monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Nau, I

Hieronymus, Commentarii, in Naum, Prologus

1 Iuxta Septuaginta interpretes, in ordine prophetarum duodecim, post Ionam Naum ponitur: quia videntur de eadem urbe prophetare. Scriptum siquidem est in Iona: Factus est sermo Domini ad Ionam, filium Amathi, dicens: Surge et vade in Niniven, civitatem magnam, et praedica in ea (Ionae I, 1). In Naum vero istud exordium est: Assumptio Ninivae: liber Visionis Naum Elcesaei. Igitur uterque de Ninive Assyriorum metropoli, quae nunc vocatur Ninus, texunt vaticinium.
2 Porro in Hebraico, post Ionam, Michaeas ponitur, et Michaeam sequitur Naum, qui interpretatur consolator Iam enim decem tribus ab Assyriis deductae fuerant in captivitatem sub Ezechia, rege Iuda, sub quo etiam nunc in consolationem populi transmigrati, adversum Niniven visio cernitur. Nec erat parva consolatio, tam his qui iam Assyriis serviebant, quam reliquis, qui sub Ezechia de tribu Iuda et Beniamin ab iisdem hostibus obsidebantur, ut audirent, Assyrios quoque a Chaldaeis esse capiendos, sicut in consequentibus huius libri demonstrabitur.
3 Sciendum autem est (quoniam Ninive in nostra lingua de Hebraeo speciosam sonat: speciosus autem mundus hic dicitur: unde et apud Graecos κόσμος ab ornatu nomen accepit) quidquid nunc adversum Niniven dicitur, de mundo figuraliter praedicari. Quam ob causam assumptio, quam Septuaginta interpretantur λῆμμα, et Aquila ἄρμα interpretatus est, apud Hebraeos MASSA ponitur, id est, grave onus: eo quod eam adversus quam videtur, premat, nec sinat elevare cervicem.
4 Porro quod additur, Naum Elcesaei, quidam putant Elcesaeum patrem esse Naum, et secundum Hebraeam traditionem etiam ipsum prophetam fuisse: cum Elcesi [Al. Elcesaei], usque hodie in Galilaea viculus sit, parvus quidem et vix ruinis veterum aedificiorum indicans vestigia; sed tamen notus Iudaeis, et mihi quoque a circumducente monstratus.
5 Simul et hoc attendendum quod haec ipsa vel assumptio, vel onus, vel pondus, prophetae visio sit. Non enim loquitur in ἐκστάσει, ut Montanus et Prisca Maximillaque delirant; sed quod prophetat, liber est visionis intelligentis universa quae loquitur, et pondus hostium facientis in suo populo visionem. De consummatione itaque mundi secundum ἀναγωγὴν, o Paula et Eustochium, in consolationem sanctorum prophetia texitur: ut quaecumque in mundo vident, quasi praetereuntia et caduca contemnant, et praeparent se ad iudicii diem, ubi ultor adversus veros [Duo Palat. mss., adversus viros Assyriorum futurus, etc.] Assyrios futurus Dominus est.
Hieronymus HOME