monumenta.ch > Hieronymus > 6
Hieronymus, in Osee, , V <<<     >>> VII

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Caput VI

1 (Vers. 1, 2.) In tribulatione sua mane consurgent ad me: venite et revertamur ad Dominum, quia ipse cepit, et sanabit nos: percutiet et curabit nos; vivificabit nos post duos dies, et in die tertio suscitabit et vivemus in conspectu eius: sciemus sequemurque, ut cognoscamus Dominum. LXX: In tribulatione sua mane vigilabunt ad me, dicentes: eamus et revertamur ad Dominum Deum nostrum: quia ipse verberabit, et sanabit nos: percutiet, et curabit nos: sanos nos faciet post dies duos: in tertio resurgemus et vivemus coram eo, et sciemus, et persequemur, ut cognoscamus Dominum. Ideo Deus tradidit Ephraim et Iudam captivitati, et nullus est qui de manu eius possit eripere, et revertetur ad locum suum donec deficiant, et quaerant faciem eius, ut quem propitium praesentemque non senserant, iratum et absentem requirant, et in tribulatione sua, orto eis lumine poenitentiae, mane consurgant ad cum, iuxta illud quod in Isaia legimus: In tribulatione, Domini recordatus sum [Isa. XXVI, sec. LXX]. Et in primo graduum psalmo: Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me [Ps. CXIX, I]. Cumque ad Dominum mane surrexerint, quid loquentur? Venite et revertamur ad Dominum. Non sunt propria salute contenti, sed se mutuo provocant, ut revertantur ad Dominum quem reliquerant, quem propter peccata deseruerant, a quo fuerant derelicti.
2 Quia ipse cepit, et sanabit nos: qui supra dixerat: Ego ego capiam [Voces, et vadam, reticent mss. nostri: tum sanabit, pro curabit, unus et alter praeferunt.] et vadam, percutiet, et curabit nos. Pro eo quod diximus, curabit, omnes similiter transtulerunt, μοτώσει proprie autem μότα appellantur linteola quae inseruntur [Al. inferuntur] vulneribus, ut putridas carnes comedant, et extrahant purulentias: artisque medicorum est grandia vulnera longo sanare tempore, [Martian. post Erasm. et pro dolore, renuentibus nostris mss. et Victorio.] et per dolorem reddere sanitatem. Percutit ergo Dominus, et curat nos: quia quem diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit [Heb. XII]; et non solum curat, sed vivificat post dies duos et die tertio resurgens ab inferis, omne hominum secum suscitat genus.
3 Cumque percussos curaverit, et curatos vivificaverit, et vivificatos suscitaverit, tunc vivemus in conspectu eius, qui, illo absente, mortui iacebamus. Vivemus [Al. viventes] autem in conspectu eius: sciemus eum, et omni studio sectabimur, ut cognoscamus Dominum, quo tertia die resurgente, resurreximus. His sermonibus explicatur illud quod saepe iam admonuimus, et Israelem et Iudam, id est, decem et duas tribus, tunc unum habituras esse pastorem, et regem David, cum crediderint in Dominum resurgentem: frustraque Iudaei mille annorum sibi somnia pollicentur cum salus universorum die tertio repromissa sit, qua Dominus ab inferis resurrexit.
4 Hebraei diem secundum in adventu Christi sui interpretantur, et diem tertium in iudicio, quando salvandi sunt. Quod ut concedamus, respondeant nobis, quae sit dies prima, hoc est, primus Salvatoris adventus. Et cum respondere non potuerint, inferamus primum diem esse iuxta quod ipsi volunt, in humilitate Salvatoris adventum, secundum in gloria, tertium in habitu iudicantis.
5 Qui autem secundum tertiumque suscipiunt, primum se perdidisse testantur: quia secundus et tertius sine primo non potest appellari.
6 (Vers. 3.) Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae. LXX: Quasi mane paratum inveniemus eum, et veniet nobis quasi pluvia temporanea et serotina terrae. Venite, inquit, et revertamur ad Dominum, quia ipse qui cepit, et sanabit nos, percutiet et curabit nos, et vivificabit nos, post dies duos, et die tertio suscitabit nos, ipse et non alius, quasi mane et aurora paratus est nobis.
7 De quo et vicesimi primi psalmi titulus est: Pro assumptione matutina: licet in Hebraeo scriptum sit: Pro cervo matutino: eo quod interfecta morte, et tortuoso antiquoque serpente cupiat ad montana conscendere, et ipse, tenebris dissipatis, oritur nobis sol iustitiae, ut nostram illuminet caecitatem.
8 Et pulchre, praeparatus est, inquit, egressus eius. De quo iuxta tropologiam in octavo decimo psalmo legimus: Et ipse tamquam sponsus egreditur de thalamo suo [Ps. XVIII, 5]. Qui non solum mane vocatur, et aurora, et diluculum: sed veniet nobis quasi imber temporaneus et serotinus terrae. Nos Christum [Al. Christi] recipimus temporaneum, quando fidei in nobis iacta sunt fundamenta et suscipiemus eum imbrem serotinum, quando maturis segetibus, fruges capiemus aeternas, et in dominica horrea recondemur.
9 Ergo Iudaei, qui temporeneas pluvias non receperunt, et absque pluviis iecere semen, segetum fructus in ultimo tempore non recipient. Haec est pluvia de qua Dominus pollicetur dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam, et serotinam [Deut. XI, 14]. Iuxta allegoriam, datur pluvia temporanea, quando ex parte cognoscimus: datur pluvia serotina, quando venit quod perfectum est.
10 Semperque Dominus mane surgentibus paratus est, qui possunt dicere, Consurgam diluculo [Ps. LVI, I]. Et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea [Ps. LXII].
11 (Vers. 4, 5.) Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Iuda? misericordia vestra, quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propter hoc dolavi in prophetis, et occidi eos in verbis oris mei, et iudicia tua quasi lux egredientur. LXX: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Iuda? misericordia autem vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens: propterea succidi prophetas vestros, occidi eos in verbis [Al. verbo] oris mei, et iudicium [Non est in Palatin. mss. tuum: Graeci autem plerique codd. μου habent, id est, meum.] tuum quasi lux egredietur. Quando dicit: Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Iuda? parentis in perditos filios monstrat affectum, iuxta illud quod in Isaia legimus: Quid est quod ultra debui facere vineae meae et non feci ei (Isa, V, 4)? Et in Michaea: Popule meus, quid feci tibi, aut quid molestus fui tibi? Responde mihi; quia eduxi te de terra Aegypti, de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam [Mich. VI, 2, 4]. Quid igitur faciam tibi, Ephraim, quid faciam tibi, Iuda? misericordia vestra, qua vobis semper misertus sum quasi nubes matutina pertransiit, et quasi ros mane consurgens, qui, orto sole, siccatur.
12 Iam enim captivitas prope est, iam vos cerno duci in Assyrios et in Babylonios catenatos: dolavi vos in prophetis, et verbis terribilibus comminatus sum, scalpellum, ignes et cauteria protuli, ut qui clementem contemnebatis, timeatis offensum, et occidi negligentes in verbis oris mei, ut ante peccatores verborum terrore punirem, quam captivitas immineret. Et haec universa feci, ut iudicii, quo te iudicaturus sum, veritas appareret, nullusque dubitaret vos iuste quae patimini fuisse perpessos.
13 Pro eo quod est, dolavi in prophetis, Septuaginta transtulerunt, succidi prophetas vestros, ipsos pseudoprophetas occisos a Domino intelligentes: ut qui causa erroris fuerant, prospera promittentes, interfecti verterentur in occasionem salutis. Et est sensus: Ne diceretis, prophetis credidimus, etiam ipsos interfeci: ut omnis vobis peccandi tolleretur occasio. Legimus in Regum volumine [Iidem mss., trecentos prophetas, dumtaxat.] quadringentos quinquaginta Prophetas Baalim interfectos sub Elia [III Reg. XVIII], et aliam innumerabilem multitudinem sub Iehu [IV Reg. X], qui subvertit domum Achab. Haec eadem et ad haereticos, et ad verum [Al. virum] Iudam, qui similia perpessurus est, dicta sentimus, quod provocet eos Dominus ad misericordiam, et reverti cupiat ad salutem.
14 Sed illi delicias huius saeculi et refrigeria quasi nubem et rorem, qui cito transeat consectentur, quibus in Evangelio dicitur: Stulte, hac nocte repetunt animam tuam a te: quae autem parasti cuius erunt [Luc. XII, 20]? Et dives ille purpuratus, qui ante ianuas suas iacentem Lazarum contemnebat [Luc. XVI], omne quod fruitus est, instar nubis ac roris transisse cognovit.
15 Semper autem prophetas haereticorum interficit Deus: dum aeterna eis supplicia comminatur, et aufert de vera vita, et morti scelerum derelinquit. Nos autem nubem diligamus illam, quae perpetua est, et quae a mundi huius ardore nos protegit, cui sedens Dominus venit in Aegyptum, et omnia Aegyptiorum simulacra confregit.
16 Amemus illum rorem, de quo Moyses loquitur: Descendant sicut ros verba mea [Deut. XXXII, 2]. Et de que Isaias dicit: Resurgent mortui, et resuscitabuntur qui in sepulcris sunt: ros enim qui a te est, sanitas eorum est [Isai. XXVI, 19, sec. LXX]. Sunt qui prophetas interfectos vere [Al. viros] sanctos aestiment, eo quod causa populi peccatoris etiam prophetae occisi sint, et hostibus traditi.
17 (Vers. 6, 7.) Quia misericordiam volui, et non sacrificium: et scientiam Dei plus quam holocausta; ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum: ibi praevaricati sunt in me. LXX: Quia misericordiam volo, et non sacrificium, scientiam Dei magis quam holocausta: ipsi vero sunt sicut homo praeteriens testamentum. [Amovimus hinc verba, Ibi enim contempsit me, quae frustra, et contra mss. fidem bis ponebantur, cum statim post suo loco Hieronymus semel subdiderit.] Quod sequitur in Septuaginta: Ibi contempsit me Galaad civitas, quae operatur vana, et reliqua, sequenti capitulo coaptanda sunt [Al. aptandum est]: nos quod proposuimus, disseramus: Dolavi eos in prophetis, occidi in verbis oris mei, gravia comminatus sum, ut misererer poenitentium, ut lapsis atque surgentibus porrigerem manum.
18 Neque enim sacrificiis delector et victimis, et holocaustorum multitudine. Victimae meae et holocausta, salus credentium, et conversio peccatorum est. Ipsi autem imitati sunt Adam, ut quod ille in paradiso fecerat, pactum meum legemque praeteriens, isti in terra facerent. Et ibi, hoc est, in paradiso, omnes praevaricati sunt in me, in similitudinem praevaricationis Adam.
19 Non enim mirum si quod in parente praecessit, etiam in filiis condemnetur. Quotidie Deus et eos qui extra Ecclesiam sunt, et qui peccant in Ecclesia commorantes, provocat ad poenitentiam, et dicit eis: Misericordiam volo, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta. Illi vero offerunt panem sacrilegum, et dant eleemosynas, et sectari videntur humilitatem: quae ego, si vere fiant, holocausta interpretor. Cum autem scientiam Dei reliquerint, frustra, truncato capite fidei, caetera membra habere se iactant, praevaricati sunt enim pactum Dei in Ecclesia, sicut Adam praevaricatus est in paradiso; et imitatores se antiqui parentis ostendunt, ut quomodo ille de paradiso, sic et isti eiiciantur de Ecclesia.
20 (Vers. 8.) Galaad civitas operantium idolum, supplantata sanguine, et quasi fauces virorum latronum (sive viri latronis) [Contextum hunc ex mss. refiximus ad Hieronymi proponentis mentem. Antea verba, Utrumque enim legi potest, postponebantur ipsi τῶν LXX interpretationi, cui et deerant verba. Ibi contempsit me Galaad, quae huic copulanda capitulo superius S. ipse Pater docuerat.] utrumque enim legi potest. LXX: Ibi contempsit me Galaad, civitas quae operatur vana, et conturbat aquam, et fortitudo tua viri piratae. Legimus in Ramoth Galaad unctum esse in regem Iehu [IV Reg. IX], qui sanguinem sanguini miscuit, et Achab subvertit domum, et ante solis ortum acervos capitum filiorum eius iussit statui; in hac urbe trans Iordanem in possessione tribus Gad, idolum consecratum est: quae habitabatur a sacerdotibus, nam et ipsa fugitivorum civitas fuit.
21 Quanto igitur celebrior et maioris auctoritatis, quia in partem sacerdotum fuerat delegata, tanto trans Iordanem habitanti Israel principium idololatriae, et malorum omnium fuit, ut qui primi peccaverant, primi ab Assyriis caperentur. Et quoniam ipsa provincia plena est latrociniorum, comparat eos latronibus, ut quomodo illi viatoribus, sic sacerdotes simplicitati populi insidiati sunt.
22 Porro secundum tropologiam, Galaad interpretatur transmigratio testimonii; et contemnit Deum, dum testimonia Scripturarum ad perversa depravat dogmata, et omnia opera illius vana sunt, conturbatque Ecclesiae aquas, et de purissimis fontibus coenosos et sordidos rivos facit, qui maculent potius quam mundent baptizatos.
23 Omnisque fortitudo huius urbis, quasi viri piratae est, dum imitatur diabolum, qui in huius saeculi mari, in quo naves pertranseunt, insidiatur his qui ad portum pervenire contendunt. Denique Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: Et fauces tuae quasi viri insidiatoris. De istiusmodi piratis in Iob legimus: [Notatum Victorio, testimonium istud inveniri apud LXX in Iob. cap. XXV, in haec verba, μὴ γάρ τις ὐπολάβοι ὅτι ἐστὶ παρέλκυσις πειραταῖς. Quo in loco editionostra legit: Numquid est numerus militum eius? παρέλκυσις autem dilationem significat, ab ἕλκειν trahere; Suidae quoque ὑπερθεσις exponitur.] Non est dilatio piratis (Iob XXV, 3, sec. LXX). Quamvis enim in praesenti saeculo se iactare videantur, e conturbare aquas, et operari vana, et exercere piraticam, tamen non est mora poenarum, quae eos velociter comprehendent.
24 (Vers. 9.) Particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sichem: quia scelus operati sunt. LXX: Absconderunt sacerdotes [Nostri mss. in via, tantum absque addito Domini, quod nomen in Alexandrino dumtaxat, atque Aldino exemplaribus legitur, Hebraeo archetypo dissentiente. Ad Symmachi quoque interpretationem, quae subsequitur, reticent nomen Sichem.] viam Domini, interfecerunt Sicima: quia iniquitatem operati sunt. Symmachus hunc locum ita interpretatus est: Societas sacerdotum in via interficiebant Sichem: Theodotion hoc modo, Absconderunt sacerdotes viam, interficiebant in dorso: Aquila, Participatio sacerdotum in via occidebant humeros: quorum cum intelligentiam iuxta historiam quaereremus ab Hebraeo, ita nobis expositum est: Sacerdotes Bethel, immo fanatici Bethaven, temporibus Paschae et Pentecostes, et Scenopegiae, quando per Sichem, quae hodie Neapolis appellatur, eundum erat Ierosolymam, ubi solum licebat victimas immolare, ponebant in itinere latrones, qui insidiarentur pergentibus, ut magis vitulos aureos in Dan et in Bethaven, quam in Ierosolymis et in templo adorarent Deum.
25 Quod autem dicit: Participatio et societas sacerdotum, coniurationem eorum significat, et in malam partem consensum. Sin autem legerimus, ut nos interpretati sumus: particeps sacerdotum, ad Galaad, inquit, referendum est, quae operatur idolum: est et supplantata sanguine, quod sacerdotum impietatem secuta sit, et latrociniis vacet ac sanguini.
26 Hoc illi dixerint: Nos autem dicamus intercludere haereticos viam, ne de Sichem, id est, de bonis operibus pergamus in Ierusalem, id est, in Ecclesiam. Isti sunt quasi fauces virorum latronum, et interficiunt eos, qui per huius saeculi viam ad veritatem pergere cupiunt. Sichem interpretatur [Iidem mss. ΩΜΗΑ;CΙC hoc litterarum ductu preferunt. Porro Ωμίας qui repandis est humeris, appellatur.] ὦμοι, id est, humeri: in humeris opus intelligimus, et omnes falsi sacerdotes abscondunt viam, et occidunt homines malis operibus, ne perveniant Ierusalem.
27 Quod autem humerus opus significet illud ostendit: Da cor tuum in humerum tuum [Genes. IV, 9, 15], hoc est, quae intelligis, verte in opera. Et de Issachar legimus, quod supposuerit humerum suum ad laborandum, et vir agricola sit.
28 (Vers. 10, 11.) In domo Israel vidi horrendum, ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel; sed et, Iuda, pone messem tibi, cum convertero captivitatem populi mei. LXX: In domo Israel vidi horribilia, ibi fornicationem Ephraim, contaminatus est Israel et Iuda: incipe vindemiam tuam cum convertero captivitatem populi mei. De hoc scelere et horrore terribili est [Al. et] Ieremias locutus [Al. loquitur]: Obstupuit coelum super hoc, et exhorruit terra vehementer [Ierem. II]. Quid enim horribilius, quam decem tribus ad idolorum cultum repente transgressas? Unde ad metropolim earum dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria, in qua primus fornicatus est Ephraim, id est, Ieroboam de tribu Ephraim, et illo fornicante, contaminatus Israel est, populus videlicet Samariae, qui magna est parte commune Israelis nomen obtinuit.
29 Unde et ad Iudam sermo convertitur: Tu quoque Iuda, pone messem tibi, et est sensus: Non te putes esse securum, quod Israel captivus abducitur: tu quoque praepara tibi segetes, ut metantur; non multo enim post tempore duceris captivus in Babylonem, et messionis tuae tempus adveniet. Cumque te Chaldaei messuerint, convertam rursum captivitatem populi mei, et sub Cyro rege Persarum, et Artaxerxe reducam populum meum.
30 Et nota quam significanter Iudae captivitas, et regressio pariter prophetetur; de Israel autem, hoc est, de decem tribubus, et nunc tacitum est, et si quando prosperum quid dicitur, in Christi differtur adventum. In domo autem haereticorum quotidie videmus horrenda: fornicantibus primum magistris, et populo qui ab eis inducitur sordidato.
31 Iudae quoque, hoc est, Ecclesiae praecipitur, ut et ipse propter peccata paret sibi messem, sive vindemiam, cum iudicii tempus advenerit. Sed huic ignoscitur, et veniam Dominus pollicetur, quia quem diligit corripit, et castigat omnem filium quem recipit [Heb. XII], ut probatum et purgatum condat in thesauros suos.
32 Quidam hoc quod dicitur, Iuda, incipe vindemiam tuam, sive, pone messem tibi, ad bonam partem referunt, ut punito Israel, iste operum suorum fructus recipiat iuxta illud quod scriptum est: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent [Psal. CXXV, 6]. Nobis superior sensus magis placet.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Hieronymus > 6