Hieronymus, Commentarii, in Naum, Caput III
1 | (Vers. 1 seqq.) Vae, civitas sanguinum, universa mendacii [Al. mendax] dilaceratione plena: non recedet a te rapina: vox flagelli, et vox impetus rotae, et equi frementis, quadrigae ferventis, et equitis ascendentis, et micantis gladii, et fulgurantis hastae, et multitudinis interfectae, et gravis ruinae, nec est finis cadaverum: et corruent in corporibus suis, propter multitudinem fornicationum meretricis speciosae et gratae, et habentis maleficia, quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis. LXX: O civitas sanguinum, tota mendax, iniquitate plena, non contrectabitur venatio: vox flagellorum, et vox commotionis rotarum, et equi persequentis, et currus ferventis, equitis ascendentis, et splendentis gladii, et fulgentium armorum, et multitudinis vulneratorum, et gravis ruinae, et non erit finis gentibus eius, et infirmabuntur in corporibus eorum a multitudine fornicationis. |
2 | Meretrix speciosa et grata, dux maleficiorum, quae vendit gentes in fornicatione sua, et tribus in maleficiis suis. Ubi nos posuimus, laceratione plena, in Hebraeo habetur PHEREC MALEA, quod interpretatus est Aquila, ἐξαυχενισμοῦ πλήρης, id est, excervicatione plena: Symmachus autem ἀποτομίας πλήρης, quod possumus dicere, crudelitate, vel severitate plena. In altera eius editione reperi, μελοκοπίας πλήρης, id est, sectionibus carnium et frustis per membra conscissis: denique statim subiecit, ubi indesinens praeda est. Porro Hebraeus PHEREC non excervicationem, pro qua in Aquilae editione reperimus, ἐξαυχενισμόν [Mss. gr|αὐκενισμὸν],|gr sed gubernaculum, id est, κυβερνισμὸν interpretatus est: ut ostenderet et urbem fuisse regalem, et velut in navi cunctarum gentium tenuisse gubernaculum. |
3 | Describitur autem potentia eius, id est, Ninive, et sub lamentatione crudelitatis arguitur. Vae, civitas sanguinum, in qua nulla veritas, sed omne mendacium, plena rapina, et laceratione praedarum. Vox flagelli crudelis semper et saevientis imperii, et vox impetus rotae. Vocem pro sonitu accipiamus: rotam ferventem, per diversa discursum, et equi frementis, et quadrigae ferventis, subauditur in omnibus, vox. |
4 | Tam pulchra autem iuxta Hebraicum et picturae similis ad praelium se praeparantis exercitus descriptio est, ut omnis meus sermo sit vilior. Nam quod ait: Et gravis ruinae, nec est finis cadaverum, de adversariis intelligamus qui ab eis sunt interfecti. Et corruent in corporibus suis, vel cadent a sua multitudine, dum a se invicem constipantur: vel in cadaveribus corruent interfectorum: αὐτῶν enim et suis, et eorum, utrumque significat. |
5 | Propter multitudinem, inquit, fornicationum meretricis: quia cum multis gentibus fornicata est, et totius orbis quem subiecerat sibi colebat idola. Speciosae et gratae, et habentis maleficia, magos significat: quae vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis, id est, quae in cunctas gentes habuit potestatem. Haec de Ninive sunt dicta simpliciter. |
6 | Caeterum si rationabiliter propter pulchritudinis nomen mundum intelleximus [Al. intellexerimus] Niniven, recte mundus, qui in malo positus est, propter multitudinem sagittariorum, et eorum qui velut gladiis homines linguis suis interficiunt, civitas sanguinum dicta est. Unde et consequenter tota mendax, quod ad perversitatem doctrinarum refertur, non habente sermone Dei, ubi caput in ea reclinet, cum perversa dogmata cuncta possideant. |
7 | Non est qui intelligat aut requirat Deum: omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. XIII, 2, 3]. Quae quamquam et nunc ex parte fiant, tamen in consummatione magis complentur: quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum [Matth. XXIV.] Quanti capiuntur a Nemrod gigante, et venatore saevissimo, quia adversum Deum superbiens, plures de saltu eius suis pedicis innexuit: cuius non attrectabitur a multis praeda, sive venatio. |
8 | Multos enim habet satellites, et secum pariter venatores, qui in eius venatione laetantur, et captivorum more ei astant. Sed et vox flagellorum auditur in mundo, quia multae sunt tribulationes iustorum [Psal. XXXIII], quibus qui flagellantur, clamitant, et doloris magnitudinem flebili voce testantur: quando alius daemone, alius ira, quae furori similis est, alius libidine, odio, invidia, superbia corripiuntur, flagellum in eis Assyrii regis sonat. |
9 | Sed et in corporis malis, flagellum diaboli intelligimus, de quo ad iustum dicitur: Et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo [Ps. XC, 10]; quando viderimus hunc morbo regio computruisse, et superesse cadaveri suo: alium intercuti aqua, et tumenti natare corpore, crescentibusque membris, formam pristini hominis decrescere, quod nuper in excetra vidimus: illum purulentias quasdam, et vulnerati damna pulmonis egerere: istum humore in lapides desiccato, urinae amaritudinem, et vesicae tormenta sentire, non dubitemus dicere, vocem flagellorum esse Ninive: licet nonnulli haec vel ex corrupto aere, vel ex escarum et corporum diversitate accidere suspicentur. Nos qui legimus et febrem increpitam [Luc. IV], et mulierem quae per decem et octo annos a diabolo fuerat ligata [Luc. XIII] Domino medicante, curatam, sciamus haec omnia flagella esse Ninive. |
10 | Unde sequitur: Et vox commotionis rotarum; dum huc atque illuc genus raptatur humanum, et incertis per cuncta discursibus, ubi periculum, ubi salus sit, ignoramus: de qua rota et in principio Ezechielis scriptum est [Ezech. I]: in psalmo septuagesimo sexto legimus: Vox tonitrui tui in rota [Psal. LXXVI, 19]. Habet autem Ninive et equum persequentem, cuius hinnitus, et ungula terram fodiens, et pectus aestuans, semper bella desiderat, loquente Domino contra diabolum. De longe odoratur bellum: cum saltu et clamore non parcit fugientibus: nec sinit abire terga vertentes; sed persequitur ut prosternat, interficiat, conculcet illidat [Al. illudat]. Est quoque in Ninive et vox quadrigae ferventis, quales puto habuisse Pharaonem, quae a Domino submersae sunt [Exod. XIV]. Ad hanc quadrigam quatuor iunguntur equi, quatuor scilicet perturbationes, de quibus et philosophi disputant, et Maro non tacet, dicens (Virg., VI Aeneid.): Hi cupiunt, metuuntque, dolent, gaudentque . . . . His equis et hac quadriga Ninive cuncta perturbat. Sed et equitis ascendentis vox in ea personat, qui arte quadam et gyro praeparatus ad bellum, non absque periculo contra se pugnantis incedit. |
11 | Habet hic eques sermonis gladium, exacutum cote dialecticae, et rhetoricae artis oleo levigatum: habet arma fulgentia, transfigurante se Satana in angelum lucis [II Cor. XI], quae arma apostolicae armaturae contraria sunt. Nec mirum si in Ninive vulneratorum multitudo sit, cum multitudo sit sagittarum. Et quomodo quatuor quibus pugnamus et tegimur, sunt scuta virtutum, prudentia, iustitia, temperantia, fortitudo: ita econtrario quatuor vitia sunt, stultitia, iniquitas, luxuria formido, quibus ab hoste percutimur. |
12 | Quorum singula pullulantes habent in se, ac multiplices species sagittarum, quibus inferuntur vulnera, quae nisi statim medicina curaverit, fit gravis ruina, atque utinam tanti essent in Ninive, leviter cadentes et leviter vulnerati, quanti sunt pro ruinae pondere, usque ad inferna demersi. Nec est finis gentibus [Al. gemitibus] eius: malitia eius finem non habet: et quantae species peccatorum, tot gentes sunt Ninive, quae infirmabuntur in corporibus suis a multitudine fornicationis. |
13 | Quod licet possit et de eis accipi, qui propter res venereas etiam corpore debilitati sunt, et cum perditione animae carnem quoque frangunt cui serviunt: tamen gentes istae, de quibus diximus, non cadunt, iuxta Hebraicum, nisi in corporibus suis, et non offendunt (ut interpretatus est Symmachus) nisi in cadaveribus mortuorum, quae fornicationis multiplicatione prostrata sunt. |
14 | In hoc loco LXX interpretes, cum secundum Hebraicum posuerimus, propter multitudinem fornicationum meretricis, quasi aliud voluerunt esse principium, ut dicerent: Prae multitudine fornicationis; et hucusque finita sententia, postea inciperent, meretrix speciosa et grata, dux maleficiorum. Pro duce maleficiorum, Aquila et Symmachus transtulerunt, habens maleficia. Nec mirabitur Niniven scortorum iam esse gratissimam, qui tantam hominum multitudinem cum ea viderit fornicari, et maleficiis illius, et quibusdam incantationibus ad amorem eius pene cunctos trahi. |
15 | Haec vendidit gentes in fornicationibus suis, quae tollunt membra Christi, et faciunt membra meretricis; et tribus in maleficiis suis. Facit enim amare ea [Al. eas], quae odisse debuerant, et detestari quae amare debebant, ut cum deceptae fuerint, iuxta illud quod scriptum est: Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae [I Cor. XV, 33], etiam alios malefica arte supplantent. |
16 | Legi in Scripturis sanctis in bonam quoque partem maleficos accipi: Et malefici incantantis sapienter [Psal. LVII]. Sed ad hoc incantat talis maleficus, ut meretricis Ninive amore devinctos ad mentis sanitatem retrahat. |
17 | (Vers. 5, 6.) Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et revelabo pudenda tua in faciem tuam, et ostendam in gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam: et proiiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum. LXX: Ecce ego ad te, dicit Dominus omnipotens, et discooperiam posteriora tua super faciem tuam, et ostendam gentibus confusionem tuam, et regnis ignominiam tuam, et proiiciam super te abominationem secundum immunditias tuas, et ponam te in exemplum. Quia vendidisti, o Ninive, gentes in fornicationibus tuis, et familias in maleficiis tuis, et quasi publicum prostibulum cunctis divaricasti pedes tuos: propterea ego ipse ad te veniam subvertendam, non mittam angelum, non credam aliis iudicium tuum. Discooperiam pudenda tua in facie tua, ut quae prius non videbas, ante tuum ponantur aspectum. |
18 | Ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam, ut qui tecum fornicati sunt, ipsi te despiciant, irrideant, et contumeliis te afficiant: et eris in exemplum universis te videntibus. Haec autem omnia sub metaphora mulieris narrantur adulterae, quae, cum fuerit deprehensa, producitur in medium, et ante oculos omnium depompatur. |
19 | Quod quidem per translationem etiam super Ierusalem plenissime in Ezechiele prophetalis sermo describit. Verius tamen et utilius dicuntur ad mundum, ad quem secandum pariter et curandum verus medicus venit e coelo. Ecce ego ad te, dicit Dominus omnipotens: quia omnipotens sum, possum universos sanare morbos: et quod est aliis impossibile, mihi possibile est. |
20 | Revelabo posteriora tua in facie tua, id est, virtutes meas, praecepta atque sermones, quae proiecisti post tergum tuum: licet non merearis, faciam te videre. Ego enim mandaveram tibi de sermonibus meis, ut semper ante oculos tuos moverentur, ligati essent atque penderent. Tu autem, contempto iubentis imperio, post tua eos vestigia reliquisti, ut non solum non faceres, sed nec dignareris quidem videre quod iusseram. |
21 | Vel certe faciam te videre et intelligere errores tuos, quos ante, cum caeca ferreris et praeceps, rebaris esse virtutes. Post haec etiam gentibus quas vendidisti in fornicatione tua, ostendam nuditatem tuam, ut nequaquam tui amore capiantur, sed videntes sordidum et turpe corpus intrinsecus, cuius primum superficie ducebantur, tecum desinant fornicari. |
22 | Regnis quoque quae maiora sunt quam gentes, ostendam ignominiam tuam, quam ut haberes, ipsa fecisti. Et proiiciam super te abominationem secundum immunditias tuas, ut quomodo immunda es, sic immunda videaris; nec decipias plurimos, qui tibi ante cohaerentes, unum tecum corpus efficiebantur. Et ponam te in exemplum, ut similitudo formidata poenae, similitudinem prohibeat delinquendi [II Cor. V]. |
23 | (Vers. 7.) Et erit, omnis qui viderit te, resiliet a te, et dicet: Vastata est Ninive; quis commovebit super te caput? Unde quaeram consolatorem tibi? In Hebraeo non habetur caput, sed nos apposuimus, ut sensus manifestior fieret. Denique Symmachus ita interpretatus est: Et omnis qui viderit te, recedet a te, et dicet: dissipata est Ninive, quis lugebit cum ea? Porro Septuaginta: Et erit, omnis qui viderit te, descendet a te et dicet: Misera Ninive, quis gemet eam? Unde quaeram consolationem illi ÷ aptantem chordam. ** Qui ruinas viderit Ninive, et positam eam omnibus in exemplum, expavescet atque mirabitur, et dicet: Dissipata est Ninive, quis commovebit super te caput? hoc est, quis dolebit super te, quis tuus poterit esse consolator? quae quamdiu potens fuisti, quasi crudelis domina, non miserebaris senis [Al. senum et parvulos]: nec parvulum respiciebas: nec praeparasti luctus tui socium, quae noluisti consortem habere regnandi. |
24 | Qui autem haec terrena contemnit, et veneficae [Al. venefica] Ninive maleficia despexerit, nec falsa pulchritudine eius fuerit irretitus, cum omnem illius turpitudinem [Al. pulchritudinem] intrinsecus viderit, et coeperit odisse quod caeteri diligunt, refugiet et resiliet ab ea, sive, ut a Septuaginta dicitur, descendet. Quamdiu enim terrena honoramus, et putamus esse sublimia, velut in quondam superbiae culmine sumus, et miramur pulchritudinem Ninive. |
25 | Cum autem consideraverimus naturam eius, et omnia corporalia bona, quasi humilia despexerimus, subiicientes nos potentiae manus Dei, tunc miserebimur Ninivitis [Al. Ninive]: et omnia terrena bona digna planctu iudicabimus, dicemusque: Misera Ninive, quanti tuis laqueis irretiti sunt, quantos alligatos vinculis tuis tenes! quis, putas resiliet a te et descendet de superbia tua, et te miseram iudicabit? Quod autem ait, quis, non tam pro difficili, quam pro raro debemus accipere, ut saepe diximus: Quis, putas, fidelis et prudens dispensator [Matth. XXIV, 45]? Et: Quis sapiens, et intelliget haec (Osee XIV, 10)? Et: Quis ascendet in montem Domini [Psal. XXIII, 3]? Quis ergo gemet super Ninive? Quis poterit inveniri, qui hoc tabernaculo praegravatus cum Paulo dicat: Miser ego, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 14]? Videmus quotidie si cui vicina mors venerit, et intellexerit se vel febre, vel vulnere, vel quolibet genere morborum, de hoc mundo subtrahi, pavere, trepidare, et toto corpore tremescentem in Ninive haerere complexibus, et a speciosae meretricis corpore vix avelli. |
26 | Quod autem sequitur: Unde quaeram consolationem, vel consolatorem tibi, qui aptet chordam? adhuc ex persona eius dicitur, qui resiliet vel descendet [Al. discedet] a Ninive, et dicet: Misera Ninive, quis gemet eam? de confusa saeculi huius conversatione [Al. conversione] disputans, in quo nihil cuiquam potest placere perpetuum: sed quod placuit displicet, et quod displicuerat, rursum placet. |
27 | Quis itaque poterit talis inveniri consolator? et (ut ita dicam) scriptor lyricus et citharoedus qui possit dissonantes chordas eius in unam harmoniam contrahere, et vocalem in laudes Dei efficere concentum? Hoc quod exposuimus, qui aptet chordam, vel aptantem chordam, et Graece dicitur, ἁρμόσαι χορδὴν, nec in Hebraico, nec in caeteris invenimus translatoribus, sed pro eo alterius sermonis exordium: Numquid melior es ab Amon quae habitat in fluminibus? Unde videtur mihi magis cum posterioribus copulandum. |
28 | (Vers. 8 seqq.) Numquid melior es ab Amon [Vulg. Alexandria populorum], quae habitat in fluminibus? aqua in circuitu eius, cuius divitiae mare, aquae muri eius, Aethiopia fortitudo eius et Aegyptus, et non est finis; Africa et Libyes fuerunt in auxilio tuo. Sed et ipsa in transmigratione ducitur in captivitatem; parvuli eius elidentur [Vulg. elisi sunt] in capite omnium viarum, et super inclytos eius sortem mittent [Vulg. miserunt], et omnes optimates eius affigentur [Vulg. confixerunt] compedibus. Et tu ergo inebriaberis, et eris despecta: et tu quaeres auxilium tuum ab inimico, omnes munitiones tuae sicut ficus cum grossis suis, si concussae fuerint, cadent in os comedentis. LXX: Apta chordam, pars Ammon, quae habitas in fluminibus, aquae in circuitu eius, cuius principium mare est, et aqua muri eius. |
29 | Aethiopia fortitudo eius et Aegyptus, et non est finis fugae tuae. Phut et Libyes facti sunt auxiliatores illius, et ipsa in transmigrationem ibit captiva, et parvulos illius allident in principio viarum eius, et super omnia inclyta eius mittent sortem, et universi optimates eius alligabuntur compedibus: et tu inebriaberis, et eris despecta, et tu quaeres ibi ut stes ab inimicis tuis; omnes munitiones tuae ut ficus, quae grossos habent, si commotae fuerint, cadent in os comedentis. Pro eo quod in Septuaginta legitur, Apta chordam, pars Ammon; et caeteri interpretes transtulerunt: Numquid melior es ab Amon? Hebraeus qui me in Scripturis erudivit, ita legi posse asseruit: Numquid melior es quam No, Amon? et ait, Hebraice NO dici Alexandriam: AMON autem, multitudinem, sive populos, et esse ordinem lectionis: Numquid melior es ab Alexandria populosa, sive populorum, quae habitat in fluminibus, aqua in circuitu eius? Non quod eo tempore Alexandria vocaretur, quippe quae longo post tempore ab Alexandro Magno Macedone nomen accepit; sed quia sub nomine primo, id est, No, semper Aegypti metropolis fuerit, et abundantissima populis. |
30 | Denique et qui res gestas Alexandri memoriae tradiderunt, principem eam fuisse Aegypti autumant. Sed et propheta Ieremias, Amon, sive No, Alexandriam, intelligens in visione contra Aegyptum, ad quam dicit: Vitula formosa Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei [Ierem. XLVI, 20], haec quoque manifestius addit: Confusa est filia Aegyti, tradita est in manu populi Aquilonis, ait Dominus virtutum Deus Israel. |
31 | Ecce ego visitabo super AMON MENNO, id est, super tumultum [Al. tumulum] de Alexandria [Ierem. XLVI, 24 seqq.]: AMON enim, ut diximus, populos: MEN praepositionem de significat: NO autem Alexandriam. Et visitabo, inquit, super Pharaonem, et super Aegyptum et super deos eius, et super reges eius, et super Pharaonem, et super eos qui in eo sperant, et dabo in manus quaerentium animas eorum, et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu servorum eius. Dicitur itaque ad Niniven: Numquid populosior es, aut potentior Alexandria? Et describitur situs Alexandriae, quae super Nilum et super mare posita hinc inde aquis et fluminibus ambiatur. |
32 | Aqua in circuitu eius, cuius divitiae mare: aquae muri eius: hinc enim rivo Nili, inde lacu Mareotico, ex alia parte mari cingitur. Quod autem Aethiopia et Aegyptus, et Africa pro quo in Hebraeo ponitur PHUT, et Libyes in praesidio eius sint, ipse situs provinciarum et urbis ostendit. Et haec igitur quam meus, inquit propheta, sermo describit, capietur a rege Babylonio, et idem tuus atque illius vastator erit. |
33 | Quae Iosephus quoque Iudaicae scriptor historiae in libris suis refert. Parvuli eius allidentur in compitis [Al. compedibus], nobiles eius dividentur sorte victorum, et potentissimi quondam principes captivi ducentur in catenis. Cum ergo haec passura sit Alexandria, e tu, o Ninive, de eodem bibes calice, et inebriaberis, et consopita iacens despicieris, et in tantam venies necessitatem, ut a Babyloniis, sive contra Babylonios, ab inimicis tuis auxilium roges. |
34 | Omnia firmamenta tua et muri in sublime porrecti, et altitudines turrium, quas nunc inexpugnabiles putas, et viri fortes bellatoresque tui, primitivis ficis comparabuntur, quae si concussae fuerint levi tactu, in os cadent devorantis. Nam quod apud Septuaginta legitur: Apta, sive compone chordam, adhuc ad Niniven dicitur. |
35 | Et est sensus: Inordinatum et incompositum tuum, et in diversa discrepans, in chordarum similitudinem apta, Ninive, quia nihil tibi proderit species et magnitudo tua, quae praecipua habere te credis, nisi te aptaveris ad canendum. Considera enim [Al. ergo] omnem partem sortis filiorum Ammon, et quaecumque aestimantur possidere bona, quomodo eos non defenderint, ne irent in captivitatem, et ne parvuli eorum alliderentur in viis. |
36 | Quid ei profuerunt flumina, iuxta quae posita est urbs Ammon? Quid, exceptis fluminibus, tanta puteorum et fontium multitudo, incipiens a mari Mortuo, et vallans regionem eius? Quid ei praebuere praesidii Aethiopia et Aegyptus, quondam foederati eius? Quomodo ergo illam non iuvit auxilium sociorum: sic nec tuus, o Ninive, fugiendi finis erit, sed huc atque illuc vastaberis. Quod loquar de Aethiopibus, et de Aegyptiis qui praesules fuerunt filiorum Ammon, cum etiam Libyes ei fuerint foederati? Et haec igitur ducetur in captivitatem, et parvuli eius, quia ingredi non valebunt, interficientur in viis ante parentum ora prostrati, et omnes opes eius forte a victoribus dividentur. |
37 | Nec quisquam de principibus evadet, quia ferro et compedibus vincientur. Et tu ergo, o Ninive, inebriaberis, et dives quondam ac speciosa, quae tantos amatores habebas, despicieris ab omnibus, et inimicis persequentibus, quaeres requiem, et non invenies. Omnes bellatores tui et universa auxilia praedae hostibus erunt, et sine ullo labore capientur in similitudinem grossorum ficus, quae concussae non in terram, ne saltem parvus labor sit colligentium, sed statim in os devorantis cadent. |
38 | Haec dicta sint παραφραστικῶς iuxta Septuaginta interpretes: semel enim propositum nobis est, et Vulgatam editionem sequi, ne aliquam excetrae et Sardanapalo reprehendendi occasionem praebuisse videamur. Caeterum non satis mihi videtur congruere exemplum eversionis Ninive cum filiis Loth, qui vocantur Amman. Primum enim Ammon dicitur [Genes. XIX], et non Amman: deinde Ammana, quae nunc vocatur Philadelphia, non est sita super flumina, nec opes illius de mari congregantur: quippe quae mediterranea sit, nec aquae sunt muri eius, nec habet Aethiopiam et Aegyptum et Africam et Libyes foederatos, cum haec omnia et iuxta potentiam, et iuxta exemplum, et iuxta descriptionem loci et regionis, et amicarum gentium, magis Alexandriae coaptanda sint: et numquam potentissima civitas Ninive minori Philadelphiae comparata, audiret a propheta: Numquid melior es? Cui autem dicitur: Numquid melior es, ostenditur minor esse ea cui comparatur, et non debere eam indigne ferre si capta sit, cum maior et firmior et potentior tam natura loci, quam viris fortibus, ab eodem sit hoste superata. |
39 | Quia vero Niniven et mundum istum interpretati sumus, praecipitur ei ut aptet et componat chordas suas, et se ad lugubre carmen paret: pars enim filiorum Amon quae multo melior fuerat quam Ninive, et habitaverat super flumina, quia in errore deprehensa est, poenas eam sui sceleris pependisse. Ac primum iuxta historiam Alexandriae dicendum, quod Ammon interpretentur populi, et sit sensus iuxta leges allegoriae: Considera populos Ecclesiae quae habitat super amnes prophetarum, et habet doctores in circuitu suo, quorum de ventre manant flumina, cuius initium est mare. |
40 | A lectione quippe Legis, quae sine ligno Christi amara est, in similitudine Merrhae ad eius mysterium pervenitur, quae habet Aethiopiam in fortitudine: Aethiopia quippe praeveniet manus eius Deo [Ps. LXVII]: et Aegyptum in quam Dominus venit in nube levi: et Libyes qui ante habitabant in arentibus, et postea facti sunt in auxilio eius. |
41 | Et haec ergo si non se attenderit, et omni diligentia custodierit cor suum, captiva ducetur, et planget filios suos. Parvuli quoque eius, qui adhuc in principiis viarum sunt, nec ad medium itineris pervenerunt, elidentur in ipsis principiis suis: et hostes saevissimi praeclara quaeque eius sorte sibi dividere festinabunt, et optimates quos principes et praepositos intelligere possumus, vinctos catenis, et gravissimo compedum pondere praepeditos, trahent in captivitatem. Et tu ergo, Ninive, homines videlicet infideles, homines mundo penitus inhaerentes, senties supplicia, et consopieris calice meo, cum illi quoque biberint qui de mea parte [Al. sorte] fuerant, et suo vitio corruerunt. |
42 | Et despicieris a me: quaeres finem inter vitia et perturbationes quae te prement, et nihilominus stationem et finem malorum reperire non poteris; sed et omnes voluntates tuae et dulcedines, et potentiae saeculares, et dogmata quae tibi videbaris habere firmissima, devorabuntur a comedente, de quo per parabolam dicit Samson: De comedente exivit cibus, et de forti egressum est dulce [Iudic. XIV, 14]: tunc enim fortia quaeque tua, et quae dulces fructus spectantium oculis promittebant, ad primam arboris concussionem ruent in os diaboli devorantis, a quo semper Ninive tenta fuerat et possessa. |
43 | Porro quod praetermisimus: Et non est finis fugae tuae, quia ad Niniven dicitur, et inter ea quae de Ammon scripta sunt, positum est, et videtur extraordinarie in alieno loco insertum, quasi per ὑπέρβατον referamus ad Niniven, ut sit ordo: Et inebriaberis, et non est finis fugae tuae, et eris despecta, et caetera quae dicuntur ad Niniven. |
44 | Et interpretabimur non esse finem fugae Ninive a Deo: quia semper profectum habeat in fugiendo, et numquam velit consistere, secundum illud quod supra diximus: Et ipsi fugientes non steterunt, et non erat qui respiceret. Et dicemus, ideo Scripturam sanctam his difficultatibus esse contextam, et maxime prophetas, qui aenigmatibus pleni sunt, ut difficultatem sensuum, difficultas quoque sermonis involvat: ut non facile pateat sanctum canibus, et margaritae porcis, et profanis sancta sanctorum. |
45 | Quod si voluerimus Ammon interpretari super filiis Loth, dicamus Loth habuisse ex duabus filiabus duos filios, Moab et Ammon, quorum senior Moab interpretatur ex patre, sive aqua paterna: iunior vero Ammon, vel filius generis mei, vel populus noster [Genes. XIX]. Et arbitror quomodo [Al. quemadmodum] qui ex Iuda natus fuerat propter peccatum dicitur ad eum: Semen Chanaan, et non Iuda [Dan. XIII, 56]. Et in Ezechiele ad Ierusalem peccatricem [Al. meretricem]: Radix tua et generatio tua de terra Chanaan, pater tuus Ammorrhaeus [Al. Chananaeus], et mater tua Cethaea [Ezech. XVI, 3]: sic eos quicumque fuerunt de priori populo, hoc est, de Iudaeis; et de iuniori, id est, de nostris, Moabitas et Ammonitas figuraliter appellari. |
46 | Et quia declinaverunt a patre suo (Loth quippe declinatio interpretatur) 575, poenae subiiciendos et passuros omnia quae supra exposuimus. Si autem ab his qui sancti quondam fuerant, Dei severitas incipit, et illa quae habitabat inter flumina, gehennae igne purgabitur: quanto magis Ninive quae ante non habuit legem, nec recepit iugum praeceptorum Dei, propter superbiam suam ad extremum in os corruet devorantis! |
47 | (Vers. 13 seqq.) Ecce populus tuus, mulieres in medio tui: inimicis tuis adapertione pandentur portae terrae tuae: devorabit ignis vectes tuos. Aquam propter obsidionem hauri tibi: exstrue munitiones tuas, intra in lutum, et calca: subigens tene laterem. Ibi comedet te ignis; peribis gladio, devorabit te ut bruchus: congregare ergo ut bruchus: multiplicare ut locusta. |
48 | Plures fecisti negotiationes tuas, quam stellae sint coeli: Bruchus expansus est, et avolavit. Custodes tui quasi locusta, et parvuli tui quasi locustae locustarum, quae considunt in sepibus in die frigoris. Sol ortus est, et avolaverunt, et non est cognitus locus earum ubi fuerint. LXX: Ecce populus tuus quasi mulieres in te, inimicis tuis aperiendo aperientur portae terrae tuae: comedit ignis vectes tuos. |
49 | Aquam obsidionis hauri tibi, obtine munitiones tuas: ingredere lutum et conculcare in paleis, obtine super laterem. Ibi comedet te ignis, disperdet te gladius, et comedet te quasi locusta: aggravaberis quasi bruchus, multiplicare ut bruchus: multiplicasti negotiationes tuas sicut stellas coeli. Adhuc ad Niniven texitur dicentis eloquium: Non mirum si fortes et pugnatores tui in similitudinem grossorum ficus, statim in os decidant devorantis, cum populus tuus effeminatus sit, et resistere nequeat. Pandentur ergo portae tuae, et patebit civitas hostibus, robustissimos vectes quibus claudebantur portae, consumet ignis. |
50 | Hauri igitur aquam, et cura ne potus desit obsessae munitioni: lateres confice, ut interrupta murorum struas, prope est enim obsidio. Et cum haec omnia feceris, quasi a brucho humus, ita a gladio devoraberis. Sed et cum multiplicata fueris ut bruchus, et ut locusta in unum pariter congregata et congregaveris sicut astra coeli divitias tuas, sicut locustae et bruchus, et parva genimina locustarum, quae vocantur attelabi [Al. adtelebi], sole incalescente, avolant, nec reperiuntur: sic tu dispergeris et fugies. |
51 | Natura enim haec locustarum est, ut in frigore torpentes, per calorem volitent. Porro attelabus quem significantius comessorem interpretatus est Aquila, parva locusta est inter locustam et bruchum, et modicis pennis reptans potius quam volans, semperque subsiliens: et ob hanc causam ubicumque orta fuerit, usque ad pulverem cuncta consumit, quia donec crescant pennae, abire non potest. |
52 | Haec iuxta Hebraicum, propter lectoris faciliorem intelligentiam, ipsa Scripturae calcans vestigia, manifestius explanavi. Dicam autem et iuxta LXX coeptam τροπολογίαν sequens, primum breviter, id est, quasi in epitome, et postea latius de singulis disserens: Populus tuus, o Ninive, homines videlicet saeculares qui proprie vocantur populus urbis Assyriae, ita passionibus enervati sunt, et vitiis elanguerunt, ut imbecillitati mulierum comparentur; nihil enim in animabus suis forte, nihil robustum possident et virile. |
53 | Unde inimici praevalentes adversum eos, aperuerunt omnes sensus eorum, et per corporales ianuas introgressi sunt. Et signanter sensus corporum, ostia Niniviticae terrae appellantur. Habent autem ex prima Dei conditione etiam hi qui se vitiis manciparunt, occasionem cognoscendi Deum, quasi robustissimos vectes, quibus oppilent et claudant portas sensuum. Sed et ipsos consumet ignis, qui a sagittis est alatus ardentibus, quamobrem dicitur ad Niniven: Hauri tibi aquam, et asperge te sermone atque ratione, et occasionibus intelligendi Deum, exercendarumque virtutum, quae tibi insitae sunt, abutere ad praeliandum. |
54 | Verum tu dissolutis manibus, id est, operibus voluptatis, quidquid in te habueras roboris, perdidisti: quamobrem convertere, et age poenitentiam, et rursum obtine munitiones tuas. Et quia semel ingressa est lutum, et clausa es corpore (quod quasi terra et paleis et aqua, ita carnibus, sanguine, venis, nervis, ossibusque compactum est), sustine iniuriam et necessitates corporis: et conculcare ab inimicis, et omnia ad conficiendam carnem, quae poenitentia digna sunt, patere. Semel enim assumens lutum, et paleas et inanibus huius saeculi negotiis involuta, debes per iniuriam sponte calcari, et tamen noli salutem penitus desperare: esto confidens, et corpus, id est, laterem tuum propter assumptum sermonem quasi aquam in servitutem redige, et subiice tibi, ut domineris lateri tuo: alioquin nisi hoc feceris, vivax te postea flamma consumet, vel in poenam per gehennam, vel ardentibus inimici iaculis suscitata: et non solum igni vastaberis, sed gladius quoque te comedet quasi locusta terrae virentia. |
55 | Et hoc patieris si non fueris super laterem, tuoque pondere praegravata, et omnem perdens volatum, tota detraheris in terram, sicut bruchus repente in terram cadit, cum lasso [Al. lassus] volatu ultra ire non quiverit. Habeto itaque virtutes tam innumerabiles, ut bruchus: ne ita pondere tuo ad terram detraharis, ut bruchus. |
56 | Quae universa perpessa es, quoniam multiplicasti tibi divitias et negotiationes diversorum dogmatum, putans eas clariores esse stellis, et magis fulgere quam coeli sidera. Haec, ut dixi, ad comprehendendum sensum a nobis dicta sunt breviter: nunc ad exordium capituli revertentes, singula ut possumus, explicemus. Quis non dicat speciosam Niniven, animam natura pulchram, luxuria et voluptatibus huius saeculi delinitam, in muliebres delicias pervenisse, et virilitate perdita, elanguisse in feminam? Si enim iusti anima in perfectum virum veniens, et conditionis suae servans rigorem, adhaerensque Deo, unus cum eo efficitur spiritus: cur non econtrario anima quae amat mundum, unum cum mundo fiat, et in mollitiem redacta femineam, virilem perdat [Al. perdiderit] rigorem? Ego puto ob hanc causam in Exodo praecipere Pharaonem, ut omne masculinum quod natum est Hebraeis, mittatur in fluvium, et omne femineum vivificetur [Exod. I]. Neque [Al. Numquid] enim poterat rex Aegyptius qui dicit alibi: Mea sunt flumina, et ego feci ea [Exod. XXIX, 2], quidquam aliud nisi hoc iubere, ut quodcumque est Hebraeorum [Al. Hebraeum est], et eorum, qui per saeculum istud transeunt, forte et virile, mittatur in aquas, et per fluenta earum deferatur in mare. |
57 | Et econtrario quidquid femineum et molle, et formosum videretur in hoc saeculo, hoc vivificetur, adolescat et generet. Simulque considera quod Aeqyptius imperator viros Hebraeorum non possit occidere, nec eos qui iam egressi sunt de infantia, sed quorum aetas adhuc tenera est, et molle corpus, et profectus incipiens: scit non posse nutriri feminas, nisi interfecti fuerint masculi. Vult itaque in Hebraeis quidquid forte est et virile, hoc gurgite sui fluminis suffocare, ut quae feminea sunt, liberius sola succrescant. |
58 | Quod autem sequitur: Inimicis tuis apertione aperientur portae terrae tuae, intelligere poteris, assumens de Ieremia testimonium, in quo scriptum est: Ascendit mors per fenestras vestras [Al. nostras] [Ier. IX, 21]. Quodque per Ieremiam in fenestris, hic in portis asseres demonstrari, et has ipsas ad sensus referes. |
59 | Sciens enim sermo divinus duplices esse sensus, ad distinctionem malorum sensuum, in Proverbiis ait: Sensum divinum invenies. Sensum autem hic non accipias pro animo et mente, quae Graece νοῦς dicitur, sed pro αἰσθήσει, a qua et quinque sensus nuncupati sunt, visus, odoratus, gustus, tactus, auditus. Portae itaque terrae Ninive, corporales sensus intelligantur: portae autem Ierusalem coelestis, omnis sensus divinus et de supernis veniens. |
60 | Has portas Ninive aperit populus eius per visum et auditum, et omnes reliquos sensus, quasi per latam et spatiosam viam quae ducit ad mortem [Matt. VII], corporales quaerens capere voluptates, quibus claudunt homines Dei portas suas, obturantes aures, ne audiant iudicium sanguinis, claudentes oculos suos ne videant iniquitatem, obturantes nares, ne unguenta prima in effeminationem animae suae odore suscipiant: claudentes os gulae, et ventri avido, et a tactu molli retrahentes manus suas, ne ad libidinem venter exaestuans, in femineos ardentem animam cogat amplexus. |
61 | Qui autem homines Dei sunt, aperiunt sensus suos, id est, portas coelestis Ierusasalem, ut ad eos ingrediatur sermo Dei. Malarum portarum illud exemplum est: Qui exaltas me de portis mortis. Bonarum hoc: Ut annuntiem omnes laudes tuas in portis filiae Sion [Psal. IX, 15]. Quando videris amatorem voluptatum magis quam amatorem Dei, et luxuriae deditum, statim de eo dicito: Inimicis suis aperuit portas terrae suae, non enim amicis animae suae, sed inimicis aperiunt portas terrae Ninive. |
62 | Quod si et hi qui principes putantur in populo, eadem fecerint, de his quoque dicere non timebis: Duces populi mei de domo deliciarum suarum eiecti sunt. Si autem videris eos voluptatibus, et hinc inde ambiente luxuria praepeditos, nullam habere misericordiam in pauperes, nec de populo Dei esse sollicitos, aptabis eis quod sequitur: Qui dormiunt super lectos eburneos: et fluunt voluptate in stratis suis: qui comedunt haedos de gregibus, et vitulos lactentes de armentis: qui bibunt defaecatum vinum, et primis unguentis delibuti sunt; et non patiebantur quidquam super contritione Ioseph (Amos VI, 4). Porro quod dicitur: Comedit ignis vectes tuos, huiuscemodi est: Si quid naturalis boni in anima tua videbatur esse, quod in similitudinem vectium, hostes qui per portas sensuum tuorum conabantur irrumpere, prohibere posset et repellere, hoc Babylonio igne succensum est. |
63 | Nec non, aquam munitionis attrahe tibi, de sermone Dei dicitur, ut circumdet sibi quasi murum firmissimum Scripturarum doctrinam atque rationem, ne ad interiora eius possit hostis irrumpere. Obtine, inquit, munitiones tuas. Quidquid in te habes per naturam bonum, et optimi conditoris in te servat exordium, hoc infelix anima Ninive, in defensionem tui tene, nec patiaris de principali (ἡγεμονικῷ) cordis effluere. Quod autem post haec additur: Incede [Al. incide] in lutum, et conculcare in pateis: alius forsitan aestimet dici de anima, quae infixa in luto corporis et paleis huius mundi, vacuis scilicet et caducis, tota se versans [Al. serviens] conculcetur a daemonibus. Mihi autem videtur hoc ad eam dici: Sustine tentationes, iniurias, quibus tradita es: poenas quas merito tuo pateris; quia si super vacua huius mundi et fragilia graderis negotia, scias te pro remedio sustinere, si tamen obtinueris super laterem, et carnem animae imperio subiugaveris. |
64 | Denique sequitur: Ibi comedet te ignis. Si non fueris super laterem, et dominationem non habueris in carnem, sed manseris in latere, et amaveris paleas, et in carne iuxta carnem vixeris, non solum ardentia inimici iacula te vorabunt; sed et gladius eius interficiet, et in similitudinem locustarum, quidquid in te virens videbatur, et naturae bono sponte germinans, avaro dente consumet [Al. a brucho rodente consumetur]: et quasi bruchus volatu perdito: et gravatus pondere suo: ita et tu gravata onere peccatorum, detraheris in terram. |
65 | Igitur ne talia et tanta patiaris, multiplicare ut bruchus, et quantum ille habet numerum, tantas tu habeto virtutes. Quae enim multiplicasti negotiationes tuas, et omni genere (quasi coelestia cuperes possidere) per fas et nefas perituras tibi divitias congregasti, debes multitudinem peccatorum multitudine exaequare virtutum. Supra iuxta Hebraicum usque ad illum locum veneram, ubi dicitur: Sol ortus est, et avolaverunt: et non est cognitus locus earum ubi fuerint. Et quid mihi videretur in contextu ipsius sermonis dixi. Nunc quia LXX proprii sensus videntur habere principium, posito eorum testimonio, coeptae explanationis ordinem sequar. |
66 | LXX: Bruchus irruit, et evolavit: exsilivit quasi attelabus commixticius tuus, sicut locusta quae ascendit super sepem in die gelu: sol ortus est et exsilivit, et non cognovit locum suum. Vae illis. Videtur mihi multitudo Ninive absque rectore, sine ordine hinc inde commixta, et quacumque impetus tulerit ruens, brucho comparari, parvo animali et innumerabili, et qui modicum quid [Al. quidem] se videatur elevare a terra. Sed et [Al. alius] attelabus qui Graece dicitur συμμικτὸς, et Latine translatus est in commixticium, quem nos possumus vulgus ignobile, et de diversis gentibus hinc inde populum congregatum intelligere, id est, non cives, sed peregrinos. Unde et populus Israel qui egrediebatur ex Aegypto πολὺν συμμικτὸν, hoc est, Aegyptiorum, et Aethiopum et variarum gentium habuisse narratur. |
67 | Et hic ergo, ut ita dicam, mixticius Ninive, confertur exsilienti attelabo et locustae, quae in die frigoris eo quod avolare non possit, resideat in sepe, et postea, orto sole, et illius ardore calefacta exsiliat, et ad alias regiones avolans, nequaquam meminerit sepis, in qua tempore frigoris sederat. Haec παραφραστικῶς, ut ipse prophetae sermo facilius possit intelligi, dicta sint. |
68 | Caeterum dubitare non poteris, multitudinem hominum, quae per latam viam pergens, versatur in mundo, bruchum dicere, cum videris eos totos terrae deditos, sententiae levitate huc illucque discurrere, et ad sublimiora volare non posse. Cerne Romam et Constantinopolim cum priori nomine inopiam pristinam commutantem. |
69 | Vide Alexandriam Aegypti caput, et cum fuerit vel pro penuria annonae, vel (quod pudori sit et rubori) propter aurigas et mimos et histriones seditio concitata, ruere populum in similitudinem bruchi, et totum vitiis inhaerentem, levitate sua, et per momenta mutatione sententiae huc illucque volitare: tunc vere poteris dicere: Bruchus impetu abiit et avolavit. Porro quod sequitur, Exsilivit attelabus, et mixticius tuus quasi locusta, mixticium puto in hoc differre a brucho, quod bruchus imperitae multitudini et innumerabili comparatur: mixticius autem de cunctis gentibus hinc inde collectus. |
70 | Et quomodo alii sunt in urbibus cives: alii peregrini, quibus placet habitare in urbe non sua: sic mixticium puto, qui habitat in Ninive, eos esse qui videntur sibi iuxta opinionem suam aliqua sequi dogmata veritatis, et in eo meliores esse brucho, quod bruchus nihil aliud faciat, nisi semper in terra sit, et absque alis, cibo et ventri serviat: attelabus autem saltem modicas assumat alas, et cum in altum volare non possit, tamen de terra exsilire nitatur: et tandem perveniens in locustam, volitat quidem, sed non est perpetuus volatus eius, deficientibus enim pennulis, et contractis frigore, etiam locusta considet, et considet non in frugifera arbore, et in virentibus foliis, sed in sepe, sentibus virgultisque contexta, sive in maceria fortuito hinc inde lapide composita. |
71 | Consideremus sapientes Graeciae, et Aegyptiorum atque Persarum, Indorumque Gymnosophistas, et Samaritanos, et varias inter ipsos sententias: et Iudaeos Pharisaeosque eorum, et Sadducaeos, et Ecclesiae multiplices haereses, et videbimus attelabum a terra se paululum sublevantem, et locustam volantem quidem, sed non pleno cursu: et quia non habeat calorem solis iustitiae, frigente in Deum charitate, sedere in spinosis sepibus. |
72 | Omnia enim dogmata eorum, cum frigeant, et volare non possint, sedem sibi et requiem inter Aristotelis et Chrysippi spineta reperiunt. Inde Eunomius profert: Quod natum est, non fuit antequam nasceretur. Inde Manichaeus ut Deum a conditione malorum liberet, alterum mali inducit auctorem. Inde Novatus subtrahit veniam, ut tollat poenitentiam. |
73 | Et ut simul brevi cuncta concludam sermone, de illis fontibus universa dogmata argumentationum suarum rivulos trahunt, ita ut loca quoque ipsa de quibus argumenta sumuntur, τοπικὰ superscripserint. Haec igitur locusta quae nunc sedet in sepibus, cum iudicii tempus advenerit, et mundus ad ortum [Al. ab ortu] solis incaluerit, dimittet sedem et loca sua, in quibus tempore frigoris inhaerebat; et ad meliora conversa, prioris sedis non recordabitur. |
74 | Quod autem generaliter de iudicii tempore diximus, et nunc ex parte intelligi potest, ut per eruditos et doctos viros huiuscemodi locustis solis iustitiae lumen oriatur; et relinquentes spinas suas, in purum et liberum transeant volatum. |
75 | (Vers. 18 seqq.) Dormitaverunt pastores tui, rex Assur: sepelientur principes tui, dispersus est populus tuus super montes [Vulg. latitavit populus tuus in montibus], et non est qui congreget, non est obscura contritio tua, pessima est plaga tua. Omnes qui audierunt auditionem tuam, compresserunt manum super te: quia super quem non transivit malitia tua semper? LXX: Dormitaverunt pastores tui: rex Assur consopivit fortes tuos, abiit populus tuus super montes, et non erat qui susciperet, et non est sanitas contritioni tuae, tumet plaga tua. |
76 | Omnes qui audierunt nuntium tuum, plaudent manibus super te, quia super quem non irruit malitia tua semper? Non mirum est, si dormitaverunt pastores tui, o rex Assur, qui dominatus es in Ninive, et sepeliantur, vel vagentur principes tui, reguli scilicet, et omnium gentium duces, qui tibi antea serviebant: cum populus tuus mulieres fuerint in medio civitatis tuae; et inimicis tuis apertae sint portae eius, et omnis multitudo super murum sedens locustae sit comparata, quae quasi incalescente sole, sic adventum [Al. ad adventum] Nabuchodonosor fugerit de propugnaculis, et inimicis terga verterit, nec inventus sit locus eius. |
77 | Irato itaque Deo, quia populum eius vastaveras, o Assur, et sublimaveras usque in coelum nidum tuum, unde et magnus sensus diceris, destructa est civitas tua. Et cunctis principibus interfectis, qui resistere poterant adversariis, reliquus populus tuus imbellis et ignobilis dispersus est in montibus, et nemo de ducibus inveniri potest qui congreget eos, et de collectis rursum cogat exercitum. |
78 | Non est obscurum vulnus tuum, nec talis plaga quae medici possit curari manu. Omnes qui Niniven subrutam, et Assyrium regem superatum audierint; et potentissimam urbem et regem dominatorem quondam urbis [Al. orbis] vulneratum, et iacere seminecem, et in suo sanguine volutari, vel stupebunt propter rei magnitudinem, et insperatum nuntium, et compriment manus suas, vel certe prae magnitudine gaudii insultantes tibi applaudent manibus et quodam gaudii strepitu concrepabunt. |
79 | Nullus enim est qui possit super te dolere, et eversioni et vulneri tuo donare lacrymas: quia nullus est super quem tua malitia non semper transierit. Et pulchre transierit: non enim potest malitia regis Assyrii in ostibus eius iugiter permanere. Hucusque historiae ordo sit textus. Debemus autem et iuxta Hebraicum, antequam editionem Septuaginta disseramus (in illis enim longe alius et diversus est sensus), paululum ab historia in sublime conscendere, et docere quod in ultima prophetia Naum, ἀποστροφὴ ad diabolum fiat, sensum magnum, principem Assyriorum, qui quondam gloriabundus dixerat: Fortitudine faciam, et sapientia intellectus auferam terminos gentium, et vires earum depascar, et commovebo civitates quae habitantur [Isai. X, 13], et dicatur ei: O Lucifer, qui mane oriebaris, qui mittebas igniculos tuos ad cunctas gentes: quomodo cecidisti in terram, et contritus es [Isai. XIV, 12, 13]? Destructa est Ninive civitas tua speciosa et potens, in qua tantum tibi imperium praesumebas, ut Filio quoque Dei auderes dicere: Haec omnia tradita sunt mihi: si procidens adoraveris me, dabo tibi ea [Matth. IV, 9]. Dormitaverunt pastores et reguli tui, qui non pascebant homines in salutem, sed nutriebant eos interfectioni tuae, ut saginatiores hostias devorares. Omnis populus tuus et turba populorum, quae te quondam colebat, deseruit te et urbem tuam, et confugit ad montes, et se sub apostolorum Christi atque doctorum latibulis collocavit, et interim nullus tuorum ducum est, qui turbam tuam quondam ad se revocet. |
80 | Plaga tua et vulnus tuum toto orbe personuit: omnes insultaverunt tibi, qui tua quondam fuerant supplantatione decepti; aut nullus enim, aut rarus est, quem non tu aliquando deceperis, et per quem non transierit malitia tua. Et notandum quod in quocumque steterit malitia diaboli, non possit insultare ruinae eius et vulneri, cum sit de pastoribus et populo regis Assyrii; sed in quocumque pertransierit, ille insultet ei, et bonis operibus atque directis, quasi manus [Al. manibus], super eum concrepet. |
81 | Et congrue iuxta Hebraicum quidem hucusque de mundi ruina dictum est: novissime de ipsius quoque diaboli, qui princeps mundi fuit: Mundus enim in maligno positus est, plaga et vulnere praedicatur. Apud Septuaginta autem adhuc ad σύμμικτον, id est, ad mixticium mundi dicitur, quod pastores eius dormierint, et ut dormirent, a rege sint Assyrio consopiti; atque ita fit, ut dum apud eos describitur quid Assyrius exercuerit inter [Al. in] alteros, et non quid ipse patiatur, de diaboli vulnere et plaga et interfectione sit tacitum. |
82 | Vae itaque his qui perversarum doctrinarum magistri sunt in Ninive. Et congrue ad eos dicitur: Dormitaverunt pastores tui [Ps. CXXXI]: dederunt enim somnum oculis suis, et palpebris suis dormitationem. Et propterea non invenerunt locum Domino, neque tabernaculum Deo Iacob. Nec audierunt de Ephrata, id est, frugifera Ecclesia; nec invenerunt eam in condensis sylvarum. |
83 | Non solum autem pastores mixticii huius, et locustae, quae, imminente glacie, sedet in sepibus, dormitaverunt; sed a rege quoque sunt Assyriorum consopiti. Scit enim rex Assyrius non posse se oves decipere, nisi pastores ante consopierit. Semper diaboli studium est, vigilantes animas consopire. Denique et in passione Domini apostolorum oculos gravi sopore premit, quos Salvator suscitans ait: Vigilate et orate, ne intretis in tentationem [Marc. XIV, 38]. Et rursum: Quod vobis dico, omnibus dico: vigilate [Marc. XIII, 37]. Et quia non cessat semper consopire vigilantes, quoscumque ille deceperit, et quasi suavi et pernicioso carmine Sirenarum illexerit ad dormiendum, excitat sermo divinus, et dicit: Surge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. In adventu ergo Christi et sermonis Dei et doctrinae ecclesiasticae, et consummationis Ninive, speciosissimae quondam meretricis, elevabitur et properabit populus, qui sub magistris ante fuerat consopitus: et ibit ad montes Scripturarum, ibique inveniet montes Moysen et Iesum filium Nave; montes prophetas; montes novi Testamenti apostolos et evangelistas: et cum ad tales montes confugerit, et in huiuscemodi montium fuerit lectione versatus, si non invenerit qui eum doceat (Messis enim multa, operarii autem pauci, [Matt. IX, 37], tunc et illius studium comprobabitur, quia confugerit ad montes, et magistrorum desidia coarguetur: infert enim, et non erat qui susciperet. Sequitur: Non est sanitas contritioni tuae, tumet plaga tua. Propterea mixticius Ninive sanari non potest, quia superbiam non deponit, et recens semper vulnus est, et quotidie diabolo feriente percutitur. |
84 | Et post haec omnia non est sanitas contritioni eius: licet enim sibi sanus esse videatur, tamen anima eius fracta est et contrita, percutiente desuper malleo totius terrae, et non sanatur, quia semper erecta est. Si autem humilietur, et se Christo subiiciat: Cor contritum et humiliatum Deus non despicit [Ps. LX, 19]; Et: Sacrificium Deo spiritus contribulatus. In fine ponitur: Omnes qui audierunt nuntium tuum, plaudent manibus super te. |
85 | Super quem enim non irruit malitia tua semper? Cum coeperit, ὦ σύμμικτε, supplicia sustinere, omnes qui audierint nuntium, consono crepitu et vocali, et (ut ita dicam) operum sono atque concentu, insultabunt tibi, atque gaudebunt. Nullus enim est aut certe rarus, in quem non irruerit, sive supervenerit malitia tua semper. |
86 | Si enim συμμίκτους urbs Ninive pastores habet et fortes, et omnis falsa doctrina et mendax opinatio scientiae a symmicto venit, timendum est ne forte nullus sit super quem non malitia συμμίκτου venerit. Et diligenter observa, quia non dixerit: In quem non intravit malitia tua, σύμμικτε, sed in quem non supervenerit. Saepe enim nobis falsorum dogmatum iacula superveniunt, et quasi in arcanum animae intrare desiderant: sed claudentibus nobis portas, supervenit quidem σύμμικτος: et quantum in se est, irruit, et semper hoc facit: sed auxiliante Christo Domino, et omni custodia servante [Al. servantes], cor nostrum [Prov. IV], irruit quidem, sed ingredi non potest. |