monumenta.ch > Hieronymus > 1
Hieronymus, in Osee, , Prologus <<<     >>> II

Hieronymus, Commentarii, in Osee, 1, Caput I

1 (Vers. 1.) Verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri. LXX similiter. Verbum Domini, quod in principio erat apud Deum Patrem, et Deus erat Verbum, factum est ad Osee filium Beeri, ut prophetam quoque Deum faceret, Salvatore dicente: Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura: Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, blasphemas: quia dixi, filius Dei sum [Ioan. X, 35, 36]. Ut quomodo Deus deos facit, et stat in syngoga deorum, in medio autem deos diiudicat [Psal. LXXXI]; et cum ipse sit verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I], ad apostolos loquitur: Vos estis lux mundi [Matth. V, 14], sic et ipse Salvator prophetam suum faciat salvatorem. Osee enim, in lingua nostra, salvatorem sonat: quod nomen habuit etiam Iosue filius Nun [Num. XIV], antequam ei a Deo vocabulum mutaretur. Non enim (ut male in Graecis codicibus legitur et Latinis) Ause dictus est, quod nihil omnino intelligitur; sed Osee, id est, salvator; et additum est eius nomini Dominus, ut salvator Domini diceretur. Iste ergo salvator filius est Beeri, id est, putei mei, quos puteos fodit Abraham, Isaac, et Iacob, et Allophyli eos semper conabantur obruere [Gen. XVI, XXI, XXVI, XLVI]. Inter puteum et lacum, id est, cisternam, hoc interest, quod puteus perpetuas aquas habet, et de vivo fonte manantes.
2 Cisterna, quae refrigerat, aquas suas externas et adventitias possidet. Unde per Ieremiam prophetam loquitur Deus: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi cisternas, quae aquas non valent continere [Ierem. II, 13]. De hoc fonte ad Deum psalmista proclamat: Apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10]. Unde quidam putant Beeri, interpretari, lumen meum; sed superior vera translatio est.
3 In diebus Oziae, Ioathan, Achaz, Ezechiae regum Iuda; et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israel. LXX similiter. Azarias, qui vocatur et Ozias, de stirpe David regnavit in Ierusalem super duas tribus, quae appellabantur Iuda, annis quinquaginta duobus, cui successit in regnum filius eius Ioatham, qui et ipse regnavit annis sedecim: post quem filius eius Achaz regnavit annis similiter [Totum huncce locum restitui ex ms. codice S. Albini Andegavensis, cum depravatissime legatur in aliis mss. exemplaribus et in Erasmiana Editione. MART. Pro sedecim, hoc et superiori versu, quindecim praeferunt Palatini mss. qui et pari consensu impressam olim lectionem ita continuant: cuius anno undecimo decem tribus, quae appellabantur Israel, captae sunt a Salmanasar rege Chaldaeorum, et in Medorum montibus collocatae. Post Achaz regnavit filius eius Ezechias annis viginti et octo. Ad hunc vero, quo nunc est, modum, restituta prius a Victorio fuit, cuius de antiqua lectione hoc erat iudicium. Falsam, inquit, et erroneam esse, dubio vertetur nemini. Errores in ea conspicui duo. Primus, quod tempore Achaz decem tribus asserat captas, idque factum anno eius undecimo: cum tamen illae in captivitatem venerint sub Ezechia anno illius sexto, ut clare constat IV Reg. XVIII, his verbis: Anno quarto regis Ezechiae, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam, et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiae, id est, nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria, et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala, et in Habor fluviis Gozam, in civitatibus Medorum. Secundus error, quod dicat Ezechiam regnasse annis viginti octo, cum tamen ille regnaverit viginti novem, IV Reg. XVIII, et II Paralip. XXIX. Menda sacrorum codicum ope sublata sunt in hunc modum: Post quem filius eius Achaz regnavit annis similiter sedecim. Post Achaz regnavit filius eius Ezechias annis viginti novem, cuius anno sexto, decem tribus, quae appellabantur Israel, captae sunt a Salmanasar rege Chaldaeorum, etc. Erratum primum facile sublatum est suo loco versiculo, qui inferius iacebat, reposito. Porro et Martianaeus ex ms. S. Albini Andegavensis asseruit. Vide Chronicon ad n. 1272.] sedecim. Post Achaz regnavit filius eius Ezechias annis viginti novem, cuius anno sexto decem tribus, quae appellabantur Israel, captae sunt a Salmanasar rege Chaldaeorum, et in Medorum montibus collocatae.
4 Ex quo perspicuum est, prophetante Osee, Isaia, et Ioel, et Amos, et Abdia, et Iona et Michaea, qui σύγχρονοι eius fuerunt, regnum decem tribuum esse finitum, quod a primo rege Ieroboam usque ad ultimum Osee, permansit annis ducentis quinquaginta. Eo autem tempore, quo Ozias regnare coepit super Iudam, [Sine numero annorum legit ms. codex Monasterii Cluniacensis, quem caeteris praeferre non dubito, cum propter antiquitatem, tum propter elegantem scripturam et accuratam manum qua exscriptus est. Alii legunt, duodecimum annum super Israel regnabat, quod falsum esse Marianus ostendit contra Erasmum. Videsis eorumdem Editiones. MART.---Iterum Palatini mss. cum olim impressis libris interserunt, duodecimum annum, quae duo verba Martian. ad Cluniacensis ms. fidem expunxit. Victorius satis habuit animadvertisse in Notis: Haec quoque, inquiens, vetus lectio falsa: Pro duodecimum enim legendum est, vicesimum septimum, IV Reg. XV: Annovicesimo septimo Ieroboam regis Israel regnavit Azarias filius Amasiae regis Iuda. Eumdem autem esse Oziam et Azariam nemo ambiget, si legerit IV Reg. XV et II Paral. XX.] super Israel regnabat Ieroboam pronepos Iehu, cui Dominus repromiserat usque ad quartam generationem sobolem illius regnaturam: eo quod percussisset duos reges impios, Iuda et Israel.
5 Hoc dicimus ut tibi breviter ostendamus, Osee prophetam, et ante captivitatem Israel, et post captivitatem eius vaticinatum, et tam vicinam, quam praesentem, et praeteritam [Verbum vidisse, neque habent mss. nostri, neque Victorius novit.] vidisse, et denuntiasse venturam, et luxisse ingruentem, et in emendationem Iudae retexuisse praeterita; quod in ipso propheta iuxta historiam conabimur approbare.
6 Ozias interpretatur fortitudo Domini: Ioatham, Domini consummatio, atque perfectio; Achaz, virtus: Ezechias, imperium Domini. Hi regnabant in populo Iuda, cuius nomen, confessio, est. Porro in Israel qui sibi idola fecerat, et a Dei populo fuerat separatus, regnabat Ieroboam [Per quam crudite, utque opinor, verissime notatum est Drusio, nomen Ioas hic librariorum vitio ex Hieronymi textu excidisse, supplerique locum ita oportere: regnabat Ieroboam, filius Ioas, qui interpretatur χρονισμὸς. Equidem χρονισμὸν, sive temporalitatem, aut moram, sonare Ieroboam nequit, aut hanc apud Veteres sui nominis etymologiam umquam obtinuit: quae Ioas propria continuo fuit; ut econtrario ille δικασμὸς λαοῦ, iudicatio populi, vulgo interpretatur. Hieron. ipse in Amos C. I. vers. I: Ieroboam, δικασμὸς λαοῦ, id est, iudicatio, vel causa populi: Ioas, Κυρίου χρονισμα, id est, Domini mora, sive temporalitas. Suppleri duas voculas sacer ipse textus Osee iubet: In diebus Ieroboam filii Ioas, regis Israel, etc.], qui interpretatur χρονισμὸς, id est, temporalitas, sive mora: quod mundum amaverit, et in ipso morari diu, vitam putaverit, sempiternam, nequaquam futuris, sed praesentibus delectatus.
7 (Vers. 2.) Principium loquendi Domini [Al. Domini et Vulg. Domino] in Osee. LXX: Principium verbi Domini ad Osee. Quia, ut supra diximus, et aliis prophetis praeferuntur in titulo, Ozias, Ioatham, Achaz, et Ezechias, quibus regnantibus prophetaverunt: idcirco nunc dicit quod inter omnes hos primum in Osee Dominus sit locutus, et postea ad caeteros. Aliud est autem loqui Dominum in Osee, aliud ad Osee.
8 In Osee, non ipsi loquitur Osee, sed per Osee ad alios; ad Osee vero loquens, ad ipsum significatur conferre sermonem. Alii autem non primum omnium prophetarum volunt fuisse Osee, ex eo quod dicitur: Principium loquendi Domini in Osee: sed ostendi quod haec quae sequuntur, primum ad Osee Dominus sit locutus.
9 Et dixit Dominus ad Osee: Vade, sume tibi uxorem fornicationum. LXX: Et dixit Dominus ad Osee: Vade, tolle tibi uxorem fornicationis. Verbum Hebraicum [In uno Palat., ZANNIN.] ZANUNIM, non fornicariam et fornicationem, ut plerique aestimant, sed multas fornicationes sonat.
10 Ex quo ostenditur mulier ista, quam propheta sumit in coniugem, non semel, sed frequentius fornicatam, ut quanto illa sordidior est, tanto sit propheta patientior, qui talem uxorem duxerit. Quodque additur:
11 Ac [Vulg. Et fac tibi] filios fornicationum: quia fornicans fornicabitur terra a Domino. LXX: Et filios fornicationis: quia fornicans fornicabitur terra post Dominum. Ἁπὸ κοινοῦ subauditur: Sume tibi uxorem fornicationum, et sume tibi filios fornicationum. Utrumque potest intelligi, quod et fornicariae priores [Al. prioris] de fornicatione susceptos recipiat filios, et ipse ex meretrice generet filios, qui idcirco fornicationis appellandi sunt filii, quod sint de meretrice generati.
12 Nec culpandus propheta, interim ut sequamur historiam, si meretricem converterit ad pudicitiam, sed potius laudandus quod ex mala bonam fecerit. Non enim qui bonus permanet, ipse polluitur, si societur malo; sed qui malus est, in bonum vertitur, si boni exempla sectetur. Ex quo intelligimus non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum; sed fornicariam assumpsisse pudicitiam quam antea non habebat: praesertim cum beatus Osee, non ob causam luxuriae, non libidinis, non propria fecerit voluntate, sed Dei paruerit imperio, ut quod in isto carnaliter legimus, in Deo factum spiritualiter probaremus.
13 Qui suscepit Synagogam, hoc est, populum Iudaeorum fornicationi et libidini servientem. Ad quam Dominus loquitur per Ezechielem: Et tu, meretrix, audi verbum Domini: Fractae enim sunt in Aegypto mammae eius [Ezech. XXIII, 3]; et volutabatur in sanguine, et fuerat polluta usque ad verticem, ut nulla pars corporis atque membrorum eius esset, quae turpitudinis maculam non haberet.
14 Operuit talem Dominus pallio, et suis iunxit amplexibus, dedit ei mel et oleum et similam manducare, et induit eam vestibus pretiosissimis, posuit in collo ornamenta gemmarum, aures ornavit auro et lapide pretiosissimo, armillas quoque brachiis praebuit ut bonis uteretur operibus. Et nihilominus haec contempta largitate et bonitate viri, prioris immemor turpitudinis, amatores Chaldaeos et Assyrios et Aegyptios, qui magnarum sunt carnium, secuta est.
15 De Salvatoris et Ecclesiae typo in praefatiuncula diximus, quod sumpserit sibi uxorem fornicariam, quae prius idolis serviebat. Si quis autem contentiosus, et maxime gentilium, noluerit figuraliter dictum recipere, et irriserit prophetam fornicariae copulatum, opponamus ei illud, quod solet laudare Graecia, et philosophorum scholae concinunt.
16 Qua ratione praedicent virum eruditissimum Xenocratem, qui Polemonem luxuriosissimum iuvenem inter psaltrias atque tibicines et impudicas mulieres ebrium et [Palatini mss. vocem hedera ignorant.] hedera coronatum fecit obedire sapientiae, et adolescentem turpissimum mutavit in sapientissimum philosophorum. Cur Socratem ad coelum levent, qui Phaedonem, ex cuius nomine Platonis liber est, de lupanari, ob crudelitatem et avaritiam domini, multorum libidini servientem, in Academiam transtulerit? Et quidquid illi de philosophiae magistris responderint, nos ad Prophetae defensionem referimus. Haec adversum ethnicos et eos, qui Ethnicorum sunt similes, dixerimus.
17 Caeterum nostris, qui tamen volunt suscipere veritatem, illud breviter ostendamus, ex eo quod dicitur: Quia fornicans, fornicabitur terra a Domino, non tam prophetam iunctum esse meretrici, quam omne hominum genus a societate Domini recessisse. Potest quoque ex eo quod non est additum, omnis terra, nunc Iudaea accipi, vel proprie Samaria et Israel, id est, decem tribus, quae eo tempore quo haec dicebantur, a Domino recesserant.
18 (Vers. 3, 4.) Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit et peperit [Vulg. addit ei] filium. Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrael: quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Iezrael super domum Iehu: et quiescere faciam regnum domus Israel. LXX: Et abiit, et accepit Gomer filiam Debelaim: et concepit, et peperit filium.
19 Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen eius Iezrael: quia adhuc modicum et ulciscar sanguinem Iezrael super domum Iuda: et quiescere faciam regnum domus Israel. Prophetae sic multa post saecula de adventu Christi et vocatione gentium pollicentur, ut praesens tempus non negligant, ne concionem ob aliud convocatam non docere de his quae instant [Al. stant], sed de incertis ac futuris ludere videantur.
20 Itaque et haec Gomer filia Debelaim, quae ab Osee uxor accipitur, et concipit ex eo, et parit ei filium nomine Iezrael, qui interpretatur semen Dei, in cuius sanguinis ultionem, regnum subvertit Iehu, sive, ut male error obtinuit, Iuda, sic ad vocationem referenda est nationum, ut illi tempori congruat, sub quo filium generasse memoratur.
21 Et ne longo tractatu lectoris aviditatem differam, duae istae mulieres quarum una vocatur Homer, et est meretrix, paritque tres liberos, primum Iezrael, secundam puellam, quae vocatur absque misericordia, et tertium masculum, qui et ipse appellatur non populus meus: et altera mulier, quae conducitur argenteis quindecim, et coro, et dimidio coro hordei, et vocatur adultera, referuntur ad Israel et ad Iudam, id est, ad decem tribus quae erant in Samaria sub rege Ieroboam, qui fuit de Ephraim, et ad Iudam, qui regnabat in Ierusalem de stirpe David.
22 Hae sunt duae mulieres, quae in Zacharia upupae, sive milvi, sive herodii pennas habere dicuntur, et ire in terram Sennaar, ubi Babylon condita est. Has mulieres sub nomine duarum sororum Oola significat et Ooliba: hae in duabus virgis, quas Ezechiel in unam virgam sociat, demonstrantur. Et quia commentarios, non lata volumina scribimus, singulis capitulis explanationes proprias in suis locis reservantes, nunc tantum de praesenti capitulo disputemus.
23 Gomer interpretatur τετελεσμένη, id est, consummata, atque perfecta: alii θώρακας, id est, loricas, significari putant. Sunt qui mensuram, sive amaritudinem suspicentur, qui [Al. quod] recte dicerent, si GIMEL litteram non haberet.
24 Debelaim παλάτας sonat, quarum in Palaestina permagna copia est, et quas Isaias propheta ulceri Ezechiae regis iubet apponi [IV Reg. II] [et Isa. XXXVIII]. Est autem massa pinguium caricarum, quas in morem laterum figurantes, ut diu illaesae permaneant, calcant atque compingunt.
25 Igitur et Israel consummata in fornicatione atque perfecta filia voluptatis, quae fruentibus suavis videtur et dulcis, in typo Domini Salvatoris ab Osee uxor accipitur: et primus ex ea Dei filius generatur, id est, Iezrael; est autem civitas metropolis decem tribuum, in qua interfectus est Naboth [Al. Nabutha], ob cuius sanguinem suscitatur Iehu, qui delevit domum Achab et Iezabel. Verum quia et ipse Iehu, ultor sanguinis iusti, ingressus est per vias Ieroboam filii Nabath, qui fornicari fecit Israel, et constituit vitulos aureos in Dan et in Bethel [III Reg. XII], regnum quoque eius dicitur subvertendum: sub cuius pronepote Ieroboam prophetare coepit Osee: quo mortuo, filius eius Zacharias successit in regnum; quem sexto mense imperii sui occidit Sellum de alia stirpe generatum [IV Reg. XV]. Quam ob causam nunc dicitur: Adhuc modicum, et visitabo sanguinem Iezrael, id est, occisionem populi mei, super domum Iehu regiam, quae eo tempore praeerat Israel.
26 Nec mirum si domus Iehu subvertatur, cum etiam regnum domus Israel, hoc est, decem tribuum post non multos annos omnino sit delendum. A Zacharia enim filio Ieroboam, cuius atavus fuit Iehu, usque ad nonum annum Osee, sub quo decem tribus ductae sunt in captivitatem, supputantur anni quadraginta et novem. Occisoque Zacharia, qui fuit ultimus de stirpe Iehu, statim reges Assyrii ceperunt Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, quae erant trans Iordanem; et deinde multas civitates Samariae, et deinde totam Nephtali ad extremum omnes reliquas tribus.
27 Pro Iehu in Editione Vulgata legitur Iuda: sed hoc mihi videtur non vitio Septuaginta interpretum, sed scriptorum inolevisse imperitia, qui ignorantes Iehu: quod magis tritum erat, scripserunt Iuda. Typus autem seminis Dei, et ultio sanguinis eius refertur ad Domini passionem, propter quam et domus Iuda et regnum universi Israel dicitur subvertendum.
28 (Vers. 5.) Et in illa die conteram arcum Israel in valle Iezrael. LXX similiter. Quando ultus fuero sanguinem Iezrael super domum [Duo Palatini, domum Iuda, pro Iehu.] Iehu, et regnum Israel, Assyrio vincente, delevero, tunc illa die, et in illo tempore conteram omne robur exercitus Israel in valle Iezrael.
29 Supra diximus Iezraelem, quae nunc iuxta Maximianopolim est, fuisse metropolim regni Samariae [Iidem, propter quam, pro prope.] prope quam sunt campi latissimi, et vallis nimiae vastitatis, quae plus quam decem millium tenditur passibus. In hoc commisso certamine, ab Assyriis caesus est Israel, id est, decem tribus, quae ob Ieroboam de tribu Ephraim, qui primus schisma fecit in populo, appellatae sunt Ephraim. Interdum propter Ioseph, qui fuit pater Ephraim, vocatur Ioseph: nonnumquam Samaria, quae et ipsa altera urbs fuit metropolis decem tribuum, quae postea ab Augusto Caesare appellata est, Augusta, id est, Σεβαστὴ, in qua ossa Ioannis Baptistae condita sunt.
30 Post divisionem ergo duarum et decem tribuum, ob maximam partem multitudinis quae Ieroboam secuta est, nomen pristinum Israel remansit in decem tribubus. Et propter tribum Iuda, quae regnavit in Ierusalem, aliae quae tribus appellatae sunt Iudas: simulque typi veritas explicatur. Quomodo enim propter sanguinem Naboth [Al. Nabutha], qui effusus est in Iezrael, deleta est domus Achab, ut Eliae vaticinium compleretur: sic propter sanguinem veri Iezrael, hoc est, seminis Dei, regnum destructrum est Iudaeorum.
31 In omnibus quidem prophetis, sed praecipue in Osee, decem tribus referuntur ad haereticos, quorum multitudo maxima est: duae autem tribus quae appellantur Iuda, Ecclesiae personam possident, quae sub stirpe David regnabant [Al. regnant]. Arcus igitur haereticorum, de quibus scriptum, est: Filii Ephraim intendentes, et mittentes arcum, conversi sunt in die belli [Psal. LXXVII, 9], confringetur in valle seminis Dei, de quo humilia et terrena senserunt.
32 (Vers. 6, 7.) Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ei: Voca nomen eius, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israel; sed oblivione obliviscar eorum. Et domui Iuda miserebor: et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in [Transponi Victorius mavult, in arcu et gladio, ad Hebraeum, Graec. Latinumque contextum.] gladio, et in arcu, et in bello, et in equis, et in equitibus. LXX: Et concepit adhuc, et peperit filiam, et dixit ei: Voca nomen eius, Absque misericordia; quia nequaquam addam ultra misereri domui Israel: sed adversans adversabor eis: filiorum autem Iuda miserebor, et salvabo eos in Domino Deo suo: et non salvabo eos in areu, neque in gladio, neque in bello, neque in equis, neque in equitibus. Postquam contritus est atque confractus arcus Israel, in valle Iezrael, et regnum decem tribuum destitutum, ita ut ducerentur in captivitatem, nequaquam iam Iezrael, id est, semen Dei, nec masculini sexus filius nascitur: sed filia, id est, femina fragilis sexus, et quae victorum pateat contumeliae, et vocatur Absque misericordia. Idcirco enim captiva ducta est, quia misericordiam Dei non habuit.
33 Et consideranda Domini indignatio. Quod nequaquam domui Israel se dicat misereri ultra, sed eos de memoria sua aeterna oblivione delere; quia usque hodie Persarum regibus serviunt, et numquam est eorum soluta captivitas. Domui autem Iuda misericordiam pollicetur, et dicit, quia eos salvet in Domino Deo suo, vel in seipso qui loquitur: vel Pater salvet in Filio, iuxta illud quod scriptum est: Pluit Dominus a Domino [Genes. XIX, 24] Salvavit eos enim [Al. etiam] quando Israel Assyriis traditus est, de manu Sennacherib, non in arcu et gladio et bello et in equitum multitudine, sed in suo robore, quando misit Angelum, et percussit de exercitu Sennacherib regis Assyriorum una nocte centum octoginta quinque millia [IV Reg. XIX]. Iuxta typum dicimus, eos qui propter sanguinem seminis Dei vocantur Absque misericordia, et dicere ausi sunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matth. XXVII, 25], hucusque servire Romanis. Domum autem Iuda, eos videlicet ex Iudaeis, qui Dominum sunt confessi, non in exercitus fortitudine, sed in Evangelii praedicatione salvatos.
34 Quod in Israel et Iuda tam iuxta historiam, quam iuxta typum, interpretati sumus, referamus ad haereticorum conciliabula, et ad Ecclesiam Domini Salvatoris, quod, illis absque misericordia derelictis, regnumque perdentibus, Ecclesia Dei sui virtute superarit.
35 (Vers. 8, 9.)---Et ablactavit eam quae erat absque misericordia: et concepit, et peperit filium, et dixit: Voca nomen eius, Non populus meus: quia vos non populus meus; et ego non ero vester. LXX similiter. Qui vocabatur semen Dei versus in feminam [Al. femininam] et propter imbecillitatem virium, offensamque Dei, ductus in captivitatem, quia Domini misericordiam non habebat, nequaquam ablactatus dicitur, sed ablactata: viri enim iam robur amiserat.
36 Qui ablactatur, recedit a matre, parentis lacte non vescitur, alimentis sustentatur externis. Ita et Israel proiectus a Domino, et captivitatis circumdatus angustiis, atque in Babylone cibis sustentatus immundis, vocatur non populus Dei, et aeterna gentis alienae feritur sententia, ut dicatur non populus meus, et abiiciatur [Al. abdicetur] in perpetuum.
37 Quod recte intelligere possumus, et in omni populo Iudaeorum, qui propter offensam seminis Dei captivitati traditus, regnum perdidit, et provinciam, appellaturque non populus Dei: et in persona haereticorum. Si quis autem contentiosus interpres noluerit recipere ista, quae diximus, sed meretricem nomine Gomer filiam Deblaim, primum, et tertium masculos, secundam, quae media est, feminam intellexerit procreasse, hoc volens Scriptura sonare quod legitur, respondeat quomodo in Ezechiel illud exponat, ubi iubetur a Domino portare iniquitates domus Israel, id est, decem tribuum, et trecentis nonaginta diebus in uno latere sinistro dormire perpetuo, licet in LXX centum et nonaginta scripti sunt, et dormire ita ut numquam evigilet, nec mutet latus, nisi forte sopore satiatus paúlulum aperuerit oculos ad sumendum sordidissimum cibum subcinericii panis, qui de frumento, et hordeo, et taba, et lente, et milio coctus sit in humano stercore.
38 Hoc enim rerum natura non patitur, ut quisquam hominum per trecentos nonaginta dies in uno semper latere dormiat. Et rursus, inquit: Suscipies iniquitates domus Iuda, et diebus quadraginta dormies in latere dextro. Hi autem dies pro annis supputantur [Al. supputabantur], quibus Israel et Iuda obsidione et captivitate longissima [Rursum duo Palatin. mss. deprimentur, pro detinentur.] detinentur, ita ut vincti et immobiles, de altero in alterum latus se versare non possint.
39 Si illa et caetera his similia, quae in Scripturis sanctis legimus, facta non potuerit approbare, sed aliud quid significare contenderit: ergo et meretrix ista mulier, et alia adultera mulier, quae aut prophetae iungebantur, aut servabantur a propheta, non turpem stupri coniunctionem, sed sacramenta indicant futurorum.
40 (Vers. 10.) Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est, et non numerabitur. Et erit in loco ubi dicetur eis: Non populus meus vos; dicetur eis, filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Iuda, et filii Israel pariter: et ponent sibimet caput unum, et ascendent de terra: quia magnus est dies Iezrael. LXX: Et erit numerus filiorum Israel sicut arena maris, quae non mensurabitur, nec numerari potest.
41 Et erit in loco ubi dictum est eis: Non populus meus vos: vocabuntur filii Dei viventis. Et congregabuntur filii Iuda et filii Israel simul: et ponent sibi principatum unum, et ascendent de terra, quoniam magnus est dies Iezrael. Legimus abiectionem decem tribuum, et non [Rescripsimus, mensurabilem, ex iisdem codicibus mss. cogente ipso sacro textu, qui Israelem sine mensura futurum denunciat antea erat miserabilem.] mensurabilem Israel, nec ultra populum Dei, indignatione perpetua condemnatum. Nunc discimus quomodo filii Iuda et filii Israel pariter congregentur, et ponant sibi caput unum sive principatum [Al. principium], et ascendant de terra, et in loco ubi prius dicebatur, Non populus meus, appellentur filii Dei viventis, et hoc fieri, quia magnus sit dies Iezrael.
42 Ambigenti et in varias sententias fluctuanti illud occurrit Pauli apostoli ad Romanos scribentis: Quod si volens Deus ostendere iram, et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae apta in interitum, ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam, quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis, sed etiam ex gentibus: sicut in Osee dicit: Vocavi non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecuta, misericordiam consecutam. Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos, ibi vocabuntur filii Dei vivi.
43 Isaias autem clamat pro Israel: Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Verbum enim consummans et brevians in aequitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram. Et sicut praedixit Isaias [Isa. I, 9]: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorra similes fuissemus.
44 Quid ergo dicemus: Quod gentes quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam? iustitiam autem quae ex fide est: Israel vero sectans legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit [Rom. IX, 22 seqq.]. Igitur beatus apostolus Osee prophetae assumens testimonium, et exponens illud super vocatione gentium, et eorum fide qui ex Iudaeis credere voluerunt, omnem nobis difficultatem interpretationis abscidit, asserens Christi temporibus esse completum, ut scilicet in Israel eligantur duodecim tribus, hoc est, omnis populus Iudaeorum, et in Iuda hi qui ex gentibus [Pro, Iesum Dominum, Palatin. mss. imperium Domini, praeferunt.] Iesum Dominum confitentur.
45 Si quis autem alienus a fide Christi, et non recipiens auctoritatem novi Testamenti, sed de numero circumcisionis, responderit filios Iuda et filios Israel duas tribus sonare et decem, de quibus crebro diximus, et in hoc dantes manus, nihil fidei nostrae necere monstrabimus. Sed postquam fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris in toto orbe dispersus, et omnem supputationem vicerit populi multitudo, tunc habebit licentiam Israel, qui hodie quoque captivus est, et qui prius dicebatur absque misericordia, et non populus meus, cum duabus tribubus, id est, Iuda et Beniamin, quarum magna pars in Christum credidit, inire concordiam, ut corporibus separatos iungat fides, et unum sibi caput ponant et principem, de quo scripsit Ezechiel: Et princeps unus in medio eorum, David servus meus, et resuscitabuntur quasi ab inferis mortui [Ezech. XXXIV, 24], Iuda scilicet et Israel qui in infidelitate mortui erant.
46 Et haec omnia fient, quia magnus est dies seminis Dei, qui interpretatur Christus. Ex quo perspicuum est, ideo in typo Naboth [Al. Nabutha] Iezraelitis sanguinem praecessisse, ut veritas compleretur in Christo. In hoc enim et non in illo magnus est dies Iezrael, de quo dicitur. Haec est dies quam fecit Dominus: exsultemus et laetemur in ea [Psal. CXVII, 24]. Interpretationis tertiae quam suscepimus, Israel in haereticis, Iuda in Ecclesiae hominibus exponendis, hic sensus est: Ut postquam Dominus in claritate sua venerit regnaturus, hi qui ante vocabantur, non populus eius, vocentur filii Dei viventis: cum Iudae, id est, Ecclesiae Dei fuerint copulati, et unum caput Christum habuerint, et ascenderint de terra, id est, de terrenis sensibus et humilitate litterae, et susceperint magnum diem seminis Dei.
47 Pro οὐκ ἠλεημένη, id est, absque misericordia, in quibusdam fertur exemplaribus, οὐκ ἠγαπημένη, id est, non dilecta [Alteram lectionem, sive, et non dilectam dilectam, praefert S. Doctor epist. 120, ad Hedibiam quaest. 10. Vulgata simul utramque retinet.]. Sed veriora sunt exemplaria, quae habent, absque misericordia; maxime quia ad distinctionem Israelis, cui non miseretur, infert Deus: Domui autem Iuda miserebor.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Osee, , Prologus <<<     >>> II
monumenta.ch > Hieronymus > 1