monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Osee, 3, Praefatio

1 Non ignoro, Pammachi, difficillimum me duodecim Prophetarum opus [Al. opusculum] cudere, certe [Malim utique ininterpretatum uno verbo rescribi. Quamquam Victorius, certe interpretatum, inquit, idem est, quod Graece dicitur, ἀκριβῶς ἡρμηνευμένον, diligenter interpretatum. At vero luculenter Hieronymus superioris praefatione libri ad Pammachium: Sunt, inquit, qui audacter nos facere asserant, quod arripuimus opus, quod NULLUS ante nos Latinorum tentare ausus est.] interpretatum Latinis, et quod magis temeritatem nostram possit arguere, quam scientiam prodere. Sed quia tibi hortanti, immo imperanti, negare nihil possumus, et pro offerentium viribus in gazophylacium Dei, multorum divitias duo mulieris pauperis aera superarunt [Luc. XXI]: quidquid possumus, primum Deo, deinde tibi, qui Dei es, [Duo mss., tibi, qui Dei es pontifex, solvimus.] solvimus: illiusque semper versiculi recordamur: Pollio et ipse facit nova carmina. Cumque apertum fautorem pro iure amicitiae esse te gaudeam, tacitum eruditionis tuae iudicium pertimesco: magisque te laudantem, quam adversarios detrahentes metuo.
2 Illis enim aemulatio detrahit fidem, et non tam iudices quam accusatores vocandi sunt. Tu autem qui [Al. quod] diligis, nequaquam personarum, sed rerum promis sententiam: quamquam et amor recipiat errorem, pulchrumque sit illud [Iidem mss. illud Θεοφράστιον, aeque bene.] Θεοφράστου, quod Tullius magis ad sensum, quam ad verbum interpretatus est, τυφλὸν τὸ φιλοῦν περὶ τὸ φιλούμενον, id est, amantium caeca iudicia sunt. Attamen in istam partem [Brixiana, inquit Victorius, exemplaria legunt: Attamen in istam partem peccato magis, ut labaris non odio, sed amore: quae lectio non displicet. Estque sensus: Cum in aliorum scriptis iudicandis odio, vel amore peccare quis magis soleat: tu in istam partem, mea diiudicando, magis peccato, ut labaris non odio, sed amore.] peto magis ut labaris, non odio, sed amore. Tertium in Osee prophetam dictamus librum, et ad vaccas Bethaven usque pervenimus: nobisque interpretationis vela pandentibus, tu debes propheticum illud dicere: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, ut celeri cursu [Rectius ferme nostri mss. avaros, pro varios legunt.] varios insidiantium scopulos transeuntes, merces Dominicas, ex omni parte saeviente naufragio, ad portus tutissimos perferamus.
Hieronymus HOME