Hieronymus, Commentarii, in Osee, 1, Caput III
1 | (Vers. 1.) Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant [Vulg. respiciunt] ad deos alienos, et diligunt vinacia uvarum. LXX: Et dixit Dominus ad me: Adhuc vade et dilige mulierem diligentem mala et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel: et ipsi respiciunt ad deos alienos, et amant coctiones cum vinaciis. Priori mulieri in typum decem tribuum, vel totius Iudaici populi fornicantis, propheta coniungitur, et abiectos filios atque cruciatos tandem recepit in salutem: hic iubetur ut adhuc diligat adulteram mulierem. |
2 | Quando dicitur, adhuc, ostendit quia prius amaverit fornicariam: quae adultera, vel diligat illa mala, vel diligatur ab amico et proximo: RE enim verbum Hebraicum, vel malum legitur, vel amicus. Et ne putemus dilectionem prophetae in adulteram, aliud quid significare quam Dei dilectionem in filios Israel, intulit: sicut diligit Dominus filios Israel. Ergo quia propheta diligit adulteram, et tamen non ei matrimonio copulatur, nec fornicatione coniungitur, sed tantum diligit delinquentem, typus Dei est, qui filios Israel pessimos diligit, qui cum diligantur a Domino, ad deos alienos idolaque respiciunt, et diligunt vinacia uvarum, quae vina non habent, et pristinam gratiam perdiderunt, sicut daemones qui lapsi de propria dignitate, et nihil antiquae gratiae possidentes, aridi sunt, et veteri siccitate marcentes. |
3 | Unde pro vinaciis, quod Hebraice dicitur, ASISE. Aquila interpretatus est παλαιὰ, id est, vetera. Symmachus ἀκάρπους, id est, steriles: et non solum vinacia sunt, sed et vetera vinacia, ut antiqua delicta testentur. |
4 | Et notandum quia haec adultera praesens tempus significet Iudaeorum, qui absque Deo et notitia Scripturarum et gratia Spiritus sancti diligantur a Domino, qui omnium expectat salutem, et aperit ianuam poenitentibus, et nihilominus illi res inutiles amant, traditiones hominum et δευτερωσέων somnia diligentes, et nequaquam uvas habeant et vinum et plena musto torcularia, sed vetera vinacia quae proiecta sunt. |
5 | Pro pemmatibus quae LXX transtulerunt, et comeduntur cum uvis passis, sive vinaciis, placentas Latine possumus dicere, vel crustula, quae idolis offeruntur, et Graece appellantur πόπανα. Filii autem Israel in praesenti loco duodecim vocantur tribus; supra vero decem quae erant in Samaria, et possidebant metropolim, Iezrael. |
6 | (Vers. 2.) Et fodi eam mihi quindecim argenteis, et coro hordei, et dimidio coro hordei, et dixi ad eam. LXX: Et conduxi eam mihi quindecim argenteis, et gomor hordei, et nebel vini, et dixi ad eam. Pro Gomor in Hebraico scriptum est OMER, quod omnes interpretes, absque LXX, corum interpretati sunt, sermone Graeco et maxime Palaestino, qui habet triginta modios. |
7 | Et pro nebel vini, in Hebraico legitur LETHECH SEORIM quod caeteri interpretes ἡμίκορον hordei transtulerunt, id est, mediam partem cori, quae facit quindecim modios. Quodque iungitur in editione Vulgata: Neque eris alteri viro: alteri in Hebraico non habetur, sed simpliciter, non eris viro. Si enim ponatur alteri, subauditur quod a suo habeatur viro. |
8 | Quando autem absolute dicitur, non eris viro, intelligimus quod nulli iungatur omnino, et absque coitu maritali sit. Mensuram autem cori in Ezechiel legimus [Ezech. XLV], et in Evangelio [Luc. XXVI]. Fodit itaque eam sibi, id est, adulteram, sive conduxit quindecim argenteis. Quando dicit, fodi, ostendit vineam, quae a Domino plantata est, et in multis locis ponitur Scripturarum, significans populum Iudaeorum. |
9 | Sin autem legerimus, conduxi, adulterae pretium est, non ut cum propheta dormiat; sed ut contenta mercede sua, adulterare desistat, nec passim caeteris copuletur. Foditur etiam, sive conducitur coro hordei, et dimidio coro hordei, id est, quadraginta et quinque modiis, et hac mercede suscepta, audivit a Domino: |
10 | (Vers. 3.) Dies multos exspectabis me: non fornicaberis, et non eris viro; sed et ego exspectabo te. LXX: Dies multos sedebis mihi: et non fornicaberis, nec eris alteri viro, et ego tibi. Hoc est, nec aliis amatoribus turpiter te prostitues, nec mihi, viro a quo conducta es, legitime coniungeris. Ac ne putes factam tibi iniuriam, quia dixi exspectabis me, par pari referam, et ego exspectabo te. Quinta decima die illucescente mensis Nisan percussa sunt Aegyptiorum primogenita, et Israelis de Aegypto eductus est populus, ac in servitutem Dei mercede conductus [Exod. XII]. Denique pro primogenitis Israel quae plagam non sensere communem, quinos argenti accipe siclos [Num. III], qui in templi donaria conferuntur. Plerique nostrorum quindecim, ad hebdomadam Legis, et ogdoadem referunt Evangelii, id est, sabbatum, et diem resurrectionis, quo exercetur circumcisio spiritualis. |
11 | Sed quomodo adultera mulier quae hordeo pascitur, et a viro aliena est, utrumque in mercedem accipiat Testamentum, explanare non possunt. Quadragesimo quinto die ad montem Sina pervenit populus, statimque altero die ut sanctificentur a coitu feminarum per triduum, et se praeparent ad accipiendam legem Dei, edicitur [Exod. XIX]. Transactis tribus diebus, quinquagesimo die Moyses ascendit in montem, et decalogum suscepit. |
12 | Sedet itaque populus Iudaeorum, qui quondam quindecim argenteis, et quadraginta quinque hordei modiis est conductus, post adventum Domini Salvatoris, et viri sui exspectat adventum. Quodque dicit: Non fornicaberis, et non eris viro, hoc ostendit quod interim modo idolis non serviat, nec tamen habeat Deum; sed et amatoribus et viro spoliata sit. |
13 | Et quia virum non habet, non vescitur cibo hominum, frumento et legumine, sed hordeo irrationabilium iumentorum, ruminans vilitatem litterae, quae interficit, et non habens spiritum vivificantem. Unde et in lege mulier, quae a marito accusatur adulterii, in potione ἐλεγμοῦ, id est, convictionis, quando arguitur in peccato, farinam accipit hordei [Num. V], quae enim imitata est equos et mulos, quibus non est intelligentia [Psal. XXXI], equorum atque mulorum sustentatur alimentis. |
14 | Pro dimidio coro hordei, nebel vini Septuaginta transtulerunt, quod penitus in Hebraico non habetur. Et possumus dicere, in nebel vini, hoc est, mensura plena atque perfecta inebriatam adulteram, et plenis afflictam esse suppliciis. Unde et Ieremias calicem meri propinat gentibus et Ierusalem [Ier. XV]. Vir quoque sedet, immo exspectat adulterae poenitentiam, ut postquam plenitudo gentium subintraverit [Rom. XI], et novissimus crediderit Israel, ita ut qui fuerat caput, vertatur in caudam [Deut. XXVIII], et cauda vertatur in caput, tunc fiat unus grex et unus pastor. |
15 | (Vers. 4, 5.) Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege, et sine principe, et sine sacrificio, et sine altari, et sine ephod, et sine teraphim. Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum: et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum. LXX: Quia diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (quae Graece dicuntur δήλοι). Et post haec revertentur filii Israel, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum: et stupebunt ad Dominum, et super bonis eius in novissimo die. Pro ephod et theraphim Septuaginta ἱερατείαν, id est, sacerdotium, et δήλους, id est, manifestationes interpretati sunt. |
16 | Sciendum autem, ut crebro diximus, ephod significare indumentum sacerdotale, quod in Exodo et Levitico a LXX ἐπωμὶς dicitur, id est, superhumerale, ab Aquila ἐπένδυμα, id est superindumentum. Theraphim autem proprie appellant μορφώματα, id est, figurae et simulacra, quae nos possumus in praesenti dumtaxat loco Cherubim et Seraphim sive alia quae in templi ornamenta fieri iussa sunt, dicere. |
17 | Verum quia Septuaginta δήλους interpretati sunt, pro quibus Aquila φωτισμοὺς transtulit; et haec ipsa sunt in λογείω, id est, in Rationali, hoc intelligimus, quia in pectore et corde pontificis ἀλήθεια et φωτισμοὶ, id est, veritas esse debeat atque doctrina: ut non solum sciat rectam fidem; sed et quod noverit, possit ore proferre. |
18 | Quod et apostolus Paulus scribit ad Titum, docens qualis episcopus ordinandus sit: Oportet enim episcopum sine crimine esse tamquam Dei dispensatorem: non superbum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri cupidum: sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem, amplectentem eum, qui secundum sanam doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et eos qui contradicunt arguere [Tit. I, 7-9]. Ephod ac theraphim et in Iudicum libro legimus [Iudic. XVII ] [et XVIII], quae sibi fecerat Levites, qui postea cum sexcentis de tribu Dan armatis profectus est. |
19 | Post passionem Domini Salvatoris usque in praesentem diem, paulominus quadringentesimus annus expletur, et quantum temporis resideat usque ad diem iudicii, nec angeli noverunt, nec Filius. Qui ideo ignorare se dicit, quia nobis non expedit discere [Al. scire]. Hi sunt ergo multi dies, quibus infelix Synagoga et mulier adultera hordeo pascitur, et sedet contracta, quia cum Christo stare non potest. |
20 | Sine rege, de quo locutus est Pater: Suscitavi regem cum iustitia [Isa. XLV, 13]. Et ipse dicit in Psalmo: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius [Psal. II, 6]. Sine principe, vel ipso Domino Salvatore, vel certe pontifice, de quo scriptum est: Principi populi tui non maledices [Exod. XXII]. Et sine sacrificio, et sine altari. |
21 | Subverso enim templo, et incensa Ierusalem, nec sacrificium, nec sacerdotium Iudaica gens exercere potest. Et sine ephod et sine theraphim, id est, instrumentis sacerdotalis habitus. De hoc rege et Iacob in benedictione Iudae Patriarchae loquitur: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repositum est: et ipse erit exspectatio gentium [Gen. XLIX, 10]. Ergo postquam defecit princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius, et Herodes alienigena et proselytus suscepit imperium, intelligimus venisse cui regnum repositum est, et ipse erat exspectatio gentium. Haec est caecitas quae ex parte accidit Israeli, ut subintraret plenitudo gentium, et tunc omnis Israel salvus fieret [Rom. XI]: et multo post tempore revertentur, et quaerent Dominum Deum suum, et David regem suum, qui de David stirpe generatus est, et interpretatur fortis manu. Ipse enim solvit captivitatem populi sui, et dedit vinctis remissionem. |
22 | Cumque eum viderint filii Israel, qui a suis fratribus denegatus est, in Patris et sua maiestate regnantem, pavebunt, et stupebunt ad Dominum et ad bonum eius. Qui bonus filius, de bono natus est patre, sive ad bona Domini, de quibus sanctus loquitur: Credo videre bona Domini in terra viventium [Ps. XXVI, 13]: haec enim quam incolimus peccatores, terra est mortuorum. |
23 | Praesens capitulum, alii Iudaeorum super Babylonica captivitate interpretantur, quando septuaginta annis desolatum est Templum, et altare et victimae ac sacerdotium non fuerunt, et postea sub Zorobabel in sedes pristinas sunt reversi. Alii, ut nos, in futurum tempus differunt [Al. deserunt], et quae sit causa tam grandis offensae, ut tanto tempore relicti sint, maxime cum idola non colant, praeter interfectionem Salvatoris, aliam non valent invenire. |