monumenta.ch > Hieronymus > 11
Hieronymus, in Osee, , X <<<     >>> XII

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 3, Caput XI

1 (Vers. 1 et 2.) Sicut mane [Victor. transit, ex Vulgata et subnexa Hieronymi expositione. Sed et pertransiit continuo legendum erat ex eadem Vulgata: ut et duo praeferunt Palatini codd.] transiit, pertransit rex Israel: quia puer Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum: vocaverunt eos: sic abierunt a facie eorum: Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant. LXX: Mane proiecti sunt, proiectus est rex Israel, quia parvulus Israel, et ego dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filios suos.
2 Sicut vocavi eos, ita abierunt a facie mea ipsi: Baalim immolabant, et sculptilibus adolebant [Addunt mss. duo Palatini incensum.]. Diversis figuris eumdem explicat sensum. Qui supra dixerat: Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae; eo quod spuma et bullae in aquarum summitatibus natantes celeriter dissolvantur: nunc eamdem rem sub alia ponit similitudine.
3 Sicut enim ortus aurorae et diluculum et principium diei, quod appellatur mane, inter noctis solisque viciniam transit celeriter; ita ut finiatur nox et clarescat dies: sic rex Israel, id est, decem tribuum velociter transiet. Exponitque beneficia quae in ipsum contulerit Deus. Dum, inquit, esset puer et parvulus, et captus in Aegypto teneretur, intantum eum dilexi, ut mitterem servum meum Moysen, et ex Aegypto vocarem filium meum, de quo dixi in alio loco: Filius primogenitus meus Israel [Exod. IV]. Et quia Israel singulariter quidem dicitur, sed pluraliter intelligitur: quomodo et populus et Ephraim et Iudas: siquidem in numero singulari multus est numerus, qui hoc numero continetur, veteris recordatur historiae, quod vocaverit quidem eos per Moysen et Aaron, qui vocaverunt eos, ut egrederentur de Aegypto: ipsi vero vocati ab eis recesserunt a facie eorum, vertentes ei terga, et mentis duritiam gestu corporis indicantes.
4 Nec eis suffecit vocantes contemnere, nisi immolarent Baal et sculptilibus suis, sive simulacris adolerent incensum. Adorasse eos Baal primum sub Achab rege Israel legimus, qui Sidonii regis filiam Iezabel duxit uxorem, et Babylonium ac Phoenicis idolum transtulit in Samariam. Ergo distantia peccata temporibus, uno sermone coniungit: quomodo primum vocati sint de Aegypto et appellati filii, deinde in solitudine recesserint a Deo, Beelphegor magis colentes, quam Deum, et postea in terra sancta Baalim et Astaroth, et caeteris idolis servierint.
5 Et transire haereticos instar diluculi, et regem eorum diabolum, vel haeresiarcham intelligimus, quos in infantia (quando crediderunt in Ecclesia, et erant parvuli, et Christi nomine censebantur) dilexit eos Deus, et vocavit illos de tribulatione et tenebris Aegypti. Vocavit autem per apostolos et doctores Ecclesiae. Cumque a meis, inquit, ducibus sint vocati, recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor, hoc est, suis vitiis et libidini servierunt, et postea immolabant Baalim et simulacris, quae sibi confinxerant.
6 Singuli enim haereticorum habent deos suos, et quodcumque simulaverint, quasi sculptile colunt [Al. ponunt] atque conflatile. Pro eo quod nos diximus: Ex Aegypto vocavi filium meum [Matth. II], Septuaginta transtulerunt: Ex Aegypto vocavi filios eius, quod in Hebraico non habetur: nullique dubium est, Matthaeum de hoc loco sumpsisse testimonium iuxta Hebraicam veritatem.
7 Ergo qui detrahunt nostrae translationi, [Mendose hactenus obtinuit, videant Scripturam, neque enim aut ipse locum innuit Hieronymus, aut ut scrutentur de Scripturis, auctor est; sed aemulos provocat, si sciunt, ut digito locum notent. Frequens est S. Doctori isthaec provocandi formula: Dent Scripturam: indicent locum. Nos ad mss. fidem correximus, e quibus alter Palatinus etiam pro verbis, de qua Evangelista repetit, dentque unde Evangelista. Mox quoque sit reposuimus pro est.] dent Scripturam, de qua Evangelista hoc testimonium sumpserit, et interpretatus sit in Domino Salvatore, quando de Aegypto reductus est in terram Israel. Et cum invenire non quiverint, desinant rugare frontem, adducere supercilium, crispare nares, digitis concrepare.
8 Hunc locum in septimo volumine Iulianus Augustus quod adversum nos, id est, Christianos evomuit, calumniatur, et dicit: quod de Israel scriptum est, Matthaeus evangelista ad Christum transtulit, ut simplicitati eorum, qui de gentibus crediderant, illuderet. Cui nos breviter respondebimus: Primum Matthaeum Evangelium Hebraeis [Propius tamen ad fidem est, Graecis fuisse litteris ab ipso Evangelista conscriptum. Vide quae hac de re notavimus ad Catalog. cap. 3.] litteris edidisse, quod non poterant legere nisi hi qui ex Hebraeis erant.
9 Ergo non propterea fecit, ut illuderet ethnicis. Sin autem Hebraeis illudere voluit, aut stultus, aut imperitus fuit: stultus, si apertum finxit mendacium: imperitus, si non intellexit, de quo haec dicerentur. Stultitiam ipsum volumen excusat, quod prudenter ordinateque compositum est: imperitum non possumus dicere, quem ex aliis testimoniis Scripturarum scientiam Legis habuisse cognoscimus.
10 Superest ut illud dicamus quod ea quae τυπικῶς praecedunt in aliis, iuxta veritatem et adimpletionem referantur ad Christum: quod Apostolum in duobus montibus Sina et Sion, et in Sara et Agar fecisse cognovimus. Neque enim non est Sina mons, et non est Sion: non fuit Sara, et non fuit Agar; quia haec apostolus Paulus ad duo retulit Testamenta [Gal. IV]. Sic igitur hoc quod scriptum est: Parvulus Israel, et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum, dicitur quidem de populo Israel, qui vocatur ex Aegypto, qui diligitur, qui eo tempore post errorem idololatriae quasi infans et parvulus est vocatus: sed perfecte refertur ad Christum. Nam et Isaac in typo Christi fuit quod futurae mortis ligna sibi ipse portaverit [Genes. XXII]: et Iacob quia Liam dolentem oculos, et Rachel pulchram habuerit uxorem [Gen. XXIX]. In Lia quae maior erat, caecitatem intelligimus Synagogae, in Rachel pulchritudinem Ecclesiae: et tamen qui ex parte typi fuerunt Domini Salvatoris, non omnia quae fecisse narrantur, in typo eius fecisse credendi sunt. Typus enim partem indicat: quod si totum praecedat in typo, iam non est typus, sed historiae veritas appellanda est.
11 Haec breviter ut in Commentariis diximus: nunc ad reliqua recurramus.
12 (Vers. 3, 4.) Et ego quasi nutritius Ephraim, portabam eos in brachiis meis, et nescierunt quod curarem eos. In funiculis Adam traham eos, in vinculis charitatis. Et ero eis quasi exaltans iugum super maxillas eorum, et declinavi ad eum ut vesceretur. LXX: Et ego colligavi [Al. collocavi] Ephraim, suscepi eum super brachium meum; et non cognoverunt ut sanarem illos in corruptione hominum: extendi eos in vinculis charitatis meae.
13 Et ero illis, quasi dans alapas homo super maxillas eius: et respiciam ad eum praevalens ei. Multum inter se Hebraicum et Septuaginta interpretum editio dissonant. Tentemus igitur iuxta Hebraeos historiam; iuxta LXX, ἀναγωγὴν texere. Qui supra dixerat: puer Israel et dilexi eum, et ex Aegypto vocavi filium meum; et postea intulit quod perpetraverit nefas, Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant, nunc narrat quo Israel amore dilexerit, secundum illud quod in Deuteronomio legitur: Portavit te Dominus Deus tuus, ut solet homo gestare parvulum filium suum, in omni via, per quam ambulasti, donec venires ad locum istum [Deut. I, 31]. Et in alio loco: Expandit alas suas et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis [Deut. XXXII, 11]. Ego, inquit, qui pater eram, nutritius factus sum, et parvulum meum in ulnis meis ipse portabam, ne laederetur in solitudine, et ne vel aestu vel tenebris terreretur, in die nubes eram, in nocte ignis columna [Exod. XIII]: ut quos protexeram, meo illustrarem et sanarem lumine, cumque peccassent, et fecissent sibi vituli caput, dedi locum poenitentiae, et ignoraverunt quod curarem eos, et vulnus idololatriae quadraginta annorum spatio obducerem, et pristinae redderem sanitati.
14 Curavi autem eos propter funiculos et vincula charitatis, quibus mihi Abraham, Isaac, et Iacob astrinxeram. Pro Adam enim Aquila et Symmachus et Septuaginta et Theodotio, [Duo Palatini mss., universi homines.] homines transtulerunt: ut dicerent, in funiculis hominum traham eos, in vinculis charitatis. Quodque sequitur: Ero eis quasi exaltans iugum, pro quo interpretatus est Symmachus: et putaverunt quod imponerem iugum super maxillam eorum, dupliciter accipitur: aut abstuli ab eis iugum cunctarum per circuitum nationum: aut Legem meam quasi gravissimum iugi pondus arbitrati sunt.
15 Et dedi eis escam manna in deserto [Exod. XVI], quo vescerentur, hoc est enim, quod ait, declinavi ad eum, ut vesceretur: pro quo interpretatus est Symmachus, et declinavi ad eum cibos. Non quod Deus ad eum declinaverit, sed quod cibum mannae ad eum fecerit declinare. Aliter: Intantum dilexi eos, et tam clemens pastor fui, ut morbidam ovem humeris meis ipse portarem [Luc. XV]: ipsi vero ignoraverunt quod mea illos passione curarem: et qui amator sum omnium hominum, traherem eos ad credendum in vinculis charitatis, iuxta illud quod in Evangelio scriptum est: Nemo venit ad me, nisi Pater qui misit me traxerit eum [Ioan. VI, 44]. Et arbitrati sunt iugum meum leve, esse gravissimum: et declinavi ad eos deserens regna coelorum, ut cum eis [Iidem mss., cum eis versarer: et corruptius paulo post, dedi eis optime sensum corporis mei. etc.] vescerer, assumpta forma hominis, sive dedi eis esum Corporis mei: ipse et cibus et conviva.
16 Transeamus ad intelligentiam spiritualem, iuxta Septuaginta duntaxat interpretes: ne si utrumque et secundum historiam, et secundum ἀναγωγὴν voluerimus exponere, tendamus libri magnitudinem. Illis immolantibus Baalim quae de suo corde finxerunt, et me vocante, fugientibus a facie mea (ita enim in Septuaginta continetur), ego clementissimus Dominus ligabam pedes Ephraim, ne a me longius fugerent: hoc enim significat συνεπόδισα. Ligabam [Corrigit Victor. Ligabat ex quatuor Florentiae codicibus, mutari sentiens personam. Nostri vero mss. non suffragantur. Tantum pro patientiam, quod bis paulo post nomen recurrit, legunt potentiam, et inferius attraxi pro astrinxi.] autem testimoniis Scripturarum, et disputatione magistrorum Ecclesiae, ut ligatos per patientiam suis brachiis contineret, non intelligentes quod patientia Dei salutis eorum esset occasio.
17 Unde in corruptione hominum, videlicet magistrorum, qui eos deceperant contractos perfidiae frigore, extendi calorem fidei, et quasi repugnantes vinculis meae dilectionis astrinxi. Et quia non sua sponte currebant, sed vincti funibus trahebantur, paululum maxillas eorum alapis verberavi, non puniens; sed corrigens et emendans.
18 Iudex lacerat carnes, torquet funiculis, flagellis atque ignibus cruciat. Qui autem pater est, lascivientem filium palma percutit manus [Al. manu]. Et pulchre non dixit, ero eos alapis verberans, sed quasi homo maxillas manu percutiens. Percutit autem Deus filios aberrantes comminatione poenarum, Evangelica lectione, et testimoniis prophetarum.
19 Cumque sic percusserit in maxilla, ut haereticorum panem atque doctrinam excutiat de ore polluto: tunc respicit ad eum, dicente sibi filio verberato: Respice in me, et miserere mei [Psal. LXXXV, 16]. Et iterum: Respice et exaudi me, Domine Deus meus [Psal. XII, 4]. Cumque eo respexerit, praevalebit, sive proderit eis, id est, superabit adversarios, et de fugitivis servos faciet.
20 Sive dabit eis verum et dulcem cibum, qui prius haereticorum mendacia et cibos amarissimos devorabant.
21 (Vers. 5, 6 et 7.) Non revertetur in terram Aegypti, et Assur ipse [Vulg. addit est] rex eius, quoniam noluerunt converti. Coepit gladius in civitatibus eius, et consumet electos eius: et comedet capita eorum, et populus meus pendebit ad reditum meum. Iugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur. LXX: Habitabit Ephraim in Aegypto, et Assur ipse rex eius: quia noluit converti.
22 Et infirmatus est gladius in civitatibus eius, et requievit in manibus illius, et comedent de cogitationibus suis: et populus eius suspensus est ex incolatu suo, et Deus super pretiosa eius irascetur, et non exaltabit eum. Quando dicit: non revertetur in terram Aegypti, ostendit quod reverti cupiat, sed ire non possit.
23 Reverti autem cupiebat Israel ab Aegyptiis auxilium efflagitans; sed possessus est ab Assyrio, qui cepit eum, et dominatus est illius iure victoris, et hoc passus est, quia converti noluit, nec agere poenitentiam. Vel certe dicamus, quod reversus sit in terram Aegypti, quando Aegyptios in terra sancta adoravit deos, vel illo sensu accipiendum, quo supra dictum est: Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt. Coepit itaque gladius in civitatibus eius, sive irruet, ut interpretatus est Aquila, aut vulnerabit, ut Symmachus transtulit. Et vide quantum pondus sit miseriarum, ut non agri vel possessiones ac rura vastentur; sed medias civitates hostis introeat, et consumat electos eius, sive brachia illius, ut interpretatus est Symmachus, quod Hebraice dicitur BADDAU. Cumque consumpserit gladius electos, et principes, sive robur exercitus, et devoraverit vel capita vel consilia eorum, ut non possint aliquod invenire praesidium, tunc plebs miserabilis quae ad me reverti noluit, meum ad se reditum praestolabitur.
24 Et sero aget poenitentiam, hostibus cuncta vastantibus. Itaque quia peccata grandia grandibus sunt punienda suppliciis, imponent eis qui derelicti fuerint de populo (rege eorum ac principibus Assyrio mucrone truncatis) iugum gravissimum servitutis, et imponent pariter quod non auferetur iuxta litteram, nisi spiritualiter tollatur in Christo. Iuxta Septuaginta [Rursum Victorius ex Florentinis codd. emendat habitavit iuxta Graecum κατῴκησεν: itemque inducit copulam et in hunc modum, terram sanctam habere se dicens Ecclesiam Domini Salvatoris.] habitabit Ephraim in Aegypto, terram sanctam se habere dicens, et Ecclesiam Domini Salvatoris; sed vitiis atque peccatis et perversitate fidei semper in Aegypto commoratus est.
25 Quia igitur habitavit in Aegypto, sensus magnus Assyrius erit rex eius: noluit enim reverti ad Ecclesiam, et virtute perdita, id est, Christo, qui est Dei virtus et Dei sapientia, semper in languore versatus est, et infirmus fuit, cunctis daemonibus ac perturbationibus subiacens: idcirco gladius, hoc est, scientia spiritualis, vel sermo Ecclesiastici viri, vastans atque debellans semper versabitur in urbibus eius, quas impie exstruxit contra Dominum, et ipse gladius requiescet in manibus eius, ut occisus ab alio, alium non possit occidere, nec contra adversarium levare manum.
26 Denique recipient, et vorabunt secundum consilia sua. Infelix autem populus et vulgus indoctum suspirabit antiquam patriam, et captum se esse sentiet, sive pendebit in incolatu suo, nesciens quid agat, et quo vertatur ignorans. Deus vero super pretiosa eorum, aurum videlicet et argentum quae acceperant ab eo, de quibus saepe diximus, irascetur, et nequaquam liberabit eum qui suo vitio corruit.
27 Hoc iuxta LXX; eumdem autem sensum et Hebraico coaptabimus.
28 (Vers. 8 et 9.) Quomodo dabo te, Ephraim: protegam te, Israel? quomodo dabo te sicut Adama: ponam te ut Seboim? Conversum est in me cor meum: pariter conturbata est poenitudo mea. Non faciam furorem irae meae: non convertar, ut disperdam Ephraim: quoniam Deus ego sum [Vulg. tacet sum] et non homo: in medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem. LXX: Quid faciam tibi, Ephraim: protegam te, Israel? Quid faciam tibi? sicut Adama ponam te, et sicut Seboim: conversum est cor meum [Voces in ipso, tum ad subsequentis finem versiculi, in te, mss. Palatini ignorant.] in ipso: simul conturbata est poenitudo mea. Non faciam iuxta iram furoris mei. Non derelinquam ut deleatur Ephraim: quoniam Deus ego sum, et non homo: in te sanctus: et non ingrediar civitatem. In eo loco ubi nos et LXX interpretati sumus: protegam te, Israel? in Hebraico scriptum est AMAGGENACH quod Aquila transtulit, ὅπλω κυκλώσω σε, id est, scuto circumdabo te. Quod cum in bonam partem putaremus intelligi, et significare protectionem, ex editione Symmachi contrarius nobis sensus subiicitur, dicentis, ἐκδώσω σε, id est, tradam te. Ex translatione quoque Theodotionis non prospera, sed adversa demonstrantur: ἀφοπλίσω σε quod significat, nudabo te, et auferam a te ὅπλον, hoc est, scutum, quo te ante protexeram: et hic sensus magis convenit Domino comminanti.
29 Quod igitur dicit, hoc est: quoniam noluerunt converti, et Assur factus est rex eorum, devorabit gladius et urbes et principes et populum, et imponetur eis iugum, quod non auferetur ab eis: et quia videbatur dura sententia, nequaquam eis locum poenitentiae derelinquens, nunc Deus parentis ad Israel loquitur affectu: Quid tibi faciam, Ephraim? quomodo te meo auxilio denudabo? quid tibi faciam? qua te arte corripiam? quo potero sanare medicamine? Sicut Adama et Seboim ponam te, quae duae sunt quinque urbium, sicut in Genesi legimus: Sodoma et Gomorrha, Adama, et Seboim et Bale, quae est Segor, et Syro sermone Zoara dicitur.
30 Ponam itaque et vertam te in solitudinem, et delebo usque ad cineres ac favillas, sicut delevi Adama et Seboim. Cumque duram, immo crudelem sententiam protulisset, rursum parentis affectu misericordia vincitur, et austeritatem iudicii pietate mitigat patris. Dicit enim: Conversum est in me cor meum: pariter conturbata est poenitudo mea. Statim ut locutus sum, me Ephraim et Israel sicut Adama Seboimque positurum, mea commota sunt viscera.
31 Poenituit me meum quondam populum delere in perpetuum: idcirco non faciam secundum furorem iracundiae meae, nec de mea clementia commutabor, ut disperdam Ephraim: non enim percutio ut perdam in perpetuum; sed ut emendem. Crudelitas mea poenitentiae et pietatis occasio est: Deus enim ego sum, et non homo. Homo ad hoc punit ut perdat, Deus ad hoc corripit ut emendet.
32 In medio tui sanctus, et non ingrediar civitatem, hoc est, non sum unus de his, qui in urbibus habitant, qui humanis legibus vivunt, qui crudelitatem arbitrantur iustitiam, quibus ius summum summa malitia est; mea autem lex meaque iustitia est salvare correctos. Possumus et aliter dicere: quia primus Cain parricida exstruxit civitatem in nomine filii sui Enoch, in huiuscemodi urbem Dominus non ingreditur, quae ex scelere et sanguine et parricidio fabricata est.
33 Sin autem voluerimus legere, quomodo dabo te, Ephraim, protegam te, Israel? Sic intelligendum est: Quid tibi faciam? num protectione dignus es, qui tanta fecisti? Notandum quoque quod ubi contra Iudam dicitur, id est, populum Dei, non Adama ponitur et Seboim, sed Sodoma et Gomorrha. Legimus enim in Isaia: Audite legem Dei, principes Sodomorum: attendite verbum Domini, populus Gomorrhae [Isai. I, 10]. In Evangelio quoque civitas, quae et apostolos non receperit, excutientibus eis pulverem pedum suorum, dicitur de ea, quod in die iudicii tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorrhae, quam civitati illi [Mat. X]. Et ad Ierusalem prophetalis sermo dirigitur: Iustificata est Sodoma ex te [Ezech. XVI]. Datur ergo nobis suspicio, quod Sodoma et Gomorrha principes fuerint in peccato, et Adama et Seboim earum exempla sectatae sint, quod potentes potenter tormenta patiantur [Sapien. VI]: et servus qui scit voluntatem Domini sui, et non facit eam, vapulet multis [Luc. XII]. Unde et Ecclesiastici viri, si iisdem quibus haeretici sceleribus continentur, nequaquam Adamae et Seboim, quae inferiores sunt; sed Sodomae et Gomorrhae, quae maiorum criminum esse dicuntur, cruciatibus subiacebunt.
34 Ad haereticos quoque deceptumque ab eis populum loquitur Dominus, quod nisi egerit poenitentiam, ponantur sicut Adama et Seboim, ut nullam spem habeant salutis. Rursum ut clementissimus pater dicit se suam mutare sententiam, et poenitere quod talia sit locutus, ut illos quoque ad conversionem et ad poenitentiam provocet. Non faciam, inquit, in furore meo, non disperdam Ephraim.
35 Quantum, inquit, in me est, quantum ego cupio, si errorem veritate correxerit, si me magis amaverit quam principes haereseos, Deus enim ego sum, et non homo, lapsis manum porrigam, errantes ad salutem vocabo. Et quia sanctus sum, propterea non ingrediar civitatem, id est, conciliabula et urbes haereticorum.
36 Foras exeuntes de urbibus suis, libenter recipio: in civitates eorum non ingrediar. Hoc quod dixit, non ingrediar civitatem, et iuxta LXX sequitur: post Dominum ambulabo, quidam sic interpretati sunt, ut dicerent Domino populum respondisse, et esse sensum: Quia conversum est cor tuum in te, et non secundum peccata nostra fecisti nobis; sed imitaris clementiam tuam, et nostra delicta non punis, et polliceris te sanctum et clementem in nostri medio versaturum; idcirco et ego malorum hominum non ingrediar civitatem: nec ero de numero peccatorum; sed ambulabo post Dominum Deum meum.
37 Hebraei autem ex persona Dei ita edisserunt. Non te derelinquam: non ibo ad aliam gentem: nec ingrediar alteram civitatem.
38 (Vers. 10 et 11.) Post Dominum ambulabunt: quasi leo rugiet: quia ipse rugiet: et formidabunt filii maris, et volabunt [Vulg. avolabunt] quasi avis [Al. aves] ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. LXX: Post Dominum ambulabo: sicut leo rugiet: quia ipse rugiet, et formidabunt filii aquarum, [Pro reliquo versiculi contextu Palat. mss. habent Caetera similiter: eadem nempe utrobique sunt.] et volabunt quasi avis ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum: et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus. Domino prospera pollicente, populus convertetur ad eum: et ambulabit post Dominum; quia Dominus rugiet quasi leo.
39 De quo et Amos propheta commemorat: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam (Amos I, 2). Rugiet [Victor. ex Florentinis quatuor codd. Rugit autem quando dicit, sicut Adama ponam te, et ut Seboim.] autem quando dicit: sicut Adama, ponam te ut Seboim. Cumque ille rugierit, tunc formidabunt filii maris, sive aquarum, ut LXX transtulerunt.
40 Etenim verbum MAIM, quod per tres litteras scribitur MEM, IOD, MEM: si legatur MAIM, aquas significat: si MEIAM, de mari intelligitur. Haec Hebraei ad adventum Christi referunt, quem sperant esse venturum. Nos iam transacta convincimus; quia et de Aegypto, et de Assyriis, hoc est, ab Oriente et Occidente, et ab Aquilone et a Meridie venerunt, et quotidie veniunt qui discumbant cum Abraham, Isaac et Iacob [Matt. VIII]. Filios autem maris, sive aquarum, eos possumus appellare, qui sagena Domini comprehensi sunt, et abstracti de mari huius saeculi [Matt. XIII, 47]. Cumque capti fuerint de morte ad vitam, collocabuntur in domibus suis: quae horrea vocat Evangelium [Matt. XIII], in quibus electa et a paleis separata frumenta conduntur.
41 Natura leonum esse dicitur: ut cum infremuerint et rugierint, omnia animantia contremiscant, et fixo gradu se movere non possint: tantus pavor est et tanta formido. Itaque et Dominus cum instar leonis rugierit, et intonuerit, ac dederit vocem suam, cunctae aves et universa volatilia perhorrescent: et ibunt ad nidos, id est, ad domos suas in quibus Dominus habitabit cum eis.
42 Dicamus et aliter: Cum verus leo infremuerit, falsus leo qui est 132, iuxta apostolum Petrum, adversarius noster [I Par. V], illico conticescet, et omne dogma perversum os suum aperire non poterit: quique ante ab eo capti fuerant, rugitu leonis soluti et comminatione terribili, sequentur Dominum Deum suum.
43 Tunc timebunt filii maris, sive aquarum, qui in amaritudine et [Martian. retinuit falsis: tametsi erroris manifesti Victorius pridem admonuisset.] salsis haereticorum aquis fuerant procreati; et assumptis pennis, volabunt quasi aves ex Aegypto, et quasi columba de terra Assyriorum, et dicent: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam [Ps. LIV, 7]? ut qui apud haereticos laboraverant, requiescant in Ecclesia, et habitent in domibus suis, de quibus fuerant errore seducti.
44 Aegyptum, id est, MESRAIM tribulationem interpretari, et angustiam novimus: Assyrios quoque, dirigentes, sive, ut melius arbitramus, arguentes. Ab his ergo liberabuntur haeretici, cum habitare coeperint in domibus suis, et malis parentibus dixerint: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matt. XXIII].
45 (Vers. 12.) Circumdedit me in negatione sua [Vulg. abest sua] Ephraim: et in dolo domus Israel: Iudas autem testis descendit cum Deo et cum sanctis fidelis. LXX: Circumdedit me in mendacio Ephraim: et in impietate domus Israel et Iuda: nunc cognovit eos Deus: et populus sanctus vocabitur Dei. Tradunt Hebraei huiuscemodi fabulam: In exitu Israel ex Aegypto, quando ex alia parte mons, ex alia Rubrum mare, et ex alia Pharaonis cingebat exercitus, et inclusus populus tenebatur, caeteris tribubus desperantibus salutem, et aut reverti in Aegyptum, aut bellare cupientibus, solus Iuda fideliter ingressus est mare, unde et regnum meruit accipere, et hoc esse quod nunc dicatur: Iudas testis sermonum Dei, et astipulator ac vindex descendit cum Deo in mare, et inter sanctos fuit fidelissimus, ut verbis iubentis crederet Dei. Hoc illi dicunt. Nos coeptae explanationis sequamur ordinem, quod circumdederit Ephraim regia tribus et domus Israel, populus qui tribui regiae serviebat, et circumdederit eum in negatione sive mendacio, dum Dominum negant, et idola confitentur. Iudas autem, hoc est, duae tribus, quae habebant Templum, Legem, Prophetas, et servabant praecepta legalia, erant testes, gradientesque cum Deo et cum sanctis fideles.
46 Sanctos possumus dicere vel angelos, vel patriarchas ac prophetas, et caeteros qui Dei imperio serviebant. Ad comparationem enim illius temporis quo haec dicebantur, aberrante penitus Ephraim, et decepto in idolorum cultu Israel, solus Iuda remanserat, qui in Dei cultu et testimoniis versaretur, et posset descendere cum eo, sive fortis esse cum forte: RAD enim et descensionem et fortitudinem significat: pro quo Aquila transtulit [Sic habent rectissime cum Victorii editione Pal. mss. ἐπικράτειαν, tametsi nonnihil corrupte scribant ἐπικράτειαον: Martian. retinuit vitiosum ἐπικράτων.] ἐπικράτειαν. Iuxta ἀναγωγὴν circumdant haeretici Dominum in mendacio, immo in negatione.
47 Quidquid enim loquuntur, negatio, immo mendacium est: et circumdant eum in dolo, sive in impietate domus Israel; dum universa quae simulant, artifici sermone componunt, et impietatem loquuntur contra Dominum. Iudas autem, hoc est, vir ecclesiasticus, non superbit, non inflatur tumore haeretico, sed humiliatur cum Deo, et cum sanctorum choro fidelis est et robustus: dum aedificat domum suam super petram, quae nulla tempestate quatiatur [Matt. VII, 25]. LXX multo aliter transtulerunt: quod et Ephraim et domus Israel et Iudas circumdederint Deum in mendacio et in impietate, et tantae clementiae sit Deus ut non ab eis abscindat spem salutis; sed cognoscat illos, et paratus sit vocare populum sanctum et populum Dei, qui nunc impietate perversus est.
48 Iuxta tropologiam quoque, velle Deum et haereticos salvari, et ecclesiasticos peccatores, et omnes suo vocabulo nuncupari. Qui autem vere sanctus est, non circumdat Deum in mendacio, sed in veritate, Psalmista dicente: Potens es, Domine: et veritas tua in circuitu tuo [Psal. LXXXVIII, 9].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , X <<<     >>> XII
monumenta.ch > Hieronymus > 11