monumenta.ch > Hieronymus > 9
Hieronymus, in Osee, , VIII <<<     >>> X

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Caput IX

1 (Vers. 1, 2.) Noli laetari, Israel: noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti mercedem super omnes areas tritici. Area et torcular non pascet eos, et vinum mentietur eis. LXX: Noli gaudere, Israel, et noli laetari sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo: dilexisti munera super omnem aream tritici.
2 Area et torcular non cognovit eos, et vinum mentitum est illis. Qui a Deo recesserunt, cum in profundum venerint peccatorum, et desperaverint salutem suam, universa contemnent [Prov. XVIII]. Denique et Israel recedens a lege Dei, et colens idola, ex multis gentibus unam gentem esse se dicit: gaudens et gratulans quod a Dei notitia recesserit, et sit gens mixta cum caeteris, et propterea nunc corripit eos, et dicit: Ne gaudeas, ne laeteris, nec putes te talem esse, ut sunt caeterae nationes.
3 Aliter enim nesciens Deum, aliter punitur recedens a Deo, quia servus qui scit voluntatem domini sui, et non facit eam, vapulabit [Victor. ex quatuor Florentiae codicibus, et Vulgata editione, vapulabit multis.] multum [Luc. XII]. Mercedem fornicationis tuae areas multas et torcularia reputasti, ut rerum omnium abundantia fruereris: ideo area et torcular, triticum vinumque non facient, et mentietur eis torcular, sive negabit vinum suum, quo se inebriandos putabant.
4 Legimus sud Acab rege Israel, et Elia propheta, famem gravissimam fuisse in Samaria: ita ut matres filiorum suorum cadaveribus vescerentur [III Reg. VI]. Eo tempore, iuxta litteram, area et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est eis, et in egestate tabuerunt. Dicitur et ad haereticos, ne exsultent atque laetentur, et putent se caeterarum similes nationum.
5 Illae enim non crediderunt in Deum; isti vero sub nomine Dei idola colunt, et fornicantur a Deo suo: et plures sibi areas, et torcularia infinita multiplicant, et comedunt triticum, de quo efficitur panis luctus, et bibunt vinum Sodomorum, quod cum aspidum felle calcatur. Et quia sibi plura torcularia, et multas areas praepararunt: idcirco de vera et de una area, et de torculari quod calcavit Dominus Iesus, non vescentur, et non bibent; sed quodcumque se habere putaverint, mendacio depravabitur.
6 (Vers. 3 et 4.) Non habitabunt in terra Domini. reversus est Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit: Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei sacrificia eorum, quasi panis lugentium, omnes qui comedunt [Vulg. comedent] illum, contaminabuntur, quia panis eorum, animae ipsorum, non [Victor. substituit minori numero, intrabit, ex Vulgata editione, et Hebraico : intellige autem, inquit, de pane. Unde Hieronymus: Panis eorum, hoc est cibus, quem offerunt, non intrabit in domum Domini, quae destructa est. Apud LXX enim legitur, non intrabunt, et hoc, quia transtulerunt panes.] intrabunt in domum Domini. LXX: Non habitaverunt in terra Domini, habitavit Ephraim in Aegypto, et in Assyriis immundum comedit: non libaverunt Domino vinum, nec placuerunt ei sacrificia eorum: [Palatini mss. quia panis luctus eis. Et vero eis, pro eius, ad Graecum αὐτοῖς, placet magis.] quasi panis luctus eius: omnes qui manducaverint ea, contaminabuntur; quia panes animarum eorum non intrabunt in domum Domini. Non solum area, et torcular non pavit eos, et vinum mentitum est in terra Israel, quando per triennium, et menses sex cuncta [Ita Victor. ex quatuor Florentiae mss. Antea, quod et Martian. retinuit, perierint.] perierunt, sed et ipsi habitatores recedent de terra Domini, et ducentur in terram alienam, ne habitent in terra sancta quam suis fornicationibus polluerunt. Reversus est, inquit, Ephraim in Aegyptum, et in Assyriis pollutum comedit. De hoc loco quidam supra addiderunt: et in Assyriis pollutum comedit, quod in Hebraico non habetur, de quo iam diximus. Cum autem fuerint in Chaldaea absque templo et absque altari, non libabunt Domino vinum, sed daemonibus, et non placebunt ei, qui libant diis alienis, et qui in captivitate retinentur atque in Assyriis idolothyta comedunt, et quasi panes lugentium sunt. Non est enim licitum de sacrificiis comedere lugentium, et si comederit, immundum fiet quod licite oblatum est. Lugentium coenas Graeci [Non immuto, quod vulgati omnes libri praeferunt: verius tamen id puto esse, quod nostri habent mss., περίδειπνα, quo nomine silicernia, seu coenas funebres, Graeci appellant; Latini, parentalia. Econtrario νεκρόδειπνα an hoc intellectu a bono aliquo Scriptore umquam usurpatum sit, atque omnino an Graecum sit verbum, dubito. Certe alibi Hier. περιδείπνου vocabulo continuo utitur. In Commentariis in Ier. cap. XVI: Moris est, inquit, lugentibus ferre cibos, et praeparare convivium, quae Graeci περίδειπνα vocant, et a nostris vulgo appellantur Parentalia, eo quod parentibus iusta celebrentur.] νεκρόδειπνα vocant, nos parentalia possumus dicere, ab eo quod parentibus mortuis immolentur.
7 Et non solum qui obtulerit, sed etiam qui comederit de huiuscemodi cibis immundus erit: panis enim eorum, hoc est cibus quem offerunt, non intrabit in domum Domini, quae destructa est, quae Babylonio igne succensa est; sed erit animae eorum. Et est sensus, suae gulae, et suae provident voluptati; caeterum mihi non placent polluta. Non habitabunt in terra domini, qui ab Ecclesia recesserunt, et reversi sunt mente in Aegyptum, et Assyriorum, id est, daemonum comedunt [Al. comederunt] sacrificia: nec libant Domino vinum quo inebriati sunt in luxuriam, et non placent ei nec illa quae offerunt, nec ipsi qui offerunt.
8 Sacrifia haereticorum panis luctus est et lacrymarum: omnia enim quae faciunt vertentur in fletum. Nec audire poterunt: Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur [Matt. V, 5]; sed econtrario audient: Vae ridentibus, quia ipsi lugebunt [Luc. VI, 25]. Quidquid offerunt non Deo, sed mortuis offerunt: his videlicet qui sceleratas haereses confinxerunt; et quicumque de eorum comederit victimis, contaminabitur, Caeci in foveam ducentur a caecis.
9 Quidquid fecerint, deliciarum causa faciunt, ut populum decipiant, ut domos devorent viduarum. Panem luctus possumus dicere, verba mortifera, quibus iniquitatem loquuntur contra Dominum: qui panis non ingreditur in domum Dei: haereticorum enim conciliabula, non domus Dei appellantur, sed speluncae latronum.
10 (Vers 5. et 6.) Quid facietis in die solemni, in die festivitatis Domini? Ecce enim profecti sunt a vastitate: Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, desiderabile argentum eorum urtica haereditabit, lappa in tabernaculis eorum. LXX: Quid facietis in die conventus, et in die solemnitatis Domini? Ideo ecce ibunt de miseria Aegypti, et suscipiet eos Memphis, et sepeliet eos Machmas, argentum eorum interitus possidebit, spinae in tabernaculis eorum. Cum venerit, inquit, dies captivitatis et saevissimus hostis ingruerit, quae mea solemnitas est? quam ego placabilem habeo hostiam? quia me de meis hostibus vindicat, et iniuriae ponit modum, et flagellat impios filios.
11 Quid igitur facietis in die festivitatis Domini? Respondete. Illisque tacentibus, sibi ipse respondet, immo quae facturi sint, divinis oculis intuetur: Ecce, inquit, miseria et vastitate prementibus, et Assyrio atque Chaldaeo captos ligare cupientibus, ad Aegyptum confugerunt. Ibi Memphis sepeliet eos, quae eo tempore erat metropolis Aegypti, antequam Alexandria, quae prius appellabatur NO, ab Alexandro Macedone et magnitudinem urbis et nomen acciperet. Quod autem in Septuaginta dicit, sepeliet eos Machmas, in Hebraeo non habetur; sed [Nomen Mamach sive Mamachas restitui in contextu Septuaginta Interpretum, ac in Commentario S. Hieronymi, apud quem vitiatum inveni propter ignorationem linguae Hebraicae; nisi enim hoc modo legerimus, inepta erit atque veritati contraria observatio S. Doctoris, qua nos docuit Septuaginta deceptos fuisse similitudine litterarum daleth et caph, , Ergo pro Mamad , legerunt Mamach ; et non Machmas , cum Schin in fine, quod elementum nullam habet similitudinem cum Daleth, Porro in libro Locorum Hebraicorum, idem nomen scribitur Graece Μαχὸ, et Latine Machaas. Unde exploratum nobis est vocem hanc ubique apud LXX depravatam fuisse; cum pure legatur in libro Hebraicorum Nominum S. Hieronymi et hic in cap. IX Osee. MART. Martianaeus, nullo quidem suffragante ms. libro, hic et superius continenter, Mamachas supposuit, pro Machmas, aut Magmas. Una haec illi mutandi nominis causa fuit, quam pluribus in Notis exaggerat: quod nisi hoc modo legerimus, inepta erit, atque veritati contraria observatio S. Doctoris, qua nos docuit LXX deceptos fuisse similitudine litterarum, Daleth, et Caph, : unde pro , Mamad, legerint Mamach. Scripsisset igitur ipse etiam Mamach, non Mamachas. Profecto si semel ex praeconcepta opinione liceat Scriptoris sui textum immutare, nihil non pro hominum captu refigendis auctoribus liceat. Nos veterem lectionem, quae omnium quoque mss. est, restituimus, maxime cum in ipso archetypo Graeco constanter sit Μαχμὰς: neque porro dixerit Hieronymus, si quam pro Daleth Septuaginta accepere, in prima posuerint, an altera syllaba.] MAMAD, quod appellatur desiderabile. Ex quo perspicuum est, falsos eos esse similitudine litterarum DALETH et CHAPH; et pro Mamad, quod [Vocem, omnes, quam temere Martian. expunxit, mss. nostri post Victorium restituunt. In iisdem paulo post, desiderabile autem argenti.] omnes desiderabile transtulerunt, putasse Machmas Aegypti civitatem esse.
12 Possumus hoc quod dicitur: Ecce enim profecti sunt a vastitate, Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos, et de tribu Iuda accipere: quando, interfecto Godolia ab Ismaele, quem Nabuchodonosor terrae praeposuerat, reliquiae populi cum Ieremia propheta ad Aegyptum transfugerunt, et ibi persequentibus postea Chaldaeis, vel captae sunt, vel sepultae [IV Reg. XXV]. Desiderabile autem argentum eorum, quod urtica possedit, villas et omnia ornamenta villarum intelligemus, quae pretio emuntur argenti.
13 Quodque sequitur, lappa in tabernaculis eorum, longam significat vastitatem, ut ubi quondam domus eorum erant, ibi lappae et urticae nascantur ac spinae. Dicitur et ad haereticos: Cum dies solemnis advenerit, quid facturi estis? Pro die solemni, Aquila interpretatus est, tempus. Ex quo manifestum est, non festum diem sonare, sed tempus retributionis: statim enim sequitur: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae. Ecce vastati estis a multis hostibus: Assyrii vos Chaldaeique iugularunt, fugistis ad saeculum, et caeteris estis nationibus comparati: ibi vos Memphis sepeliet, quod interpretatur ex ore; et est sensus: iuxta vestras blasphemias recipietis, et quod locuti estis, in suppliciis sentietis: desiderabilia, hoc est, dogmata quae vobis artifici composueratis eloquio, quod interpretatur argentum, possidebit urtica, quae vos aeterno ardore consumet: et erit lappa vel spina in tabernaculis vestris, spinae quippe orientur in manibus eorum, qui inebriati sunt calice Babylonio [Ier. LI]. Et in Evangelio legimus, turpes cogitationes et curas huius mundi, et inhaerentia vitia, spinas appellari, quae [Palatini mss. quae turgentia et in herbis, etc.] surgentia in herbis frumenta suffocent [Matth. XV].
14 (Vers. 7.) Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: [Iidem mss. Scito, Israel, te stultum: et paulo post, multitudo amentiae.] scitote, Israel, stultum prophetam, insanum virum spiritualem propter multitudinem iniquitatis tuae, et multitudinem amentiae. LXX: Venerunt dies ultionis, venerunt dies retributionis tuae, et affligetur Israel sicut propheta insaniens, homo qui habebat spiritum, propter multitudinem iniquitatum tuarum, multiplicata est amentia tua. Et in hoc loco error est solitus: ubi enim nos interpretati sumus, scitote, Israel, hoc est, Israelitae, et in Hebraeo legitur IADAU, Septuaginta transtulerunt et affligetur: IOD litteram VAU putantes, et pro DALETH legentes RES: quorum alterum scientiam, alterum afflictionem, vel malitiam sonat.
15 Venerunt igitur dies visitationis, de quibus supra (Vers. 5) dixerat: Quid facietis in die solemni, et in die festivitatis Domini? Venerunt dies retributionis. O Israel, nunc tua verba cognosce, qui prophetam tibi vera dicentem, et prophetantem Spiritu sancto, stultum et insanum vocabas, iuxta illud quod in Ramoth Galaad principes locuti sunt ad Iehu: Quid venit ad te iste vesanus [IV Reg. IX, 11]? Igitur propter multitudinem iniquitatum tuarum, quibus in scelere diu debacchatus es, non prophetam meum, sed te insanum esse cognosce, qui ad hoc laborasti, ut mea verba calcares.
16 Pro amentia, Aquila vertit ἐγκότησιν, quam nos vel iracundiam, vel memoriam doloris, in Latino possumus dicere. Diem ultionis et retributionis, quidam interpretantur diem iudicii, quando affligetur Israel, qui nunc Deum se videre iactat, et non sancto Spiritu regitur, sed daemoniaco in partes varias circumfertur, nesciens quid loquatur: dicens Dei Filium creaturam, sanctum Spiritum Deum negans.
17 Et rursum alium Deum bonum, alium mundi asserens creatorem: quorum vesania multiplex est, quia et iniquitates fuere quamplurimae. Quem nos stultum prophetam diximus, septuaginta pseudoprophetam interpretati sunt. Et ne eadem saepe repetentes, videamur lectoris prudentiae diffidere, breviter admonemus, quidquid de Israel et de Ephraim in hoc propheta dicitur, ad haereticos esse referendum, qui vere insanientes, contra Deum loquuntur mendacia
18 (Vers. 8. et 9.). Speculator Ephraim cum Deo meo: propheta laqueus ruinae [Interserunt, iuxta Vulgatam, Palat. mss., factus est. Porro pro iniquitates, Victorius rescribit, iniquitatis, in gignendi casu, ex eadem Vulgata, atque Hebraico. Leviora quaedam nos infra emendamus.] super omnes vias eius: insania in domo Dei eius, profunde peccaverunt: sicut in diebus Gabaa, recordabitur iniquitates eorum, et visitabit peccata eorum. LXX: Speculator Ephraim cum Deo propheta: laqueus tortuosus super omnes vias eius, insaniam in domo Dei confinxerunt: corrupti sunt secundum dies collis: recordabitur iniquitates eorum, ulciscetur super peccata eorum. Idcirco Deus principes dedit, ut populum corriperent delinquentem, et ad rectum iter retraherent: unde et ad Ezechiel loquitur: Speculatorem te dedi domui Israel [Ezech. V, 17]. Ergo Ieroboam quasi speculator datus in populo est, et quasi propheta cum Deo meo, hoc est, cum Deo, qui haec Osee loquitur.
19 At ille iuxta id quod supra scriptum est: Laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor, et victimas declinastis in profundum, etiam nunc populi Israel laqueus appellatur, eo quod omnes in laqueo eius corruant, maxime cum insaniam in domo Dei posuerit, sive confinxerit, id est, in Bethel vitulum aureum fecerit, hoc enim interpretatur domus Dei: et tam profunde in scelere peccaverit, sicque in impietatis barathrum sit demersus, ut vincat scelus, quod quondam gestum est in Gabaa, quando uxorem levitae revertentis de Bethleem illicito necavere concubitu [Iudic. XIX]. Possumus dies Gabaa et illud tempus accipere, quando pro Deo elegerunt sibi regem de urbe Gabaa, id est, Saul.
20 Et multo nunc eos dicit maiora peccasse, eligendo Ieroboam et adorando idola, quam eo tempore, quo elegerunt Saul: hic enim schismati etiam idololatria copulata est: ibi vero Dei cultus permansit in populo. Ideo recordabitur iniquitates eorum, qui nunc per patientiam putatur oblitus, et visitabit [Al. visitat] peccata eorum, et vulnera, quae longo tempore computruerunt. Veteres scrutans historias, invenire non possum scidisse Ecclesiam, et de domo Domini populus seduxisse, praeter eos qui sacerdotes a Deo positi fuerant et prophetae, id est, speculatores.
21 Isti ergo vertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum, ut quicumque per vias illorum ingressus fuerit, corruat, et in Christo stare non possit, variisque abducatur erroribus, et semitis tortuosis ad praecipitia deferatur. Hi sunt speculatores Ephraim, qui insaniam in domo Domini confinxerunt, hoc est, in Ecclesia, sive in Scripturis sanctis, perverse eas interpretantes, vel certe in unoquoque credentium, qui domus Dei rectissime nominatur. Propterea corrupti sunt, et interierunt iuxta dies collis, quando iniquitatem in excelsos locuti sunt, et ascenderunt in tecta vana.
22 Recordabitur Deus iniquitatis eorum, per quam inique gesserunt in proximum, educentes eum de Ecclesia, et visitabit peccata eorum, quibus in suas animas peccaverunt. Hoc est quod in psalmo legimus: Iuxta semitam scandalum posuerunt mihi [Ps. CXXXIX, 6]. Nisi enim quis Dei viderit semitam, id est, Christi nomen audierit, non ingredietur per eum.
23 Idcirco et haeretici sub nomine Christi iuxta semitam ponunt laqueos, ut qui in Christo calcare se credit, de quo legimus, quod ipse sit via, calcet et in eorum laqueis, qui insaniam in domo Dei confinxerunt.
24 (Vers. 10, 11.) Quasi uvas in deserto inveni Israel, quasi prima poma ficulneae in cacumine eius, vidi patres eorum, ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et alienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles, sicut ea quae dilexerunt. LXX: Sicut uvam in deserto inveni Israel, et sicut ficum in arbore ficus temporanea vidi patres eorum, ipsi autem ingressi sunt Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut dilecti. Pro quo in aliis exemplaribus legimus: et facti sunt dilecti, quasi abominabiles, quod magis congruit veritati.
25 Cum omnis orbis esset desertus, et Dei notitiam non haberet, inveni, ait, populum Israel quasi uvam in solitudine, et quomodo eum invenerit, dicit: Sicut prima poma ficulneae, in cacumine eius vidi patres eorum. Ergo in Abraham, in Isaac, et Iacob inventus est populus. Et nota proprietatem, parentes videntur, populus invenitur et in utroque vinea est, et ficulnea, sub quibus requiescere dicitur qui confidit in Domino.
26 Ipsi autem educti de Aegypto, fornicati sunt cum Madianitis [Num. XXV], et ingressi sunt [Al. egressi] ad Beelphegor idolum Moabitarum, quem nos Priapum possumus appellare. [Omnia corrumpunt veteres editiones, ubi occurit nonnulla lectionis difficultas. Hic igitur reclamantibus mss. codicibus turpem huiuscemodi ac falsa retinent lectionem, Denique interpretatur Beelphegor, idolum, tentigines habens in ore, id est, in summitate pellem. Quod quam sit absurde positum cum ex etymologia nominis Beelphegor, tum ex consequenti commentario, ubi dicitur, intraverunt ad idolum Beelphegor, quod habet in ore pellem, manifeste declaratur. Ergo Beelphegor non interpretatur, tentigines habens in ore; sed erat idolum tentignis, quod propter nomen , Beelphegor, interpretatur habens in ore pellem. MART.---Nostri mss., id est idolum tentiginis.] Denique interpretatur Beelphegor, idolum tentiginis, habens in ore, id est, in summitate, pellem; ut turpitudinem membri virilis ostenderet. Et quia intraverunt ad Beelphegor, idcirco abalienati sunt a Deo, confusioni suae, id est, idolo mancipati, ut propter quod recesserant a Deo, illud colerent, secundum quod scriptum est: A quo enim quis superatur, huius et servus est [II Petr. II, 19], et sicut gulae servientes, habent ventrem Deum [Philip. III]: ita qui libidini deserviunt, habet Deum Beelphegor. Et facti sunt, inquit, abominabiles, sicut ea quae dilexerunt, iuxta illud quod scriptum est in Psalmis: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis [Ps. CXXXIV, 18], ut non solum idololatrae, sed idola nuncupentur.
27 Dicente autem Domino in passione sua: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum [Isa. LXIII, 3]. Et in psalmo: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus [Ps. II, 1]. Cum omnis mundus teneretur in peccato, et gentes ignorarent Deum, et Israel repulisset quem ante cognoverat, primum in apostolis, et in apostolicis viris, invenit Dominus Israel populum Christianum, et sensu videntem Deum: et dulcissimis eorum satiatus est fructibus, uva et ficu, quae si in deserto inveniantur, et necdum maturo tempore, ob raritatem maioris sunt gratiae.
28 Ipsi autem, hoc est, Israel, qui sibi Christianum nomen assumunt (neque enim de patribus intelligendum est), intraverunt ad idolum Beelphegor, quod habet in ore pellem. Quidquid enim loquitur haereticus, mortiferum est, et a vivente Dei sermone seiunctum. Sive intraverunt ad libidinem: difficile est enim haereticum reperire, qui diligat castitatem, non quod eam praeferre desistat in labiis, sed quod non servet in conscientia, aliud loquens, et aliud faciens; unde et abalienati sunt a Deo, et habent gloriam in confusionem suam, et facti sunt abominabiles, qui prius diligebantur in patribus.
29 Si autem voluerimus legere, facti sunt abominabiles, sicut dilecti, quod tamen in Hebraico non habetur: dicemus ita factos esse gentiles, qui sunt abominabiles, quomodo et haereticos qui prius diligebantur in patribus, hoc est, ut et hi, et illi pariter abominabiles sint et culpae rei.
30 (Vers. 12.) Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu: quod et si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus. Sed et vae eis cum recessero ab eis. Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine: et Ephraim educet ad interfectorem filios suos. LXX: Ephraim quasi avis avolavit: gloria eorum in partu, et in parturitionibus et conceptu: quia etiam si enutrierint filios suos, sine filiis erunt in hominibus: quia et vae eis est: caro mea ex eis.
31 Ephraim, sicut vidi, in captionem praebuit filios suos: et Ephraim, ut educeret ad interfectionem filios suos. Multum in hoc loco inter se discordant interpretes. In eo enim loco, in quo nos diximus, vae eis cum recessero ab eis, Septuaginta et Theodotion transtulerunt, vae eis, caro mea ex eis: quaerensque causam cur sit tanta varietas, hanc mihi videor reperisse: Caro mea, lingua Hebraea dicitur BASARI: rursum si dicamus, recessio mea, sive, declinatio mea, dicitur BASORI. Septuaginta igitur et Theodotion pro eo, quod est recessio mea, et declinatio mea, verterunt, caro mea. Rursum ubi nos posuimus: Ephraim, ut vidi, Tyrus erat, Septuaginta interpretati sunt, θήραν, id est, venationem, sive capturam: Aquila et Symmachus et Theodotion, petram durissimam, id est, silicem, quae lingua Hebraica appellatur SUR; quod si legamus SOR, Tyrus dicitur.
32 Putantes autem Septuaginta interpretes ob litterarum similitudinem RES et DALETH, non esse RES, sed DALETH, legerunt SUD, id est, venationem, sive capturam, unde et BETHSAIDA domus dicitur venatorum. Diversitatem interpretum diximus: revertamur ad sensum. Ephraim, id est, decem tribus, quasi avis avolavit in captivitatem, et de suo recessit loco.
33 Avem autem appellavit, ut velocem in Babylonem transitum demonstraret. Sin autem legerimus, quasi avis avolavit gloria eorum, hoc dicimus, quod Dei ab eis recesserit et avolaverit auxilium. Quodque sequitur, a partu, et ab utero, et a conceptu, dupliciter intelligi potest, ut gloria quae avolavit ab Ephraim, etiam a partu, et ab utero, et a conceptu eorum recedat, hoc est, deserat filios eorum, et posteros derelinquat.
34 Aut certe dicimus, omnem gloriam Israel habuit in multitudine, et in eo se maiorem arbitratus est Iuda fratre suo, quia ipse decem tribubus, ille duabus praefuit. Unde Dominus loquitur, quod etiam si enutrierint filios, et liberorum multitudinem congregaverint, tradentur neci: et nunc eis verum incumbat vae, cum ab eis recesserit Deus.
35 Et consequenter exponit, qualis quondam fuerit Ephraim, qui tunc desertus est: tam pulcher, inquit, erat, et sic Dei vallabatur auxilio, ut Tyrus quae mari cingitur, vel certe, ut scopulus durissimus, qui fixus in terra, omnes contemnit procellas, et de turbinibus ventisque non curat. Ipse autem, id est, Ephraim, sive Tyrus, quae erat fundata in maris pulchritudine [Al. plenitudine], educet ad captivitatem filios suos.
36 Multi hoc capitulum ad Azaelis tempora referunt, qui obsedit Samariam, et longo tempore afflixit fame, ut levius arbitrarentur obsessi gladio perire, quam inedia [IV Reg. VI, VII, ] [et VIII]. Nos autem dicamus iuxta tropologiam, Ephraim, id est, haereticos, quasi avem de Ecclesia recessisse, et omnem habere gloriam in partu, et in utero, et in conceptu, si multos genuerint filios, quos Dominus comminatur, etiamsi enutriti fuerint, et puniendos, non ab alio quolibet, sed ab ipso Domino, quoniam filios fornicationis generarint, et verum illis sit vae, cum Deus recesserit ab eis.
37 Simulque replicat qualis fuerit Ephraim: quando, inquit, in Ecclesia erat, ita saeculi huius tentationibus, quasi Tyrus maris flactibus tundebatur, et tamen nihil adversi poterat sustinere, quia habebat fundamentum Christi, super quo aedificata domus, everti non potest [Matth. VII]. Nunc autem filios suos educit ad interfectorem: hoc est, ad diabolum.
38 Et pulchre dixit, educit, id est, de Ecclesia facit exire foras. Possumus filios Ephraim, cogitationes pessimas dicere, et contraria dogmata veritati, quae interficit Dominus spiritu oris sui, et eos tales liberos habere non patitur, et aeterno interitui derelinquit. Quod autem in Septuaginta legimus, Caro mea ex eis: Ephraim, quomodo vidi, in venationem praebuit filios suos, ita intelligimus: Si Christus caput est corporis, id est, Ecclesiae, omnes nos Christi et Ecclesiae membra sumus.
39 Qui ergo de Ecclesia recesserit, Christi corpus lacerat: igitur et Ephraim caro fuit et membrum Domini Salvatoris. Sed in venationem praebuit filios suos, in venationem autem eorum, de quibus scriptum est: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium [Psal. CXXIII, 7]. Et eduxit de Ecclesia liberos suos, ad occisionem, sive ad vulnerandum: ut vulnerentur ab his qui mittunt ardentes sagittas, ut percutiant pariter et exurant.
40 (Vers. 14.) Da eis, Domine: quid dabis eis? da eis vulvam sine filiis [Vulg. liberis], et ubera arentia [Verba LXX similiter, quae deerant, ex nostris mss. suffecimus.] LXX similiter. Si his quae Deus pro benedictione donavit, male abutamur, et in contrarium quam ab eo data sunt convertantur, expedit ut auferantur a nobis.
41 Denique lingua data est ad laudandum Dominum Deum, et quae bona sunt eloquenda: Si quis ea abutatur in blasphemiam, contra hunc Psalmista Dominum deprecatur: Muta fiant labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem in superbia et in abusione [Ps. XXX, 19]. Et in alio loco: Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam [Psal. XI, 4]. Quia igitur Ephraim gloriabatur in utero, et in conceptu, et in partu, et in populorum multitudine, Propheta Dominum deprecatur et dicit: Da eis, Domine. Sibique ipse respondit: Quid dabis eis? et statim infert: Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia, ne habeant causas superbiae, ut in quo sibi gloriari solent, in eo confundantur. Quod et de magistris contrariorum dogmatum intelligi posse, perspicuum est, qui in populorum multitudine gloriantur, et in iis liberis quos nutrierint in interitum, ut educerent eos de Ecclesia et inducerent ad interfectorem.
42 Tot enim diabolus iugulat, quot haeretici in errore genuerint filios. De istiusmodi anima dicitur: Beata sterilis immaculata, quae non cognovit cubile in peccato [Sap. III, 12]. Beatus est enim vir Ecclesiasticus, qui comparatione haeretici in errore filios non procrearit. Et in alio loco legimus. Melius est filios non habere cum virtute. Ex iniquo enim concubitu semen peribit [Sap. IV ] [et III, sec. LXX]: et cum longi fuerint temporis, reputabuntur in nihilum et ignobilis in novissimis erit senectus eorum: fecunda enim impiorum multitudo ad nihilum est utilis; neque enim aestimare debemus, quod vulvam sterilem, et ubera arentia corporaliter deprecatus sit.
43 (Vers. 15.) Omnes nequitiae eorum in Galgal: quia ibi exosos habui eos. [Eadem rursum verba, LXX similiter, supplent nostri mss.] LXX similiter. In Galgal Saul unctus in regem est, Samuele iram Dei populo nuntiante [I Reg. X]. Ibi, inquit, exosos habui eos, et sibi regem hominem postulantes, a meo imperio recesserunt. Sive quia Galgala idololatriae locus est, ubi omnia scelera commiserunt.
44 Verum quia Galgala interpretatur revelatio, aut κυλισμοὶ, id est, volutabra, omnes malitias haereticorum dicit eo tempore revelandas, cum eis dederit Deus vulvam sterilem et ubera arentia, et viderint ignominiam suam. Et qui se iactabant per superbiam, quod ad excelsa conscenderint, devolventur in terram, sive ad inferos pertrahentur.
45 Vere haeretici odio Dei digni sunt, qui loquuntur contra Dominum mendacium, de quibus dicit in consequentibus:
46 Propter malitiam adinventionum eorum de domo mea eiiciam eos. Non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes, sive inobedientes. [Iterum et tertio addidimus e nostris mss. quae deerant verba, Quod et LXX similiter.] Quod et Septuaginta similiter. Et de haereticis quidem non est dubium, quin de domo Dei eiecti sint, et non addat ut diligat eos, quamdiu in errore permanserint, omnesque principes eorum recedentes a Deo sunt, sive inobedientes, ut Valentinus, Marcion, et caeteri.
47 Possumus principes haereticorum daemones dicere, qui vere a Deo recesserunt, et appellantur principes, iuxta quod Dominus loquitur in Evangelio: [Victorius, venit et mox invenit, ex Vulgata editione et Graeco codice, cui lectioni, inquit, non solum impressa omnia sacrorum codicum exemplaria, sed etiam quae sunt apud me collata mss. omnia assentiuntur. Sunt autem illa numero quadraginta sex, quorum quindecim Longobardicis characteribus exarata, e monasterio Montis Cassini accepta, annorum sunt non minus noningentorum. Locus est Ioan. XIV: Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam.] Veniet princeps huius mundi, et inveniet in me nihil [Ioan. XIV, 30]. Et Apostolus adversus potestates, principatus et rectores tenebrarum istarum pugnare nos dicit [Ephes. VI]. Quaeritur autem iuxta historiam, quomodo de domo sua eiecerit eos, id est, decem tribus, cum in domo Dei non fuerint? Sed domum Dei, vel terram sanctam appellabimus, in quam introducti sunt, vel falsum nomen Israelis, vel quod ad eos quasi ad populum Dei mittebantur prophetae.
48 Quod autem non addat, ut diligat eos, et omnes reges Israel a Deo fuerint recedentes, perspicuum est: usque hodie enim permanent in captivitate. Alii hoc quod scriptum est, de domo mea eiiciam eos, ad regnum Iuda referri arbitrantur, quod et ipsi ducendi sint in captivitatem. Sed quomodo eis poterit adaptari, non addam ut diligam eos, cum postea Ierosolymam sint reducti: et omnes principes eorum sint recedentes, cum legerimus David, Asa, Iosaphat, Ezechiam, et Iosiam reges fuisse iustos? Unde ad Christi tempora transeundum est, quod in adventu eius eiecti sint de domo Dei, et nequaquam salventur ut Israel, sed ut populus Christianus. Unde et Dominus fecit sibi flagellum de funiculis, et eiecit eos de templo: quia domum Patris eius fecerant domum negotiationis [Ioan. II].
49 (Vers. 16 et 17.) Percussus est Ephraim: radix eorum exsiccata est: fructum nequaquam facient: quod et si genuerint, interficiam amantissima uteri eorum. Abiiciet eos Deus [Palatini mss. reticent, meus.] meus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. LXX: Doluit Ephraim radices suas: arefactus est, fructum nequaquam affert: quia et si genuerint, interficiam desiderabilia uteri eorum.
50 Repellet eos Deus, quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus. Metaphoram sumit ab arbore, cuius si radices aruerint, fructum afferre non poterit, et si paululum fecerit, statim in ipso flore siccabitur. Dicit autem de Ephraim, cuius radix aruit, quia Deum, in quo fundatus erat, perdidit, sive patres suos Abraham, Isaac, et Iacob, in quibus radicem miserat, habere non meruit: et propterea fructum iustitiae non facit; quod et si fecerit, Interficiam, inquit, amantissima uteri eius, iuxta id quod supra dixerat: Si enutrierint filios suos, absque liberis eos faciam in hominibus: unde et abiecit eos Deus, et fecit ire captivos. Et erunt vagi in nationibus. Possumus hoc ipsum et de omnibus Iudaeis dicere quorum quia principes a Deo recesserunt, commoventes populum, ut eum ad mortem expeterent: propterea eiecit eos de domo sua, et non addet, ut ultra diligat eos.
51 Percussit radicem eorum et exsiccavit, et fructum ultra non facient: quod et si fecerint, et visi fuerint Scripturam sanctam, Legemque meditari, et quasi [Martian. post Erasmum, amantissimi filii, in recto, contradicentibus mss. Pro succeditur, paulo post, mss. Florentiae codd. apud Victor., succidentur, quod commode referas ad eos, qui protulerint.] amantissimos filios aliquid scientiae atque doctrinae de suo corde protulerint, adversante Domino, succidetur. Abiecit enim eos Deus omnium prophetarum, quia non audierunt eum: et vagi erunt in nationibus, non habentes altare, non sedem, non civitatem propriam.
52 Unde et David loquitur in psalmo: Ne occidas eos, ne quando obliviscantur populi mei: disperge illos in virtute tua [Psal. LVIII, 12]. Et in alio loco: Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine [Psal. V, 12]. De hac arbore etiam in Evangelio legimus: Iam securis ad radices arborum posita est.
53 Omnis arbor quae non facit fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur [Matt. III, 10]. Haereticos fructus facere non posse virtutum, quia Dominum perdiderunt, super quo [Al. quod] iuxta Apostolum radicati esse debuerant et fundati [Ephes. III], nemo dubitet: quod et si fecerint, et aliquos uteri sui fecunditate generarint, Domino adversante, morientur.
54 Sive quia fructus eorum sunt universa quae fingunt, et de suo corde generant, arefient et peribunt: et erit cunctis perspicuum, siccam radicem fruges afferre non posse. Isti abiicientur, immo abiecti sunt a Deo: quia non audierunt eum dicentem: Ne transferas terminos quos posuerunt patres tui [Deut. XIX, 14]. Et idcirco vagi erunt in nationibus, nunc ad has, non ad illas sententias transeuntes: dum non eis placet, quod semel repererint, sed semper vetera mutant novis, et ethnicorum imitantur errores.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , VIII <<<     >>> X
monumenta.ch > Hieronymus > 9