monumenta.ch > Hieronymus > 10
    >>> XI

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 3, Caput X

1 (Vers. 5 et 6.) Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae, quia luxit super eum populus eius: et aeditui eius super eum exsultaverunt in gloria eius, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori, confusio Ephraim capiet: confundetur Israel in [Al. a] voluntate sua. LXX: Apud vitulum domus Ὦν morabuntur qui habitant in Samaria: quia luxit populus eius super eum.
2 Et sicut irritaverunt illum, gaudebunt super gloria eius: quia translata est ab eo, et ipsum in Assyrios ligantes, tulerunt munera regi Iarib in domo. Ephraim suscipiet confusionem: confundetur Israel in consilio suo. Quae sit Bethaven, pro qua LXX transtulerunt, domum Ὦν, et qui sit rex Iarib, qui interpretatur ultor, supra plenius disputavimus. In Bethaven igitur, id est, Bethel, vaccas aureas coluerunt habitatores Samariae, quas cum irrisione non vitulos sexus masculini, sed vaccas, id est, feminas appellavit: ut videlicet Israel non solum deos vitulos, sed deas vaccas coleret.
3 Et ut ostenderet vaccas Bethaven, unum in Bethel vitulum sentiendum, non intulit, luxit super eis populus, sed, super eo, id est, vitulo aureo. Si autem luxit populus, quare aeditui eius super eo exsultaverunt? Tradunt Hebraei vitulos aureos a sacerdotibus [Fabulam hanc narrat Seden-Olam a quo Hieronymus hoc uno abludit, quod Sennacheribo regi fraudem factam tradit: quod Iudaei libro illo dicunt Salmanassaro.] furto esse sublatos, et pro his aeneos et deauratos repositos. Cum igitur lugeret populus tempore necessitatis et angustiae, etiam vitulos aureos inter munera caetera Assyriis regibus et maxime regi Sennacherib ab Israel rege esse directos, exsultabant aeditui, quod fraus eorum nequaquam posset argui vel deprehendi. Et hoc est quod ait, aeditui eius, id est, vituli, super eo exsultaverunt in gloria populi, hoc est, in vitulo, quem habebant pro gloria; quia migrasset ab eo, id est, a populo, et translatus esset ad Assyrios. Et ut sciamus, inquiunt, hoc esse quod dicitur, perspicue sequens versus ostendit: Siquidem ipse in Assur delatus est, munus regi ultori. Statimque sequitur: Confusio Ephraim capiet, et confundetur Israel in voluntate sua, sive, in consilio suo. Deprehensa enim fraus deauratorum vitulorum regi Israel litteris indicatur, et unde se placere aestimaverant, inde vel maxime confunduntur, et offendunt eos quibus munera miserant, aestimantes [Al. aestimantium] non furto sacerdotum, sed fraude regum atque consilio hoc esse perfectum.
4 Legimus in Regum volumine, regem Israel Manahen regi Assyriorum Phul mille argenti talenta misisse, ut esset manus eius cum eo, id est, ut ei praeberet auxilium, inter quae nonnulli arbitrantur etiam vitulos aureos esse [Alii mss. delatos, alii derelictos praeferunt.] directos. Pro Iarib in praesenti loco Symmachus interpretatus est [Quamquam idem est sensus, magis tamen placet Palatinor. codd. lectio ὑπερμαχητῇ.] ὑπερμάχοντι, id est praesuli et defensori. Iuxta spiritalem intelligentiam laborandum est, quomodo omnia haereticis coaptemus.
5 Vaccas Bethaven, sive, domus Ὦν, quod interpretatur labor, coluerunt haeretici, qui se in custodia mandatorum Dei, hoc est, Samaria habitare iactabant, dieque iudicii quando germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri, lugebit populus super eum, hoc est super vitulum, et super dogma perversum, quod putabat Deum. Sed et aeditui, non dixit, exsultabunt, sed exsultaverunt, ad praeteritum tempus referens super gloria sua, qua quondam gloriosa confixerant, eo quod migrasset populus a Deo, sive quod ipsa gloria Dei migrasset a populo, a quo fuerat derelicta.
6 Quidquid autem loquuntur haeretici, et pulchro sermone componunt, mittunt munera regi suo diabolo, ad illum cuncta referentes, unde confusio eos capiet in aeternum, et confundentur in voluntatibus suis. Quidam et supra et in praesenti loco in commentariis suis scriptum reliquit, regem Iarib, id est, ultorem, Christum intelligendum. Quod nobis omnino displicet. Impium enim est quod iuxta historiam intelligitur de rege Assyrio, iuxta tropologiam ad Christum referri.
7 (Vers. 7 et 8.) Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israel. LXX: Proiecit Samaria regem suum sicut cremium super faciem aquae, et auferentur arae Ὦν, peccata Israel. Pro spuma, quam LXX et Theodotio φρύγανον, id est, cremium, transtulerunt aridas, [Ita mss. et Victor. Antea scilicet deerat. Leviora infra castigantur.] scilicet herbas siccaque virgulta, quae camino et incendio praeparantur, Symmachus posuit ἐπίζεμα, volens ostendere ferventis ollae superiores aquas, et in spumam bullasque assurgentes, quas Graeci πομφόλυγας vocant.
8 Sicut igitur spuma, quae super aquam est, cito dissolvitur: sic regnum decem tribuum velociter finietur, et peribunt excelsa, id est, BAMOTH, de quibus scriptum est: Verumtamen adhuc populus immolabat et adolebat in excelsis [III Reg. XXII, 44]. Ipsa autem excelsa ὢν sunt, sive AVEN, id est, idoli, quod interpretatur inutile, quod idolum et inutile peccatum est Israel.
9 Dissipato autem idolo et excelsis eius.
10 (Vers. 9.) Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. LXX: Spinae et tribuli ascendent super altaria eorum, et dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. Signum ultimae solitudinis, ut ne parietes quidem et extrema aedificiorum vestigia relinquantur.
11 Eo tempore, dicent montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos. Quod Dominus in ultimo tempore captivitatis Iudaicae dicit esse complendum. Quidquid ergo nunc contra decem tribus, sive contra omnem dicitur Israel, sciamus τυπικῶς etiam ad totum populum posse transferri, ut quando Romani ceperint Ierusalem, et subverterint templum, sive cum iudicii dies venerit, ut alii suspicantur, dicant magno horrore metuentes, montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos, mori magis optantes quam cernere quae afferunt mortem.
12 Sed et spiritalis nequitiae Samaria, quae se a populo Dei diviserat, fecit regem suum transire velociter, sermonem videlicet haereticorum, atque doctrinam quasi spumam, sive cremium super faciem aquae, quorum aliud dum videtur, repente dissolvitur, aliud facile est tollere de aquarum summitatibus, et in ignem mittere.
13 Tales sunt haeretici spumantibus verbis tumentes, et arsura praecepta Christi baptismati ac sermonibus illius commiscentes. Quae omnia pertransibunt, et verba magnifica in quibus laboraverunt, quod interpretatur ὢν, illico dispergentur, in quibus peccavit Israel: tantaque erit solitudo doctrinae pessimae, ut spinae et tribuli ascendant super aras eorum.
14 Spinas et tribulos ibi nasci, ubi agrorum nulla cultura est, omnibus patet. Istae spinae sunt, quae suffocant sementem, et crescere non sinunt quae nascuntur in manu temulenti, quas pro uva fecit Israel. Dominus enim exspectavit ut faceret uvas, et fecit spinas, sive labruscam habentem uvae similitudinem, et amaro gustu vescentium ora torquentem. Ideo cum iudicii tempus advenerit, et fuerint cuncta subversa, dicent montibus, quos prius excelsos putabant, et magistris quondam suis, operite nos: collibusque, cadite super nos. Sed quia in montibus posuit, operite nos: et in collibus, cadite, sacratius aliquid explanandum est.
15 Montibus, id est, sanctis qui veram habent et non fictam altitudinem, dicent: operite nos. Beati enim quorum opertae sunt iniquitates [Psal. XXXI]. Et collibus qui non habent altitudinem naturalem, quos dudum putabant habere aliquid summitatis, loquentur: cadite super nos: montes enim operient, et colles cadent: haec autem fient prae pavore et incredibili formidine, per quam et montes et colles humiliabuntur.
16 (Vers. 9, 10.) Ex diebus Gabaa peccavit Israel: ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa praelium super filios iniquitatis: Iuxta desiderium meum corripiam eos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur super [Pro super, Victor. propter, ad Vulgatae lectionem.] duas iniquitates suas. LXX: Ex quo colles sunt, peccavit Israel: ibi steterunt: non comprehendit eos in colle bellum super filios iniquitatis: venit ut corriperet [Al. corrumperet] eos: et congregabuntur super illos populi, quando correpti fuerint in duabus iniquitatibus suis. Ex eo die quo uxorem Levitae turpiter atque crudeliter interfecit Beniamin in urbe Gabaa, peccavit mihi omnis Israel [Iudic. XIX]: non quia ultus est iniuriam, et scelus sanguine vindicavit; sed quia dolore maritali prosilivit ad pugnam, et sacrilegium in Deum suum noluit vindicare: eo quod in domo Michae ephod et theraphim quae pro idolis adorabantur, [Idem ad Brixianos codd. neglexerit, quod idem est.] neglexerint. Hic igitur stetit Israel: ibi suum repressit gradum, ne ultra ambularet in viis Domini: idcirco non eos comprehendet propter Gabaa praelium, sive captivitas, sicut ipsi putant; ibi enim bene fecerunt ut persequerentur filios iniquitatis; sed corripiam, inquit, eos atque erudiam tota animi mei voluntate, et congregabo adversus illos populorum multitudinem, quia duas fecerunt iniquitates, vindicando hominem, et Dei sui iniuriam negligendo.
17 Sive duas iniquitates: quia primum peccaverunt in idolis Michae, secundo in vitulis Ieroboam: vel certe [Unus Palatin., vel certe duas iniquitates, duos vitulos, etc., expressius.] duos vitulos Samariae in Dan et Bethel, possumus duas iniquitates appellare, de quibus et Ieremias loquitur: Duo pessima fecit populus meus: dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui non possunt aquas continere [Ierem. II, 13]. Hae duae iniquitates contra duo Decalogi erupere praecepta, in quibus dicitur: Ego Dominus Deus tuus: non erunt tibi dii alii absque me [Exod. X, 2, 3]. Septuaginta Gabaa, colles interpretati sunt: A diebus ergo collium peccavit Israel: quando montes Ecclesiae dereliquit, et ad colles, sive clivos descendit haereticos: doctiorem se putans quam Ecclesia est, et sublimius aliquid reperisse: ibi steterunt, hoc est, in errore perseveraverunt.
18 Quodque sequitur: Non comprehendet eos in colle praelium, quidam sic interpretati sunt: quia genuerunt filios iniquitatis, et de Ecclesia recedentes, coeperunt esse in collibus, cum persecutio advenerit, non eos comprehendet praelium, diabolo suos impugnare nolente. Alii ita: Quoniam ex diebus collium peccavit Israel, et ibi stetit et ultra ambulare non potuit: nonne oportet eum in collibus a praelio comprehendi? Nonne debent pugnare adversus eum viri Ecclesiastici, ut illos destruant super filios iniquitatis? qui si fuerint comprehensi et superati, ultra generare non poterunt.
19 Simulque Dominus pollicetur, quod corripiat eos atque erudiat, ut cum superati fuerint magistri, congregentur adversus eos discipuli sui, quos ante deceperant, et videant correptionem propter duas iniquitates, quia et Ecclesiam fontem Domini reliquerunt, et foderunt sibi lacus contritos, speluncas scilicet haereticorum, qui non possunt aquas, id est, doctrinam Salvatoris et sacramentum baptismi continere.
20 (Vers. 11.) Ephraim vitula docta diligere trituram: et ego transivi super pulchritudinem colli eius, et ascendam super Ephraim: arabit Iudas: confringet sibi sulcos Iacob. LXX: Ephraim vitula (sive vacca: etenim quod Hebraice dicitur EGLA, id est, μόσχος et δάμαλις, utrumque significat), Ephraim ergo vitula edocta diligere contentionem: ego autem veniam super pulchritudinem colli eius: [Legimus ex nostris mss. superponam, iuxta Graecum ἐπιβήσω, vel ἐπιθήσω, ipsumque Hieronymum inferius, ubi locum hunc replicat. Antea erat supponam.] superponam Ephraim, et reticebo Iudam: roborabitur sibi Iacob. Locus iste, immo omnia quae hoc capitulum sequuntur, magnis obscuritatibus involuta sunt.
21 Unde et nos qui explanare conamur, et prudens simul lector attendat, ut si non veritatem, quod difficillimum est, saltem suspicionem verisimilium investigare valeamus. Hanc habet consuetudinem sermo divinus, ut per tropologiam et metaphoram historiae exprimat veritatem. Igitur Ephraim similis est vaccae vel vitulae, quae a iuventute sua didicit aream terere, et ferreos orbes super acervos segetum trahere, ut paleae a tritico separentur: et non solum didicit, verum nimia consuetudine coepit amare, quod docta est.
22 Et ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli eius. Verbum Hebraicum [Iidem mss. aspirant, Habarthi.] ABARTHI, id est, transivi, maxime quando a Deo dicitur, semper plagas et adversa significat. Denique et exterminator in Aegypto transisse memoratur. Quia ergo Ephraim vacca vel vitula diligit aream terere, ego, inquit, transivi super pulchritudinem colli eius, et tumentes cervicum toros iugo imposito edomui. Quid memorem Legis iugum? ipse ascendi super eam, et me ita laborante, Iudas, hoc est, duae tribus coeperunt arva scindere vomere, et in sulcos terram reclinare.
23 Portante autem iugum Ephraim, et arante Iuda, confregit sibi sulcos Iacob. Hic Iacob ad distinctionem Israel et Iudae, duodecim tribus intelligamus: quod coeperint aratris [Al. rastris] glebas frangere, terramque comminuere: ut emollita recipiat sementem, et fecunda post modicum seges pullulet.
24 Pro tritura, vel area, contentionem Septuaginta transtulerunt, et est sensus: Quia Ephraim non vult Legis recipere iugum, ego transibo et ascendam super pulchritudinem colli eius: ut diseat contentiosa vacca atque lasciviens laborare, quod non vult. Iudas autem arabit sponte sua: quia habet templum, et moratur in lege, ut tota certatim duodecim tribus arva praeparent ad serendum.
25 Quodque sequitur iuxta eosdem Septuaginta; Superponam Ephraim: et reticebo Iudam, roborabitur sibi Iacob, hic esse sensus potest: Ephraim qui contentiosus est et non vult Legis onera portare, imponam captivitatem. Iudam autem parumper relinquam, et nihil loquar de eo: quicumque autem tam de Ephraim, quam de Iuda mea praecepta servaverit, roborabitur sibi et vocabitur Iacob.
26 Secundum ἀναγωγὴν hoc dici potest, quod Ephraim qui eruditus fuit in lege Dei, ut tereret aream Scripturarum, et meditaretur in ea die ac nocte, coepit diligere contentionem et iugum Legis abiicere, et contendere contra Ecclesiasticos in subversionem audientium. Unde Dominus elevatam cervicem et sibi sublimia promittentem, vel iugo premet, vel ipse transiens calcabit pedibus suis, et ascendet super eum, ut sciat se habere Dominum.
27 Iudas autem, hoc est, Ecclesiasticus arabit, in coepto opere perseverans. Sive: Retinebo, inquit, Iudam. Non enim sani indigent medico, sed qui male habent [Luc. V]. Iacob vero qui interpretatur supplantator, et quotidie supplantat vitia atque peccata, et accipit primitiva fratris sui, et haeres paternae possessionis est, et dormit in Bethel, quod interpretatur domus Dei, sulcos glebasque confringet, ut molli sinu iactatam sementem terra suscipiat, et faciat centum modios hordei, sive, ut habetur in Hebraeo, centuplum. Neque enim credendum est quod patriarcha Isaac hordeo studuerit, et non frumento.
28 Usque hodie vir Ecclesiasticus Iacob glebas historiae et litterae duritiam confringit in partes, et spiritaliter dividit, ut possint fruges reddere spiritales. Quod quidem et Dominum fecisse legimus, ut quinque Legis panes, quos integros populus comedere non poterat, in frusta concerperet: ut per apostolorum manus vescendos credentibus daret (Luc IX). Quod autem dicit iuxta Septuaginta, roborabitur sibi Iacob, ostendit sibi omnem laborantem laborare, ut fructus capiat sempiternos.
29 (Vers. 12.) Seminate vobis in iustitia, metite in ore misericordiae. Innovate vobis novale: tempus autem requirendi Dominum, cum venerit qui docebit vos iustitiam. LXX: Seminate vobis in iustitia, vindemiate [Interserunt Palatini mss. vobis, hic atque inferius, ubi iste recurrit locus: estque revera et in Graeco Alexandrino codice ἑαυτοῖς.] fructum vitae: illuminate vobis lumen scientiae, quoniam est tempus: quaerite Dominum, donec veniant fruges iustitiae vobis. Servat ab agricolis semel coeptam translationem. Dixerat Ephrain vitulam edoctam trituram areae amare ac diligere, et se ascendisse super collum eius, et arasse Iudam, et confregisse sulcos, sive glebas Iacob.
30 Nunc praecipit ut seminent sibi per poenitentiam, et seminent in iustitia, id est, in Lege, metantque in misericordia, id est, in gratia Evangelii. Ibi enim: Oculum pro oculo, dentem pro dente [Exod. XXI]: hic legimus: Qui te percusserit in dexteram maxillam, praebe ei et alteram [Matt. V, 39]. Cumque seminaveritis in iustitia, et messueritis in misericordia, innovate vobis laeta novalia.
31 Redditque causas cur seminent, cur metant, cur innovent laeta novalia. Tempus, inquit, requirendi Dominum est, cum venerit, Christus atque Salvator, qui docebit vos iustitiam, quam nunc speratis in Lege: Finis enim Legis Christus est ad iustitiam omni operanti bonum [Rom. X]. Pro eo quod nos diximus, metite in ore misericordiae, Septuaginta transtulerunt, vindemiate fructum vitae: magisque semini convenit messio, quam vindemia: fructus autem vitae ipse est, qui et lignum vitae.
32 Et pro eo quod nos posuimus, innovate vobis novale, illi verterunt, illuminate vobis lumen scientiae, ut ex operibus atque mandatis Legis notitiam habere mereamur, iuxta illud quod in quodam libro legimus: Desiderasti sapientiam: serva mandata, et Dominus dabit eam tibi [Eccli. I, 33]. Qui enim mandata in opera verterit, seminat in iustitia, et metet ex ea fructus vitae.
33 Unde et alibi legimus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos [Psal. XVIII, 9]. Et Isaias ad Dominum dicit: Lux praecepta tua super terram. Et in alio loco: A mandatis tuis intellexi [Psal. CXVIII]. His quoque, qui ab Ecclesia separati sunt, et falsum sibi Christianorum nomen assumunt, praecipitur ut agant poenitentiam, et utrumque recipiant Testamentum: in Veteri iustitiam seminent, in Novo metant misericordiam: et illuminent sibi lumen scientiae, sive innovent sibi novalia, et requirant Dominum, qui docere eos potest veram iustitiam, falsosque magistros destruant, a quibus non discunt iustitiam, sed iniquitatem.
34 (Vers. 13.) Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii. LXX: Quid reticetis impietates, et iniquitates eius vindemiastis: comedistis fructum mendacem. Cogor contra voluntatem meam saepius de Hebraeae linguae proprietatibus disputare: neque enim rhetorum more sententias repetimus, verba construimus, et audientes vel legentes in laudes nostras declamationibus suscitamus: sed quae obscura sunt, maxime alienae linguae hominibus explanare nitimur.
35 Supra ubi nos interpretati sumus, arabit Iudas, in Hebraico legitur IEROS per IOD primam litteram, quam Septuaginta VAU putantes, interpretati sunt, et tacebo. Nunc quoque in Hebraeo scriptum est ARASTHEM, quod nos vertimus, arastis: pro quo Septuaginta transtulerunt, quid reticetis: simili errore quo supra, silentium pro aratione interpretantes. Est autem sensus iste dictorum: Super collum vitulae Ephraim contentiosae amantisque trituram ego transivi, et ego ascendi, ut, arante Iuda, et confringente sulcos, Iacob tereret aream, et solis ferret calorem.
36 Monuique eos ut seminarent in iustitia, et meterent in misericordia, et facerent sibi novalia: tempusque requirendi Dominum illud esse cognoscerent, quo venturus est qui docebit nos iustitiam. Me haec iubente, et volente de laetis novalibus fructus iustitiae ac misericordiae accipere, araverunt mpietatem, qua egerunt impie contra Dominum, relinquentes Creatorem, et colentes idola, et messuerunt iniquitatem, de malo semine malas fruges recipientes, de quibus fecerunt non solum panem subcinericium, sed fraudulentum atque mendacem, qui vana spe deciperet comedentem.
37 Istiusmodi sunt haeretici, qui arant sermone composito, et protegunt vel tacent impietatem: ne impietas esse videatur, sed credatur pietas. Unde quia dixerunt in corde suo, non est Deus [Psal. XIII], corrupti sunt et abominabiles facti sunt, et messuerunt, sive vindemiaverunt iniquitates. Quomodo enim radix omnium malorum est avaritia [I Tim. VI]: sic peccatorum scelerumque cunctorum radix est impietas, quam qui araverit, sive seminaverit, metet iniquitates. Qui igitur araverunt impietatem, et messuerunt iniquitates, comederunt fructum mendacii: omnia quae falsa sunt deceptis populis praedicantes, ut non quaerant panem verum, qui de coelo descendit: sed panem mendacii, qui suffocat et interficit devorantes.
38 (Vers. 14 et 15.) Quia confisus es in viis tuis: in multitudine fortium tuorum consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur: sicut vastatus est Salmana a domo eius, qui vindicavit [Vulgat. iudicavit] Baal in die praelii, matre super filios allisa, sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. LXX: Quia sperasti in curribus tuis, in multitudine fortitudinis tuae, consurget perditio in populo tuo, et omnia murata tua abibunt; sicut principes Salmana de domo Ierobaal in diebus belli, matrem super filios alliserunt, sic faciam vobis, domus Israel, a facie malitiarum vestrarum. Ideo [Sic ferme elegantius mss. Antea erat comedetis.] comedistis frugem mendacii, et in cunctis quae proposuistis, spes vos vana decepit; quia confisus es, o Ephraim, in viis idololatriae tuae: hae sunt enim viae tuae, et in multitudine fortium tuorum, non in Deo habens spem, sed in exercitus robore.
39 Itaque consurget tumultus in populo tuo, quod Hebraice dicitur, SAON, id est, sonitus et fremitus ululantis exercitus, quibus clamantibus, omnes munitiones tuae vastabuntur, et ea quae munita arbitrabaris et tuta, patebunt hostibus, et sic vastabuntur, quomodo vastatus est atque contritus Salmana princeps Madianitarum, qui interfectus est a domo Ierobaal [Iudic. VIII]. Haud dubium quin Gedeonem significet, qui ex eo quod destruxit fanum Baal, lucumque succidit, et ille se vindicare non potuit, cognomentum Ierobaal sortitus est, id est, ulciscatur se Baal; ut quomodo Salmana interfecit filios coram matribus suis, ipsis quoque matribus deinceps interfectis: sic et filii tui, o Ephraim, te praesente interficiantur [Al. interficientur], qui et ipse trucidandus es. Quaerimus, ubi scriptum sit, quod Salmana matrem super filiis occiderit: legimus in Iudicum libro loquente Gedeone ad principem Madian [Victorius ait: Haec non Gedeonis ad Salmana, sed Samuelis ad Agag verba sunt, ut constat II Reg. XV. Gedeonis autem et Salmana historia scribitur Iudicum octavo capite: in quo hoc tantum proditur quod a Salmana occisi fuerint in Thabor fratres Gedeonis uterini: proptereaque Gedeonem ad eum dixisse: Vivit Dominus, quia si servassetis eos, non vos occiderem. Veram tamen fuisse historiam, quam Hieronymus prodit, negari non potest, asseverante illam Osee propheta hic, dum ait: Sicut vastatus est Salmana a domo eius, qui vindicavit Baal in die praelii, matre super filios allisa. Sicut enim in libro Iudicum uterinos Gedeonis fratres occisos, ita hic una cum illis matrem quoque necatam a Salmana scribitur. Nec refert quod in libro Iudicum huiusmodi verba non recenseantur, quando alioqui tunc dicta ex utroque loco, Samuelis exemplo Hieronymus coniicit. Iungit enim ipse saepius testimonia, et ex diversis locis unam contexit historiam. Constat hoc Zachariae capite undecimo, ubi ea Prophetae verba: Non pascam vos, veluti ad Moysen dicta interpretatur, dum scribit: Quamobrem indignatus dixi ad Moysen: non pascam vos, dimitte me, et disperdam eos. Et paulo inferius scripta ab Isaia, veluti in eremo ad populum dicta sint, prodit in haec verba: Quibus et in eremo locutus sum: Si audieritis me, quae bona sunt terrae comedetis. Haec enim verba non nisi Isaiae primo capite reperiuntur: Sic Paulus Apostolus Rom. IX, ex Genesi et Malachia connectens testimonium, veluti unius loci illud sit, ponit, dum ait: Quin maior serviet minori, sicut scriptum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Sic Marcus cap. I, Malachiae et Isaiae testimonia iungens, Isaiae tantum, non etiam Malachiae nomen apponit. Itaque toto aberrant coelo, qui hic memoria lapsum D. Hieronymum putant.]: Quomodo absque liberis fecit gladius tuus multas matres, ita sine filiis erit inter mulieres mater tua [Iudic. VIII]. Sicut igitur vastatus est Salmana ab Ierobaal, quem male quidam arbitrantur Ieroboam filium Nabath, qui decem tribubus praefuit, et vastatus est, ut in Hebraeo continetur, ab ARBEL, id ipsum significante, quod et Ierobaal, sed breviori disertiorique sermone: sic fecit vobis, o Israel, a facie malitiarum vestrarum Bethel, in qua vitulum aureum posuistis, et estis venerati Aegyptios deos. Pro Bethel, quod interpretatur domus Dei, LXX transtulerunt domus Israel, quod in Hebraeo penitus non habetur.
40 Evasimus utcumque de confragosis locis: nunc in altum vela tendentes, allegoriae pelagus transeamus. Quia confisus es, o Ephraim, in viis, sive, in curribus tuis, de quibus scriptum est: Hi in curribus et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnificabimur [Psal. XIX, 8]: et confisus es in multitudine fortium tuorum, quos tibi falsa scientia roborasti: ideo consurget tumultus et sonitus in populo tuo.
41 Quidquid enim loquuntur haeretici, non habent vocem sententias explicantem, sed tumultum clamoremque et sonitum. Et omnes munitiones tuae, sive quae murata sunt, vastabuntur (non enim testimoniis Scripturarum, sed arte dialectica, et argumentis philosophorum munita sunt atque constructa) sicut vastatus est quondam Salmana a Gedeone, matre super filiis interfecta. Cuius historiae et octogesimus secundus psalmus meminit: ubi inter caeteros duces Madian etiam Salmana fuisse commemorat, dicens: Fac eis, Domine, haud dubium quin eos significet qui contra Dominum inierunt pactum sive testamentum, sicut Madian et Sisarae [Ps. LXXXII, 12, 13]. Et post reliqua: Pone, inquit, principes eorum sicut Oreb et Zeb, et Sebee, et Salmana, omnes principes eorum qui dixerant: haereditate possidemus sanctuarium Dei. Et in hoc eodem psalmo duces haereticorum describuntur, qui altare Dei sibi vindicare conati sunt.
42 Quodque sequitur: Sicut fecit vobis, Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum, proprie haereticorum principibus coaptatur, quod eis fecerit Bethel quam ipsi vocant Bethel, hoc est, domum Dei, et falsam Ecclesiam; ut sit sensus: Sic vobis faciet Ecclesia vestra quam vocatis domum Dei: caeterum ex quo a vobis tenetur, appellanda est Bethaven, id est, domus idoli, propter multitudinem malitiarum vestrarum.
Hieronymus HOME



    >>> XI
monumenta.ch > Hieronymus > 10