Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Caput VIII
1 | (Vers. 1 seq.) In gutture tuo sit tuba, quasi aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt foedus meum, et legem meam praevaricati sunt. Me invocabunt [Al. invocabant], Deus meus, cognovimus te Israel. Proiecit Israel bonum, inimicus persequetur eum. Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi. |
2 | Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. LXX: In sinu eorum quasi terra sicut aquila super domum Domini: pro eo quod transgressi sunt testamentum meum, et contra legem meam impie egerunt. Me invocaverunt [Al. invocabant], Deus, cognovimus te: quia Israel aversatus est bona: inimicum persecuti sunt, ex semetipsis regnaverunt, et non per me: principes exstiterunt, et non indicaverunt mihi: argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut dispereant. Hoc quod interpretati sumus, in gutture tuo sit tuba, pro quo in Hebraeo scriptum est, ALECHCHAC SOPHAR, Aquila et Symmachus et Theodotio similiter transtulerunt. |
3 | Soli Septuaginta dixerunt: in sinu eorum quasi terra: quod quid significet, incertum est. Quidam enim aestimant sinum dupliciter accipi, et inferiorem partem vestimenti a genitalibus usque ad pedes: et colpum maris, id est, sinum, verbi gratia, Hadriatici, et Ionii, et Propontidis, falsosque magistros, qui blasphemiam Aegypti sunt secuti, omnia in sinu suo libidini servientia et terrena retinere: vel certe in portu et refugio navigationis suae, nihil pretiosarum mercium, sed terrena conquirere. |
4 | Nos autem sequentes veritatem Hebraicam, coeptae explanationis texamus ordinem. Praecipitur prophetae, et dicitur ad eum: In gutture tuo sit tuba, hoc est, sic exalta vocem tuam, ut tubae similis sit: ut plurimi audiant, quia plurimi peccaverunt. Cumque exaltaveris vocem tuam, hoc dicito cum clamore, quasi aquila super domum Domini, et est sensus: Veniet Nabuchodonosor cum omni exercitu suo tam raptim, tam velociter, ut aquilae imitetur volatum festinantis ad praedam: et veniet non ad alium locum, sed ad Ierusalem, in qua templum Dei situm est, ut eam destruat atque subvertat. |
5 | De hac aquila et Ezechiel plenius loquitur [Ezech. XVII]: magnarum alarum plumarumque et unguium; quae habet ductum intrandi in Libanum, hoc est, in templum Dei. Iuxta Zachariam prophetam, in quo scriptum est: Aperi, Libane, portas tuas, et comedat ignis cedros tuas [Zach. XI, 1]. Hoc autem, o propheta, quod tibi dico atque praecipio: In gutture tuo sit tuba, ut vocifereris et dicas, quasi aquila super domum Domini, regem venire Chaldaeorum, non aliam ob causam iubeo, nisi quod transgressi sunt foedus meum, et meas caeremonias reliquerunt. Unde tempore necessitatis et angustiae, quando captivitas venerit, me invocabunt et dicent: Deus meus, cognovimus te, Israel; nos qui appellamur Israel, scimus te atque cognoscimus, et nomen Iacob, qui tibi placuit, servamus antiquum, ut dicamur Israel. |
6 | Quibus respondit Dominus: Quomodo vocamini Israel, cum Israel proiecerit bonum, id est, Dominum Deum suum, a quo appellatus est Israel? Idcirco quia Israel proiecit bonum, inimicus, hoc est, Assyrius persequetur eum, atque comprehendet: qui, me rege deserto, petierunt sibi regem, sicut et gentes reliquae, et fecerunt contra voluntatem Dei [Al. meam]. Denique Samuel ideo eis dura regis exponit imperia, et filios eorum ac filias dicit regibus servituras, ut ad Dominum regem clementissimum convertantur [I Reg. XVIII]; sed illi absque voluntate Dei principes exstiterunt. |
7 | Et non eis suffecit hoc scelus, nisi maiori impietate facinus duplicarent, ut argentum suum et aurum quod acceperant ad divitias et ornatum, in idola verterent. Ergo Saul non ex voluntate Dei, sed ex populi errore rex factus est. Et quia radicem pietatis non habuit, statim ut regnare coepit, impietate succensus est. Potest hoc quod dicit: Ipsi regnaverunt, et non ex me: principes exstiterunt, et non cognovi, etiam de Ieroboam accipi filio Nabath, et de caeteris principibus, qui ei in imperio successerunt. |
8 | Nec statim, quia Deus Salomoni iratus, regnum eius dividi voluit, idcirco Israel bene suscepit regem. Debuerat enim iuxta legis praecepta interrogare Dominum, an vellet hoc fieri. Nam de Salvatore dicitur: quod oporteat quidem tradi Filium hominis, sed vae illi, per quem tradendus sit [Mat. XXVI]. Diabolum qui ponere cupit supra astra coeli nidum suum, aquilam saepissime legimus: Si exaltatus fueris ut aquila, inde detraham te, dicit Dominus (Abdiae I, 4). Oculus quoque qui irridet patrem, et despicit senectutem matris, effodietur a corvis, et devorabunt eum pulli aquilarum [Prov. XXX]: per diabolum ac daemones, clarum visionis suae lumen amittens. |
9 | Unde in Lege praecipitur, ut non comedamus aquilam [Levit. XI]. Haec igitur aquila venit super haereticorum conciliabula, quae quondam fuerant domus Domini: et idcirco venit, quia praevaricati sunt foedus eius, et legem Dei dereliquerunt: et sine causa invocant eum, et dicunt: Deus meus es, et cognovimus te, nos qui vocamur Israel, cernentes Deum, et vocamur nomine Christiano. |
10 | Frustra, inquit, haec faciunt, cum ipsi sibi reges constituerint, et contra meam fecerint voluntatem, et principes habeant adversarios meos, quos ego nescio, quia mei notitiam non merentur. Argentum quoque suum, et aurum, et quidquid habere poterant naturaliter, sermones ac sensus verterunt in idola, quae de suo corde finxerunt: et verterunt, non ut interirent; sed quia verterunt, ideo interierunt. |
11 | Neque enim hac ratione fecerunt, ut perirent; sed quia fecerunt, idcirco perierunt. |
12 | (Vers. 5, 6.) Proiectus est vitulus tuus, Samaria. Iratus est furor meus in eis: usquequo non poterunt emundari? quia ex Israel et ipse est: artifex fecit illud, et non est Deus: quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae. LXX: Proiice vitulum tuum, Samaria: concitatus est furor meus super eos: usquequo non poterunt emundari in Israel? et hoc artifex fecit, et non est Deus: quia seducens erat vitulus tuus, Samaria. In eo loco, in quo nos posuimus aranearum telas, in Hebraico scriptum est SABABIM, per IOD litteram penultimam: non ut quidam falso putant, SABABUM, id est, per VAU, quod Septuaginta et Theodotion, πλανῶν interpretati sunt, id est, seducens, atque decipiens: Aquila errantibus, sive conversis: Symmachus, inconstans, vel instabile, id est, ἀκαταστατῶν: Quinta editio, ῥεμβεύων, vagus et fluctuans. Nos ab Hebraeo didicimus SABABIM proprie nominari aranearum fila per aerem volantia, quae dum videntur intereunt, et in atomos atque in nihilum dissolvuntur. |
13 | Et recte his Samariae vitulus comparatur, quem eo tempore pro pretii magnitudine, quia aureus erat, populus adorabat. Hoc quod supra dixerat: Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent, nunc exponit manifestius: Proiectus est vitulus tuus, Samaria, iratus est furor meus in eos: vel in vitulos, quia duos fecerant: vel in Samariae habitatores, qui eos adorabant. Porro quod in Septuaginta legimus: Proiice vitulum tuum, Samaria, cohortatur habitatores eius, non unius urbis, sed omnium decem tribuum, quae appellantur Samaria (alioquin in urbe Samaria vituli non erant, sed in Dan et in Bethel), ut proiiciat vitulos super quos iratus est Deus: sive ἀποτρίψεται, id est, defricet: ut quos multo tempore coluerat, paulatim a se defricet et emundet. Illisque non audientibus, convertitur ad alios, et quasi ad tertiam personam loquitur: Usquequo non poterunt emundari? Quae ista, inquit, insania est, me dante [Al. mediante] locum poenitentiae, illos ad sanitatem nolle converti Et quia dixerat: Proiice vitulum tuum, Samaria, exponit quis iste sit vitulus: quia ex Israel et ipse est: non ab aliis ait, vitulum gentibus accepistis, ut Baal et Astaroth a Sidoniis, ut Chamos a Moabitis, ut Moloch ab Ammonitis [IV Reg. XXIII]; sed vos ipsi, et rex vester Ieroboam, quod in Aegypto didiceratis, fecistis in Israel. |
14 | Aut qualis ille est deus, qui manu formatur artificis? Denique ut aranearum fila dissolvuntur in ventum, ita vitulus Samariae redigetur in nihilum. Proiicit Dominus haereticorum vitulos et Samariae, qui se dicunt legis praecepta servare: qui vituli haerent humo, et operantur in terra, non spiritu, nec oculos ad coelum levant; et idcirco iratus est furor Domini super eos, et miratur quae sit tanta perversitas, ut nolint relinquere idola, quae sibi fabricati sunt, et ament [Al. amant] sordes haereticas pro Ecclesiae munditiis. Quos vitulos non accepit Israel, qui Dominum videre se fingit a caeteris gentibus: sed de Scripturis sanctis sibi ipse conflavit intelligentiae pravitatem, et artifex est Dei sui, qui cito peribit et aranearum telas imitabitur, quae levi rumpuntur attactu. |
15 | (Vers. 7.) Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans, non est in eo germen, non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. LXX: Quia corrupta vento seminaverunt, et subversio eorum suscipiet ea: manipulus non habens vires ut faciat farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. Aranearum telis, Samariae vitulum comparat: idcirco metaphoram servat in reliquis, ut quos aranearum telas dixerat, comparet vento, et turbini, culmisque non stantibus: et si steterint, farinam non habentibus; et si farinam, inquit, fecerint, ab aliis devorabitur. |
16 | Et quia tam de haereticis quam de his, qui in Samaria fabricati sunt idola, communis est sensus, communiter disputandum est. Isti ventum seminant, sive quae a vento corrupta sunt semina, quae medullam non habent, quam Graeci ἐντεριώνην vocant, et idcirco vacua seminantes, inania vacuaque recipiunt: immo seminantes in carne, de carne metunt corruptionem, et circumferuntur omni vento doctrinae. |
17 | Cumque ventum seminaverint, metent turbines et tempestates, et primum quidem culmus, hoc est, stipula non erit ex his seminibus, nec aliquam poterunt speciem segetis habere fecundae. Quod si raro acciderit, ut Ecclesiastici quid dogmatis simile habere videantur: ipsum germen et spica farinam non faciet. In cuius farinae satis tribus mittit fermentum Evangelica mulier [Matth. XIII]: ut et spiritus quo sentimus, et anima qua vivimus, et corpus quo incedimus, in unum sanctum Spiritum redigantur, iuxta Apostolum: In ipso vivimus, movemur et sumus [Act. XVII, 18]. Quod si raro acciderit haereticis, ut farinam quoque sementis eorum faciat, de hac farina fiet subcinericius panis, qui non reversatur, et quem alieni comedent. |
18 | Unde et nunc ait: Quod et si fecerit farinam, alieni comedent eam. Alienos autem illos debemus accipere, de quibus scriptum est: Filii alieni mentiti sunt mihi [Ps. XVII, 46]. Et in octavo decimo psalmo: Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Qui si iusto viro non fuerint dominati, tunc immaculatus erit, et mundabitur a delicto maximo. |
19 | (Vers. 8.) Devoratus est Israel, nunc factus est in nationibus quasi vas immundum. Septuaginta pro immundo, inutile transtulerunt, caetera similiter. Immundum vas, sive inutile, Hebraei matulam vocant, qua ad suscipienda et proiicienda stercora uti solemus. |
20 | Huic immunditiae idololatras et haereticos comparat, qui miscentur gentibus, dum Dei non custodiunt veritatem, et facti vas in honorem, conversi sunt in vasa [Al. vas] contumeliae. Quid enim immundius daemonico spiritu, et haereticorum dogmatibus, quae eos ethnicis miscuerunt? Talis erat Iechonias idolis mancipatus, de quo per Ieremiam loquitur Deus: Inhonoratus est Iechonias, sicut vas cuius nulla est utilitas [Ier. XXII, 18]. Econtrario Paulus qui dicere poterat: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII]? appellatur vas electionis aureum et argenteum: quia habebat sapientiam, et eloquium, quo Christi Evangelium praedicabat. |
21 | Quod autem dicit, devoratus est, vel absorptus, hoc significat, quod mixtus idolis et nationibus, proprium Israelis et Christiani nomen amiserit. |
22 | (Vers. 9, 10.) Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi: Ephraim munera dederunt amatoribus, sed et cum mercede conduxerunt nationes: nunc congregabo eos, et quiescent paulisper ab onere regis et principum. LXX: Quia ipsi ascenderunt ad Assyrios, germinavit apud semetipsum Ephraim: munera dilexerunt: idcirco tradentur in gentibus, nunc suscipiam eos, et quiescent parvum, ut ungant reges et principes. Devoratus est, inquit, Israel, et factus est tamquam vas inutile, sive immundum, de quo non supersit testa, in qua hauriri possit aqua, aut modicum quid igniculi. |
23 | Et quia factus est vas immundum, ideo ascenderunt ad Assyrios imitantes onagrum solitarium: nequaquam ut oves pasti a Domino, sed male abutentes libertate sua, et educti in captivitatem, quos propheta plangit et dicit: Ephraim munera dederunt Assyriis, et conduxerunt mercede amatores suos, de quibus scribit Ezechiel: Omnibus meretricibus dantur mercedes: tu autem dedisti mercedes amatoribus tuis [Ezec. XVI, 33], et econtrario factum est in te. |
24 | Cumque dederit dona gentibus, et mercede ad auxiliandum sibi conduxerint nationes, congregabuntur ad pugnam, et vincti pariter abducentur. Et quia amant offerre adversariis munera, ideo paulisper beneficium consequentur, ut non solvant stipendia regi et principibus, donec perveniant in Assyrios, ubi nequaquam tributa, et stipendia dabunt ut liberi; sed redigentur in ultimam servitutem. |
25 | De haereticis non ambigimus, quin iuxta errorem mentis suae euntes ad Assyrios, ascendere se putent, et non descendere. Unde dicitur ad eos per Isaiam: Quid factum est tibi nunc, quia ascendistis omnes in tecta vana [Isa. XXII, 1]? quorum Assyriorum princeps est sensus magnus. Unde in semetipso germinavit Ephraim, praesumptione sui aestimans se crevisse. |
26 | Sive onager factus est solitarius, ut non Ecclesiae consita, sed diaboli deserta penetraret. Amavit munera pro errore suo, ipse sibi praemia repromittens, sive turpis lucri gratia omnia faciens. Vel certe dedit amatoribus suis daemonibus munera atque mercedes, et cum hoc fecerit, tradetur gentibus. Sicut enim nationes corporalia simulacra venerantur: sic isti idola deos putant, quae de suo corde finxerunt, et ideo reputabuntur in numero nationum. |
27 | Sin autem, inquit, nunc, et in praesenti saeculo egerint poenitentiam, et susceperim eos, cessabunt parvum super se regem constituere et principes eius. Ut intelligamus parvum regem diabolum, ad distinctionem magni regis, qui societatem cum Belial habere non potest; sed statim ut receptus fuerit, de corde credentium fugat parvum regem et principes eius. |
28 | Iuxta Hebraicum autem, congregabuntur in Ecclesia Dei qui fuerant antea dispersi, et mercede sibi conduxerant nationes, et quiescent ab onere regis, super quo Apostolus scissos ab Ecclesia increpat, dicens: Sine nobis regnatis: atque utinam regnetis [I Cor. IV, 8], et a principibus quos habent in synagogis diaboli constitutos. |
29 | (Vers. 11.) Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum, factae sunt ei arae in delictum. LXX: Quia multiplicavit Ephraim altaria: in peccatum sunt ei altaria dilecta. Ducti, ait, in captivitatem cessabunt paulisper ab onere regis et principis. Et hoc patientur quia Ephraim princeps eorum multiplicavit altaria, non in quibus immolaret Domino, sed in quibus peccatis peccata coniungeret: quae altaria, id est, arae vertentur ei in delictum, ut quanto plura fuerint, tanto illius scelera multiplicentur. Deinde ut supra dixerat: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Iuda? velut ambigens et requirens, quo medicamine sanaret infirmum, et quibus consiliis peccantem retraheret ad salutem. |
30 | (Vers. 12.) Scribam ei multiplices leges meas, quae velut alienae reputatae [Vulg. computatae] sunt: hostias offerent [Vulg. afferent], immolabunt carnes, et comedent, et Dominus non suscipiet eas. LXX: Scribam eis multitudinem: legitima eius in aliena reputata sunt altaria : quia si immolaverint hostias, et comederint carnes, Dominus non suscipiet eas: quas prius dederam per Moysen. |
31 | Sed quid prodest ultra alias scribere, cum contempserit eas quas ante suscepit? Annon contemptus Dei est, quando, me iubente, ut unum in Ierusalem esset altare, per omnes montes et colles idola fabricati sunt, quibus irritarent Dominum? Altaria quoque idcirco fecerunt, non ut mihi placerent; sed ut, multis hostiis immolatis, carnes earum comederent, iuxta illud quod Dominus loquitur in Evangelio: Amen, amen dico vobis, quaeritis me, non quia vidistis signa; sed quia manducastis de panibus, et saturati estis [Ioan. VI, 16]. Omne enim studium victimarum in eo habent, ut devorent hostias, non ut per eas placeant Deo: nec suscipiet eas Dominus quas non illi, sed suo ventri immolaverunt et gutturi. |
32 | Unum autem esse altare in Ecclesia, et unam fidem, et unum baptisma apostolus docet [Ephes. IV], quod haeretici deserentes, multa sibi altaria fabricati sunt, non ad placandum Deum, sed in delictorum multitudinem. Propterea leges Dei accipere non merentur, cum eas quas acceperant, ante contempserint. Et si quid dixerint de Scripturis, nequaquam divinis verbis, sed ethnicorum sensibus comparandum est. |
33 | Isti multas immolant hostias et comedunt carnes earum, unam Christi hostiam deserentes: nec comedentes eius carnem, cuius caro cibus credentium est. Quidquid fecerint, sacrificiorum ordinem ritumque simulantes, sive dederint eleemosynam, sive pudicitiam repromittant, sive humilitatem simulent, fictisque blanditiis simplices quosque decipiant, nihil de huiuscemodi sacrificiis Dominus suscipiet. |
34 | (Vers. 13, 14.) Nunc recordabitur iniquitates [Vulg. iniquitatis] eorum, et visitabit peccata eorum: ipsi in [Vulg. ad] Aegyptum convertentur, et oblitus est Israel factoris sui, et aedificavit delubra, et Iudas multiplicavit urbes munitas, et mittam ignem in civitate eius, et devorabit aedes illius. LXX: Nunc recordabitur iniquitates eorum, et ulciscetur iniustitias eorum: ipsi in Aegyptum conversi sunt, et oblitus est Israel eum qui fecit illum, et aedificaverunt delubra, et Iudas multiplicavit urbes munitas [Al. muratas], et emittam ignem in civitates eius, et devorabit fundamenta eius. Inter ἀνομίαν, id est, iniquitatem, et peccatum, hoc interest, quod iniquitas ante legem, peccatum post legem est, et qui permanent in delictis, iniquitates eorum Dominus recordabitur, quas ante legem commiserant: peccatorum autem non recordabitur, sed faciet ultionem. |
35 | Ideo autem et veterum iniquitatem recordabitur, et peccata pristina visitabit: quia in Aegyptum sunt reversi, vel auxilia postulantes, vel eosdem colentes deos, in quibus prius erraverant, ἄπιν et μνεῦιν. Oblitus est enim Israel factoris sui, et aedificavit delubra in excelsis, totos colles et montes, et umbrosas arbores, Baal et Astaroth, et aliis idolis consecrans. |
36 | Iudas quoque intelligens Israelem de Dei amore recessisse, et visitata eorum peccata esse, non est conversus ad Dominum, sed in urbium munitione confisus est, quas Dominus destructurum esse se dicit, et usque ad fundamentum illius voraturum. Illius, haud dubium, quin Iudam [Al. Iuda] significet: licet quidam fundamenta earum, id est, urbium pro illius legant. |
37 | Secundum autem anagogen iniquitates, id est, ἀνομίαι et ἀδικίαι vocantur, quas ante baptismum commisimus, et quae nobis in baptismate sunt dimissae: peccata autem quae post baptismum egimus, de quibus et in psalmo scriptum est: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata [Ps. XXXI]. Quae omnia imputabuntur haereticis ut et veteres iniquitates, et nova eis peccata reddantur. |
38 | Qui enim de Aegypto exierant per confessionem Christi, perfidia in Aegyptum sunt reversi. Oblitus est Israel factoris sui, et Creatore contempto, alium sibi finxit dominum. Iudas quoque, id est, vir Ecclesiasticus, in malis operibus, vel in sanctarum Scripturarum interpretatione perversa, aedificavit sibi urbes munitas, non auxilio Dei, sed artifici [Al. artificis] mendacio: quas Dominus igne sui spiritus succensurum esse se dicit, et devoraturum βάρεις eius, id est, magnas et in modum turrium aedificatas domos: et fundamenta male posita subversurum, ne possint sacrilega contra Deum delubra construere. Quidam urbes a Iuda munitas in bonam partem accipiunt, et illud quod huic sensui contrarium videbatur: immittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius, ita temperare nituntur, ut postquam venerit quod perfectum est, id quod ex parte est, destruatur. Quod iuxta LXX interpretes legimus, ÷ et in Assyriis immunda comederunt, in Hebraico non habetur, et idcirco obelo praenotandum est. |
39 | Possumus autem dicere, quod desiderantes Aegyptum Israelitae, capti ab Assyriis, ibi immunda comederint, iuxta Ezechielem, qui eos in Chaldaea idolothyta comedisse describit [Ezech. IV]: et in tantum idolorum polluta sordibus, ut humano stercori comparentur. Haeretici quoque, quorum principes sunt Assyrii (de quibus crebro diximus), comedunt apud eos immunda, dum illorum sordibus inquinantur. |