monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Osee, 2, Praefatio

1 Qui saepe navigat, aliquando patitur tempestatem: qui viam frequenter ingreditur, aut sustinet latronum impetus, aut certe metuit, omnique in arte, tam gloria quam obtrectatio, secundis adversisque ventis oritur, dum aut amici plus merito laudant, aut inimici plus iusto detrahunt: rarumque invenias qui in utramque partem non favore, aut odio, sed rerum aequitate ducatur.
2 Quod mihi in Scripturarum explanatione sudanti accidere [Al. accidisse] video. Alii enim quasi parva contemnunt, et quidquid dixerimus, [Pro duobus verbis, contracta nare, quae ex nostris mss. recto id exigente sensu, substituimus, hactenus obtinuit in vulgatis libris contrectare, quod verbum hic nihil erat, satisque manifesto apparebat pro duobus, contracta nare, scripturae compendio positum.] contracta nare despiciunt: alii odio nominis nostri, non res, sed personas considerant: magisque aliorum silentium, quam nostrum studium probant.
3 Sunt qui audacter nos facere asserant, quod arripuimus opus, quod nullus ante nos Latinorum tentare ausus est. Quidam in eo se disertos arbitrantur et doctos, si alieno operi detrahant, et non quid ipsi possint, sed quid nos non possimus diiudicent. Tu autem, Pammachi, qui nos facere praecepisti hoc, necesse est ut fautor sis imperii tui [Al. imperio tuo], et [Sic Amafinios restituimus ad historiae veritatem, nostrorumque mss. fidem. Vitiose antea obtinebat Amasinios, pro quo Amasios minus recte substituendum Victorius coniecerat, quod Amasis maximus quidam praedo apud Herodotum, lib. I, fuerit. At de Amafinio, ac Rabirio non semel Cicero cuius testimonia Hieronymus alludit. Vide Academicar. Quaest. lib. 1, n. 2, et Tusculanar. lib. IV, n. 3, in eumque notas Lambini, Gruteri, aliorumque. Notum praeterea ex Terentii prologo in Andr. sumptum illud: De Graecis bonis, Latina faciunt non bona.] Amafionios ac Rabirios nostri temporis, qui de Graecis bonis, Latina faciunt non bona; et homines eloquentissimos, ipsi elingues transferunt, Evangelico calces pede: hydramque [Al. viperamque] et scorpium iuxta fabulas poetarum, aduras cauterio, solea conteras: et Scylleos canes ac mortifera carmina sirenarum surda aure pertranseas: ut pariter audire et nosse valeamus quid vaticinetur Osee propheta, in cuius explanationem secundum dictabimus [Al. dictamus] librum.
4 Cumque tuo laeter adminiculo; et in prima urbe terrarum, primum et nobilitate et religione habere me gaudeam defensorem: tamen magis optarem illud mihi contingere, quod Titus Livius scribit de Catone, cuius gloriae neque profuit quisquam laudando, nec vituperando [Addunt denuo impressi libri, quisquam, quod mss. ignorant.] nocuit: cum utrumque summis praediti fecerint ingeniis.
5 Significat autem M. Ciceronem et C. Caesarem: quorum alter laudes, alter vituperationes supradicti scripsit viri. Dum enim vivimus, et in vase fragili continemur, videntur amicorum prodesse studia, et nocere aemulorum opprobria. Postquam autem reversa fuerit terra in terram suam, et tam nos qui scribimus, quam eos qui de nobis iudicant, pallida mors subtraxerit, et alia venerit generatio, primisque cadentibus foliis virens sylva succreverit, tunc sine nominum dignitate, sola iudicantur ingenia: nec considerat qui lecturus est, cuius; sed quale sit quod lecturus est: sive ille episcopus, sive sit laicus, imperator et dominus, miles et servus; aut purpura et sericio, aut vilissimo panno iaceat: non bonorum [Al. bonorum] diversitate, sed operum merito iudicabitur.
Hieronymus HOME