monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Osee, , I <<<     >>> III

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 1, Caput II

1 (Vers. 1.) Dicite fratribus vestris, populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecuta [Al. consecutae]. LXX: Dicite fratri vestro, populus meus, et sorori vestrae, misericordiam consecuta. Quia magnus est dies Iezrael, in quo Iudas et Israel unum habebunt principem, et nequaquam dicetur Israeli, non populus meus: sed econtrario vocabuntur filii Dei viventis: idcirco, o homines tribus Iuda, nolite desperare decem tribuum salutem, sed eas quotidie et sermone et voto et litteris ad poenitentiam provocate, quia frater vester appellantur et soror: frater, ex eo quod dicitur, populus meus: soror, ex eo quod appellantur, misericordiam consecuta. Aliter: Qui in Christum creditis, et estis tam ex Iudaeis quam ex gentibus, dicite fractis ramis, et priori populo, qui proiectus est: populus meus, quia frater tuus est, et misericordiam consecuta, quia soror tua est.
2 Cum enim intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet [Rom. XI, 25]. Hoc idem nobis praecipitur, ne haereticos penitus desperemus, sed provocemus ad poenitentiam: et illorum salutem germanitatis optemus affectu.
3 (Vers. 2, 3.) Iudicate matrem vestram, iudicate, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius: auferat fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum: ne forte exspoliem eam nudam, et statuam eam secundum diem nativitatis suae. LXX: Iudicamini cum matre vestra, iudicamini, quia haec non uxor mea, et ego non vir eius, et auferam fornicationem eius a facie mea, et adulteria eius de medio uberum illius: ut exspoliem eam nudam, et restituam eam iuxta diem nativitatis suae. Hucusque ad Israel populum, hoc est, decem tribus sermo directus est.
4 Nunc alterum caput incipit, et praecipitur filiis, id est, populo, ut ineant iudicium adversum matrem suam, quae eos genuit, quae de meretrice uxor effecta, mores pristinos non reliquit, et rursum fornicata est cum amatoribus suis. Et vide clementiam viri. Iam repudiata est, iam abiecta est, iam ei locutus est: Haec non uxor mea, et ego non vir eius: tamen praecipit filiis, ut nequaquam ad uxorem patris [Sic Palatini habent mss. Antea erat quem ille dimisit.] quam ille dimisit, sed ad matrem suam loquantur quae eos genuit.
5 Loquantur autem ad poenitentiam provocantes, ut auferat fornicationes a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum. Fornicaria est, quae cum pluribus copulatur. Adultera, quae unum virum deserens, alteri iungitur. Quorum utrumque est Synagoga, quae si permanserit in fornicatione et adulterio, auferet ab ea Deus vestem et ornamenta quae dederat. De quibus scribit Ezechiel: In die quando nata es, non ligaverunt mamillas tuas, et sale non es salita: et transivi per te, et inveni te nudam, et deturpatam, et conspersam in sanguine [Ezech. XVI, 4, 5]. Et post paululum: Indui te byssino et subtilibus, et ornamenta circumposui tibi, et dedi armillas circa manus tuas, et monile circa collum tuum. Haec tunc ei dedit maritus largissimus, quando invenit illam in Aegypto idololatriae libidine constupratam et divaricantem omnibus pedes suos.
6 Et nunc comminatur, si ad virum suum noluerit reverti, ita eam futuram absque Deo [Vitiose quidam libri absque Deo vero et aeterno.] et viro, sicut prius in Aegypto fuerat. Ne semper triplici explanatione tendamus volumina, hoc raro admonuisse sufficiat, quae dicta sunt convenire et Iudaeis negantibus Christum, et haereticis fidem Domini relinquentibus: quorum fornicatio proprie inter ubera est, et in artificio idolorum et variorum dogmatum corde versatur, qui revertentur ad diem nativitatis suae, ut si non egerint poenitentiam, ethnicis comparentur.
7 Et ponam eam quasi solitudinem, et statuam eam velut terram inviam, et interficiam eam siti [Vulg. in siti]. LXX: Et ponam eam ut desertum, et statuam eam sicut terram sine aqua, et occidam illam in siti. Si noluerit ad meliora converti, faciam illi quod feci in solitudine, ut ducti in captivitatem cadant in terra aliena, patientes sitim omnium bonorum, et ad patriam suam redire non valeant.
8 Vel certe audiant in Evangelio: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII]. Et mittet ei Dominus non famem panis, nec sitim aquae; sed famem audiendi verbum Domini [Amos. VIII]. De quo et Isaias loquitur: Erunt sicut paradisus aquam non habens [Isai. I, 30]. Haeretici qui abiecti sunt a Domino, si non redierint ad pristinam domum, sic omnium rerum patientur penuriam, ut etiam quod falsum habere videntur, redigatur ad nihilum.
9 (Vers. 4, 5.) Et filiorum illius non miserebor, quoniam filii fornicationum sunt, quia fornicata est mater eorum: confusa est quae concepit eos, quia dixit: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam meam, et linum meum, et oleum meum, et potum meum. LXX: Et filiorum eius non miserebor: quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater eorum: confusa est quae peperit eos, dixit enim: Vadam post amatores meos, qui dant mihi panes meos et aquam meam, et vestimenta mea, et linteamina mea, et oleum meum, et omnia quae mihi necessaria sunt. Hoc plus faciam ei cui dixi, non uxor mea, et ego non vir tuus, et ponam eam quasi solitudinem, et faciam eam velut terram inviam.
10 Quando enim de Aegypto eduxi eam, interfectis parentibus, filii eorum terram repromissionis ingressi sunt. Nunc autem fornicariae matris liberi peribunt cum matre meretrice, quoniam filii fornicationis sunt, et mali ex malis geniti. Quibus in Evangelio dicitur: Generatio viperarum [Matth. III, 7]: quae in tantam venit impudentiam, ut audiret per Ieremiam: Facies meretricis facta est tibi: impudorata es tu [Ierem. III, 3]. An non est hoc durae frontis et meretriciae impudentiae, ut in suo scelere glorietur, et dicat: Sequar amatores meos; vadam ad idola quae mihi et ad victum et ad vestitum necessaria praebuerunt. Omnia quae propheticus sermo describit, spiritualiter a Domino accepere Iudaei.
11 Et quia Dei filium negaverunt, eligentes sibi Barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Filium Dei [Ioan. XVIII]. Propterea usque hodie sequuntur daemones, et Dei beneficia ad illos referunt, qui cultorum suorum animas perdiderunt. Panes et aquas habent et haeretici, quorum panis luctus est, et aquae eorum coenosae, quae suffocant et interficiunt baptizatos. Habent et lanam de scabidis ovibus, et linum in nigredine perseverans, oleumque, de quo propheta dicit: Oleum peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CLX, 5], et potum aquarum Aegypti, de quibus clamat Ieremia: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon [Ierem. II, 18]? Et: Quid tibi et viae Assyriorum ut bibas aquas fluminum? Breviter cuncta percurrimus, ut ad reliqua transeamus.
12 (Vers. 6, 7.) Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet, et sequetur amatores suos, et non apprehendet eos, et quaeret eos et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc, magis quam nunc. LXX: Propterea ecce ego sepiam viam eius in sudibus, et obstruam vias illius: et semitam suam non inveniet.
13 Et persequetur amatores suos, et non apprehendet illos, et quaeret eos, et non inveniet; et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia melius mihi erat tunc, quam nunc est. Dixerat meretrix: Vadam post amatores meos, qui omnium rerum mihi abundantiam praebuerunt. Respondit Dominus: Ego sepiam viam tuam spinis, sive sudibus, ne possis ire quo desideras, et interponam maceriam, sive murum et semitas tuas quas crebro triveras pede, non invenies, ne apprehendas eos quos tanto studio sequebaris, ut rerum necessitate compulsa revertaris ad virum tuum, et dicas illud de Evangelio: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo. Surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi: Pater, peccavi in coelum et coram te, et iam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis. Ex quo intelligimus quod providentia Dei saepe nobis accidant mala, ne habeamus ea quae cupimus, et variis oppressi calamitatibus huius saeculi ac miseriis, ad Dei servitutem redire cogamur. Amatores autem Ierusalem et gentis Iudaeae, secundum historiam illius temporis, Assyrios atque Chaldaeos et Aegyptios nationesque caeteras intelligamus, cum quorum idolis fornicata est, a quibus bellorum tempore, et prementibus malis frustra speravit auxilium. Hos amatores iuxta intelligentiam spiritualem sequuntur haeretici, a quibus saepe deserti, malorum pondere ad sinum matris Ecclesiae revertuntur. Per omnia enim flagella atque tormenta eruditur Israel.
14 (Vers. 8.) Et haec nescivit, quia ego dedi ei frumentum et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei et aurum, quae fecerunt Baal. LXX: Et ipsa nescivit quia ego dedi ei frumentum, et vinum, et oleum, et argentum multiplicavi ei: haec autem argentea et aurea fecit ipsi Baal. Ad superiora respondit, dixerat enim: Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi, et aquas meas, lanam, et linum, et oleum, et potum meum, quae universa susceperat, ut in Dei cultum verteret.
15 Illa vero panem et vinum, qui confirmat, et quod laetificat cor hominis [Psal. CIII], et oleum quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I], et argentum de quo saepe diximus: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Psal. XI, 7]. Et aurum de quo legimus: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et posteriora dorsi eius in virore auri [Psal. LXXXVII, 14], vertit in idola, et fecit Baal, quod interpretatur superior et devoratio: dum aut maiora se putat habere dogmata quam Ecclesia, aut in ipsa falsae opinionis scientia devoratur.
16 Quod autem iuxta litteram, auro et argento et cunctis opibus abundaverit Ierusalem, et fecerit idola Baal daemoni Sidoniorum, sive, ut quidam rectius arbitrantur, Babylonio, ex quo et Bel dicitur, Ezechiel plenius in suo ponit volumine, et omnis prophetarum narrat chorus.
17 (Vers. 9.) Idcirco revertar [Vulg. convertar] et sumam frumentum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et liberabo lanam meam, et linum meum, quae operiebant ignominiam eius. LXX: Propterea revertar et tollam triticum meum in tempore suo, et vinum meum in tempore suo, et auferam vestimenta mea, et linteamina mea, ne operiant ignominiam eius. Gravior poena est, quando in tempore messis et vindemiae speratae fruges auferuntur et vinum, et quodammodo tentae tolluntur e manibus. Sin autem in tempore areae et praeli et torcularis, quando sterilitatem praeteritam novis frugibus terra fecundat, omnium rerum penuria est, quid de reliquo anni tempore, quando vetera conservantur, aestimare debemus? Liberatur autem lana et linum, sive vestes et linteamina, ne ultra ignominiam operiant meretricis: ut scilicet Dei nudetur auxilio: et omnium ab eo angelorum tutela discedat. Unde et apostolus [Olim, erat liberatam, pro quo maluisset Victor, liberandam, ad Graec. ἐλευθερωθήσεται.] liberari dicit creaturam a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei [Rom. VIII]. Multi accepere aurum et argentum sapientiae et eloquentiae, de quibus facerent candelabrum septem lucernarum ex auro purissimo, et mensam propositionis auream, et propitiatorium, et Cherubim auri splendore radiantia, et bases columnarum argenteas, et triticum sermonis Dei, et vinum gaudium Spiritus sancti: vestimenta quoque et linteamina quibus credentes vestirentur in Christo: quae universa verterunt in idololatriae cultum, varia errorum dogmata componentes, et decepti alios deceperunt. Quae omnia auferet Deus, ut qui ex copia datorem non senserant, sentiant ex penuria.
18 (Vers. 10, 11, et 12.) Et nunc revelabo stultitiam eius in oculis amatorum eius: et [Al. et nullus] vir non eruet eam de manu mea, et cessare faciam omne gaudium eius, solemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius, et omnia festa tempora eius: et corrumpam vineam eius, et ficum eius, de quibus dixit: Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in saltum, et comedet eam bestia agri. LXX: Et nunc revelabo immunditiam eius in conspectu amatorum illius; et nullus eruet eam de manu mea: et avertam omnes laetitias eius, solemnitates illius, et neomenias, et sabbatha, et cunctas festivitates illius, et disperdam vineam eius, et ficas illius, quae dixit: Mercedes meae istae sunt, quas dederunt mihi amatores mei: et ponam eam in testimonium, et comedent eam bestiae agri: [Expunximus ad mss. fidem verba, volatilia coeli, et reptilia terrae, quae hic in antecessum ponebantur, cum statim suo loco recurrant.] Quod sequitur: Volatilia coeli et reptilia terrae, ÷ obelo praenotandum est. Pro saltu quoque, quod Hebraice dicitur [Palatini mss. IAIR legunt.] IAR , unde CARIATH IARIM, interpretatur villa silvarum, LXX transtulerunt testimonium. RES ET DALETH litterarum falsi similitudine.
19 Si enim pro RES DALETH legatur, testimonium dicitur: ita dumtaxat, ut IOD littera non praecedat. Liberatis ergo veste et linteamine, ne operirent ultra ignominiam fornicariae, omnis turpitudo Ierusalem, sive stultitia, per quam operata est turpitudinem, revelabitur in conspectu amatorum eius, ut quam velatam desiderabant, apertam contemnant.
20 Cumque tradita fuerit amatoribus suis Assyriis, sive daemonibus, quibus et ipsa et Assyrii serviunt, nullus, inquit, eam de manu mea poterit eripere, probata imbecillitate daemoniaca, quod quos rebus omnibus abundantes receperant, oppressos malis liberare non possunt. Tradita autem Babyloniae servituti, nequaquam tres solemnitates Paschae et Pentecostes et Tabernaculorum celebrare poterit.
21 Non neomeniae, id est kalendarum, non sabbati exercere laetitiam, nec omnes festivitates quas uno nomine comprehendit. Vinea quoque et ficus et rerum omnium abundantia corrumpetur: in vinea laetitiam, in ficu suavitatem et dulcedinem intellige, quae auferuntur gravissimae servitutis malis: et auferentur idcirco, quia non a Deo sibi donata quasi coniugi; sed ab amatoribus suis quasi meretrici pro libidinis mercedibus arbitrata est.
22 Tunc nequaquam habebit arbores pomiferas, sed omnia vertentur in saltum. Et quia semel metaphoram a silvis ceperat, finit in reliquo, ut hostes a quibus devoranda sunt omnia, bestias nuncupet. Haec et iuxta historiam et iuxta tropologiam infelix Iudaea perpessa est, cuius omnis turpitudo in oculis gentium revelata est, et nullus eam eruere potuit de manibus Dei.
23 Cessaverunt universae caeremoniae, in luctum est versa festivitas: omnia quae sibi putabat dari a daemonibus, nunc ob offensam Dei ablata cognoscit. Devoraverunt eam primum Assyrii atque Chaldaei, Medi et Persae atque Macedones, ad extremum saevissima laceravit bestia, Romanorum imperium, cuius in Daniele nomen tacetur, ut maior formido his qui devorandi sunt, augeatur.
24 Quae de Iudaea diximus, refer ad haereticos, qui prima fronte doctrinam et scientiam promittentes, egressi de Ecclesia deseruntur a Deo, et omnis eorum ignominia in conspectu amatorum ponitur, quos prius deceperant, et traditi bestiis quas propheta declinat, dicens: Ne tradas bestiis animam confitentem tibi [Psal. LXXIII, 19], earum morsibus derelinquentur.
25 (Vers. 13.) Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum, et ornabatur inaure sua, et monili suo: et ibat post amatores suos: et mei obliviscebatur, dicit Dominus. LXX: Et ulciscar super eam dies Baalim, in quibus immolabat eis: et circumdabat sibi inaures suas, et monilia: et ibat post amatores suos: mei autem oblita est, dicit Dominus. Servat personam meretricis, quae auro ornatur et gemmis, ut placeat amatoribus suis, et quidquid pulchritudinis non habet per naturam, arte conquirit.
26 Has inaures, quibus aures eius doctrina Dei fuerant adornatae, et has margaritas quae ex collo pretiosae pendebant, ita ut sponsus ad eam diceret et maritus: Collum tuum sicut monilia [Cant. I, 9], misit ante porcorum pedes, et dedit sanctum canibus [Matth. VII]. Et impletum est quod in Proverbiis legimus: Sicut inauris aurea in naribus suis: ita mulieri pessimae pulchritudo [Prov. XI, 12]. Haec autem universa faciebat, ut sequeretur amatores suos, et relinqueret virum.
27 Tantumque fuit desiderium voluptatis ac libidinis, ut omnem memoriam amiserit maritalem, et oblita sit fuisse se coniugem. Quamobrem in ipsis solemnitatibus quibus incendebat thura daemonibus, visitabitur in plagis, et corripietur in poenis. Baal, numero singulari, Baalim pluraliter, eadem idola nominantur genere masculino. Ubicumque enim in fine Hebraici sermonis IM syllabam legimus, numero plurali est, genere masculino: ubi autem OTH, numero plurali, genere feminino. Ergo Seraphim et Cherubim plurali intelligimus numero, genere masculino.
28 Sabaoth autem quod interpretatur militarium, vel exercituum, vel virtutum, numero plurali, genere feminino. Itaque et Baalim masculino genere, numero sunt plurali: [Omittunt articulos Graecos τῇ et ταῖς veteres editiones; quos tamen retinent mss. codices, ac sine illis sensus non est liquidus. MART.] licet quidam male τῇ Βαὰλ et ταῖς Βααλεὶμ [Al. gr|βαλὶμ]|gr legant genere feminino.
29 Quomodo autem decipiant haeretici amatores suos, et componantur eloquii venustate, structuraque verborum, ut [Nostri mss. mendacio, aeque bene: et mox. simplicis rusticitatis, pro rusticae simplicitatis.] mendacia simulent veritatem, et coniugalem pudicitiam derelinquant, et incendant Baalim, id est, idolis, quae de suo corde finxerunt, quotidie cernimus. Non enim habent curam rusticae simplicitatis, quae meretricia ornamenta non quaerit; sed artificis elegantisque mendacii, ut amatoribus suis diabolis et daemoniis placeant.
30 (Vers. 14.) Propter hoc ecce ego lactabo eam: et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor eius. [Subdidimus ex isdem mss. hoc loco reliquum versum: et dabo ei vinitores eius ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem. Et ad LXX cohaerenter, et dabo ei possessiones suas inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentiam eius. Quae contra subnexae expositionis seriem, et S. Doctoris mentem altero capitulo distinguebantur in hactenus vulgatis libris.] Et dabo ei vinitores eius, ex eodem loco, et vallem Achor ad aperiendam spem. LXX: Ideo ecce ego seducam eam, et ponam illam quasi desertum; et loquar ad cor eius, et dabo ei possessiones suas inde, et vallem Achor ad aperiendam intelligentiam eius. Pro eo quod nos diximus, ad aperiendam spem, et LXX verterunt, ad aperiendam intelligentiam eius, interpretatus est Symmachus εἰς θύραν ἐλπὶδος, id est, in ostium spei, Theodotion [Pro ἀνεῴξαθαι, nostri mss. ΑΙΑΝΟΙΞΑΙ, quod est, διανοῖξαι praeferunt, quo verbo et LXX usi sunt.] ἀνεῴξασθαι τὴν ὑπομονὴν αὐτῆς, id est, aperire patientiam, vel, exspectationem eius. Postquam revelata fuerit ignominia Ierusalem, sive Iudaeae meretricis in oculis amatorum eius, et cessaverit universa solemnitas, vineam et ficum vel siccitas vel grando corruperit, et redacta in silvas atque infructuosas arbores, a bestiis fuerit devorata, et reddiderit ei Dominus cruciatus atque tormenta; quia daemonibus Baalim thura succenderat, et nequaquam se ultra de cineribus ac favillis putaverit posse consurgere, tunc, hoc est, in adventu Christi Filii sui, aperiet spem salutis, et dabit locum poenitentiae, et blandietur ei: hoc enim significat, lactabo eam; ut post poenarum magnitudinem, dolores pristinos repromissione mitiget prosperorum. Et ducam eam, inquit, in solitudinem, id est educam ex malis, sicut et prius de Aegyptiaca eduxeram servitute: et loquar ad cor eius verba mollia, verba consolatoria, ut tristitiam gaudio temperem, iuxta idioma Scripturarum: quibus verbis et Sichem locutus est ad cor Dinae [Genes. XXXIV], et Ioseph in Aegypto fratribus suis tristibus atque metuentibus [Genes. XL], ut moeror gaudio mutaretur. Quod sequitur.
31 (Vers. 15.) Et dabo ei vinitores eius, ex eodem loco. [Hic quoque contextum ad mss. Palatinos, cogente recta orationis serie, restituimus.] Quia blanditias et solitudinem in praeteritae historiae exeuntium de Aegypto similitudine praemiserat, in qua Moyses et Aaron de eadem gente Iudaeorum principes exstiterunt, etiam nunc pollicetur, quod vinitores eius de eodem loco daturus sit.
32 Vineam intelligi Israel, omnis et veteris Instrumenti et novi Scriptura testatur Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est [Isa. V, 7]: Et: Vineam ex Aegypto transtulisti [Psal. LXXIX, 9]. Et in Evangelio [Matth. XXI]. Paterfamilias locavit vineam suam, fructusque non recepit. Et interfecto filio suo, novissime locavit eam aliis vinitoribus.
33 Hoc igitur prophetalis sermo promittit, quod principes huius vineae exeuntes de gentibus et de captivitate hostium, sive vitiorum, de ipso sint genere Iudeorum, id est, apostoli: et locus tumultus, vallisque turbarum, hoc enim interpretatur Achor, mutetur in ostium spei, sive ad aperiendam spem atque patientiam, quod idcirco supplicia et tormenta perpessa sit, ut per haec ad prospera perveniret.
34 Quod autem vallis Achor, in qua interfectus est [Videque ad librum Locorum ad nomen Achor annotavimus tom. III, col. 144.] Achan ob furtum eorum, quae Deo fuerant consecrata, conturbatio et tumultus interpretetur: non et quidam putant διαστροφὴ, id est, perversitas, ipse Iesus interpretatur loquens ad Achan: quia turbasti nos, conturbet te Dominus in die hac (Iosue VII, 23). Unde appellatus est locus ille [Duo palatini mss. ANEC, lege AMEC. Erat paulo post prope fluenta, pro propter, codicum mss.] EMEC ACHOR, id est, vallis conturbationis. Simulque et in hoc intelligimus, quae in principio terrae sanctae, iuxta Iericho, quando de solitudine egressus est populus, propter fluenta Ioardanis, in prima Israelis victoria, moeror in gaudium commutatus sit.
35 Ibique aperta est spes, ubi fuerat desperatio: ut, punitis his qui peccavere in Christo, et commisere sacrilegium, salventur ex eis qui blasphemantes Iudeos fuerint detestati, et quantum in se est interfecerint. Haec [Ineptissime suo more hoc verbum circumcisio mutat Marianus in concisionem et pericopen, non intelligens Iudaeos vocari abs Hieronymo Circumcisionem, iuxta consuetudinem apostoli Pauli. MART.---Victorio legenti, concisio, quasi textus περικοπὴν, unus e nostris mss. secunda manu assentitur. Liquet vero circumcisionem hic Iudaeorum gentem appellari.] Circumcisio et nostri Iudaizantes ad mille annorum regnum referunt, quae et in principio per apostolos vinitores et credentium multa millia ex Israel videmus esse completa, et compleri quotidie in his qui credere voluerint.
36 Quodque nos diximus: Lactabo eam, et LXX interpretati sunt: Seducam eam, ad Antichristi tempus referunt: ut qui Christi non receperint veritatem, illius recipiant mendacium, et postea, Christo adveniente, salventur.
37 Et canet ibi iuxta dies iuventutis suae, et iuxta dies ascensionis suae de terra Aegypti. LXX: Et humiliabitur iuxta dies infantiae suae, et iuxta dies ascensionis de terra Aegypti. In eo loco ubi nos posuimus, canet, et LXX transtulerunt, humiliabitur; in Hebraico scriptum est ANATHA, quod Symmachus interpretatus est affligetur, Theodotion respondebit, Aquila obediet, id est, ὑπακούσει: nos ab Hebraeo κατὰ λέξιν magis accipimus, id est, praecinet: ut quia semel iactationem et eductionem in solitudinem, et vinitores ex eodem loco, et vallem Achor, posuerat, et totam historiam exeuntium de Aegypto et pergentium ad terram sanctam brevi sermone perstringens, etiam nunc historiae similitudinem conservaret.
38 Ut quomodo eo in tempore, quando egrediebantur de terra Aegypti, submerso Pharaone in mari Rubro, arripuit Maria tympanum, et praecinens caeteris, exsultavit et dixit: Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem deiecit in mare [Exod. XV, 1]: sic nunc quoque secundum dies iuventutis suae, sive adolescentiae suae, quando egressa est de terra Aegypti, canat atque laetetur, et regnum Christi ac suam salutem inter Ecclesiae choros concinat.
39 Et animadverte quia quando eximus de Aegypto, et ad meliora transimus, dicamur ascendere: quia Ierusalem in montibus sita est, de qua qui in Iericho descendere voluerat, vulneratus est [Luc. X]. Ad eos autem qui Aegypti, id est, saeculi huius quaerunt auxilia dicitur: Vae qui descendunt in Aegyptum propter auxilium [Isa. XXXI, 1]. Interpretatio Aquilae et Theodotionis, e quibus alter ὑπακούσει posuit, id est, audiet, alter ἀποκριθήσεται, id est respondebit, nobiscum facit, [Vitiose erat, qui praecinentibus, etc.] quod praecinentibus aliis, alii respondeant concinentes.
40 Humiliabitur autem et affligetur, quod LXX et Symmachus transtulerunt, non convenit tempori laetitiae, nisi forte imitabitur Paulum, qui postquam vocatus est apostolus, plangit antiqua peccata, et se dicit indignum vocatione apostoli, quia persecutus sit Ecclesiam Dei [I Cor. XV]: ut humiliatio et afflictio in conscientia praeteriti vulneris, non in dolore malorum praesentium accipiatur.
41 (Vers. 16 et 17.) Et erit in die illa, ait Dominus, vocabit me vir meus, et non vocabit me ultra Baalim: et auferam nomina Baalim de ore eius, et non recordabitur ultra nominis eorum. LXX similiter. Primum omni Asiae regnasse Ninum, Beli filium, omnes et Graecae et Barbarae narrant historiae: qui apud Assyrios Ninum sui nominis condidit civitatem, quam Hebraei vocant Niniven.
42 Huius uxor Semiramis, de qua multa et miranda referuntur, muros Babylonis exstruxit: de qua insignis poeta testatur (Ovid. Metam. IV, 58) dicens: Quam dicitur olim Coctilibus maris cinxisse Semiramis urbem.
43 Hic adversus Zoroastrem magnum, regem Bactrianorum, forti certamine dimicavit: et in tantam pervenit gloriam, ut patrem suum Belum referret in Deum, qui Hebraice dicitur BEL, et in multis prophetis, maximeque in Daniele iuxta Theodotionem, sub idolo Babylonis, hoc appellatur nomine. Hunc Sidonii et Phoenices appellant [Nostri mss. constanter aspirant, Bahal.] BAAL : eadem enim inter BETH et LAMED litteras consonantes, AIN vocalis littera ponitur, quae iuxta linguae illius proprietatem nunc Beel, nunc Baal legitur. Unde et Dido Sidonia regii generis, cum Aeneam suscepisset hospitio, hac patera Iovi vina delibat, [Virgilius sub libri prioris Aeneidos finem: Hic regina gravem gemmis auroque poposcit, Implevitque mero pateram, quam Belus et omnes A Belo soliti, etc.] qua Belus et omnes a Belo soliti. Didicimus exordium daemonis, immo hominis in daemonem consecrati: omnia enim idola ex mortuorum errore creverunt.
44 Audiamus caetera: Lingua Hebraea et Syra BAAL interpretatur ἔχων, id est, habens. Si voluerimus dicere, habens me, dicamus BAALI: et apud utramque gentem uxores viros suos vocant Baali, id est vir meus, quod intelligitur, habens me: et est sensus, qui me habet in coniugio.
45 Eadem Hebraeorum lingua vocatur vir is: unde et uxor quae de viro sumpta est, in Genesi appellatur ISSA ( [Gen. II, 1], quasi a viro: virago.
46 Quod ergo dicit Dominus, hoc est: cum utroque [Iidem mss., utroque sermone, hoc est, Is, et Bahali.] sermone, ISSI et BAALI appelletur vir meus, sive maritus meus, tantum odi idolorum nomina, ut etiam quod bene dici potest, propter ambiguitatem et verbi similitudinem nequaquam velim dici, sed appellari me ISSI, magis quam BAALI: ne dum aliud loquitur, alterius recordetur, et virum nominans, idolum cogitet.
47 Ignosce obscuritati, quae tribus nascitur modis: aut rerum difficultate, aut magistri imperitia, aut discentis nimia tarditate. Neque enim Hebraeum prophetam edisserens, oratoriis debeo declamatiunculis ludere, et in narrationibus atque epilogis Asiatico more cantare, sed auxilio orationum tuarum, et incredibili discendi studio, aperire quae clausa sunt.
48 Denique Aquila diligens et curiosus interpres: Vocabit, inquit, me vir meus, et non vocabit me ultra habens me, id est, BAAL.
49 (Vers. 18.) Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri, et cum volucre coeli, et cum reptili terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et dormire eos faciam fiducialiter. LXX: Et disponam eis testamentum in die illa cum bestiis agri, et cum volatilibus coeli, et cum reptilibus terrae: et arcum, et gladium, et bellum conteram de terra: et habitare eos faciam in spe. Quando omnia religionis adversae vocabula fuerint ablata de populo Dominum confitente, et vocaverit me, inquit, vir meus, et nequaquam Baali, id est, idolum meum, tunc percutiam eis foedus atque concordiam cum bestiis agri, et volucribus coeli, et reptilibus terrae.
50 De hoc tempore et Isaias loquitur: Habitabit lupus cum agno; et pardus cum hoedo accubabit. Vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur, et simul requiescent catuli eorum: et leo quasi bos comedet paleas [Isa. XI, 6, 7]; nequaquam carnem sanguinemque desiderans, sed mundis atque simplicibus vescens cibis.
51 Quando Petro, ut Cornelium susciperet ex nationibus [Act. X, 15], revelatum, iussumque est ut comederet omnes bestias, et nihil immundum esse cognosceret, quod cum gratiarum actione perciperetur: super quibus audit postea: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris [Ephes. II, 1]. Ergo in adventu Domini Salvatoris, post resurrectionis eius triumphos, et ascensum ad Patrem, duo parietes angulari lapide copulati sunt ab eo, qui fecit utrumque [Al. utraque] unum. Et vocavit eam quae dicebatur, absque misericordia, misericordiam consecutam: et eum qui dicebatur non populus meus, populum suum: pacatisque omnibus, arcus et gladius conteretur ac bellum.
52 Non enim erunt necessaria instrumenta pugnantium, cum qui pugnent, defuerint. Iungetur Israel gentibus, et implebitur illud Deuteronomii: Laetamini gentes cum populo eius [Deut. XXXII, 43]. Notus enim in Iudaea Deus, in Israel magnum nomen eius. Et: Factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion [Psal. LXXV], hoc est, in Ecclesia, in qua confregit potentias arcuum, scutum, gladium et bellum: quibus fractis atque contritis, dormient credentes fiducialiter, et sub uno pastore requiescent, sive sperabunt, in his quae oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se [I Cor. 1].
53 (Vers. 19.) Et sponsabo te mihi in sempiternum: et sponsabo te mihi in iustitia, et iudicio, et in misericordia, et in [Vulg. absque in] miserationibus: et sponsabo te mihi in fide: et scies quia ego Dominus. LXX similiter. O quanta clementia Dei! meretrix quae cum multis amatoribus fornicata est, et ob crimen bestiis tradita, postquam revertitur ad virum, nequaquam reconciliari ei dicitur, sed despondi. Et vide quid sit inter Dei coniunctionem et hominum: homo cum uxorem acceperit, de virgine mulierem facit, id est, non virginem; Deus etiam meretricibus copulatus, eas mutat in virgines, iuxta illud quod adulterae dicitur per Ieremiam: Non ut dominum me invocasti, aut patrem, aut principem virginitatis tuae [Ier. III, 4]. Unde et apostolus post fornicationem et idolorum cultum credentibus Corinthiis loquitur: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo [II Cor. XI, 1]. Quaerimus cur tertio desponsionis nomen repetierit.
54 Primo enim ait: Sponsabo te mihi in sempiternum. Secundo: Sponsabo te mihi in iustitia et iudicio, et in misericordia et miserationibus. Nec hoc fine contentus iungit et tertium: Sponsabo te mihi in fide, et scies quia ego Dominus. Primo despondit eam in Abraham, sive in Aegypto, ut uxorem habeat sempiternam. Secundo in monte Sinai, dans ei pro sponsalibus Legis iustitiam atque iudicium, et iunctam Legi misericordiam, ut quando peccaverit, tradatur captivitati, cum egerit poenitentiam, revocetur in patriam, et misericordiam consequatur.
55 De his sponsalibus in diversis locis psalmista decantat: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine [Ps. CII, 2]. Et: Misericordia et veritas obviaverunt sibi, et iustitia et pax deosculatae sunt se [Ps. LXXXIV, 11]. Quos duos calices in septuagesimo quarto psalmo legimus: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in illum: de iustitiae calice in calicem misericordiae, et rursum de calice misericordiae in calicem iustitiae.
56 Si iniquitates, inquit, observaveris, Domine, Domine, quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est [Psal. CXXIX, 3, 4]. Ista igitur meretrix, quae primum voto sponsi in [Mss. Palatini, in exteros fuerat, etc., et paulo post per legitima assumitur.] aeternos fuerat iuncta complexus, ut numquam a vinculo recederet maritali, quia recessit et in Aegypto fornicata est, rursum per Legem assumitur: quam quia praeteriit, prophetis quasi sponsi sodalibus, qui ad se missi fuerant, interfectis, novissime venit Dei Filius, Dominus Iesus: quo crucifixo, et a mortuis resurgente, desponsatur nequaquam in Legis iustitia, sed in fide et gratia Evangelii, ut cum cognoverit Unigenitum, cognoscat et Patrem.
57 Dicit enim ipse ad Philippum: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem meum: quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem? non credis quia ego in Patre, et Pater in me est [Ioan. XIV, 10, 11]. Qui in fide fuerit desponsatus et crediderit Evangelio, statim sciet, quia ipse sit Deus, credens in eum quem prius negaverat.
58 (Vers. 20 seqq.) Et erit in die illa: Exaudiam, dicit Dominus: exaudiam coelos, et illi exaudient terram, et terra exaudiet triticum et vinum et oleum, et haec exaudient Iezrael, et seminabo eam mihi in terra, et miserebor eius quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu: et ipse dicet, Deus meus es tu. LXX: Et erit in die illa, dicit Dominus: Exaudiam coelum, et coelum exaudiet terram, et terra exaudiet frumentum, vinum, et oleum, et haec exaudient Iezrael, et seminabo eam mihi super terram, [Pro hisce, et miserebor eius, quae fuit absque misericordia, quae Alexandrini, atque Aldini codicis lectio est, substituunt mss. nostri, et diligam non dilectam, quae Graecorum ferme et omnium est codicum, καὶ ἀγαπὴσω τὴν οὐκ ἠγαπημένην.] et miserebor eius quae fuit absque misericordia, et dicam non populo meo, populus meus es tu: et ipse dicet, Dominus Deus meus es tu. In die illa et in illo tempore, quando te mihi in fide despondero, et cognoveris quod ego sim Dominus, exaudiam coelos, qui enarrant gloriam Dei [Psal. XVIII], et coeli exaudient terram, ut eam coelesti pluvia irrigent, et terra, de qua orta est veritas [Psal. LXXXIV], et in cuius agrum paterfamilias egreditur, ut seminet semen suum [Matth. XIII, 3] exaudiet triticum et vinum et oleum, de quibus supra diximus, et haec omnia exaudient Iezrael, id est, semen Dei, ut intelligatur omnium rerum abundantia atque fertilitas ob Dei semen, qui [Al. quod] Christus est, condonari, quod Dei semen seminatur in terra, ut multiplices fructus afferat, centenarium, sexagenarium, et tricenarium [Ibid., 8]. Et illa meretrix, quae Deo fuerat copulata, et tres ediderat liberos, duos masculos, et unam feminam; primum Iezrael, secundam, absque misericordia; tertium, non populus meus, videat propter semen Dei mutata esse rerum vocabula, et in Christi fide consecutam misericordiam, quae absque misericordia erat, et vocatum populum Dei, qui prius, non populus vocabatur.
59 Ex quo prospicimus posse universa quae dicta sunt referri et ad decem tribus quae Israel vocantur, et sub nomine meretricis tres liberos ediderunt, et ad omnem gentem Iudaici nominis. De exauditione coeli et terrae, et frumenti, vini, et olei, et Iezrael, hoc quidam sentiunt, quia postquam Christus advenerit, omnia suo currant ordine, et utilitati hominum cuncta deserviat creatura, ut ab initio condita est. Quae omnia Iudaei et nostri Iudaizantes post Antichristum in fine mundi corporaliter praestolantur.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2