Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Caput V
1 | (Vers. 8, 9.) Clangite buccina in Gabaa, tuba in Rama: ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin: Ephraim in desolatione erit in die correptionis, in tribubus Israel ostendi fidem. LXX: Clangite tuba super colles, sonate super excelsa, praedicate in domo ὢν: mente excidit Beniamin, Ephraim in desolatione factus est in diebus correptionis, in tribubus Israel ostendi fidelia. Ephraim et Israel et Iuda menses singuli, sive rubigo cum suis partibus devorabunt. |
2 | Quamobrem praecipio vobis qui auditis, ut non voce sublimi, sed clara buccina concrepetis: claro enim auditu opus est, ut omnes audiant qui in circuitu sunt. Clangite buccina in Gabaa, cuius etymologiam in colles Septuaginta transtulerunt: et tuba in Rama, quae interpretatur excelsa: istae autem duae sunt in tribu Beniamin, vicinae sibi mutuo civitates, id est, Gabaa, in qua natus est Saul; et Rama, quae est iuxta Gabaa, in septimo lapide a Ierosolymis sita; et quam rex Israel occupare conatus est, ut exitum et introitum clauderet tribui Iudae. |
3 | In Gabaa itaque et in Rama clara buccina et tuba personate; quorum buccina pastoralis est, et cornu recurvo efficitur: unde et proprie Hebraice SOPHAR, Graece κερατίngr;η appellatur. Tuba autem de aere efficitur, vel argento, qua [quae] in bellis et solemnitatibus concrepabant [Al. concrepat]. Super Bethaven, quae quondam vocabatur Bethel, et est in tribu Ephraim, in qua vitulus aureus erat, non clangore et sonitu, sed ululatu opus est: quia vicina captivitas est. Et pulchre dixit quod Bethaven post tergum sit Beniamin: ubi enim tribus finitur Beniamin, haud procul in tribu Ephraim, haec urbs condita est. |
4 | Idcirco autem dico atque praecipio: Clangite buccina in Gabaa, et tuba in Rama, et ululate in Bethaven; quia domus regia Ephraim, sive ipse Ephraim, hoc est imperium Israel, iam in desolatione erit; et instat vicina captivitas. In die correptionis atque supplicii decem tribuum Israel, ostendi mea fidelia verba, quae per prophetas comminatus sum: ut quod sermone praedixeram, opere comprobarem. |
5 | Quidam Bethaven iuxta Septuaginta qui dixerunt domus ὢν, civitatem solis, interpretati sunt: et solem iustitiae Christum dicentes, urbem illius Ecclesiam esse voluerunt. Quod mihi displicet: neque enim domus idoli, quam Aquila interpretatus est, domum inutilem, iuxta tropologiam ad Ecclesiam referri potest. |
6 | Sed hoc dicamus, quod Haeretici qui in Gabaa et Rama, excelsam sibi scientiam pollicentur, iubeantur ululare [Al. iubilare] in domo idoli; et non sint ante faciem Beniamin, qui interpretatur, filius dexterae: sed post tergum eius, ubi oculos non habet. Omnis enim Ephraim iactantia, quae interpretatur ubertas, brevi in desolatione erit, et cum iudicii, inquit, dies et tempus correptionis advenerit, verba mea non esse inania rebus ostendam. |
7 | Pro eo quod nos transtulimus post tergum tuum Beniamin, Septuaginta verterunt, mente motus est Beniamin: semper ἔκστασιν, id est, mentis excessum, Beniamin, viro ecclesiastico coaptantes. Unde et in sexagesimo septimo psalmo [Ps. LXVII, 28] dicitur: Ibi Beniamin adolescentulus in mentis excessu. Et in benedictionibus Iacob, sub persona Beniamin, de qua tribu Paulus apostolus fuit, scriptum legimus: Beniamin lupus rapax: mane comedet praedam et ad vesperam dabit escam [Gen. XLIX, 27]. Qui enim in principio persequebatur Ecclesiam, postea in toto orbe Evangelii credentibus alimenta largitus est. |
8 | Unde et Saul qui de tribu Beniamin fuit, in mentis excessu, tota die usque ad vesperum vaticinatus est inter prophetarum chorum [I Reg. X]. |
9 | (Vers. 10.) Facti sunt principes Iuda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam. LXX: Facti sunt principes Iuda quasi transferentes terminos: super eos effundam sicut aquam impetum meum. Ductis Ephraim et Israel in captivitatem, et redacta terra eorum in solitudinem, principes Iuda qui flere debuerant, et suum populum cohortari ut recederent ab idololatria, ne et ipsi similia sustinerent, coeperunt gaudere atque laetari, quod pateret sibi terra eorum ad possidendum latius: et facti sunt quasi assumentes terminos Israel, transeuntes fines suos; et in locis quondam eorum regnum suum et possessionem dilatare cupientes. |
10 | Quamobrem dicit Dominus: Et super ipsos principes Iuda venient Babylonii; et ita eos quasi aquae impetus occupabunt: non suis viribus, sed indignatione mea. Dicit quoque et ad principes Iuda, hoc est, Ecclesiae. quod non debeant exsultare; et haereticorum perditionem suam salutem aestimare: sed potius plangere, quod illi perierint. |
11 | Unde et apostolus Paulus docet ecclesiasticos viros, ne glorientur super fractione Iudaicorum ramorum, sed potius timeant ne et ipsi frangantur [Rom. XI]. Et in alio loco: Quis, ait, scandalizatur, et ego non uror [II Cor. II, 29]? Alioquin super tales principes qui in aliorum miseriis gloriantur, et idcirco se stare putant, si alii corruant, effundet Dominus quasi aquam iram suam. |
12 | Pro ira Septuaginta ὅρημα id est, impetum transtulerunt; et putant quidam pro benedictione accipiendum, iuxta illud quod alibi legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]. Sed rectius (ut omnes praeter Septuaginta transtulerunt) ira accipienda est: praesertim cum nomen [nomini] effusionis et irae conveniat, dicente propheta ad Dominum: Effunde super eos iram tuam, et furor irae tuae comprehendat eos [Ps. LXVIII, 25]. Transferunt principes Iuda terminos quos posuerunt patres eorum, quando immutant mendacio veritatem; et aliud praedicant quam ab apostolis acceperunt. |
13 | (Vers. 11.) Calumniam patiens est Ephraim, fractus iudicio, quoniam coepit abire post sordem. LXX: Oppressit Ephraim adversarium suum, conculcavit iudicium, quia coepit abire post vana. Si impius est Ephraim, et propter impietatem suam erit in desolationem, quomodo nunc dicitur: calumniam patiens Ephraim fractus iudicio? qui enim calumniam patitur, et frangitur, iudicium eius inique opprimitur, maxime cum causa iusta ponatur, quare sit traditus captivitati. |
14 | Sequitur enim: quoniam coepit abire post sordem, hoc est, post idola quae sordibus comparantur. Quod ergo dicit, hoc est: opprimitur Ephraim ab Assyriis, primum a Phul, deinde a Teglatphalasar [IV Reg. XV], postea a Salmanasar; non quod illi iusti fuerint, qui eum oppresserunt, et idcirco traditus eis sit; sed quod qui quondam fuerunt populus meus, me eos deserente traduntur ad poenas, et in hoc videtur esse calumnia, non Deo [Al. a Deo], qui iustam infert sententiam: sed his qui tormenta sustinent, dum peioribus se adversariis conceduntur. |
15 | Redditque causam Dominus, idcirco eos in hac parte calumniam sustinere, et tradi peioribus, et erga illos iudicium non servari: quia coepit Ephraim, id est, Ieroboam abire post idola, et Deum derelinquere: ipse enim aureos fabricatus est vitulos. Secundum Septuaginta interpretationem, oppressit Ephraim, id est, Ieroboam adversarium suum Roboam, id est, tribum Iuda et in eo oppressit: quia deserta Ierusalem et templo, Aegyptiarum sordium simulacra sectatus sit. [De haereticis manifestus est sensus: quod falsis sophismatibus suis et arte dialectica saepe opprimant ecclesiasticos: sed cum hoc fecerint, non munditiam verae fidei, sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis eius, videntur sibi calumniam pati, et in se fractam esse iudicii veritatem.] Taliter vastatur Israel; et omnes labores eius Assyrio vincente populantur: Deumque perdidit [Al. perdit] praesulem, et idcirco fractus iudicio est; quia secutus est idola. |
16 | (Vers. 12.) Et ego quasi tinea Ephraim, et quasi putredo domui Iuda. LXX: Et ego quasi conturbatio Ephraim, et quasi stimulus domui Iuda. AS lingua Hebraica tinea dicitur: RECOB putredo et caries; quorum alterum vestes, alterum ligna consumit: pro quibus LXX, ταραχὴν, id est, tumultum, vel conturbationem, et stimulum transtulerunt. Et notandum quod tinea referatur ad Ephraim, et putredo ad domum Iuda. |
17 | Quomodo igitur tinea vestimenta consumit, et putredo vel caries ligna: quod utrumque longo fit tempore: ita Deus et decem tribubus, et postea tribubus duabus longo tempore dans locum poenitentiae, et eos provocans ad salutem, thesaurizantes sibi iram in die irae, quasi tinea efficitur et putredo, non quod Deus tinea sit vel putredo, aut conturbatio vel stimulus, sed quod sustinentibus poenas haec universa videatur. |
18 | Primus igitur consumptus est Ephraim et Israel, deinde secuta est et domus Iuda: non ipse Iuda, sed domus eius; alioquin reservabatur de genere Iuda cui repositum fuit: Et ipse erat exspectatio gentium. Punitis autem haereticis, qui intelliguntur Ephraim, etiam Iudas, scilicet hi qui cum Ecclesia permanent, et haereticorum vel erroribus vel vitiis continentur, simili sententiae subiacebunt. |
19 | (Vers. 13.) Et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum, et abiit Ephraim ad Assur: et misit ad regem ultorem, et ipse non poterit sanare vos: nec solvere poterit a vobis vinculum. LXX: Et vidit Ephraim infirmitatem suam, et Iudas dolorem suum, et abiit Ephraim ad Assyrios, et misit ÷ legatos: ad regem Iarib, et ipse non potuit [Al. poterit] liberare vos, nec cessare faciet a vobis dolorem. Legatos non habetur in Hebraeo. |
20 | Et ubi Septuaginta posuerunt Iarib, nos iuxta Symmachum, ultorem vertimus: nam Aquila et Theodotion, iudicem interpretati sunt. Quod autem IARIB ultorem significet et iudicem, nomen Gedeonis ostendit [Iudic. VI], quem cum cultores Baal expeterent ad supplicium, eo quod lucum Baal arasque evertisset, respondit pater, ulciscatur se Baal, aut iudicet eum Baal, et appellatus est, inquit, Ierobaal, id est, ulciscatur se Baal. Intelligens itaque Ephraim infirmitatem suam, et Iudas vinculum suum, quo cum decem tribubus peccato fuerat colligatus, non a Deo qui solvere poterat, sed a rege Assyriorum quaesivit auxilium. |
21 | Legimus, quod sub rege Manahen, qui decem tribubus praefuit [IV Reg. XV]. Israel Assyriis dona transmiserit; et Iudas sub rege Achaz, praesidium flagitarit Teglathphalasar regis Assyriorum, qui eos adversante Deo liberare non potuerunt, nec captivitatis vinculum solvere. Possumus vinculum, pro quo in Hebraeo scriptum est MEZUR, et Aquila interpretatus est ἐπίδεσιν sive συνδεσμὸν, id est, colligationem sive coniurationem, et ad illud tempus referre, quando Rasin et Phasee filius Romeliae multa de tribu Iuda hominum millia vastaverunt [IV Reg. XVI], quod frustra Iudas adversus reges duos non Dei, sed Assyriorum auxilium flagitarit. |
22 | Quidam iuxta tropologiam Ephraim et Iudam, ad haereticos et ad viros ecclesiasticos referunt, eo quod et illi et Iudas peccatorum vinculis colligati, iuxta illud quod scriptum est: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. V, 22], miserint ad Assur et ad regem ultorem, id est, diabolum de quo legimus: Ut destruas inimicum et ultorem [Ps. VIII, 3]. Et quia non verum vel auxiliatorem vel iudicem deprecati sunt; idcirco permanere eos fecit in dolore languoris et vinculis delictorum. |
23 | Legi in cuiusdam commentariis regem Iarib, Christum interpretari. Et quia sequitur: Ipse non poterit sanare vos, hoc argumento usus est, quod haereticos vel ecclesiasticos peccatores Christus sanare non possit in tempore iudicii, ubi nulla est misericordia, iuxta illud quod scriptum est: In inferno autem quis confitebitur tibi [Ps. VI]? Et quod sanare vel liberare non possit, nequaquam sua imbecillitate, sed eorum merito, qui sero auxilium postularint. Quomodo et Dominus dicitur signa in patria sua facere non potuisse: et causa cur non potuerit, exponit: quia, inquit, non credebant in eum. Haec ille dixerit: nos in malam partem regem interpretemur ultorem. |
24 | Pro eo quod nos exposuimus Iarib, id est, ultorem: alii male legunt IARIM per MEM litteram, quod transfertur in sylvas: unde et CARIATH IARIM, interpretatur villa sylvarum. |
25 | (Vers. 14.) Quoniam ego quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda. LXX: Quia ego sum quasi panther Ephraim, et quasi leo in domo Iuda. Illis euntibus ad Assur, et mittentibus ad regem vindicem, vel ultorem, qui eos sanare non poterit; nec solvere vinculum colligatum, ostendam quod me adversante omne hominum auxilium vanum sit: ero enim quasi leaena Ephraim, et quasi catulus leonis domui Iuda. |
26 | Pro leaena, quod Hebraice dicitur SOHEL, Septuaginta interpretati sint pantherem, quae Graece similiter dicitur et Latine, et tam nomen bestiae quam omnis bestia accipi potest: ut quidquid saevum in bestiis est, hoc in Dei indignatione cognoscas. Nihil panthere velocius, nihil leone fortius: in panthere velox per Assyrios regni Samariae significatur interitus; et in leone fortissimum contra Ierusalem et Iudam aliquanto post tempore regnum ostenditur Chaldaeorum. |
27 | Et quia leaenam sive pantherem, et leonem se esse dixerat, metaphoram servat, et dicit: |
28 | (Vers. 15.) Ego ego capiam et vadam, et tollam et non est qui eruat: vadens revertar ad locum meum donec deficiatis, et quaeratis faciem meam. LXX: Et ego rapiam, et vadam et tollam, et non erit qui eruat: ibo et revertar in locum meum donec dispereant et quaerant faciem meam. Quaeritur si capiente, et tollente, et tenente Deo, nullus de manibus eius potest eripere, iuxta illud quod scriptum est: Nemo potest rapere de manu Patris mei [Ioann. X, 29] quomodo Iudas de manu Dei proditione sit raptus? Ad quod breviter respondebimus, nullum posse rapere de manu Dei: posse autem eum, qui tenetur, propria voluntate de manu Dei excidere. |
29 | Quodque sequitur: Vadens revertar ad locum meum, locum Dei, magnificentiam et maiestatem eius debemus accipere: ut nequaquam pro dispensatione descendat ad homines, irascatur, misereatur, obliviscatur, fiat quasi panther, vertatur in leonem, mutetur in bestias: sed res spernat humanas, et permittat eos quos antea protegebat hostibus subiacere, ut tabescant, et deficiant, et intereant, et postea quaerant faciem Domini, et dicant: Illumina faciem tuam et salvi erimus [Ps. LXXIX, 4]. Et: Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis [Ps. LXXXIV, 8]. Haereticis quoque et Ecclesiae negligenti, Deus in pantherem vertitur et leonem; et tollet ab his praedam quam Ecclesiae ante rapuerunt: ut capti salventur qui liberi perierant; et nequaquam habitabit in conciliabulis perversorum, sed revertetur ad locum suum, de quo dicit: Ego in Patre, et Pater in me [Ioan. XIV, 1] et eos spernet atque despiciet, donec deficiant in impietate, et quaerant eum per poenitentiam a quo fuerant derelicti. |
30 | Alii locum Dei coelum putant; quo offensus Deus ab his qui in terra habitant revertatur, et eos faciet disperire, qui clementissimum Dominum magnitudine peccatorum in ferarum sibi rabiem converterunt. |