Hieronymus, Commentarii, in Osee, 1, Prologus
1 | Si in Explanationibus omnium prophetarum sancti Spiritus indigemus adventu, ut cuius instinctu scripti sunt, illius revelatione pandantur: et in Isaia atque Apocalypsi signatum legimus [Isa. XXIX] [Apoc. V] librum, quem Scribae et Pharisaei, qui Legis litteras nosse se iactant [Ioan. VI], non possunt legere, quia signatus est, nullusque inveniri potuit, nisi leo de tribu Iuda, quem signavit Deus Pater, qui eius posset reserare mysteria: quanto magis in explanatione Osee prophetae orandus est Dominus, et cum Petro dicendum: Edissere nobis parabolam istam [Matth. XIII, 16]. Praesertim cum obscuritatem voluminis in fine testetur ipse, qui scripsit: Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et cognoscet ea (Osee XIV, 10)? Quod non pro impossibili, sed pro difficili debemus accipere, iuxta illud Evangelii: Quis putas est servus fidelis et prudens quem constituit Dominus super familiam suam [Matt. XXIV, 65]? Quis enim non statim in fronte libri scandalizetur, et dicat: Osee primus omnium prophetarum meretricem accipere iubetur uxorem, et non contradicit? Non saltem nolle se simulat, ut rem turpem facere videatur invitus; sed exsequitur laetus imperium, quasi optaverit, quasi multo tempore eum pudicitiae vacasse poeniteat: cum honestiora et absque peccato sanctos viros renuisse, Domino iubente, legerimus. Moyses mittitur ad Pharaonem, et dux Israelitici populi constituitur: et tamen non imbecillitate, sed humilitate respondet: Provide alium quem mittas [Exod. IV, 13]. Ieremias puerum esse se dicit, ne peccantem arguat Ierusalem [Ierem. I]. Ezechiel de omni genere leguminis ac sementis unum subscinericium panem facere, et coquere illum in humano stercore iubetur, et ait: Nequaquam, Domine, quia numquam immundum introivit in os meum [Ezech. IV, 14]. Et Osee audiens a Domino: Accipe uxorem fornicariam (Osee I, 2), non frontem rugat, non moerorem pallore testatur, non verecundiam, mutato [Al. verecundia mutato] genarum rubore, demonstrat; sed pergit ad lupanar, et scortum ducit ad lectulum. Et non initiat illam pudicitiae matronali; sed se luxuriosum ac nepotem probat. |
2 | Qui enim adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur [I Cor. VI]. Haec igitur audientes quid possumus respondere nisi illud propheticum: Quis sapiens et intelliget ista, intelligens et cognoscet ea? (Osee XIV, 10.) Unde et nobis dicendum est cum David: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua [Ps. CXVIII, 18]; ut introducat nos rex in cubiculum suum [Cant. I], et velamen quod ante oculos Moysi positum fuit in lectione veteris Testamenti [Exod. XXXIV], tollat a nobis [II Cor. III]. Statim enim ut locutus est Dominus: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et haec dicens exspiravit [Luc. XXIII, 46], velum templi scissum est, et omnia Iudaeorum secreta patuerunt. |
3 | Et fons qui egrediebatur de domo David [Al. Domini], ingressus est mare solitudinis: et verus Elisaeus aquas steriles atque mortiferas sapientiae suae condivit sale, et fecit esse vitales [IV Reg. IV]: Maraque Legis, quae interpretatur amaritudo, ligno patibuli dulcorata est [Exod. XV]. Intelligimus enim quis sit Iudas patriarcha electus in regem, nec miratur cur ad Thamar quasi ad meretricem vir sanctus introierit [Genes. XXXVIII]; quare Samson, qui interpretatur sol, Dalilam amaverit, quae transfertur in pauperem; et propter eam irrisus et mortuus adversariorum millia trucidarit [Iudic. XVI]; cur Salmon virum iustum Booz de Raab meretrice generarit, qui Ruth Moabiten pinna pallii sui operiens, et iacentem ad pedes, ad caput Evangelii transtulerit [Ruth. I ] [et II ] [et III]. Quid causae sit ut cum David tot habuerit uxores, nullum alium regni sui fecerit successorem nisi eum qui de Bethsabee procreatus est [III Reg. I]: ut non solum meretrices, sed etiam adulterae Deo placere videantur. |
4 | Unde et in hoc ipso propheta legimus, quod iunctus primum meretrici, secundo adulterae copuletur, dicente ad eum Domino: Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico (Osee III, 1), sive diligentem mala [Al. Malam], et adulteram. Haec est mulier meretrix et adultera, quae in Evangelio pedes Domini lacrymis lavit, crine detersit, et confessionis suae honoravit unguento, indignantibusque discipulis, et maxime proditore, quod non fuisset venditum, et pretium illius in alimenta pauperum distributum, Dominus respondit: Quid molesti estis mulieri, opus bonum operata est in me, pauperes enim semper habebitis [Al. habetis] vobiscum: me autem non semper habebitis [Matth. XXVI, 10, 11]. Et ne putaremus leve esse quod fecerat, et nardum pisticum, id est, unguentum fidelissimum, ad aliud quid, et non ad Ecclesiam esse referendum, dat nobis occasionem intelligentiae et magnae fidei, magna praemia repromittit, dicens: Amen, amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur quod haec fecit in memoriam eius [Al. mei]. Haec est meretrix de qua loquitur Dominus ad Iudaeos: Amen dico vobis, meretrices et publicani praecedent vos in regno Dei [Matth. XXI, 31]. Vos enim missum ad vos Filium patris familiae et Dominum vineae, qui plantavit eam, suscipere noluistis. |
5 | Ista meretrix exploratores meos duos fortissimos iuvenes, quorum alterum in circumcisionem misi, alterum ad gentes, humanitate suscepit, abscondit studio, levavit in tectum, operuit lini stipula [Ios. II]. Quae caesa persecutionibus, et lota in baptismate, immutat colorem, et de tetro in album vertitur. Nec mirum si in figura Domini Salvatoris, et Ecclesiae de peccatoribus congregatae, haec facta memoremus, cum ipse in hoc eodem dicat propheta: Loquar ad prophetas; ego visiones multiplicavi, et in manibus prophetarum assimilatus sum (Osee XII, 10); ut quidquid prophetae iubentur operari, ad meam referatur similitudinem. Cuius uxor Aethiopissa est, contra quam Aaron et Maria, carnale sacerdotium Iudaeorum, et prophetia litterae serviens, mussitant et offendunt Deum [Num. XII]: quae dicit in Cantico Canticorum: Fusca sum et formosa, filiae Ierusalem [Cant. I, 4]. Alioquin si omnia quae praecipiuntur ob causas, ut in similitudinem fiant, vere facta contendimus: ergo et Ieremias accinctus lumbari, vestimento muliebri, inter innumerabiles nationes et Assyrios atque Chaldeos, gentes inimicissimas Iudaeorum, ivit ad Euphratem, ut ibi absconderet lumbare suum, et post multa tempora reversus, invenit illud computruisse quod nulli esset usui [Ierem. XIII]. Quomodo exire poterat, et ire tam longe obsessa Ierusalem, exstructis per circuitum munitionibus, fossa, vallo, atque castellis? Qui cum semel ad Anatoth viculum suum in tertio milliario ab urbe situm voluisset exire, in porta capitur [Al. captus], et reductus ad principes, quasi proditor verberatus in carcerem mittitur. |
6 | Si illud in typo, quia fieri non potuit: ergo et hoc in typo, quia si fiat, turpissimum est. Sed respondebis, Deo iubente, nihil turpe est: et nos dicimus, nihil Deus praecipit nisi quod honestum est, nec iubendo turpia, facit honesta quae turpia sunt. Sed quia scimus nihil Deum velle nisi quod honestum est, hoc praecepit quod honestum est. |
7 | Haec in principio prolixius sum locutus, ut difficillimam primum solverem quaestionem, et obsitum in ipso exitu scopulum Dei auxilio praetergrediens, ad tuta decurrerem. Caeterum non ignoro, Pammachi charissime, a multis Ecclesiasticis praetermissam: et qui exponere sunt conati, apud Graecos reperi Apollinarem Laodicenum, qui cum in adolescentia sua breves et in hunc et in alios prophetas commentariolos reliquisset, tangens magis sensus, quam explicans, rogatus est postea, ut in Osee plenius scriberet: qui liber venit in nostras manus; sed et ipse nimia brevitate ad perfectam intelligentiam lectorem ducere non potest. |
8 | Origenes parvum de hoc propheta scripsit libellum, cui hunc titulum imposuit, περὶ τοῦ πῶς ὠνομάσθη ἐν τῷ Ὠσηὲ Ἐφραΐμ, hoc est, quare appellatur in Osee Ephraim, volens ostendere quaecumque contra eum dicuntur, ad haereticorum referenda personam. |
9 | Et aliud volumen ἀκέφαλον καὶ ἀτέλεστον, quod et capite careat et fine. Pierii quoque legi tractatum longissimum, quem in exordio huius prophetae die vigilarium Dominicae passionis extemporali et diserto sermone profudit. |
10 | Et Eusebius Caesariensis in octavo decimo libro Εὐαγγελικῆς ἀποδείξεως, quaedam de Osee propheta disputat. Unde ante annos circiter viginti duos, cum rogatu sanctae et venerabilis socrus, immo matris tuae Paulae (illud enim nomen carnis, hoc spiritus est: quae monasteriorum et Scripturarum semper amore flagravit) essem Alexandriae, vidi Didymum, et eum frequenter audivi, virum sui temporis eruditissimum, rogavique eum, ut quod Origenes non fecerat, ipse compleret, et scriberet in Osee Commentarios: qui tres libros, me petente, dictavit, quinque quoque alios in Zachariam. |
11 | Nam et in ipsum duo tantum Origenes scripsit volumina, vix tertiam partem a principio libri usque ad visionem quadrigarum edisserens. Haec dico, ut noveris quos in Prophetae huius campo habuerim praecursores: quos tamen ut simpliciter et non superbe (sicut quidam meorum amicorum semper insibilet) tuae prudentiae fatear, non in omnibus sum secutus; ut iudex potius operis eorum quam interpres existerem, diceremque quid mihi videretur in singulis, et quid ab Hebraeorum magistris vix uno et altero acceperim. Quorum et apud ipsos iam rara avis est, dum omnes deliciis student et pecuniis, et magis ventris quam pectoris curam gerunt, et in hoc se doctos arbitrantur, si in tabernis medicorum de cunctorum operibus detrahant. |
12 | Sed iam tempus est ut prophetae verba ponentes, ea quae scripta sunt, disseramus. |