Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Caput X
1 | (Vers. 1.) Vitis frondosa Israel: fructus adaequatus est ei: secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria: iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris. LXX: Vitis frondosa Israel: fructus abundans in ea: secundum multitudinem fructuum suorum multiplicavit altaria: iuxta bona terrae eorum aedificabunt titulos. Pro vite frondosa, Aquila interpretatus est, ἔνυδρον, quam nos aquosam, vel ἔξοινον, possumus dicere, eo quod vini perdat saporem: Symmachus ὑλομανοῦσαν, quae tota in frondibus creverit. |
2 | Vites quae putatae a vinitore non fuerint, in flagella frondesque luxuriant, et humorem quem debuerant in vina mutare, vana frondium et foliorum ambitione disperdunt: istiusmodi vitis damnosa est agricolis. Talis fuit Israel, crescens in multitudine populorum, et non reddens fructus agricolae Deo debitos. |
3 | Dicamus et aliter: Vitis frondosa sive iuxta Septuaginta εὐκληματοῦσα, id est, bonas habens propagines, et flagella fructifera, multos botros attulit, et uvarum fecunditas, ramorum magnitudinem coaequavit: sed haec quae prius talis erat antequam offenderet Deum, postea abundantiam fructuum vertit in offensae multitudinem: ut quanto plures haberet populos, tanto plura aedificaret altaria, et abundantiam terrae numero vinceret idolorum. Pro simulacris, Septuaginta verterunt στήλας, quas nos statuas, vel titulos appellamus, qui proprie daemonum sunt, aut hominum mortuorum. |
4 | Ita et haeretici dum essent in Ecclesia plantati, et crescerent in domo Dei, vocabantur vinea Sorec, et afferebant uberrimos fructus: postea vero quanto plures facti sunt, tanto sibi multiplicaverunt altaria, ut pro uno altari quod verum est, plures erroris sui aras exstruerent, et iuxta ubertatem terrae suae exuberaverunt simulacris. |
5 | Haereticorum terra fecunda est, qui a Deo acumen sensus et ingenii percipientes, ut bona naturae in Dei cultum verterent, fecerunt sibi ex his idola. Nullus enim potest haeresim struere, nisi qui ardentis ingenii est, et habet dona naturae; quae a Deo artifice sunt creata. Talis fuit Valentinus, talis Marcion, quos doctissimos legimus. Talis Bardesanes, cuius etiam philosophi admirantur ingenium. |
6 | Isti ergo terrae suae bona verterunt in titulos mortuorum, quia omnis doctrina eorum non ad viventes refertur, sed ad mortuos, tam eos quos colunt, quam illos quos decipiunt. |
7 | (Vers. 2.) Divisum est cor eorum: nunc interibunt: ipse confringet simulacra eorum: depopulabitur aras eorum. LXX: Diviserunt corda sua: nunc peribunt: ipse suffodiet altaria eorum: affligentur tituli eorum. Tradunt Hebraei huiuscemodi fabulam, suspicionem suam Scripturarum auctoritate confirmantes: Quamdiu et reges et populi pariter vitulos aureos adorabant, et habebant in impietate consensum, non venit captivitas. |
8 | Extremus rex decem tribuum fuit Osee, de quo scriptum est [IV Reg. XVII], quod fecerit quidem malum Osee in conspectu Domini, sed non sicut reges Israel, qui fuerunt ante eum, cuius nono anno Salmanasar, rex Assyriorum, cepit populum Israel, et eduxit eos in Assyrios, et habitare fecit iuxta flumen Gozan in civitatibus Medorum. Quaeritur ergo quare sub pessimis regibus capti non fuerint, sed sub eo qui coeperat ex parte aliqua ad meliora converti? Ad quod haec inferunt: excusabat se primum populus, et dicebat, Regum paremus imperiis, nec possumus eorum resistere tyrannidi: colimus vitulos quos adorare compellimur. |
9 | In diebus autem Osee ab eodem rege praeceptum est, ne tanto studio vituli colerentur, sed qui vellet iret in Ierusalem, et in Templo sacrificaret Deo; huic, aiunt, sententiae populus contradixit. Et hoc est, quod nunc dicit: divisum est cor eorum, hoc est, regis et populi, et nulla excusatione remanente, nunc interibunt, et tradentur aeternae captivitati; statim enim ut populus dissensit a rege, venit interitus. |
10 | Quodque sequitur: ipse confringet simulacra eorum, de Deo dicit: arasque depopulabitur, non quia Deus ipse propria hoc fecerit manu, sed quod per hostes voluntas eius expleta sit. Haereticorum inter se corda divisa, et contrariis repugnare sententiis, etiam ipsi non negant, dum diversa sentiunt. Unde disperdentur, et confringet, sive suffodiet Dominus simulacra, vel altaria eorum, quae de suo corde finxerunt, et vastabit titulos, quibus singuli suis appellantur nominibus, et vocaverunt nomina sua super terras suas, ut nequaquam Christi Ecclesiae, sed illius vel illius esse dicantur. |
11 | (Vers. 3 et 4.) Quia nunc dicent, non est rex nobis: non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus, et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri. LXX: Propterea nunc dicent, non est rex nobis, quia non timuimus Dominum, rex autem quid faciet nobis? Loquens verba, occasiones mendaces: disponet testamentum, orietur sicut gramen iudicium super desertum agri. Postquam confregerit Deus simulacra Israel, et depopulatus fuerit aras, vel statuas eorum, et extrema captivitas venerit, dicent: Non est rex nobis. Et ne in longum tempus putent sententiam protelari, addidit: Nunc dicent, quando vastabuntur, quando sentient Osee regem ultimum a se esse sublatum: ideo rex ablatus a nobis est, quia non timuimus Dominum verum regem: homo enim rex prodesse quid poterat? Dicite quid vultis, errores veteres suspirate, pollicemini vobis prospera, quae vertentur in contraria, foedus ferietis, nequaquam cum Deo, sed cum mendacio. |
12 | Et post foedus, quod Septuaginta interpretati sunt, testamentum, germinabit vobis, non seges fecunda frumenti, non saltem iumentorum cibus, hordeum, non legumina varia, non vites quae fructus suos in musta desudant, non poma arbores germinabunt, quae humorem terrae in varios mutant sapores; sed orietur vobis amaritudo, immo amaritudinis iudicium, sive ἄγροστις, quam Latine in gramen vertimus. |
13 | Est enim genus herbae calamo simile, quae per singula genicula fruticem sursum et radicem mittit deorsum, rursusque ipsi frutices et virgulta alterius herbae seminaria sunt, atque ita in brevi tempore si non imis radicibus effodiatur, totos agros veprium similes facit. Denique etiam si sicca eius aliqua pars, dummodo geniculum habeat, super cultam terram ceciderit, omnia replet gramine. |
14 | Haec diximus iuxta LXX interpretes, caeterum in Hebraico ROS scriptum habet, quod in amaritudinem vertitur, hoc est, amaritudinis iudicium, de quo et Dominus loquitur in Evangelio: In iudicium ego in mundum istum veni [Ioan. IX, 39]: et de aliis scriptum est, quod recipiant amplius iudicium [Marc. XII]. Discipuli quoque contrariorum dogmatum, cum eorum fuerint contrita mendacia, et arae lucique subversi, sero dicent: Non habemus reges qui nobis prius imperaverant, quibus decipientibus, Dominum non timuimus; quid enim nobis profuit illos sequi, quorum in necessitate non sentimus auxilium? Haec loquentur quaerentes aliquam excusationem, ut non per se, sed per doctores pessimos errasse videantur. Unde et LXX verba eorum, excusationes falsas transtulerunt, quas propheta devitat, dicens: Ne declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis [Ps. CXL, 4]. Libenter vitiis nostris applaudimus, et superati voluptatibus, obtendimus carnis infirmitatem, aut dura maiorum imperia: unde verba et visiones haereticorum inutiles erunt. |
15 | Et ferient foedus, nequaquam cum Deo, sed cum amaritudine, quae cum dies iudicii advenerit, germinabit super sulcos agri eorum, ut qui seminaverunt in gaudio, metant in lacrymis: qui riserunt, fleant: qui habuerunt consolationem, lugeant. |