monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, in Osee, , IV <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 1, Caput V

1 (Vers. 1, 2.) Audite haec [Vulg. hoc], sacerdotes, et attendite, domus Israel, et domus regis, auribus [Vulg. tacet auribus] auscultate, quia vobis iudicium est: quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor, et victimas declinastis in profundum. LXX: Audite haec, sacerdotes, et attendite domus Israel, et domus regis, auribus percipite, ad vos enim est iudicium, quia laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super Itabyrium, quod qui capiunt, venationem confixerunt. Sacerdotes decem tribuum ad iudicium vocantur, et reges, non quod sacerdotes sint de tribu Levi, sed quod sacerdotes vocentur a populo.
2 Unde et sacerdotes Baal, et prophetae quadringenti quinquaginta quos interfecit Elias [I Reg. XVIII], et postea Iehu filius Namsi [IV Reg. IX, 10], praesente Ionadab filio Rechab, appellati sunt sacerdotes; sed et Israel, id est, populus, vocatur ad iudicium, et nullus excipitur, ut et sacerdotes et populus et reges, qui induxerant populum, et constituerant sacerdotes, simul audiant quid fecerint, et cur tradantur inimicis.
3 Speculatores, inquit, vos posui, et principes in populo, et in excelso dignitatis culmine constitui, ut populum regeretis errantem. Vos autem facti estis laqueus, et non tam speculatores et principes, quam venatores appellandi. Expanditis enim rete super montem Thabor, quem Septuaginta Ἰταβύριον transtulerunt [Mss. Itabyrium], hanc habentes consuetudinem, ut Hebraea nomina Graeco sermone declinent, sicut Edom, hoc est, Esau, et Seir, semper Idumaeam interpretantur.
4 Est autem Thabor mons in Galilaea, situs in campestribus, rotundus atque sublimis, et ex omni parte finitur aequaliter. De hoc monte et in psalmo legimus: Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt [Ps. LXXXVIII, 13]. Hunc montem et in Ieremia Septuaginta Itabyrium transtulerunt, in quo aves laqueis capi solent. Et victimas, inquit, declinastis in profundum [Ier. XLVI], ut nullus ageret poenitentiam, nec occisus elevaret caput.
5 Prohibuerunt et reges, et sacerdotes ire populum ad templum Ierusalem: idcirco in profundum victimas declinasse dicuntur. Iuxta tropologiam, accusatur populus ne se alienum arbitretur a crimine, si inductus sit a regibus et a sacerdotibus, quos haereticorum principes intelligimus. Ipsi quoque principes accusantur, quod quasi laqueus, ceperint populum, et positi speculatores in Ecclesia, eos duxerint in errorem.
6 Et in monte Thabor excelso atque pulcherrimo, qui interpretatur veniens lumen, insidias posuerunt, ut deceptos quosque pertraherent in profundum, et immolarent daemonibus, et in barathrum victimas declinarent, ne aliquando resipiscerent, ne domum Dei Ecclesiam suspirarent. Quidam Thabor interpretari putant lacum, id est, cisternam, et praesenti sensui convenire, quod haeretici foderint lacum, et inciderint in foveam quam fecerunt [Ps. LVI].
7 (Vers. 3, 4.) Et ego eruditor omnium eorum, et ego scio Ephraim, et Israel non est absconditus a me: quia nunc fornicatus est Ephraim, contaminatus est Israel: non dabunt cogitationes suas, ut revertantur ad Deum suum, quia spiritus fornicationum in medio eorum, et Dominum non cognoverunt. LXX: Ego enim magister vester: ego cognovi Ephraim, et Israel non recessit a me, quia nunc fornicatus est Ephraim, commaculatus est Israel: non dederunt cogitationes suas ut reverterentur ad Dominum Deum suum, quia spiritus fornicationis est in eis: Dominum autem non cognoverunt. O sacerdotes et reges, qui meum populum decepistis; et tu, popule, qui deceptus es, tam graviter deliquistis, ut non solum occideritis victimas, sed et in profundum eas miseritis inferni: nolite arbitrari magnitudine sceleris vos a me penitus recessisse.
8 Ego sum magister vester, immo eruditor, qui emendare cupiam, non punire; et salvare, non perdere. Ego, inquit, scio Ephraim, id est, Ieroboam, a quo seductus est populus, et omnes reges qui eum et dignitate et scelere sunt secuti, et Israel non est absconditus a me, id est, decem tribuum populus, quia fornicante rege, contaminatus est Israel.
9 Rex primo cepit a Dei cultu fornicari, vitulos aureos cupiens adorare, et volens secutus est populus, paremque impietatem pari studio compleverunt [III Reg. XII]. Denique non revertentur ad Dominum, quia quod voluerant, invenerunt, et spiritus fornicationis, qui iuxta apostolum operatur in filiis diffidentiae, possidet eorum corda captiva, et idcirco illo regnante, Dominum nescierunt, immo obliti sunt Creatoris sui [Ephes. II]. Unde et principes dogmatum perversorum et populum Dominus [Al. Domini] non ignorat: non quod eius notitia digni sint, sed quia nihil eum lateat eorum quae occulte faciunt, quorum alii deceperunt, alii sunt decepti. Nec dabunt cogitationes suas ut agant poenitentiam, qui semper in perditione proficiunt.
10 Spiritus enim fornicationis quo fornicati sunt in Ecclesia, et a vero matrimonio recesserunt, versatur in medio eorum: ideo Dominum non cognoverunt.
11 (Vers. 5.) Et respondebit arrogantia Israel in facie eius, et Israel et Ephraim ruent in iniquitate sua, ruet etiam Iuda cum eis. LXX: Et humiliabitur iniuria Israel in faciem eius: et Israel et Ephraim infirmabuntur in iniquitatibus suis, infirmabitur etiam Iudas cum eis. Verbum GAON Septuaginta et Symmachus interpretantur iniuriam, Aquila et Theodotion superbiam. Quidquid igitur fecit Israel, vel superbe agens contra Dominum, vel in iniuriam Creatoris idola venerans, respondebit in facie eius ut non abeat impunitus, sed humilietur eius contumelia, et populus et reges in iniquitate sua pariter corruant, sive infirmentur, ut qui fortes erant in scelere, infirmi ad Dominum redire cogantur.
12 Et hoc non solum eveniet Israeli et Ephraim, id est, decem tribubus et regibus earum, ut ducantur in captivitatem; sed etiam Iudas, id est, duae tribus quae regnabant in Ierusalem, sequentur vestigia captivorum, ut quorum imitantur scelera, imitentur et poenam. Haeretici matrem habent iniquitatis suae superbiam, dum semper altiora scire se iactitant, et in Ecclesiae contumeliam debacchantur.
13 Sed infirmabitur arrogantia eorum et populus ac magistri pariter corruent: Iudas quoque qui videtur esse in domo Dei, et in Ecclesia, non mente sed corpore commoratur: et eamdem habet cum haereticis in errore sententiam; frustra nomen ecclesiasticum repromittit, quia et ipse cum haereticis puniendus est.
14 Manifesta transcurrimus, ut in obscurioribus immoremur.
15 (Vers. 6, 7.) In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum, et non invenient: ablatus est ab eis: in Domino [Vulg. Dominum] praevaricati sunt, quia filios alienos genuerunt, nunc devorabit eos mensis cum partibus suis. LXX: Cum ovibus et vitulis ibunt et [Mss. Palatini, ut quaerant, perinde atque in Graeco τοῦ ἐκζητῆσαι.] quaerent Dominum, et non invenient eum, declinavit ab illis, quia Dominum reliquerunt: quia filios alienos genuerunt sibi, nunc devorabit eos rubigo, et cleros eorum. Non solum Israel et Ephraim ibunt cum gregibus et armentis ad Dominum requirendum, sed etiam Iudas, de quo supra scriptum est: Ruet etiam Iudas cum eis, hoc habentes omnes certamen, ut quem praevaricationibus offenderant, hostiis placare nitantur; et non invenient quem requirunt, quia a recedentibus et ipse discessit.
16 Praesertim cum et alibi loquatur: Numquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum bibam? Et iterum: Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos [Ps. XLIX, 13, ] [et IX]. Et in Isaia: Holocausta arietum, et adipem agnorum, et sanguinem hircorum atque taurorum nolo [Isai. I, 11]. Praevaricati sunt enim in Domino; quia fornicantes cum idolis, non Deo filios genuerunt, sed daemonibus.
17 Alii putant hoc significari quod in Esdra multo post (I Esdrae X) tempore dicitur, quando uxores alienigenas assumpserunt, creantes ex eis liberos, et postea repudiare compulsi sunt. Sed hic melius est alienos filios accipere, qui in idolorum errore generati sunt, sive quos ducentes per ignem, idolis consecrarunt. Quia igitur hoc fecerunt, non multo post tempore, non annorum spatiis infinitis, et ut solitus eram prius, longe post futura praedicere; sed nunc et in praesentiarum adveniet Assyrius, atque Chaldaeus, et devorabunt eos cum partibus, sive cleris suis, id est cum possessionibus quas in divisione terrae ad mensuram funiculi susceperunt.
18 Pro eo quod nos diximus, devorabit eos mensis, Septuaginta rubiginem transtulerunt: cum utique rubigo, id est, ἐρυσίβη HASIL appelletur, ut ipsi quoque dixerunt in Propheta Ioel: Reliquias bruchi comedet rubigo [Ioel. I, 4], id est, HASIL. Mensis autem HODES dicitur: denique Aquila neomenias, id est, Kalendas interpretatus est: Symmachus et Theodotion mensem; et est sensus, per singulos menses hostis adveniet, et cuncta vastabit.
19 Legamus Regum et Paralipomenon libros, et inveniemus sub rege Phasee, qui regnabat decem tribubus, venisse Teglathphalasar regem Assyriorum, et magnam partem populi Samariae in Assyrios transtulisse, quo tempore apud Graecos secundus annus primae Olympiadis fuit; et apud Latinos (nec dum Roma condita) Albae vicesimo anno Amulius imperabat, quem postea Romulus regno pepulit. Haeretici suspicantur quod in sacrificiorum multitudine placent Deum; et ecclesiastici, quod [Idem mss., quod eleemosynis redimant, etc.] faciendo eleemosynas, redimant peccata, in quibus permanent: cum omne sacrificium praeterita scelera deleat, non praesentia; ideo non inveniunt Dominum, qui aufertur a talibus, et procul recedit.
20 Isti vere [Al. vero] praevaricati sunt in Deum, et alienos filios non Christo, sed diabolo procrearunt: ideo omni tempore maledicta sunt opera eorum, et cuncta quae faciunt, cruenti coloris rubigo populatur, quia sanguini et interfectioni proxima sunt. Rubigo autem proprie descendere dicitur in rore nocturno, ac lactantia in spicis frumenta maculare colore minii, vel sinopidis, et congrue iuxta ἀναγωγὴν vastat cleros haereticorum, de quibus dicitur: Cleri eorum non proderunt eis [Ierem. XII, 13, secundum LXX].
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , IV <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 5