monumenta.ch > Hieronymus > 7
Hieronymus, in Osee, , VI <<<     >>> VIII

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Caput VII

1 (Vers. 1.) Cum sanare vellem Israel, [Post Victorium expunximus copulam supervacaneam et, editionum omnium testimonio.] revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariae: quia operati sunt mendacium, et fur ingressus est, spolians latrunculus foris. [Hic verba, LXX similiter, quae in antea vulgatis deerant, suffecimus ex nostris mss.] LXX similiter. Multa saepe Israel idololatriae accepit vulnera, et maxime illud, quando in eremo vituli conflaverunt caput, atque dixerunt: Isti sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti [Exod. XXXII, 4]. Unde ego qui malo poenitentiam peccatoris, quam mortem [Ezech. XVIII ] [et XXXIII], et postea loquor in Evangelio: Non indigent sani medico, sed hi qui male habent [Luc. V, 31], vulnera populi mei sanare conatus sum. Et cum haec omni arte tractarem, ut miserabilis populus curaretur, subito exstitit Ieroboam de tribu Ephraim, qui vitulos aureos faceret, et malitia Samariae revelata est, sequentis regem impium: operati sunt enim et rex et populus mendacium, hoc est, idolum. Sicut enim contrarium est simulacrum Deo, ita mendacium veritati.
2 Ipse autem rex instar furis ingressus est ad populum Israel, et quasi latrunculus infelicem plebem Dei expoliavit auxilio. Et est sensus: Cum vellem vetera populi mei peccata delere, propter antiquam idololatriam, Ephraim et Samaria nova idola repererunt. Sed et hoc dici potest, quod Domino Salvatore post effusionem sanguinis sui, et Ecclesiam suam tam de Iudaeis quam de gentibus congregatam, volente populi peccata sanare, et eos ad poenitentiam reducere; subito Ephraim, qui ubertatem falsorum dogmatum repromittunt, et populus Samariae qui se dicit Dei praecepta servare, surrexerunt et operati sunt idolum falsorum dogmatum, et per illos ingressus est fur et latro diabolus in Ecclesiam: sive ipsa doctrina haereticorum ingressa est, quasi fur et latrunculus, de quibus Salvator dicit in Evangelio: Omnes qui venerunt ante me, fures fuerunt et latrones [Ioan. X, 8]. Fures insidiantur, et occulta fraude decipiunt: latrones audacter aliena diripiunt.
3 Qui enim furantur, nocte furantur et in tenebris. Unde significanter ait, quod fur ingressus clam sit, et latrunculus exspoliet foris. Non enim possunt exspoliare veste Christi quos docuerunt, nisi eos de Ecclesia foras eduxerint, et in perversa doctrinarum suarum via fecerint ambulare. Fures et latrones qui venerunt ante Dominum, non Moysen et prophetas qui semper Salvatoris ore laudantur, sed pseudoprophetas debemus accipere, et postea haereticos, qui non missi sunt a Domino, sed sua voluntate venerunt.
4 (Vers. 2.) Et ne [Interseruimus verbum, forte, ad mss. nostrorum et Vulgatae editionis fidem.] forte dicant in cordibus suis, omnis malitiae [Vulg. omnem malitiam] eorum me recordatum: nunc circumdederunt eos adinventiones suae: coram facie mea factae sunt. LXX: Ut concinant quasi canentes in cordibus suis, omnes malitias eorum recordatus sum: nunc circumdederunt eos cogitationes suae, contra faciem meam factae sunt. Ne forsitan, inquit, dicant in cordibus suis: vetera nobis Deus peccata restituit, et patrum delicta persolvimus: illi comederunt uvam acerbam, et dentes [Duo Palatini, et dentes nostri obstupuerunt.] filiorum obstupuerunt [Ierem. XXXI]; idcirco quae nunc et in praesentiarum, me vidente, fecerunt, et quotidie faciunt, sequenti sermone narrabo, et ostendam illis adinventiones suas, sive cogitationes quibus mala studiosissime consectati sunt, et quae me praesente gesserunt, non timentes faciem meam.
5 Quod autem in Septuaginta legimus, ut concinant quasi canentes in cordibus suis, ad illud referendum est, quod ideo fur ingressus, sive latrunculus exspoliaverit foris, ne in pristinis divitiis et vestibus permanentes, repellerent furis latronisque consensum; sed cum spoliati fuerint, concinant cum eis, et uno corde efficiantur (Dist. 4, de Poenit., cap. Cum ita): idcirco recipient quae fecerunt, et omnes cogitationes eorum vel opera meum non merebuntur aspectum.
6 Haeretici quoque non possunt vetera contra Deum peccata causari; cum quotidie antiquis operibus novam addant impietatem, et cum perditis pereant, suisque ligentur erroribus, et cum Deum se coelare putent, oculos eius vitare non valeant.
7 (Vers. 3.) In malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes. LXX: In malitiis suis laetificaverunt reges, et in mendaciis suis principes. Exponit quae coram facie eius fecerunt: In malitiis suis laetificaverunt regem Ieroboam, et in mendaciis suis principes qui sub Ieroboam populo praefuerant. Haeretici quoque in malitia operum suorum laetificaverunt regem diabolum, et in mendaciis dogmatum perversorum principes, haud dubium quin mundi huius, quorum falsam sapientiam destruit Deus.
8 Possumus regem apud haereticos dicere, qui primus haeresim reperit, et principes eos qui praepositi haereticorum populis, falsum sibi vindicant sacerdotium. Et simul notandum, quod in peccatis nostris gaudeant contrariae fortitudines et rectores ac principes tenebrarum istarum.
9 (Vers. 4.) Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente: quievit paululum civitas a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. LXX: Omnes adulterantes quasi clibanus ardens ad coquendum in deustionem flammae a commixtione fermenti, donec fermentaretur totum. Qui in malitia sua laetificaverunt regem, et in mendaciis suis principes, omnes adulteri sunt, et instar clibani ab Ieroboam idololatriae igne succensi, ut panem coquerent impietatis, qui cum erroris in animas eorum misisset incendium, quasi caminus et clibanus primo igne succensus, paululum conquievit, ut non vim faceret populo, sed suae eum dimitteret voluntati, donec fermentaretur omne mendacium: quidquid enim necessitate fit, cito solvitur: quod voluntate arripitur, perseverat. Ideo et hic quia translationem a clibano sumpserat, qui ad coquendos panes succenditur, servat in reliquis, ut in commixtione fermenti totius populi monstret assensum: quo scilicet et rex et populus pari in idololatria ardore corruerint.
10 Haereticorum corda diaboli igne succensa, ut in eis panes coquantur Antichristi, nemo ambigit: qui idcirco primum quiescunt in Ecclesia, et loquuntur occulte, et omnia pacifica [Martian. post Erasm., pacificare promittunt. Peccatum est, inquit Victorius, in distinctione. Florentini quatuor codices veram retinuerunt lectionem: Et omnia pacifica repromittunt. Loquitur autem de haereticis, qui semper prospera et felicia pollicentur, et sine laboribus operibusque, coelorum regnum sibi vindicant: quae lues nostro tempore mirifice per Ecclesiam serpit.] repromittunt, ut cancer paulatim serpat in populos, et fermentum doctrinae eorum (quod et Dominus intelligens loquitur: Cavete a fermento Pharisaeorum [Matth. XVI, 6] cum intumuerit in cordibus deceptorum, tunc in apertam prorumpunt insaniam, et impletur in eis quod a Ioanne Apostolo dicitur: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis: si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum [I Ioan. I, 19].
11 (Vers. 5 seq.) Dies regis nostri: coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum illusoribus: [Maluit Victorius, quia, pro qui, ex Hebraea Graeca, Latinaque editionibus. Mss. autem libri nulli suffragantur.] qui applicuerunt quasi clibanum cor suum cum nsidiaretur eis. Tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus quasi ignis flammae: omnes calefacti sunt quasi clibanus, et devoraverunt iudices suos: omnes reges eorum ceciderunt, non est qui clamet ad me ex [Vulg. in] eis. LXX: Dies regum vestrorum. Coeperunt principes furere a vino: extendit manum suam cum pestilentibus, quia succensa sunt quasi clibanus corda eorum, cum praecipitarentur tota nocte.
12 Ephraim [Al. Israel] somno repletus est: mane factum est: incensus est quasi ignis flammae [Al. flamma]. Omnes calefacti sunt quasi clibanus [Palatini duo mss. pressius sic ad Graecum: Omnes calefacti sunt quasi clibanus, et comederunt principes suos, omnes reges coram ceciderunt; non est, etc. Graece: Πάντες ἐθερμάνθησαν ὡς κλίβανος, καὶ κατέφαγον τοὺς κριτὰς αὐτῶν· πάντες οἱ βασιλεῖς αὐτῶν ἔπεσαν. Impressa lectio Alexandrino aut Aldino codicibus magis haeret.] ignis ardens, et ignis devoravit iudices suos. Omnes reges eorum ceciderunt: non est in eis qui invocet me. Obscurus locus et attento lectoris sensu indigens, ut primum historiam cognoscamus.
13 Paulum Israel et Samariae civitas conquievit, recepto in se erroris ardore, donec tota massa fermento similis fieret, et cresceret atque erumperet, ac populus intumescens clamaret ad fores Ieroboam regis, et diceret: Hic est dies Ieroboam regis nostri, hic est festus dies quem nobis constituit imperator noster: hunc celebramus, hunc canimus, in hoc exsultamus et ludimus, in hoc vitulos aureos adoramus.
14 Clamante populo, principes non irati sunt, ut quidam putant; sed et ipsi coeperunt furere a vino, et intelligentiam suae mentis amittere, oblivisci Dei, et in idolorum ligna impingere. Quod cum rex cerneret, clamare scilicet populum et dicere: dies iste regis nostri est, et principes quasi temulentos et fanaticos, nescire quid dicerent, extendit manum suam illusoribus, populavit assensum his qui ei vanis laudibus illudebant.
15 Qui illusores, cum insidiaretur eis rex suus, et eos a Deo suo abduceret, praebuerunt ei quasi clibanum cor suum, ut eos succenderet et idololatriae flammis ardere faceret. Idcirco enim assensus est populo, quia intellexit omni eos ad errorem mente conversos. Quodque sequitur: tota nocte dormivit coquens eos, mane ipse succensus est quasi ignis flammae, hoc significat: postquam misit ignem in clibanum cordis eorum, et vidit eos furere, et nullum esse qui suae resisteret voluntati, tota nocte dormivit, id est, securus fuit: versatus in tenebris est, dum illi coquerentur et impietatis panem efficerent.
16 Unde postea surrexit mane, et scelerum suorum flammam aperta ostendit insania, ut nequaquam per insidias, sed impudenter a Dei cultu ad idolorum caeremonias transilirent. Quid plura? omnes quasi clibanus, idololatriae igne calefacti sunt, et devoraverunt iudices suos, ut etiam qui bonus esse potuerat per naturam, et religionis Domini recordari, videns et principes et populum vitulis subditos, et illos putare deos, etiam ipse a scelere devoraretur.
17 Denique omnes reges ceciderunt Israel, et ambulaverunt in viis Ieroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israel, et nullus inventus est qui, desertis idolis, reverteretur ad Deum. Haec iuxta Hebraeorum traditionem audacter magis quam scienter locuti sumus, fidem dictorum auctoribus relinquentes. Nunc ad spiritualem intelligentiam transeamus: Infelices populi, qui a rege diabolo, et ab eius principibus seducuntur: sive qui ab haereseos principe, et eius ducibus solemnitates alias susceperunt, relinquentes Ecclesiam, et veritatem conculcantes fidei, solent clamare et dicere: Haec est dies regis nostri: verbi gratia, Valentini, Marcionis, Arii, atque Eunomii.
18 Quod audientes qui eis praepositi sunt, non inebriantur vino, ne leve putetur esse peccatum; sed insaniunt ex vino, de quo Moyses scripsit in Cantico Deuteronomii: Furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis [Deut. XXXII, 33]: hi enim comedunt cibos impietatis, et vino iniquitatis inebriantur. De quo dicit et Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria [Ephes. V, 18]. Et in Proverbiis legimus: Principes vinum non bibant: ne obliviscantur sapientiae, et recta iudicare non possint [Prov. XXXI, 5]. Unde deceptis et populis et ducibus, princeps extendit manum suam vel illusoribus et pestilentibus, quales erant filii Heli, et de quibus in primo psalmo legimus: In cathedra pestilentium non sedit [Ps. I, 1]; de quo dicitur: Eiice pestilentem de consilio, et egredietur cum eo contentio [Prov. XXII, 10]: quorum succensa sunt corda, ut allidant quos deceperint. Hoc enim iuxta Septuaginta significant cataractae, quae non sursum levant, sed allidunt deorsum.
19 Quodque dicit: Tota nocte Ephraim in somno repletus est, ostendit haereticos dormientes lucem solis iustitiae non videre. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: quia oppressus est sensus eorum. Et de his in Psalmis legimus: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt [Ps. LXXV, 6]. Horum corda calefiunt variis perturbationibus: ira, amore, avaritia; et devorant iudices suos, vel si quid possunt in animo habere virtutum, vel sensus quibus mala discernunt a bonis. Sive hoc dicendum quod duces haereticorum a suis populis devorentur, ut quorum domos devorant turpis lucri gratia, ipsi eorum devorentur assensu. Omnes haereticorum principes ceciderunt: quamvis clamet ad Dominum, nullus est qui invocet nomen eius: Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Rom. X]. Moyses et Aaron in sacerdotibus eius, et Samuel inter eos qui invocant nomen eius: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat illos [Psal. XCVIII], qui haereticorum reges et principes non exaudit, quia non est inter eos qui clamet ad Dominum.
20 (Vers. 8-10.) Ephraim in populis ipse commiscebatur, Ephraim factus est subcinericius [Hebraeus textus tantum habet , nec addit panis. Vetus quoque auctor commentarii in Osee, qui Rufinus olim audit, Hieronymianam editionem sequi professus, legit tantummodo subcineritius qui, etc., panis nomine praetermisso.] panis, qui non reversatur: comederunt alieni robur eius, et ipse nescivit: sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit; et humiliabitur superbia Israel in facie eius: nec reversi sunt ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. LXX: Ephraim populis suis commiscebatur: Ephraim factus est subcinericius, qui non reversatur: comederunt alieni fortitudinem eius, ipse vero nescivit, et cani effloruerunt ei, et ipse ignovit: et humiliabitur contumelia Israel in facie eius, et non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Factum est regnum decem tribuum, sicut omnium nationum, quia recesserunt a Domino: et sicut subcineritius panis, qui non reversatur, hoc est, non agit poenitentiam, comederunt Assyrii atque Chaldaei fortitudinem eius, et quidquid virium habere poterat, devoraverunt. Tantaeque vecordiae fuit, ut devoratum esse se nesciret: aut certe ignoraret causam propter quam fuisset devorantibus traditus: denique usque ad senectutem, id est, usque ad ultimam captivitatem, in coepto errore permansit.
21 Unde humiliabitur superbia Israel non multo post tempore, sed nunc et in praesenti: hoc est enim quod dicit, in facie eius: humiliabitur autem, quia se erexerat et non in Deo, sed in multitudine confidebat exercitus. Et quia superbis Deus resistit, humilibus autem dat gratiam [Iacob. IV]; pro superbia, id est, GAON, more suo Septuaginta ὕβριν, id est, iniuriam, transtulerunt.
22 Et quia supra dixerat: Ephraim factus est subcinericius panis qui non reversatur, et videbatur ambiguum, nec satis sonare quid diceret, nunc ponit manifestius: Non sunt reversi ad Dominum Deum suum, et non quaesierunt eum in omnibus his. Quod si fuissent reversi ad Dominum Deum suum, audissent utique per Ieremiam loquentem Deum, Revertimini ad me, et ego revertar ad vos. Et cum tanta fecerint, non quaesierunt eum, quem suo vitio perdiderunt. Cum autem debeat [Pro debeat, mss. Palatini videatur legunt, aut videat. Porro pro transeamus, et quod subsequitur, trahere, Martian. cum Erasmo retinuit transferamus, et subtrahere, quae Victorius verba ex quatuor Florentin. codicibus, tribusque Brixianis iam emendaverat.] Ephraim, ut ad sensum alium transeamus, docere populos, et ad similitudinem sui trahere, ipse populis commiscetur, et similis eorum efficitur, iuxta quod supra dictum est: Erit sicut populus, sic sacerdos. Sive Ephraim populis et gentibus commiscetur, ut omnes haeretici nihil differant ab errore gentilium.
23 Et qui quondam fuit princeps in Ecclesia, factus est subcinericius panis, ex omni parte immundo cinere et ignium ardore circumdatus, ut non reverteretur ad Dominum, sed in coepto permaneret errore. Comederunt daemones robur eius: isti sunt enim alieni et hostes omnium Christianorum, et ipse nescivit, adversarios amicos putans, et devoratores suos arbitrans esse convivas; sed et cani effusi sunt in eo, immo effloruerunt, id est, multo erravit tempore; et nihilominus ignoravit senectutem et vetustatem suam, de qua scriptum est: Quod veteratur et senescit, prope exterminium est [Hebr. VIII, 13]. Et si ad iustum virum, et ad ecclesiasticum dicitur: Cani hominis sapientia eius [Sap. IV, 8]: quare non dicatur ad iniquum, et ad haereticum: Cani hominis stultitia eius? De hac senectute Daniel dicebat ad presbyterum: Inveterate dierum malorum [Dan. III, 52]. Unde et in libro Pastoris (si cui tamen placet illius recipere lectionem) Hermae primum videtur Ecclesia cano capite, deinde adolescentula, [Cotelerius maluit, ut sponsa. Innuit vero S. Doctor eius libri Hermae visionem 1, cap. 2, et vis. 4, cap. item 2.] et sponsa crinibus adornata.
24 Cumque humilietur superbia haereticorum, sive contumelia, quam quotidie faciunt ecclesiasticis viris, non revertuntur ad Dominum; sed in omnibus his nequaquam requirunt eum; quia calefacti sunt quasi clibanus, et non quaesierunt eum: devoraverunt iudices eorum, et reges pariter conciderunt, nec est qui clamet ad Dominum.
25 Quae universa perpessi sunt, ut Dominum quaererent, quem quaerere noluerunt.
26 (Vers. 11, 12.) Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Aegyptum invocabant, ad Assyrios abierunt: et cum profecti fuerint, extendam [Vulg. expandam] super eos rete meum, quasi volucrem [Al. volucres] coeli detraham eos, caedam illos secundum [Palatini mss., secundum ad inventionem coetus, etc.] auditionem coetus eorum. LXX: Et erat Ephraim quasi columba insipiens non habens cor. Aegyptum invocavit [Al. invocabit], et in Assyrios abierunt sicut ibunt.
27 Mittam super eos rete meum, ut volatilia [Al. volatile] coeli detraham illos, corripiam eos in auditu [Al. adventu] tribulationis eorum. Praecepit Dominus in Evangelio [Matth. X], ut simus simplices quasi columbae, et astuti quasi serpentes, ut imitantes simplicitatem columbarum, et serpentis astutiam, nec aliis nocere possimus, nec ab aliis patiamur insidias, sed simplicitate et prudentia exhibeamus hominem temperatum: quia prudentia absque bonitate, malitia est: et simplicitas absque ratione, stultitia nominatur.
28 Factus est ergo Ephraim quasi columba seducta, quod Hebraice PHOTHA: ab Aquila et Symmacho, θελγομένη, vel ἀπατωμένη dicitur, id est, lactata, sive decepta: et a Septuaginta insipiens, sive insensata: ἄνους enim utrumque exprimere potest.
29 Et pulchre columba seducta, sive insipiens appellatur, quia est columba et sapiens, quae dicit in Psalmis: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo et requiescam [Ps. LIV, 7]? Cuius pennae deargentatae sunt, et posteriora dorsi eius in virore auri. Ephraim autem columba insipiens, et non habens cor, intantum brutae mentis ostenditur, ut Aegyptum invocans, ad Assyrios perrexerit.
30 Qui enim deprecatus Aegyptiorum auxilium est, ab Assyriis captivus abducitur. Baculus arundineus Aegyptus, cui qui innixus fuerit, statim conteret eum, et fractus atque contritus manum transforat incumbentis. Et ut ostenderet Deus, quod commutantes loca, oculos eius vitare non possumus, et semper Dei regimur potestate: Cum, inquit, profecti fuerint in Assyrios, etiam ibi extendam rete meum, et si exaltati fuerint ut volucres, inde detraham illos.
31 Deiraham illos autem non in perditionem, sed ut caedam quasi filios: et caedam non in poenarum magnitudine, sed in timore, ut audientes ventura [Al. vetera] supplicia, solis terroribus emendentur. Quaeritur cur Ephraim non aliis avibus, sed columbae comparatus sit. Aves caeterae pullos suos etiam cum periculo vitae suae protegere festinant, et cum ad nidum suum accipitrem, colubrum, corvum, sive cornicem accedere viderint, huc illucque volitant, et immittunt se morsu, et unguibus lacerant, et dotorem parentis querula voce testantur; sola columba ablatos pullos non dolet, non requirit: et ideo huic recte comparatur Ephraim, quod vastatum per partes populum non sentiat, sed negligens sit salutis suae.
32 Quodque dicit, caedam eos secundum auditionem coelus eorum, hoc significare potest: sicut iuncto consilio omnes idola fabricati sunt: ita me irato, omnes pariter vastabuntur. Magistros contrariorum dogmatum, qui Christum reliquere sapientiam, et de Ecclesia sunt egressi, recte insipientem et excordem columbam possumus dicere, qui terrena desiderantes, Assyriis traditi sunt.
33 Et cum profecti fuerint de Ecclesia, expandit Dominus super eos rete suum, testimoniis Scripturarum, et artifici sapientiae sermone contextum, ut elevantes se contra sapientiam Dei, et instar avis ad excelsa volitantes, ad humilia detrahat, et corripiat eos comminatione, et auditione poenarum, ut correcti non pereant in aeternum.
34 (Vers 13.) Vae eis, quoniam recesserunt a me: vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Ego [Vulg. Et ego] redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis. LXX: Vae eis, quoniam recesserunt a me: manifesti sunt, quoniam impie egerunt in me: ego vero redemi eos: ipsi vero locuti sunt contra me mendacium, et non clamaverunt ad me corda eorum, sed ululabant in cubilibus suis. Me extendente rete meum, ut eos comprehenderem, et quasi volucrem coeli de superbia deponerem, et caederem in auditu angustiae, illi recesserunt et resilierunt a me, hoc enim significat ἀπεπήδησαν, quod Septuaginta transtulerunt: et propterea vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Pro eo quod nos diximus, vastabuntur, et in Hebraeo scriptum est SOD LAEM, id est, vastatio eis: Symmachus, interitum: Theodotio, miseriam interpretati sunt.
35 Porro in editione Vulgata dupliciter legimus; quidam enim codices habent, δῆλοί εἰσιν, hoc est, manifesti sunt: alii δειλαῖοί εἰσιν, hoc est, meticulosi, sive miseri sunt. Vastabuntur igitur et miseri erunt, et semper timentes ac formidantes, quia praevaricati sunt in Deum, adorantes vitulos aureos, et relinquentes eum qui redemit eos de Aegyptia servitute, et eduxit in excelso brachio. Ipsi vero locuti sunt contra Dominum mendacia, dicentes de idolis: Hi sunt dii tui, Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti [Exod. XXXII], et non clamaverunt ad Dominum in corde suo, sed in idololatriae fornicationibus volutabantur.
36 Sive quia daemonum cultum sequitur libido et luxuria, qui colebant daemones, consequenter instar porcorum in coeno libidinum versabantur. Et pulchre cantica idolis servientium, non carmina in Deum, sed ululatum appellat. Super haereticis facilis interpretatio est, quod vae habeant sempiternum, quia recessesunt a Deo, et miseri sunt, quia reliquerunt Creatorem suum qui redemit eos sanguine suo: et ipsi loquuntur contra eum mendacia, impia falsitatis dogmata componentes, et non clamant in cordibus suis, sed ululant semper in conciliabulis, quae pulchre cubilia appellat, et ferarum lustra.
37 Istiusmodi non possunt dicere: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo [Psal. VI, 7]: sed volutantur in sordibus libidinum, vacant stupris, et quidquid loquuntur et putaverint se in laudem Dei dicere, ululatus luporum et [In Palatin. mss., vaccarum, quod non passim obvia b et v litterarum in pronuntiando similitudine, sed consulto factum ad superioris contextus normam videatur.] baccharum insanientium sonitus est. Raro haereticus diligit castitatem, et quicumque amare pudicitiam se simulant, ut Manichaeus, et Marcion, et [Nihil simile ad Arii mores et haeresim referas. Optime vero ad Aerium, qui Encratitarum sectae, cuius et Tatianus, aut alumnus, aut ἐξάρχων fuit. Omnino igitur rescribi hic velim Acrius: quod praeterea ex Philastrii probaverim testimonio, ubi, «Aerii, inquit, ab Aerio quodam sic appellati sunt, qui abstinentiis vacant, et in provincia Pamphylia quam plurimi commorantur, qui et Encratitae dicuntur, id est, abstinentes. Hi non possident aliquid, escas abominantur, quas Deus cum benedictione humano generi tribuit.»] Arius, et Tatianus, et instauratores veteris haereseos, venenato ore mella promittunt.
38 Caeterum iuxta Apostolum, quae secrete agunt, turpe est dicere [Ephes. V].
39 (Vers. 14 seq.) Super triticum et vinum ruminabant: recesserunt a me, et ego erudivi [Victorius voculam eos addit, ex Vulgata editione, et Hebraico. Hieronymiana autem editio illa, quam auctor commentarii in Oseam sub nomine Rufini laudat, minime agnoscit.] et confortavi brachia eorum: et in me cogitaverunt malitiam: reversi sunt, ut essent absque iugo: facti sunt quasi arcus dolosus: cadent in gladio principes eorum, a furore linguae suae: ista subsannatio eorum in terra Aegypti. LXX: Super tritico et vino [Mss. Palatini, concidebantur: et paulo post, ista est subsannatio, pro sic est, etc.] dissecabantur; eruditi sunt in me, et ego confortavi brachia eorum, et contra me cogitaverunt mala: conversi sunt in nihilum, facti sunt quasi arcus intentus, cadent in gladio principes eorum propter imperitiam linguae eorum; sic est subsannatio eorum in terra Aegypti. Propter abundantiam, inquit, rerum omnium corruerunt. Quod etiam Ezechiel in Sodomis et Gomorrhis factum esse commemorat [Ezech. XIX], ut nihil aliud nisi cibos et luxuriam ruminarent: pro quo Septuaginta transtulerunt, super frumento et vino dissecabantur, in exemplum prophetarum Baal, qui praesente Elia, concisione membrorum pluvias precabantur [III Reg. XVIII]. Simulque ut ostenderet eos iumentorum similes, non dixit, comedebant, sed ruminabant: et ideo recesserunt a Domino qui dicit: ego eos erudivi, ego fortitudinem praebui, et contra me suas erexere cervices; non quod aliquid possint facere et nocere Creatori suo: sed quod solum facere potuerunt, cogitaverunt mala contra me.
40 Et quomodo a principio fuerunt, priusquam vocarem eos per Abraham, et postea per Moysen et Aaron, et erant absque iugo legisque notitia, et cunctis nationibus miscebantur: ita etiam nunc reversi sunt in pristinum statum: ut absque iugo et frenis deferrentur per praecipitia, et mutarentur in arcum dolosum, ut [Sic ad fidem quatuor Florentiae codicum correxit Victorius, quem Deus, ut subintelligas arcum. Martian. post Erasmum retinuit, quos.] quem Deus contra adversarios intenderat, ipsi contra suum Dominum verterent, et mitterent adversus eum blasphemiarum sagittas.
41 Unde principes eorum, qui infelicem populum deceperunt, cadent gladio propter furorem linguae suae, quod vitulos aureos deos appellare sunt ausi, ut hoc facerent in terra repromissionis, quod in Aegypto didicerant: colentes Apim Aegyptium, et omnia eorum portenta venerantes: ita enim et in solitudine, quando egressi sunt de Aegypto, Dominum subsannaverunt, dicentes: Isti sunt dii tui, Israel [Exod. XVI, 3]. Et: Utinam essemus in terra Aegypti, ubi sedebamus super ollas carnium [Exod. XXXII, 4], et caetera. Super tritico et vino, [In uno Palatino, falsi mysterii, in altero, ipsa vox, falsi expungitur.] et falsis mysteriis corporis et sanguinis Christi, qui dicit in Evangelio: Nisi ceciderit granum tritici in terram, et mortuum fuerit, ipsum solum manet [Ioan. XII, 24]: Et in alio loco: Ego sum vitis vera [Ioan. XV, 1]: Et: Nisi biberitis sanguinem meum [Ioan. VI, 54]. Super hoc ergo tritico et vino haeretici conciduntur, et diversa sibi construunt tabernacula: sive praeciduntur ab Ecclesiae corpore, et legem Dei meditari, et ruminare se simulant.
42 Sed hoc facientes recedunt a Domino qui docuit eos in Ecclesia, et dedit eis fortitudinem, qua contra adversarios dimicarent. Illi vero cogitaverunt malitiam contra Dominum, impiissimas haereses exstruentes, et reversi sunt in statum gentilium, ut essent absque Dei notitia et iugo: sive reversi sunt in nihilum, non quod desierint esse, sed quod ad comparationem eius, qui loquitur ad Moysen: Vade, dic populo Israel: Qui est misit me [Exod. III, 14], omnes qui contra Dominum sapiunt, non esse dicantur [Al. dicuntur]. Iuxta illud quod in Esther legimus in Septuaginta [Hoc quoque notatum Victorio est, ideo dici, secundum LXX dumtaxat, quia in Hebraico non invenitur capitulum quartum decimum, ubi id proditur, sicut nec tria alia superiora. A dimidio enim decimi capitis, ea quae postea leguntur in Esther, ex Vulgata LXX editione accepta sunt: desunt enim penes Hebraeos.] dumtaxat: Ne tradas sceptrum tuum his qui non sunt (Esther XIV, 11, sec. LXX), haud dubium quin idola significet.
43 Si enim Deus est veritas, quidquid contrarium veritati est, mendacium est, et nihil nominatur. Hoc haereticis convenit, qui instructi de Scripturis sanctis, adversum Dominum Legis et Prophetarum et Evangelii verba vertunt: et sunt quasi arcus dolosus sive perversus. Dolosus arcus atque perversus est, qui percutit dirigentem, et vulnerat dominum suum.
44 Sive facti sunt quasi arcus intentus, parati semper ad pugnam et contentiones, in subversionem audientium. Unde principes eorum, id est haeresiarchae, Domini mucrone feriuntur, propter insaniam linguae suae, qua Dominum blasphemaverunt: hoc idem facientes in falsi nominis Ecclesia, quod faciebant eo tempore quo in Aegypto saeculi morabantur, hoc est, quando gentiles erant. Omnes enim haereticorum et gentilium quaestiones eaedem sunt, quia non Scripturarum auctoritatem, sed humanae rationis sensum sequuntur.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , VI <<<     >>> VIII
monumenta.ch > Hieronymus > 7