monumenta.ch > Hieronymus > 1
Hieronymus, in Nau, Prologus <<<     >>> II

Hieronymus, Commentarii, in Naum, Caput I

1 (Vers. 1.) Deus aemulator, et ulciscens Dominus. Vox prophetae laudantis Deum, quod de Assyriis populi sui sit ultus iniuriam. Sive iuxta altiorem intelligentiam, quod audiat gemitum sanctorum suorum, et in consummatione mundi faciat adversarios sentire supplicia. Quod autem zelus in bonam partem accipiatur, et Paulus apostolus ostendit, dicens: Zelamini charismata [Iidem mss., meliora; et Graece quoque τὰ κρείττονα.] maiora [I Cor. XII]. Et in alio loco: Zelor enim vos Dei zelo [II Cor. XI]. Et ipse Dominus in psalmo: Zelus domus tuae comedit me [Ps. LXVIII]. Et Elias: Zelans, inquit, zelatus sum Domino omnipotenti Deo Israel [III Reg. XIX]. Phinees quoque zelum, et Matathiae legimus [Num. XXV] [I Mach. II]. Et Simonem zelotem apostolum Iesu Christi, quem Marcus evangelista, Simonem Chananaeum vocat [Act. I] [Marc. III]. Zelatur autem Dominus in salutem eorum quos zelatur: ut quos non potuit eius servare clementia, servet aemulatio. Unde et ad Ierusalem, quae propter peccata nimia visitationem zeli et furoris eius non merebatur, in Ezechiele loquitur Deus: Zelus meus [Al. recedat, et recedet, iuxta Graec. ἐξαρθήσεται.] recessit a te, et non irascar ultra tibi [Ezech. XVI, 42]. Quamdiu itaque agebat poenitentiam mundus, consummatio illius non fiebat: postquam vero, multiplicata iniquitate, refrixit charitas multorum, ita ut tententur etiam electi Dei: tunc zelator Dominus venit in ultionem: non quod ipse sit inimicus et ultor, quod de diabolo dicitur; sed quod inimica [Al. amica] sit eius ultio, et quasi ignis, ligna, fenum, stipulamque consumat, ut purum aurum remaneat et argentum [Matth. XXIV].
2 Ulciscens Dominus, et habens furorem: Ulciscens Dominus in hostes suos, et irascens ipse inimicis suis. LXX: Ulciscens Dominus cum furore: ulciscens Dominus in adversarios suos, et tollens ipse inimicos suos. Secundum utramque intelligentiam, quia diligit Dominus quem corripit [Prov. III], et castigat omnem filium quem recipit, ideo irascitur, ut quod adversarium et inimicum sibi est tollat, et hostibus [Al. tollat ex hostibus], et contrariis cogitationibus fractis, sermonibusque sublatis, in antiquum redeant statum.
3 Denique in consequentibus ait: Dominus patiens, et longa fortitudo eius. Sed quia semel et historiam exponere proposuimus, inimicos et hostes Dei intelligamus Assyrios, in quos cum diu patiens fuerit, postea cum furore et iracundia ultor existet.
4 (Vers. 2.) Dominus patiens et magnus fortitudine, et mundans, non faciet innocentem. Quod significantius in Graeco dicitur: καὶ [Contendunt alii legendum ἀθῶον, quae scriptura cum editionibus LXX, tum Hieronymianae menti conformior videatur. Verum ἀθωῶν servant ms. Alexandrinus, Theodoritus, et codex quidam Regius 229 quem laudat Cotelerius. Theophylactus autem utramque lectionem proponit atque explicat.] ἀθωῶν οὐκ ἀθωώσει [Al. gr|καὶ gr|ἀθοῶν gr|οὐκ gr|ἀθοώσει].|gr Et est sensus: Diu quidem sceleris Assyriorum patiens fuit, et magnanimitatis suae fortitudine iniquitates eorum sustinuit, provocans eos ad poenitentiam; sed quia, contempta bonitate Dei, secundum cor impoenitens thesaurizaverunt sibi iram in die irae [Rom. II], qui ante patiens fuit, nequaquam eos tamquam mundos et innocentes inultos abire patietur. Vel certe ita (quoniam in bonam partem simul volumus accipere quae dicuntur) patiens est qui sustentat omnes ruentes, et erigit elisos [Al. allisos] [Ps. CXLIV]: qui sanat tribulatos corde, et alligat contritiones eorum; et magna virtus eius, solvens inimicitiam [Al. inimicitias] in carne, et [Tantum mss. animum addidissent, facile reposuissem, et innocentem, pro nocentem. Ea quippe Hieronymi mens est, neminem quamvis innocentem futurum ante Deum, innocentem, cum quod non merito proprio sit innocens; sed ab illo iustificetur: tum etiam quod coarguatur, et veniam accipiat. Consonat huic sensui illud, quod scribitur Exod. XXXIV, Nullusque apud te per se innocens est. Quin etiam hoc quoque quod exponendum proponitur, et mundans non faciet innocentem, scilicet, innocentes ipsos coarguet, quod non suis viribus, sed Dei misericordia salventur. Caeterum mox coargutus ex mss. substituimus, pro quo vitiose Martian. retinuit duobus verbis, quod argutus. Victorius, quod, voculam tantum induxerat.] nocentem non faciens innocentem: cum etiam qui nimium sibi applaudet coargutus fuerit, quod non merito proprio, sed misericordia Dei sit salvatus.
5 Licet enim dicat: Ecce ego tot annos servio tibi, et numquam praeceptum tuum praeterivi [Luc. XV, 29]: tamen quoniam bonus est Dominus omnibus, et misericordiae illius super omnia opera eius [Ps. CXL, 6], et omnes peccaverunt, et indigent gloria Dei [Rom. III, 23], iustificatus ab eo gratis audiet: An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum [Matth. XX, 15]? Atque ita fiet, ut in eo ipso quod arguit et ignoscit, nullum innoxium abire patiatur.
6 (Vers. 3.) Dominus in tempestate et in turbine vitae eius, et nebulae pulvis pedum eius. Pro tempestate et turbine, consummationem [Voces, et commotionem, quae deerant, supplent mss. nostri.] et commotionem Septuaginta transtulerunt: licet in eo ubi nos posuimus, in tempestate, et in Hebraeo scribitur BASUPHA, in commotione quoque possit intelligi.
7 Hoc autem significat, quod in fine mundi universa moveantur, iuxta illud quod scriptum est in Aggaeo: Adhuc semel et ego movebo coelum et terram, mare et aridam (Aggaei II, 7): et cum fuerint cuncta commota (ut credant viae Domini, qui in Evangelio dicit: Ego sum via, et vita, et veritas [Ioan. XIV, 6]; et [Marc. VII]: Cum venerit Filius hominis in nubibus, quibus mandatur in Isaia [Isa. V], ne pluant super vineam imbrem, et ad quas pervenit veritas Dei, dicente Psalmographo [Ps. XXXV, 6]: Veritas tua usque ad nubes), tunc etiam ipsae nubes, Prophetae videlicet, animaeque sanctorum, quae prius coniunctione carnis fuerant praegravatae, elevatae in sublime, tenuioris substantiae fient, et in scabellum pedum Dei redactae, in extremis quibusque inter angelos officiis ministrabunt.
8 Priora quippe et antiqua, quae ad caput pertinent, nosse non poterunt. Alius vero nubes in contrariam partem accipiet, quod semper serena conturbent, et clarum solis stellarumque lumen sua caligine nitantur praetexere, et quod subiectae postea dominicae potestati in pulverem redigantur et in nihilum, et terra in eis quae pinguis est, dissolvatur.
9 (Vers. 4.) Increpans mare, et exsiccans illud et omnia flumina ad desertum perducens. Iuxta litteram Dei potentia describitur, qui vindicaturus est de adversariis Israelem, quod non grande sit ei Assyrios destruere, cuius maiestatis sit etiam elementa mutare. Vel certe quia semel de consummatione mundi esse diximus prophetiam, et hoc simpliciter accipite: Cum venerit mundi consummatio, et pertransierit coelum et terra, mare quoque et fluvios siccari.
10 Sed mihi legenti illud in Psalmis: Hoc mare magnum et spatiosum: ibi reptilia quorum non est numerus: animalia parva cum magnis; ibi naves perambulant. Draco iste quem formasti ad illudendum ei [Ps. CIII, 25, 26], dignum videtur bonitate, et clementia Dei, omnem amaritudinem et salsuginem maris, sua comminatione destruere: et regnantem in aquis humiliare draconem, et malitiae exsiccare gurgites in quibus parva natant reptilia, quorum non est numerus: neque enim digna sunt numero quae cum dracone versantur.
11 Flumina quoque ad desertum perducens, omnem falsi nominis scientiam, quae se contra Deum erigens, flumine eloquentiae utitur, et volubilitate verborum, et tumentes contorquens gurgites, cum miraculo spectantium fertur in pronum. Vide Platonem, specta Demosthenem, Tullium quoque philosophum pariter et oratorem, et haereticorum principes intuere, de quibus fuit Valentinus, Marcion, Bardesanes, Tatianus, et de fluminibus non ambiges.
12 Sed haec omnia consumet Dominus Iesus spiritu oris sui, et destruet illuminatione adventus sui, et ad deserta perducet [II Thes. II]. Simulque cerne quod iuxta titulum, qui inscribitur: Assumptio Ninive: liber visionis Naum Elcesaei, recte et in Ninive mundus figuraliter intelligitur, et mare eius eloquentiae flumina in consummatione siccantur.
13 Infirmatus est Basan et Carmelus, et flos Libani elanguit. LXX: Imminuta est Basanitis [Al. Immutata Basanitidis] et Carmelus, et quae florebant Libani, defecerunt. Μεταφορικῶς per Basan et Carmelum et Libanum, regionem uberem, et montes consitos, Assyrii vastitas demonstratur, quod ille potens quondam et florens et plurimis gentibus imperans, Domino irascente, populandus sit.
14 Sed et de consummatione mundi possumus intelligere, quod potentes quique et nobiles, et nimiis opibus abundantes, repente pereant, et dicatur eis: Stulte, hac nocte auferetur anima tua a te: quae autem praeparasti, cuius erunt [Luc. XX, 12]? Porro secundum interpretationem nominum, quia Basan, confusionem et ignominiam sonat, in consummatione mundi omnia, quae ignominia et rubore digna sunt, asserimus cum Dominus venerit, infirmari, et non solum peccata redigi in nihilum, sed et Carmelum quoque, qui interpretatur scientia circumcisionis, et eos qui sibi videntur in bonis operibus uberes et florentes, Christo veniente, trepidare, et impleri illud quod dicitur in Evangelio: Cum venerit Filius hominis, putas [Al. putasne], inveniet fidem super terram [Luc. XVIII, 8]? Increscente quippe iniquitate, refrigescet charitas plurimorum, propter quae veniet ira Dei.
15 (Vers. 5.) Montes commoti sunt ab eo, et colles desolati sunt, et contremuit terra a facie eius, et orbis, et omnes habitantes in eo. LXX: Montes commoti sunt ab eo, et colles concussi sunt, et contracta est terra a facie eius, universitas et omnes qui habitant in ea. Potest et simpliciter accipi quod in consummatione mundi, cum in maiestate sua Salvator venerit, et montes et colles, et orbis et terra, et cuncta moveantur.
16 Si enim in passione eius sol fugit, saxa scissa sunt, terra contremuit [Matth. XXVII, ] [et Luc. XXIII]: multo magis in claritate eius omnia turbabuntur. Sed et figuraliter montes et colles, sublimes quique et potentes intelligendi sunt, qui in adventu Domini prosternentur humi, ac de solio suo depositi pavimento cohaerebunt. Facies enim Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII, 17]. Tunc et terra contremiscet, et orbis atque universitas faciem Domini formidabunt: hoc pro summo cruciatu poenaque ducentia, quod vultum eius respicere non audebunt.
17 (Vers. 6.) Ante faciem indignationis eius quis stabit, et quis resistet in ira furoris eius? LXX: A facie irae eius quis sustinebit, et quis resistet in ira furoris eius? Pro eo quod nos posuimus: Et quis resistet in ira furoris eius? apertius interpretatus est Symmachus: Et quis sustinebit iram furoris eius? Aut rarus igitur, aut nullus poterit inveniri, qui ira corripiente non dignus sit.
18 Nec erit ulla anima quae non paveat ad iudicium Dei, cum astra quoque non sint munda in conspectu eius [Iob. XXV, 5]. Porro verbum Hebraicum IACCUM, quod et Aquila et Septuaginta transtulerunt, resistet, ad illam intelligentiam transferamus, de qua in secundo Regnorum libro, et in primo Paralipomenon dicitur, super ira Dei, genere masculino.
19 Nullique dubium quin ibi ira Dei diabolus intelligatur, et Angeli pessimi, qui mittuntur ad plectendos eos qui ira digni sunt. Difficile itaque reperietur in consummatione mundi, qui immaculatus et purus audeat dicere; Ecce venit princeps mundi istius, et invenit in me nihil [Ioan. XIV, 30], et libera adversus eum fronte consistat. Contra Assyrios autem sic sentiendum, quia cum venerit Dominus in tempestate et turbine, siccans Babylonis imperium, quod interpretatur mare, et omnia eius regna subvertens, quae intelliguntur flumina, et potentiam, ubertatemque eius ad nihilum redigens, quae μεταφορικῶς Basan et Carmelus et flos Libani, et montes collesque dicuntur, ac latitudinem imperii concutiens, quae orbis terrarum appellatur: tunc nulla potentia resistere poterit irascenti Deo, et populum suum vindicanti.
20 Indignatio eius effusa est ut ignis, et petrae dissolutae sunt ab eo. LXX: Furor eius consumit principatus, et petrae contritae sunt ab eo. Pro eo quod nos posuimus effusa est, Aquila interpretatus est συνεχωνεύθη, id est, conflata est: Symmachus et Theodotio ἔσταξεν, hoc est, stillavit. Sive igitur conflata est indignatio Dei quasi ignis, sive furor eius in similitudinem stillavit incendii, ut dura corda hominum, quae petrae vocantur, contererentur, et dissolverentur, utilis est indignatio Dei, quae diu per patientiam nostra peccata sustentans, vix aliquando conflata est, et tamen non tota prorumpit in poenam, sed modico ad nos stillabit ardore.
21 Si autem stilla indignationis eius consumit principatus, adversus quos nobis est pugnae [Al. pugna et] colluctatio, quid fieret si tota in nos ira Dei funderetur? Praestet Iesus ut auferatur cor lapideum, et mutetur in nobis cor carneum duritiaque mollita, possit in se praecepta Domini suscipere quae scribuntur: Sacrificium enim Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernet [Ps. L, 9]. Et ut sciatis clementiam Dei sonare quae dicta sunt, non severitatem, in consequentibus discite.
22 (Vers. 7.) Bonus Dominus, et confortans in die tribulationis, et sciens sperantes in se. LXX: Suavis Dominus exspectantibus eum in die tribulationis, et cognoscens timentes se. Cum irasci coeperit gentibus, et quondam potentissima regna vastare, sciet eos qui sui sunt, et non una tempestate opprimet navigantes. Diem autem tribulationis secundum ἀναγωγὴν, diem intelligamus iudicii, de quo scripsit Isaias: Ecce dies Domini insanabilis venit furoris et irae, ponere orbem terrae desertum, et peccatores perdere ex eo [Isai. XIII, 9]. Speremus in Domino, et per patientiam eius exspectemus adventum, ut cum venerit, bonum eum, non iudicem sentiamus, et cognoscat vel sperantes in se, vel timentes se [II Tim. II]. Scit enim Dominus eos qui eius sunt.
23 (Vers. 8.) Et in diluvio praetereunte consummationem faciet loci eius, et inimicos eius persequentur tenebrae. LXX [Palatini mss., LXX similiter, silentque adeo subnexa eorum interpretationis verba.]: Et in diluvio transeunte consummationem faciet: consurgentes et inimicos eius persequentur tenebrae. Dominus patiens et multae miserationis, et non irascetur in finem, neque in aeternum indignabitur; sed cum creverit malitia super terram, et omnis caro corruperit viam suam, inducet diluvium quod pertranseat, non quod permaneat in aeternum.
24 Consummationem autem, sive finem, faciet loci eius, id est, diluvii, ut quomodo de impio dicitur: Et pertransivi, et non est inventus locus eius [Ps. XXXVI, 36]; et: Iter impiorum peribit [Ps. I, 6]; sic diluvii iter pereat post iram Domini, sola apparente clementia. Quod quidem et secundum historiam intelligi potest, quia cum vastaverit Israel, et quasi diluvio terram repromissionis inundaverit, finem faciet captivitatis, ad sedes eum pristinas revocando.
25 At econtrario, inimicos eius Assyrios, qui populum duxerunt in captivitatem, tenebrae persequentur. Quod autem diximus de Israel et Assyriis, intelligi de consummatione mundi, et de sanctis ac de persecutoribus, sive contrariis virtutibus potest, quod sanctorum Deus post iram misereatur; persecutores vero et inimicos eorum, qui elegerunt tenebras, et non lucem, ipsae, quas elegerunt, tenebrae comprehendant: mittentur enim in tenebras exteriores: ibi erit fletus, et stridor dentium [Matth. VIII ] [et XXII]. Verbum MACOMA, quod nos interpretati sumus, loci eius, omnes in duas orationis partes diviserunt, ut MA in praepositionem de verterent, id est, απὸ; COMA, surgentes interpretarentur.
26 Denique Aquila, ἀπὸ ἀνισταμένων, inquit, id est, a consurgentibus; Septuaginta, consurgentes; Theodotio, consurgentibus ei; quinta editio, a consurgentibus illi. Solus Symmachus, cum nostra interpretatione consentiens, ait: Et in diluvio transeunte, consummationem faciet loci eius. Quidam de nostris, consurgentes et inimicos, Marcionem et omnes veteres haereticos interpretantur, qui adversum Creatorem disputant.
27 (Vers. 9.) Quid cogitatis contra Dominum? consummationem [Al. quod consummationem] ipse faciet: non consurget duplex tribulatio. LXX: Quid cogitatis contra Dominum? consummationem ipse faciet: non vindicavit bis in idipsum in tribulatione. Symmachus apertius: Non sustinebunt impetum secundae [Al. secundum] angustiae: Theodotio, Non consurget secunda tribulatio. Loquitur autem iuxta tropologiam adversum Marcionem, de quo supra diximus, et omnes veteres haereticos, qui bonum nescio quem confingentes Deum, ipsum dicunt consummationem mundi esse facturum, et arguunt Legis Deum quasi crudelitatis, quod multos puniat, et pro peccatis irroget cruciatus. Quid ergo, ait, contra Dominum cogitatis? ipse qui creavit mundum, et consummationem eius faciet.
28 Quod si vobis videtur crudelis, rigidus et cruentus, quod in diluvio genus delevit humanum, super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphurem pluit [Genes. VII], Aegyptios submersit fluctibus [Exod. XIV], Israelitarum cadavera prostravit in eremo [Num. XXXII]: scitote eum ideo ad praesens reddidisse supplicia, ne in aeternum puniret. Certe aut vera sunt quae prophetae loquuntur, aut falsa.
29 Si vera sunt quae de severitate eius videntur dicere: Ipsi dixerunt: Non [Martian. retinuit hic dumtaxat, Non iudicabit.] vindicabit Dominus bis in idipsum in tribulatione. Sin autem falsa sunt, et falsum hoc est quod dicitur, Non consurget duplex tribulatio: falsa est ergo et crudelitas eius quae in Lege descripta est.
30 Quod si verum est, ut negare non poterunt, dicente propheta: Non vindicabit Dominus bis in idipsum in tribulatione: ergo qui puniti sunt, postea non punientur. Si autem illi postea punientur, Scriptura mentitur, quod dicere nefas est. Receperunt ergo et qui in diluvio perierunt, et Sodomitae, et Aegyptii, et Israelitae in solitudine, mala sua in vita sua.
31 Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est hoc quod dicitur: Non vindicabit Dominus bis in idipsum in tribulatione. Aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in praesentiarum brevi et cita poena cruciatus frustrentur aeternos. Ad quod respondebimus, Deum ut omnium rerum, ita et suppliciorum quoque scire mensuras, et non praeveniri sententia iudicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque elui cruciatibus.
32 Si quis autem punitus sit, ut ille in Lege qui Israeliticis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat [Levit. XXIV]: tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit. Hebraeus hunc locum ita exposuit: Quid putatis, o Assyrii, iniquitatem contra Dominum cogitantes, quod populum Israel, id est, duodecim tribus usque ad internecionem ipse consumat? Non consurget duplex tribulatio, id est, non vobis tradet Iudam et [Sic rectius habent mss. Antea Ierusalem legebatur: eiusmodi levia quaedam infra restituimus.] Israel, sicut tradidit decem tribus et Samariam.
33 (Vers. 10.) Quia sicut spinae se invicem complectuntur sic [Al. sic quidem]: convivium eorum pariter potantium consumetur quasi stipula ariditate plena. LXX: Quia usque ad fundamenta sua redigentur in vepres, et quasi volvola circumdata comedetur, et quasi stipula ariditate plena. Tres differentias quas Dominus in parabola sementis posuit [Mat. XIII], excepta terra bona, quae affert tricesimum et sexagesimum et centesimum fructum, videtur mihi propheta replicare, unam quae iuxta viam ceciderit, et aliam quae inter lapides, et tertiam quae inter spinas: quod quidem et Apostolus de his qui super fundamentum Christi non bene aedificant [I Cor. III], subostendit quosdam esse qui aedificant ligna, fenum, stipulam.
34 Igitur ligna referamus ad id, quod nunc dicitur: Quia usque ad fundamenta sua redigentur ad vepres. Fenum vero ad id quod sequitur: Et sicut volvola quae circumdatur, comedetur. Porro stipula manifeste refertur ad stipulam, de qua nunc dicitur: Et sicut stipula ariditate plena. Propterea ergo non vindicabit Dominus bis in idipsum, quia malitia quae in auctoribus haereseos orta fuerat, usque ad fundamentum et ad radices suas consumetur. Sed et si quis in eis videbatur pompam habere verborum, id est, folia inania, tantum aspectu delectantia, sicut volvola, quae Graece dicitur σμίλαξ, devorabitur, et consumetur in nihilum. Volvola [Al. Vulvula] autem herba est similis hederae, quae vitibus et virgultis circumdari solet, et in longum serpere. Quidquid etiam in eis videtur habere pompam segetis, sed non habet spicas et grana frumenti, quasi stipula ariditate plena, tradetur incendio.
35 Hoc secundum Septuaginta. Caeterum iuxta Hebraicum, vere haereticorum foedera et necessitudines quasi spinae sunt se invicem complectentes, et convivium eorum atque mysteria, quia et ipsi mensam dominicam habere se dicunt, spinarum foedus est, simul vescentium, pariterque potantium. Cum enim ebrii de vinea Sodomorum adversus conditorem rabido ore blasphemant, nonne convivium sentium est? quod tamen cum suis consumetur auctoribus, quasi stipula ariditate plena.
36 (Vers. 11.) Ex te enim exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem. LXX: Ex te exibit cogitatio contra Dominum pessima cogitans contraria. Vere ab haereticis exibit adversus Dominum inimica cogitatio. An non videtur esse adversus Deum malitia et praevaricatio, dicere quod Valentinus, quasi abortivum errantis sapientiae extremum editum Creatorem? Nonne contra Deum cogitatio est Basilidis impudicitia [Al. impudica], et portentosum ἄβραξας nomen, quod praefertur Domino conditori? Porro quia docti ab Hebraeis volumus eorum quoque traditionem sequi, et nostris, id est, Christianis explanationem historiae demonstrare, dicendum est: Non consurget duplex tribulatio, id est, non capientur ab Assyriis quae tribus, sicut captae sunt decem.
37 Siquidem dum adhuc in terra Iuda sunt Assyrii, et quasi spinae se invicem complectuntur, laetantes atque gaudentes, ab angelo consumentur, quando una nocte centum octoginta quinque millia caesa sunt hostium [IV Reg. IX]. Pulchre quoque exercitus eorum multitudinem, ebriorum convivio comparavit, et ipsum convivium non rosarum, non liliorum dixit esse, non florum; sed simile spinarum se invicem complectentium, quae semper traduntur igni, et quasi stipula ariditate plena, levi comburuntur ardore.
38 Quod autem sequitur: Ex te exibit cogitans contra Dominum malitiam, mente pertractans praevaricationem [Isai. XXXVI], de Rabsace intelligi volunt, quod de Assyriis egressus, blasphemaverit Dominum, et populo persuadere voluerit, ut desperans de auxilio Domini, se Assyriis traderet, non Deo, sed idolis serviturus [IV Reg. XVIII].
39 (Vers. 11, 13.) Haec dicit Dominus, si perfecti fuerint, et ita plures: sic quoque attondentur et pertransibit: affixi te, et non affligam te ultra: et nunc conteram virgam eius de dorso tuo, et vincula tua disrumpam. LXX: Haec dicit Dominus regnans aquis multis, et sic dividentur, et auditus tuus non audietur amplius, et nunc conteram virgam eius a te: et vincula eius disrumpam. Iuxta litteram manifestus est sensus: Licet, inquit, robusti sint Assyrii, et fortitudo eorum numero augeatur cunctarum gentium: sic quoque angelo vastante, tondentur.
40 Quomodo enim numerus capillorum acutae forcipi non repugnat: ita et numerus adversariorum Dei, facili succisione tolletur, et pertransibit Assur, vel esse desistet, sive, vastato exercitu suo, revertetur ad patriam, te sospitem derelinquens. Rursumque ad Iudam et Ierusalem sermo dirigitur: Afflixi, te, et non affligam te ultra: non quod perpetuam securitatem polliceatur, sed illius tantum temporis, et ab illis hostibus a quibus tunc obsidebatur.
41 Denique infert: Et nunc conteram virgam eius, id est, Assyrii, de dorso tuo, et vincula tua disrumpam: vel per metaphoram potestatem eius significans: vel certe, virgam qua percutere conabatur, et vincula quae captivis parabat: quanquam possit et obsidio clausae multitudinis pro vinculis accipi. Porro iuxta LXX multo aliter est sensus.
42 Adhuc enim videtur adversus eos loqui, quibus supra dixerat: Quid cogitatis contra Dominum? Et: Ex te exibit cogitatio contra Dominum pessima, cogitans contraria. Haec ergo dicit Dominus regnans aquis multis, sive virtutibus, quae dicuntur aquae super coelos: et praecipitur eis, ut laudent Dominum: vel certe intellectibus et sapientiae et doctrinis Dei.
43 Sicut enim flumina de ventre iusti fluent, et fontes uberes in vitam aeternam, per varias multiplicesque sententias, quibus imperat sermo Domini [Ioan. VII]: ita habent et haeresiarchae aquas suas, quibus imperant, et quae ex eorum primum fonte manarunt. Quod autem sequitur: Et sic dividentur, vel de coelestibus quae in supernis Deo serviunt virtutibus intelligi potest; quod unaquaeque in suo officio sit et ministerio, vel de multiplici varietate sapientiae.
44 Ne quia dixerat, regnans aquis multis, confusus et indiscretus sensuum numerus putaretur: sed quod unaquaeque sententia divisos habeat inter se sensus et separatas materias propriasque ὐποθέσεις. Nam quod dicitur: Auditus tuus non audietur amplius, increpatio est in eos, qui adversus Deum contraria cogitaverant, quod ostensis sophismatibus et decipulis, quibus Dei populus irretiebatur, sermo eorum ultra non currat, nec suscipiatur a populis.
45 Sed et hoc quod infert: Et nunc conteram virgam eius a te, et vincula tua disrumpam, pro ipsis dicitur quibus fit comminatio, ut nequaquam caedantur a diabolo, et ei subiecti sint, quo auctore tanta excogitaverant atque confinxerant. Conteretur ergo imperium eius in eos: et vincula quibus peccantium animae ligabantur, disrumpentur a sermone Dei, dicente his qui in vinculis sunt, exite.
46 (Vers. 14.) Et praecipiet contra [Vulg. super] te Dominus, non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui interficiam sculptile et conflatile: ponam sepulcrum tuum: quia inhonoratus es. LXX: Et praecipiet de te Dominus: non seminabitur ex nomine tuo amplius: de domo Dei tui disperdam sculptilia, et conflatilia: ponam sepulcrum tuum: quia veloces; ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Ideo plus posui de Septuaginta interpretibus, quoniam secunda περικοπὴ a priori non poterat separari.
47 In eo enim quod dicitur, quia inhonoratus es, pro quo quinta editio posuit ὅτι ὑβρίσθης. Septuaginta transtulerunt: quia veloces, quod in Hebraico legitur CHI CALLOTH. Veloces autem nisi ad inferioris capituli pedes retuleris, pendet sententia.
48 Itaque iuxta consuetudinem meam primum historiam, et postea Vulgatae editionis sententiam ventilabo. Praecipiet, inquit, contra te Dominus, o Assur, ut quod passurus es, non fortuitu et absque aliquo iudice veniat, sed, Deo pronuntiante, patiaris. Non seminabitur ex nomine tuo amplius: statim quippe Niniven reversus Sennacherib a filiis suis occisus est.
49 Lege Isaiam, et occisus in domo Dei sui quam adoraturus intraverat. Hoc est enim quod ait, de domo Dei tui interficiam [Isa. XXXVII]: inde punieris, unde sperabas auxilium. Erit sculptile et conflatile sepulcrum tuum, ut inter aras et pulvinaria adorantis idola sanguis nefarius effundatur.
50 Iuxta Septuaginta autem interpretes cum superioribus iunge quod sequitur: Non seminabitur, inquit, ex nomine tuo amplius. Nequaquam, o haeretici, animae deceptorum ex dogmatibus vestris suscipient nomina, quae prius invocaverant super terras suas, sicut in quadragesimo octavo psalmo figuraliter canitur. Et proderit vobis haec ipsa cessatio sationis, quae prius animam seminantis, deinde eius in quo seminabat, interficere consueverat. Morientur ergo tibi [Al. ibi] errorum dogmata; sed et tu qui prius tibi vivere videbaris, morieris errori, et bono tuo mortuus, idola quae colebas, habebis sepulcrum.
51 Atque ita fiet ut de pectore tuo, quod ante templum Dei tui, quem simulaveras, fuerat, omnes auferantur errores. Haec autem evenient tibi, qui quondam adversus Dominum contraria cogitabas, cum Dei sermo, qui semper ascendit in montes, in animas videlicet excelsas atque sublimes, ad te velociter venerit, calcatisque priorum errorum fluctibus, et in tranquillum redactis, pacem tibi fidei [Beponit Victorius ex Brixianis codicibus sensuumque.] sensumque reddiderit. Ignoscite prolixitati, non enim possum et historiam et tropologiam sequens breviter utrumque comprehendere: maxime cum et interpretationis varietate torquear, et adversus conscientiam meam cogar interdum Vulgatae editionis consequentiam texere.
52 (Vers. 15.) Ecce super montes pedes evangelizantis et annuntiantis pacem. Celebra, Iuda, festivitates tuas, et redde vota tua: quia non adiiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus periit [Vulg. interiit]. Paulisper LXX interpretes [Falso legebatur antea disseram.] differam, quia et ipsa capitula apud eos interpretationis varietate confusa sunt.
53 Cumque historiam breviter exposuero, editionem eorum meo eloquio temperabo. In Paralipomenon scribitur libro, quod obsidente Sennacherib Ierusalem, in primo mense pascha facere non potuerint [II Paral. XXXII]. Caeso autem per angelum exercitu eius, et fuga ac morte eius nuntiata, in secundo mense summa festivitate paschae diem celebrarint. Quod ergo dicit, tale est, o Iuda, qui regnas in Ierusalem, noli esse sollicitus, interfecto hoste tuo in templo Dei sui.
54 Ecce venit tibi nuntius, montes collesque transcurrens, et quasi de sublimi specula procul nuntians Sennacherib mortuum; urbem eius imperio liberatam. Celebra festa, redde vota pro nece inimici, quae pollicitus es Deo: nequaquam ultra pertransibit per te prevaricator et ἀποστάτης, hoc enim interpretatur Belial. Totus interiit, id est, exercitus, et rex et imperium Assyriorum penitus conciderunt. Et hoc quidem iuxta litteram. Caeterum secundum ἀναγωγὴν dicitur ad Ecclesiam, dicitur ad animas Dominum confitentes, quia diabolus qui te prius populabatur et gravissimo premebat iugo, in idolis et cum idolis quae fabricatus fuerat, periit: celebra festivitates tuas, et redde Deo vota tua, canens cum angelis iugiter: nequaquam enim ultra per te transibit Belial, de quo dicit et Apostolus, Quae communicatio Christi et Belial [II Cor. VI, 15]? quia, subversa Ninive totus interiit. Si quando gravissima persecutio fuerit, quali sub Valeriano, et Decio, et Maximiano [Al. Maximo], et Domini ultio apparuerit in adversariis eius, dicamus ad Ecclesiam: Celebra, Iuda, festivitates tuas, et redde vota tua, etc.
55 LXX: Celebra, Iuda, festivitates tuas, redde vota tua, quia nequaquam opponent ultra ut pertranseant in vetustatem: completum est, consummatum est: ascendit insufflans in faciem tuam, eruens de tribulatione. Semel dixi, iuxta interpretationis varietatem capitula quoque ipsa aliter definiri, et non posse cum capitulis sensum hebraicae interpretationis convenire. Itaque quod nunc dicitur, huiuscemodi est: O Ecclesiastice, quia de adversariorum tuorum nomine ultra non seminabitur, et virga eorum contrita est; et vincula dissipata sunt, et venit qui tibi annuntiaret pacem, celebra festivitates tuas, non in vino et epulis, ut carnei Iudaei aestimant, sed in spiritualibus deliciis et voluptate torrentis.
56 O Iuda, redde vota tua: quia nequaquam ultra pertransient inimici qui te adducant in vetustatem, hoc est, qui te volunt imaginem portare veteris hominis. Quoniam quod vetus est, senescit, et quod senescit, perditioni proximum est: completus est mundus, consumptus est adversarius: venit tibi Christus qui prius insufflaverat in faciem tuam cum te de limo fingeret: et post resurrectionem quoque insufflans in faciem apostolorum, ait: Accipite Spiritum sanctum [Ioan. XX, 22], ipse est qui te liberat de tribulatione. Vastata enim Ninive, et transeunte mundo, tribulatio quoque pertransiet.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Nau, Prologus <<<     >>> II
monumenta.ch > Hieronymus > 1