monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Nau, I <<<     >>> III

Hieronymus, Commentarii, in Naum, Caput II

1 (Vers. 1, 2.) Ascendit qui dispergat [Palatini codd., Ascendet qui dispergat coram te in facie, etc. Vulg. coram te qui custodiat, pro in facie tua custodiens.] in facie tua, custodiens obsidionem: contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde: [Vulg., quia reddidit Dominus superbiam Iacob sicut superbiam Israel. Confer subnexam Hieronymi expositionem.] quoniam sicut reddidit Dominus superbiae Iacob, sic reddet superbiae Israel: quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt. Necessitate compellor quasi inter saxa et scopulos, imminente naufragio, sic inter historiam et allegoriam orationis meae cursum flectere, et ne subito impingat attendere.
2 Siquidem iuxta fabulas poetarum: Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis, Obsidet: si saxa fugimus, incurrimus in profundum: si contortos vortices evitamus, in saxa deferimur. Testis est mihi Dominus, me omnia quae secundum Hebraicum dissero, non de proprio sensu loqui, quod arguitur in pseudoprophetis; sed Hebraeorum sequi expositionem, a quibus non modico tempore eruditus, debeo meis simpliciter indicare quae didici. Certe in lectoris erit arbitrio, cum utrumque percurrerit, quid magis sequi debeat, iudicare.
3 Ad Niniven igitur nunc sermo convertitur (et hinc vel maxime obscuri sunt prophetae, quod repente dum aliud agitur, ad alios persona mutatur) et dicitur ei: Ascendit ad te Nabuchodonosor qui te obsideat, qui ante os tuum vastet agros, persequatur agricolas, rura populetur, qui te quoque ipsam clausam teneat. Quia itaque tibi imminet bellum: ecce gaudens propheta nunc praecino, contemplare diligenter et conspice, et quid tibi eveniat, intuere.
4 Conforta lumbos, id est, accingere: robora virtutem valde, hoc est, exercitus congrega: quia sicut ultus est Dominus Iudam de superbia Sennacherib, interfecto exercitu eius in Iudaea, et ipso quoque a filiis suis iugulato: sic ulciscetur Israel, id est, decem tribus quae a Ninive possidentur. Utrumque enim et Iudam et Israel vastaverunt et everterunt Assyrii, et sub metaphora vitis, amborum [Al. arborum] propagines corruperunt.
5 LXX: Contemplare viam, tene lumbum, confortare robore [Al. roborare] vehementer, quoniam avertit Dominus contumeliam Iacob, sicut contumeliam Israel: quia excutientes excusserunt eos, et propagines eorum demoliti sunt. Tria praecipiuntur Iudae. Primum, ut contempletur viam, et iter per quod ambulaturus est, diligenter aspiciat, iuxta illud quod in Ieremia scriptum est: State in viis, et interrogate semitas aeternas, et videte quae sit via bona; et ambulate in ea [Ierem. VI, 16]: ut cum steterimus in viis multis, veniamus ad eam viam quae dicit: Ego sum via [Ioan. XIV, 6]. Deinde dicitur ei, ut teneat lumbum, id est, ut post electionem viae mortificet corpus suum, et servituti subiiciat, ne quasi rex et magister aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur [I Cor. IX]. Longum est nunc dicere, quod virtus diaboli vel maxime sit in lumbis, et quod ad David repromissio fiat: De fructu lumbi tui ponam super thronum tuum [Ps. CXXXI, 11]. Et illud Apostoli: Adhuc enim in lumbo patris sui erat Abrahae, Levi, quando ivit in occursum Abraham Melchisedech [Hebr. VII, 10]. Et quod Ioannes zona pellicea cingitur [Matth. III], et quod a Salvatore discipulis imperatur: Sint lumbi vestri praecincti [Luc. XII, 35]. Et Apostolus ad Ephesios: State ergo accincti lumbos vestros in veritate [Ephes. VI, 14]: licet enim ἄσκησις plurimum praestet, et vitae continentia super mortificatione lumborum: tamen nihil eos ita mortificat ut cognitio veritatis. Unde dicitur: Accingite lumbos vestros in veritate. Si enim veritas est Christus, qui tota in Christo mente credidit, lumbos suos mortificavit in Christo.
6 Tertio praecipitur, confortare virtute nimis: elegisti, inquit, viam, tenuisti lumbum, assume virtutem; ut possis pugnare cum hostibus. Et ne forte diffidas, datur tibi causa cur speres: Avertit, inquit, Dominus contumeliam Iacob, sicut contumeliam Israel, quod ambiguum est: aut enim ipsius Iacob contumeliam, qua caeteris faciebat iniuriam, avertit: aut contumeliam, quam ab aliis sustinebat Iacob, avertit Dominus.
7 Sed mihi videtur melius esse ut contumelia quam Iacob solebat caeteris facere, a Domino sit aversa. Non enim tantae virtutis est, ab aliis factam iniuriam sustinere, quantae gratiae Domini est, placidum, mitem, atque tranquillum, iniuriam facere non posse. Quaeritur, quomodo aversa est iniuria Iacob, sicut aversa fuerat et Israel. Postquam luctatus est Iacob cum angelo, Israelis nomen meruit accipere [Genes. XXXII], et quia vidit Deum, iniuriam facere cessavit.
8 Sicut ergo Israel, sensus vel vir videns Deum, et semper de Deo cogitans, facere nescit iniuriam sic omnis procacitas et contumelia aversa est a Iacob, hoc est, a supplantatore, ab eo, qui adhuc in certamine positus supplantat inimicos. Ut autem sciamus, quomodo iniuria in malam partem accipiatur, Salomon testis est, dicens: Oculi [Al. Oculus] contumeliosi, lingua iniqua [Prov. VI]. Quomodo autem secundum utramque intelligentiam iniuria aversa sit a Iacob, quae prius aversa fuerat ab Israel, sequens sermo declarat: Quia excutientes excusserunt eos, et flagella eorum demoliti sunt, sive corruperunt. Angeli, inquit, singulorum, qui quotidie vident faciem Patris [Matth. XVIII, 10], quidquid in Iacob et Israel adhaeserat pulveris, excusserunt. Unde et Petro lavantur pedes [Ioan. XIII]. Et per prophetam dicitur: Excute pulverem, et exsurge, Ierusalem [Isai. LII, 2]. Discipulis quoque a Salvatore praecipitur: Excutite pulverem pedum vestrorum [Matth. X, 14]. Et in Psalmis scriptum est: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum [Psal. CXXVI, 4]. Aversa est itaque mens ad contumeliam prompta, a vero Iacob, et a vero Israel: quia quidquid in eis terrenum fuerat, et de inferiori fece concretum, hoc ministris angelis, sive monitoribus ac magistris excussum est atque mundatum, qui non solum excusserunt eos; sed vitia quoque, quae ad praesens tantum sensus voluptate demulcent, et in modum flagellorum, ac propaginum, quae absque fructu foliis plena sunt, dissipaverunt, dicente Domino: Omnem propaginem, quae in me manet, et fructum affert, Pater meus mundat ut fructum magis afferat: quod autem in me non manet, et fructum non affert, Pater meus praecidet, et in ignem mittet [Matth. XV].
9 (Vers. 3 seqq.) Clypeus fortium eius ignitus, viri exercitus in coccineis: igneae habenae currus in die praeparationis eius: et agitatores consopiti sunt, in itineribus conturbati sunt, quadrigae collisae sunt in plateis. Aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia. Recordabitur fortium suorum, ruent in itineribus suis, velociter ascendent muros eius, et praeparabitur umbraculum.
10 Portae fluviorum apertae sunt, et templum ad solum dirutum est, et miles captivus abductus est, et ancillae eius minabantur, gementes ut columbae, murmurantes in cordibus suis. LXX: Arma potentiae eius ex hominibus, viros fortes illudentes in igne [Nostri mss. igneae habenae, pro in igne, etc., quod infra ipse praeferre Hieron. videtur. Tum iidem iunctis Brixianis penes Victorium, Graecusque ipse textus vocem eorum sufficiunt. Mox quoque eamdem vocem pro eius substituunt nostri mss.; estque revera in aliquot Graecis exemplaribus, ἑτοιμασίας αὐτῶν, pro αὐτοῦ.], habenae curruum eorum in die praeparationis eius, et equites timebunt in exitibus: et confundentur currus, et collidentur in plateis.
11 Aspectus eorum quasi lampades ignis, et quasi fulgura discurrentia, et commemorabuntur optimates eorum, et fugient in diebus, et infirmabuntur in itinere suo, et festinabunt ad muros, et praeparabunt propugnacula sua: portae civitatum apertae sunt, et regalia conciderunt, et substantia revelata est; et ipsa ascendebat, et ancillae eius ducebantur sicut columbae loquentes in cordibus suis. Secundum historiam adversum Niniven ordo sequitur, et describitur Babyloniorum exercitus contra eam veniens. Quod autem ait: Igneae habenae curruum, in ardentibus loris, velocitatem [Iidem mss., velocitatem properantium significat.] praeparantium significat, et quasi ἑπισκευῆς praeparantium se ad praelium pompa narratur. Commixtimque nunc de Israel quae olim passus sit, nunc de Assyrio quod fecerit, nunc de Babyloniis quae exerceant in Assyrios, Scriptura contexitur. Non est ergo, ait, mirum si tam velociter ad vastandum veniant, cum agitatores et fortes vel Israel ante, vel postea Assyriorum fuerint consopiti.
12 Rursumque ad descriptionis ordinem rediens: Tanta est inquit multitudo venientium, ut commixtum agmen sit in itinere, et discerni nequeat. Ipsae quoque quadrigae dum viam non reperiunt, prae multitudine inter se colliduntur in plateis. Aspectus Babyloniorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia, ut ante visu adversarios terreant, quam mucrone prosternant. Tunc recordabitur Assur fortium suorum, et quaeret eos, qui in itineribus corruerunt, et ascendet velociter muros Ninive, ac propter obsidionem [Martian., longissima; mss vero novissimam praeferunt.] longissimam ad depellendos aestus praeparabit umbracula [Ps. CXXVI]. Sed quid prodest aedificare domum, nisi Dominus aedificaverit? Quid iuvat claudere portas, quas Dominus reserat? Apertae sunt portae Ninive, quae ad instar fluminum habebat civium multitudinem, et templum, id est, regnum eius destructum est, et miles captivus abductus est, hoc est, omnes ducti sunt in Babylonem.
13 Ancillas vero Ninive per metaphoram minores urbes et viculos et castella intellige. Vel certe captivae mulieres minabuntur ante ora victorum; tantusque terror erit, ut ne in singultus quidem et ululatum erumpat dolor, sed intra se tacite gemant, et obscuro murmure devorent lacrymas in morem mussitantium columbarum. Haec iuxta Hebraicam traditionem.
14 Nunc veniamus ad Septuaginta translatores. Excutientes [Penes Victorium, Excutientes excusserunt eos, id est, Iacob, etc.], qui excusserunt Iacob et Israel, et flagella eorum dissipaverunt; arma quoque, quae dum contumeliosi essent, habere consueverant, et quibus infirmos quosque oppresserant, confregerunt: et hoc non solum fecerunt, verum etiam viros fortes qui illudebant, in igne disperdiderunt.
15 Considera, an possis viros fortes dicere illudentes in igne, fortitudines contrarias, quae ministrant ardentibus iaculis diaboli, qui fortes et illudentes quondam in igne Iacob et Israel habebant currus et equos, quibus conciti ferebantur in bellum in die praeparationis suae. Horum igitur curruum habenae et equites conturbabuntur in itineribus, et collidentur in plateis, quando illustratione Domini Iacob et Israel [Cum nostri, tum, quos Victorius consuluit, Florentiae codices pro illustrato, legunt sanato. Notatumque forte alludi illud Osee VII, Cum sanare vellem Israel.] illustrato, tam daemones quam hi qui eorum serviunt voluntati, a Domino subvertentur.
16 Possumus haec de primo eius adventu intelligere, quando viri fortes et agitatores curruum et equites loquebantur: Quid nobis et tibi, fili David? venisti ante tempus torquere nos [Matth. VIII, 29]? Sed quoniam semel prophetiam contra Niniven de consummatione mundi accepimus, melius est, ut dicamus, arma potentiae diaboli tunc tolli ab hominibus, et ministros eius fortes, qui illudebant hominibus in igne.
17 Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum (Osee III): vincula quoque quibus captivi ducebantur in vitia, et ascensores curruum relaxari. Timebunt enim equites in exitibus, hoc est, in consummatione mundi, et confundentur, et collidentur currus in plateis; quamvis enim lata et spatiosa via sit, quae ducit ad mortem [Matth. VII]: tamen pressura temporis coarctati, rectum iter invenire non poterunt; sed in se invicem collidentur, et nihilominus spirabunt veterem furorem, et quasi fulgura huc illucque discurrent. Videbam, inquit Dominus, satanam quasi fulgur de coelo cadentem [Luc. X, 18]. Quod cum diabolus et omnes optimates eius intellexerint, recordabuntur consummationis quae olim fuerat praedicta, et fugient in diebus.
18 Nequaquam enim versabuntur in noctibus, sed clarescente die, tenebrae fugabuntur, et infirmabuntur in itinere, non proficientes, nec explentes [Duo mss., explentes cogitatus suos.] conatus suos, et festinabunt ad muros. Tantus quippe eos venientis Domini terror invadet, et tam imbecilles ad repugnandum erunt, ut ad terminos mundi fugiant, quibus quasi muris mundus includitur et ambitur, et praeparabunt se ad resistendum.
19 Quomodo si quis inimicum fugiat, non audens ei resistere, cum ad solitudinem venerit, si forte hostis sequatur, necessitate cogitur repugnare. Verum illis hoc cogitantibus, universa universa quae ab eis obtenta fuerant et possessa, proferentur in medium, et aperientur portae quas clauserant, et regna eorum cadent, et substantia, id est, divitiae revelabuntur. Ipsa autem mundi substantia et omnes ancillae eius, postquam se Christo subiecerint, et ei servire coeperint, ducentur laetae atque gaudentes, et ex intimo confessionis corde credentes, ita ut columbarum munditiae comparentur, murmurabunt seu loquentur in cordibus suis.
20 Et tunc adimplebitur quod in sexagesimo septimo psalmo de victoria dicitur Salvatoris: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem:
21 (Vers. 8, 9.) Et Ninive quasi piscina aquarum aquae eius: Ipsi vero fugerunt. State, state, et non est qui revertatur: diripite argentum, diripite aurum: et non est finis divitiarum [Reginae ms. cum Palatinis, pro omnibus vasis desiderii.] ex omnibus vasis desiderabilibus. LXX: Et Ninive sicut piscina aquarum aquae eius: et ipsi fugientes non steterunt: et non erat qui respiceret: diripiebant argentum, diripiebant aurum, et non erat finis ornamenti eius: aggravata est super omnia vasa concupiscentiae suae. Manifestum est quod, civitatibus Ninive (quas filias eius Scriptura cognominat) in captivitatem deductis, ipsa Ninive, quae tantos nutrierat populos, ut piscinarum aquis compararetur, inutilem habeat multitudinem: dum nullus est qui resistat, et irruentium Babyloniorum impetum ferat.
22 Habebat enim populos, qui tantummodo fugerent, et clamante matre: State, state, claudite portas, muros ascendite, hostibus repugnate, nullus esset qui [Idem Reginae cod. qui resisteret, pro reverteretur.] reverteretur, nemo qui respiceret ad matrem: sed omnes terga vertentes, praedae inimicorum desererent civitatem. Unde dicitur ad Babylonios, quia illi fugerunt, diripite argentum, et tanto tempore congregatas opes subita vastatione praedamini. Non enim est finis divitiarum, supellectilis et vasorum, quae in Ninive condita sunt; nec potestis tantum rapere, quantum ad diripiendum illa se praebet. Sed quia Niniven speciosam, id est, mundum semel diximus, videamus quae piscina sit mundi. Non ait Scriptura, quod aquae Ninivae sint quasi aquae maris, nec quasi aquae fluminum, nec quasi aquae fontium, nec quasi aquae puteorum, sed quasi aquae piscinae: ut quomodo in Ieremia populus arguitur, qui dereliquit fontem aquae vivae, et fodit sibi lacus contritos, qui non possunt aquam continere [Ierem. II]: sic et in Ninive omnes aquae illae sint, quae de coelo ceciderint, et antiquam altitudinem relinquentes, in ima delapsae sint.
23 Omnia enim dogmata mundi huius, quae extra fontem sunt Ecclesiae, hortumque signatum, nec possunt dicere: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Ps. XLV, 4]: nec de illis aquis sunt quae super coelos laudant nomen Domini, quamvis magna videantur, tamen parva sunt et angusto fine conclusa.
24 Nec moveat quempiam quia piscinam in malam partem [Occursus eiusdem verbi accipio, ut quae inter media sunt, aut penitus praeterirentur, aut male supplerentur, fecit. Martianaeus nullo sensu retinuit: quia piscinam in malam partem accepimus. Illa piscina, ad quam Isaia, filius Amotz, etc. Victorius ex ingenio duas voculas cum sit verbis illa piscina praeponens, utcumque sarcivit locum. Nunc vero codicis Reginae ope perfecto sensu pristinae integritati restituitur.] accipimus, cum illa piscina in bonam partem accipiatur, ad quam Isaias filius Amos propheta iubetur ascendere. Ibi enim cum additamento dicitur: Piscina aquae ductus, et piscina fullonis [Is. VII ] [et XXXVI], quae sordes lavare consuevit et maculas vestium [Al. sordium) eluere. Quae quia in sublimi posita est, ideo ad eam propheta iubetur ascendere, et in occursum regis de duobus ambustis torribus victoriam pollicere.
25 Sequitur: Fugientes non steterunt, habitatores videlicet Ninive. Primum [Notatum ad Regii cod. marginem, lectione hac expuncta, substituendum: Primum videlicet fugere non debuerant.] quidem Deum fugere non debuerant, deinde etiam si fugerant, aliquando stare debebant: Magna enim differentia est inter eum qui fugit et stetit, et qui fugiens, numquam stetit. Qui enim stat, fugere cessavit; qui non stat, semper in fuga profectus est.
26 In tanta ergo turba fugientium nullus erat qui respiceret, et ageret poenitentiam, et audiret loquentem Dominum: Revertimini ad me, filii, revertentes, et sanabo contritiones vestras [Ierem. III, 22]. Unde et Sanctus loquitur in Psalmis: Periit fuga a me [Ps. CXLI, 5]. Hoc ipsum puto et leprae significare mysterium, super qua in Levitico dicitur: Cum leprosus a sacerdote extra castra fuerit separatus: si steterit lepra, purum esse hominem [Levit. XIII ] [et XIV], et mundari eum qui quasi leprosus fuerat abiectus, et redire ad castra, et habitare in populo. Sin autem, inquit, diffusa fuerit lepra, id est, non steterit, sed creverit, et in malo habuerit profectum, et mutaverit colorem pristinae sanitatis, tunc lepra manifestissime comprobatur ab eo, qui habet scientiam inspiciendae et purgandae leprae.
27 Sed et nobis praecipitur a vero Salomone ut habitemus in Ierusalem, nec umquam egrediamur ex ea. Quod si fugerit nos id quod ante nobis fuerat subiectum, et ierit ad Allophylos, non egrediamur muros civitatis nostrae, nec sequamur fugitivorum vestigia: ne dum volumus salvare fugientes, ipsi pereamus: quin potius dimittamus, ut mortui sepeliant mortuos suos [Matth. VIII]: et scandalizantem oculum, manum, et pedem, dum licet, eruamus et abscindamus a nobis [Marc. IX]. Quod autem dicitur: Diripiebant argentum, diripiebant aurum, et non erat finis ornamenti eius: aggravata est super omnia vasa concupiscentiae suae, de aquis dicitur Ninive, et de fugientibus qui fugerant, et non steterunt: neque erat qui respiceret; et qui non solum fugisse, et non respexisse contenti, insuper diripiebant argentum, quidquid in mundo videbatur eloquii: diripiebant aurum quidquid praeclarum sententiarum erat in doctrina saeculi, ut ornarent Niniven, ut dogmata sua omni sensuum verborumque flore componerent.
28 Propter quod aggravata est Ninive super omnia vasa concupiscentiae suae; quanto enim plus habebat multam auri et argenti possessionem, et variam supellectilem, quae erat gravis, tanto magis ipsa aggravabatur, quae gravia diligebat. Unde et iniquitas in Zacharia super talentum plumbi sedet [Zach. V]; et Aegyptii qui erant peccatis graves, demersi sunt in mare ut plumbum [Exod. XIV]. Et ex persona peccatoris dicitur in psalmo: Quasi onus grave aggravatae sunt super me [Ps. XXXVII, 5]. Et Petrus qui ante levis pendulo gressu calcabat undas: postquam infidelitate aggravatus vorabatur a fluctibus, manu Domini sublevatur [Matth. XIV].
29 (Vers. 10.) Dissipata est et scissa et dilacerata, et cor tabescens, et dissolutio genuum, et defectio in cunctis renibus, et facies omnium [Interserit Victorius eorum ex Vulgata editione et Hebraico.] sicut nigredo ollae. LXX: Excussio, rediscussio, et ebullitio, et cordis confractio, et dissolutio genuum, et dolores super omnem lumbum, et facies omnium sicut adustio ollae. Sub metaphora captivae mulieris, Ninive dissipata, scissa, lacerata describitur: tabescente corde, dissolutis genibus, renibusque confractis, et quod omnium habitatorum eius prae terrore hostium, et magnitudine metus, facies in ollarum similitudine videantur exustae, tabidae, et pallore deformes.
30 Porro iuxta LXX altius intelligendum est, quid significet excussio, rediscussio. Quid de populo Dei est, et quasi homo aliquando peccavit, et revertitur ad pristinum statum, quasi Ierusalem dicitur ei: Excute pulverem [Unus Reginae ms. pulverem tuum, pro pedum tuorum. LXX neque tuum habent, sed tantum ἐκτίναξαι τὸν χοῦν, quibus et Vulgata editio, et Florentini penes Victorium mss. concinunt: quare voces pedum tuorum expunctae ab eo sunt.] pedum tuorum, et consurge, Ierusalem [Isai. LII, 2]. Et qui talis est, ut postquam fuerit excussus, in sagittas Dei transire mereatur, et a Domino contra inimicos tendi, canitur de eo: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum [Ps. CXXVI, 4]. Cumque vestigia eius quasi ingredientis super terram aspersa fuerint pulvere, audiet a Salvatore: Excutite pulverem pedum vestrorum in testimonium illis [Marc. VI, 11]: haud dubium quin eos dicat, qui recipere noluerunt praedicantes.
31 Qui vero de Ninive eae, quae aggravata est super omnia vasa concupiscentiae suae, iste non semel excutitur, sed frequenter. Et postquam rursus fuerit excussus, et superficies illius emundata (ne quid intrinsecus sordium maneat), fit etiam ei ebullitio, quae significantius in Graeco dicitur ἐκβρασμὸς: proprie siquidem ἐκβρασμὸς in istiusmodi rebus ponitur, cum quod latebat intrinsecus, erumpit in faciem.
32 Unde papulae quoque quae post aegrotationem nascuntur in labiis, vocantur ἐκβράσματα, et sanitatis videtur indicium, morbum in superficiem prorupisse. Non solum autem hoc remedium adhibetur Ninive, ut excutiatur crebro, et de vitalibus eius aegrotatio latens cogatur exire; sed etiam cordis confractio et dissolutio genuum [Al. renum] praedicatur, ut quomodo Pharaonis durum et lapideum cor confractum est, quod quamdiu habuit, Dei populum non dimisit [Exod. VII et deinceps]: sic et Ninive fractum cor emolliatur et mutetur in carneum, et [Al. ut] rigida genua quae prius Deo non curvabantur, dissolvantur, et flectantur Deo: ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur: et in nomine Iesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum [Philip. II, 10]. Ut postquam cognoverint creatorem suum, audiant: Confortamini, manus dissolutae; et genua debilia, [In Reginae ms. roboramini, rectius, ut videtur, iuxta sensum LXX, qui passiva significatione locum verterunt, quemadmodum et Sophoniae II laudatur, et genua debilia, solidamini. Alioqui supervacanea Victorio vox roborate visa est, carebantque illa omnes Florentiae codices. Locus est, inquit, Isaiae XXXV: Ἰσχύσατε, χεῖρες ἀνειμέναι, καὶ γόνατα παραλελυμμένα· παρακαλέσατε, οἱ όλιγόψυχοι τῇ διανοίᾳ: Confortamini, manus dissolutae, et genua debilia. Consolamini, pusillanimes, sive, qui mente pusilli estis: locus ex Vulgata Latina immutatus fuit, in qua legitur: Confortate manus dissolutas, et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis: Confortamini, nolite timere. Propterea vox roborate ab illo deleta est.] roborate [Isai. XXXV, 3]. Et dolores, inquit, super omnem lumbum.
33 Iam supra diximus in lumbo coitum significari, et quod omnia opera quae ad commixtionem pertineant, renum appellatione monstrentur. Grandes igitur in consummatione dolores erunt in renibus: quia draconis omnis virtus in lumbis est [Iob. XL, 11], et pro his omnibus [Duo mss., pro his omnibus prophetiae, praecessit excussio, etc.] propter quae praecessit excussio, rediscussio, ebullitio, et cordis fractio [Al. confractio], dissolutio genuum, dolores renum, erit facies omnium quasi adustio ollae, ut vel igni ardorique sit proxima, vel nitorem amittens olei, nigrescat in carbonum similitudinem, et confusione operiatur aeterna, a qua sanctus procul est dicens: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine [Ps. IV, 7]. Revelata enim facie gloriam Dei contemplatur [II Cor. III]. Et puto, quomodo alia est gloria solis, alia lunae, alia stellarum, et stella a stella differt in claritate [I Cor. XV, 41]: sic in resurrectione mortuorum, et claritatis inter sanctos, et nigredinis inter peccatores, magnam futuram esse distantiam.
34 (Vers. 11.) Ubi est habitaculum leonum, et pascua catulorum leonum, ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis, et non est qui [Ex Reginae ms. correximus post Victor. exterreat, consentiente Vulgata, ipsaque Hieronymi subnexa expositione. Martian. retinuit exterreatur.] exterreat? Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis: et implevit praeda speluncas suas, et cubile suum rapina. Pro speluncis et leaenis, nidos et catulos Septuaginta transtulerunt, in caeteris idem sensus est. Adhuc autem de Ninive dicitur: quod habitaculum fuerit regum, et aula nobilium; ad quam perrexit leo rex Babylonius, id est Nabuchodonosor, et catulus leonis, subreguli quoque eius, et non fuit qui eis resisteret.
35 Leo cepit sufficienter catulis suis, et necavit leaenis suis. Idem videlicet Nabuchodonosor victoriae cuncta iure possedit, et liberis urbibusque [Al. urbibus] suis, vel certe uxoribus in servitutem captivos tradidit, et implevit praeda speluncas suas, sive ut in Hebraeo habetur, foveas suas, et cubile suum rapina, tam thesauros, quam civitates, auro, argento, vestibus, omnique ornatu complens, ut quod Ninive habuerat, Babylonque [Al. Babylon quae] vicerat, possideret. Quia vero secundum ἀναγωγὴν, et in Iona, et in hoc Propheta Niniven mundum istum interpretati sumus: et iuxta Ioannem: Totus mundus in maligno positus est [I Ioan. V, 18]; postquam mundus pertransierit habitaculum bestiarum, et in quo pascebantur leones, tunc admirantes exsultantesque dicemus: ubi est habitaculum leonum [Addit Reg. ms., et pascua catulorum leonum, ad quam ivit, etc.] ad quod ivit leo diabolus, de quo loquitur et Petrus: Adversarius vester [Al. noster] diabolus quasi leo rugiens circuit, quaerens quem devoret [I Pet. V, 8]. Et catulus leonis, Antichristus, et omnes doctrinae perversae, sermo contrarius.
36 Audistis, inquit Ioannes, Antichristus veniet: nunc autem Antichristi multi sunt [I Ioan. II]: tot enim Antichristi sunt quot dogmata falsa. Et ante adventum Christi non fuit qui exterreret; sed postquam Dominus noster venit in mundum et Niniven ingressus est, vidit quasi fulgur Satanam de coelo cadentem [Luc. X]: et cecidit de coelo Lucifer, qui mane oriebatur [Isai. XLI]. Venit enim verus Samson ad Allophylos: et dum pergit in Thamna, quod interpretatur consummatio eius, ut pauperculam de gentibus duceret Dalilam, interfecit leonem, cui venerat consummatio, et illo mortuo, comedit mella dulcedinis.
37 Sed et verus David servans oves patris sui, apprehendit leonem, et interfecit eum [I Reg. XVII], et Banaias, qui interpretatur aedificator Dominus (I Para. XI,) descendit in lacum saeculi istius, qui calentes aquas refrigerare consuevit, et interfecit leonem. Et in visione Isaiae, quae adversum quadrupedes cernitur, primum de angustia harum dicitur bestiarum: In tribulatione et angustia leo et catulus leonis [Isai. XXXV]. Iste leo antequam interficeretur a Christo, plurimos cepit in praedam catulorum suorum: et necavit leunculis suis, satellitibus suis, videlicet daemoniis.
38 Vide haereticorum conventicula, et captos multos a leone non quaeres. Considera mortuos qui reliquere vitam, et Ecclesias eorum non vocabis ovile pastoris, sed leonis speluncas, quas implevit cadaveribus et sanguine mortuorum. Posuisti (ait David) tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae saltus. Catuli leonum [Ad Vulgatae exemplar addit Victorius rugientes.] rapere et quaerere a Deo escam sibi [Ps. CIII, 20]. Difficile leo invenitur in die, sed semper in noctibus circuit, ut de Ecclesia Christi rapiat, ut escis iuxta Abacuc saturetur electis [Abac. I]. Denique Iudas de ovili Christi fuit, et raptus a leone suspendio suffocatus est [Matt. XXVII]. Sed et ille propheta cui praeceperat Dominus, ne comederet panes in regione ea, ubi vituli aurei erant, et mentita religio, quia comedit, a leone percussus est [III Reg. XIII]. Ieremias quoque de peccatoribus loquitur: Percussit eos leo de silva, et lupus usque ad domos disperdidit eos: et pardus vigilavit super civitates eorum.
39 Omnes qui egrediuntur ex eis, capientur [Ier. V, 6]. In quo animadverte quod nemo capiatur, nisi qui de civitatibus Dei fuerit egressus. In quarto etiam Regnorum libro (Vers. 17), habitantes in civitatibus Samariae et nescientes iudicium Dei terrae, interficiebantur a leonibus: donec didicerunt colere Deum, et a leonibus liberati sunt.
40 Ob hanc causam reor, et quodcumque a bestiis captum est, in Dei sacrificiis non offerri [Levit. XXII, 8], et a propheta dici: Immundum et captum a bestia, non est ingressum in os meum [Ezech. IV, 14]. Interfectus est ergo leo, et falsis dogmatibus confutatis, de comedente exivit esca, et de forti egressum est dulce [Iudic. XIV].
41 (Vers. 13.) Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum: et succendam usque ad fumum quadrigas [Ex Reginae cod. rescribimus tuas, quod ex Vulgata dumtaxat editione et Hebraico Victorius reposuerat, qui et pro catulos legit nullo suffragante ms. leunculos. Martian. eius. retinuit pro tuas.] tuas: et catulos [Vulg. leunculos] tuos comedet gladius: et exterminabo de terra praedam tuam: et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum. LXX: Ecce ego ad te, dicit Dominus omnipotens: et succendam in fumo multitudinem tuam, et leones tuos comedet gladius, et auferam de terra praedam tuam, et non audientur ultra opera tua. O Ninive, universa quae dicta sunt, me auctore, patieris.
42 Ego Dominus succendam usque ad fumum et consumptionem currus tuos, et nobiles quosque atque subregulos gladio faciam devorari. Nequaquam terras ultra vastabis, nec tributa exiges, nec audientur per provincias tuas emissarii tui: sive non audiam angelos, qui praesides tui sunt, pro te deinceps deprecantes. Sed et ad mundum haec ipsa dicuntur, in quo est multitudo quae per latam et spatiosam viam pergit ad mortem [Matth. 7], quam comminatur Dominus igne succensam, fumo suae malitiae suffocari ex vanitate [Al. bonitate] eius nimia. Leones quoque comedet gladius, vivens sermo Dei et acutus, et ex omni parte elimatus: nec non pollicetur auferre se de terra praedam eius, ut nemo exinde capiatur in Ninive, et quasi clemens tollit mala opera et comprimit ea, ne vox et sonitus eorum ultra possit audiri.
43 Unde ait: Et non audientur ultra opera tua.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Nau, I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2