eius statera dolosa, calumniam dilexit, et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi. LXX: Chanaan in manu eius statera iniquitatis, opprimere per potentiam dilexit: et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum: inveni requiem mihi, omnes labores eius non invenientur ei, propter iniquitates in quibus peccavit. Monuerat Iudam ut converteretur ad Dominum Deum suum, et misericordiam servaret atque iudicium, et speraret in Domino semper, sive appropinquaret ei iugiter.
15 Nunc ad Ephraim, hoc est, ad decem tribus sermo convertitur, quem vocat Chanaan, iuxta illud quod loquitur Daniel ad presbyterum, qui utique erat de semine Iuda: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te [Dan. XIII, 56]. Et in Ezechiel ad Ierusalem dictum legimus: Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea [Ezech. XVI, 3]. Et in Isaia dicitur ad tribum Iuda: Audite verbum Domini, principes Sodomorum: percipite auribus legem Domini nostri, populus Gomorrhae [Isai. I, 10]. In Zachariae quoque extremo versiculo legimus: Et non erit Chananaeus ultra in domo Domini [Al. De civitate] [Zach. XIV, 21]. Dicit autem Chanaan, hoc est, Ephraim, habere in manu sua stateram dolosam, sive iniquam, iubente Scriptura, Aequa sint tibi pondera [Levit. XIX]; et non solum habere stateram iniquam ac dolosam; sed diligere calumniam, et opprimere homines per potentiam.
16 Et ne putaremus Chanaan alium quempiam sentiendum, ponit manifestius qui sit iste Chanaan. Dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; et est sensus: Non refert unde possideam, dummodo possideam. Hoc morbo laborant plurimi, de quibus scriptum est: Divitiae congregatae inique evomentur (Iob XX, 15): Redemptio enim animae viri, propriae divitiae [Prov. XIII, 8]. Unde praecipitur, ut faciamus nobis amicos de iniquo mammona, qui nos possint recipere in aeterna tabernacula [Luc. XVI], Ephraim autem qui gloriatur et dicit: Verumtamen dives effectus sum, inveni idolum mihi, sive ἀνωφελὲς, hoc est, AVEN, quod non prosit possidenti, casso labore sudavit.
17 Sicut autem gulosi et luxuriosi venter deus est, ita et avarus adorat auri idolum, et dicit in corde suo: inveni quod quaerebam: sed audiet: Stulte, hac nocte rapietur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt [Luc. XII, 20]? Cumque semel oculos eius divitiarum, non dicam fulgor, sed caecitas occuparit, loquitur: Omnes labores mei non invenient iniquitatem meam, in qua peccavi.
18 Et est sensus: quidquid peccavero, si habuero divitias ab his, qui meo indigent auxilio, mihi non poterit imputari, secundum illud quod scriptum est: Et qui iniqua gerit, benedicitur [Ps. IX]: Divitum enim amici multi. Unde et ad haereticos hoc ipsum refertur. Chanaan quippe interpretari potest, quasi moventes. Et nota quod dixerit, quasi moventes [Al. moventis], non moventes. Moventes sunt, eos quos deceperint, quasi moventes, illos quos tentaverint. Sed quia fundati sunt super petram [Matth. VII], nullo possunt turbine concuti, nec pedum suorum mutare vestigium.
19 In istiusmodi Chanaan manu, hoc est, operibus, statera dolosa est et iniqua; quidquid enim haereticus loquitur, Dei iustitiam non habet, et plenum est doli et fraudium; unde et calumniam diligunt, dum deprimunt innocentes, sive opprimunt eos per potentiam. Opprimitur pauper ecclesiasticus verbositate et argutiis haereticorum, qui postquam aliquos deceperint, solent dicere: Divites facti sumus, habemus plurimam multitudinem; discipulorum turba nos sequitur; invenimus idolum vel refrigerium nobis.
20 Idcirco enim vel maxime haereses componuntur, ut devorent domos viduarum, quae semper discunt, et numquam ad scientiam perveniunt veritatis [II Tim. III]. Et pulchre, inveni, ait, idolum mihi. Omnia enim haereticorum figmenta idola sunt et simulacra gentilium: nec multum differunt in impietate, licet in nomine discrepare videantur. Solentque dicere, quidquid fecero, quidquid egero, mihi non poterit imputari: habeo enim divitias meas, argumenta philosophorum, habeo populi multitudinem, quam qui aspexerit, me peccare non arbitrabitur.
21 (Vers. 9 et 10.) Et ego Dominus Deus tuus [Verba, qui eduxi te, Hebr. et Vulgata editio penitus nesciunt. Legunt vero, Ego Dominus Deus tuus ex terra Aegypti, etc.] qui eduxi te de terra Aegypti, adhuc sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis, et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum. LXX: Ego autem Dominus Deus tuus eduxi te de terra Aegypti: adhuc habitare te faciam in tabernaculis, sicut in diebus solemnitatis, et loquar ad prophetas, et ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum. Tu quidem tanta peccasti, ut laetareris in scelere, et multitudinem peccatorum putares esse divitias, et diceres: Dives effectus sum, inveni idolum mihi: omnes labores mei peccata mea invenire non poterunt.
22 Ego autem Dominus Deus tuus qui te eduxi de terra Aegypti [Exod. V], quando serviebas Pharaoni, et aedificabas de luto et paleis civitates, adhuc tribuo tibi locum poenitentiae, et magnitudine promissorum hortor, ut ad me redeas, adhuc enim sedere te faciam in tabernaculis sicut in diebus festivitatis. Diem festivitatis, Scenopegiam vocat, septimo mense, quintadecima die mensis, quando de Aegypto egressi sunt filii Israel.
23 Sicut, inquit, in eo tempore te de Aegypto liberavi, et habitasti in tabernaculis ad terram sanctam, et ad locum templi ire festinans: sic etiam nunc educam te de tribulatione et angustiis, et imminente captivitate, si tamen feceris quae praecepi. Ego enim sum qui per omnes prophetas et varia genera visionum assimilatus sum hominibus, et te ad poenitentiam provocavi. An non est humanae similitudinis, quando Moyses in altum extollens manus orat, ut Iesus vincat Amalec [Exod. XVII], et crucis in eo sacramenta monstrentur? Nonne in manibus prophetarum assimilatur Deus, quando Ionas tribus diebus ac noctibus in profundo est, ut Dominum significet die tertia ab inferis resurgentem? Multiplicatas autem visiones in omnibus prophetis legimus, quando [Delevimus in, praepositionem, quae sensum in Benedictina editione pervertebat.] Ezechiel Dominum cernit in aurigae modum sedentem super Cherubim [Ezech. XVII]. Et Isaias, Vidi, inquit, Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum, et duo Seraphim in circuitu eius clamantia ad invicem, sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth [Isai. VI, 1, 2]. Et Abacuc stabat in specula [Al. spelunca] sua, ut cornua videret in manibus Salvatoris, in quibus abscondita est fortitudo eius [Abac. III]. Unde et Psalmista conclamat: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus [Ps. LXXXIV, 9]. Ut autem sciamus omnem prophetiam in Scripturis sanctis appellari visionem: Et omnis, inquit, populus videbat vocem Domini [Exod. XXVIII, 18]: unde et prophetae ante dicebantur videntes.
24 Ad eos quoque qui ab haereticis seducti sunt, dicitur ut revertantur ad Dominum, qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem [Ezech. XVIII]: ipsum enim esse qui eos eduxerit de terra Aegypti, id est, de tenebris et errore gentilium. Et ne forsitan peccati memores tardius revertantur: adhuc, inquit, sedere vos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis: ut quod facit baptisma, hoc faciat poenitentia, et habitent in tabernaculis Salvatoris, hoc est, in Ecclesiis, de quibus dicitur: Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt [Ps. XCI, 14]. Et ne putent haeresiarchas et principes erroris sui, Dei locutos spiritu: Ego sum, inquit, qui locutus sum ad prophetas, et non ad magistros vestros: et ego visiones multiplicavi, et in manu prophetarum meorum qui sunt in Ecclesia constituti, assimilatus sum.
25 (Vers. 11.) Si Galaad idolum, ergo [Al. tamen] frustra erant in Galgal bobus immolantes; nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. LXX: Si non Galaad est, ergo falsi erant in Galgala principes immolantes, et altaria eorum quasi testudines super desertum agri. Pro eo quod nos transtulimus, bobus, qui Hebraice appellantur SURIM, LXX interpretati sunt, principes, qui vocantur SARIM, verbi similitudine atque ambiguitate decepti.
26 Rursum ubi nos posuimus, acervos, qui Hebraice appellantur GALLIM et proprie [Aut si mavis θίνας, quamquam mss. θεῖνας praeferunt: male enim Martian. θινὰς. Consule Commen. Ezechiel. XLVII, 8, et infra in Ioel III, 4.] θῖνας significant, hoc est, ex arena tumulos congregatos, qui maxime in deserto, et in littoribus flante vento, vel augentur, vel minuuntur, LXX transtulerunt, testudines (χελῶνας): pro quibus [Ex uno Palat. ms. qui habet, pro quibus Symmachus acervos interpretatus est, acervos lapidum, Theodotio, etc., facile coniicias nomen excidisse Aquilae, quod ita fortasse supplendum est, Symmachus, acervos, Aquila acervos lapidum, etc. Concinit fere et Palat. alter, qui post Symmachi nomen inane restituendae lectioni spatium reliquit. Quamquam secus multo habet codex hexaplaris Barberinius a Montfauconio laudatus, ubi Theodotio ranas, Aquila vulpes dicuntur transtulisse. Sed Ezechielis XLVII, 8, versum ab Aquila θῖνας nihil est dubium.] Symmachus, acervos lapidum, interpretatus est: Theodotio colles. Et revera si θῖνας respicias, habent similitudinem magnarum testudinum in deserto agro, vel in ripis atque littoribus paululum humo eminentium. Quod ergo dicit, hoc est, si in Galaad, de qua scriptum est: Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, falsi sunt dii et perversa religio, et est trans Iordanem ubi duae tribus habitant, Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, ergo et Galgal de qua in hoc eodem propheta legimus: Omnis malitia eorum in Galgala, quae est post tergum Bethaven; quicumque idola colunt, non boves diis immolant, sed bobus offerunt sacrificia, imitantes errorem Samariae.
27 Eo enim tempore quo haec prophetabantur, Galaad in regno decem tribuum erat; et Galgal sub imperio duarum tribuum, quae appellabantur Iuda. Ergo et decem tribus et duae pari idololatriae errore deceptae sunt, et altaria eorum sicut acervi et tumuli de lapidibus congregati, sive de arenis. Cumque et illi et hi in captivitatem fuerint abducti, arae quondam eorum absque cultoribus testudinum vel tumulorum habebunt similitudinem.
28 Quia vero Galaad interpretatur, translatio testimonii, et Galgal, volutabrum, hoc dicere possumus, quod principes haereticorum testimonia veritatis transferant in mendacium, et quidquid colunt, idolum sit, et sacrificia eorum habeant similitudinem, vel acervorum de lapidibus congregatorum, vel testudinum.
29 Quomodo enim θίνες [Al. gr|θεῖναι],|gr et acervi hinc atque illinc de lapidibus et sabulo congregantur: ita et haeretici de sapientia saeculari et argutiis hominum, fraude atque mendacio simulacra componunt. Et cum hoc fecerint, tardis gressibus in uno moventur loco, et totum orbem occupare non possunt.
30 Testudo tardigrada et onerata, immo oppressa pondere suo, non tam ambulat quam movetur, haereticorum gravissima peccata significans, qui suis in coeno et volutabro luti erroribus immolant, adorantes opera manuum suarum, et instar boum cuncta pro terrenis frugibus laborantes.
31 (Vers. 12 et 13.) Fugit Iacob in regionem Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore servavit. In propheta autem eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. LXX: Et recessit Iacob in campum [Al. campos] Syriae, et servivit Israel in uxore, et in uxore custodivit, et in propheta eduxit Dominus Israel de Aegypto, et in propheta servatus est. Videtur absque ratione et ordine prophetali post idolum Galaad et Galgal et altaria acervis lapidum similia, subito historiam Geneseos de Iacob voluisse narrare: quod statim solvit, qui supra de Iacob legisse se meminit: In utero supplantavit fratrem suum, et in fortitudine sua directus est cum angelo, et invaluit ad angelum, et confortatus est: flevit et rogavit eum, in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum. Iste igitur Iacob non frustra ab angelo confortatus est; sed quia tota nocte pugnavit, et vicit adversarium, ut ex hoc fratrem disceret non timere, cuius metu in Syriam fugeret ad Laban avunculum suum [Gen. XXVII], et servivit in uxore Rachel septem annis, et pro Lia oves soceri Laban, eodem annorum spatio custodivit.
32 Et quia semel Iacob dixerat Israel, patrem filiosque coniungit, et sequentis recordatur historiae, quando in propheta Moyse eduxit Dominus Israel de Aegypto, et duodecim tribus, quae generatae sunt de Israel, propheta educente, servatae sunt. Non errabit qui supplantatorem Iacob, et Israel videntem Deum, in typo Domini dixerit praecessisse, et Rachel primum sterilem atque formosam, quam plurimum dilexit Iacob, significare Ecclesiam: Liam autem lippientibus oculis atque fetosam, Synagogae sacramenta monstrare, et quod ipse credentium populum eduxerit de tenebris huius saeculi, et ad dulcissima Iordanis, id est, baptismi fluenta pervenerit.
33 (Vers. 14.) Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis, et sanguis eius super eum veniet, et opprobrium illius restituet ei Dominus suus. [Addidimus hic quoque ex mss. verba, LXX similiter: quae in Vulgatis libris desiderabantur.] LXX similiter. Cum ergo Ephraim tanta praestiterim, ut nudum et exsulem et solum, divitem dominumque reducerem, et multorum filiorum parentem, deseruit me Ephraim, immo ad iracundiam provocavit: et amaritudine sua amarum fecit esse qui dulcis sum.
34 Unde sanguis eius super eum veniet, id est, ipse erit causa mortis suae, secundum id quod David loquitur ad eum, qui Saulis nuntiavit interitum, et a se regem Israel caesus esse memorabat: Sanguis tuus super caput tuum [II Reg. I, 16]. Non mea sententia, sed Saulis [Al. pro Saulis] sanguine tuus sanguis effundetur.
35 Quodque sequitur: Et opprobrium eius restituet ei Dominus, illi sensui congruit quem Nathan loquitur ad David: Quia blasphemare fecisti inimicos nomen Domini, propter hanc rem [I Reg. XII], hoc est, propter hoc peccatum quo interfecisti Uriam, ipsa blasphemia atque opprobrium, quo per te Dominus blasphematus est, vertetur in caput tuum. Semper haeretici ad iracundiam provocant clementem Dominum, et eum qui mavult poenitentiam peccatoris, quam mortem, duritia cordis sui punire compellunt, et sanguis eorum, quo et suum et multorum effuderunt sanguinem, veniet super caput eorum, et opprobria quibus Dominum blasphemaverunt, restituet eis Dominus suus, non quod eorum Dominus sit, sed quia quondam Dominus eorum fuit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , XI <<<     >>> XIII
monumenta.ch > Hieronymus > 12