monumenta.ch > Hieronymus > 7
Hieronymus, in Michaeam, , VI <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 2, Caput VII

1 (Vers. 1 seq.) Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiae: non est botrus ad comedendum: [Hieronymiana, seu Vulgata translatio, praecoquas, libri alii immaturas praeferunt, quam lectionem ipse in Commentar. Hieron. magis probat.] primitivas ficus desideravit anima mea. Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est. Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum venatur in mortem.
2 Malum manuum suarum dicunt bonum; princeps postulat, et iudex in reddendo est, et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. Qui optimus in eis est, quasi paliurus; et qui rectus, quasi spina de sepe. LXX: Vae mihi, quia factus sum sicut qui congregat stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non sit botrus ad comedendum primitiva, [Verius hinc amoveas verba, quae passa est (vel, ut Victor. legit, desideravit) anima mea, quae neque in nostris mss. sunt, neque in Graeco. Mox pro reverens, Martian., revertens.] quae passa est anima mea.
3 Vae mihi, anima, quia periit reverens de terra, et qui corrigat in hominibus non est: omnes in sanguine iudicantur: unusquisque proximum suum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant: princeps postulat, et iudex verba pacifica locutus est, desiderium animae suae est. Et auferam bona eorum quasi tinea comedens, et ambulans super regulam in die speculationis tuae. Praedicta captivitate et decem tribuum et duarum (Verbum enim Domini factum est ad Michaeam Morasthiten super Samariam, et Ierusalem), plangit propheta quod nullus e populo iustus inveniatur in terra, qui possit irae Dei resistere, et medium se quasi murum opponere. Frustra, inquit, locutus sum: frustra volui iam vindemiatae et perditae civitatis quasi extremos racemos requirere; et cum non sit botrus ad comedendum, saltem immaturas ficus, quas Hebraei BECHCHORA vocant [Al. bechura], id est, grossos ficorum, in cibo sumere: quasi dicat, non inveniens panem prae famis magnitudine, quisquilias et furfures requisivi.
4 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: ubique insidiae, ubique fraudulentia: innoxius sanguis effunditur: prae avaritia et libidine germanitas ignoratur; et non solum faciunt, sed defendunt quoque mala, et nominibus commutatis, bonum dicunt esse quod malum est. Ipsi principes non ab offerentibus accipiunt munera, sed cogunt dare subiectos, et postulant.
5 Et iudex in reddendo est, sic alium iudicans, quomodo ipse ab alio iudicatur, ut praestent sceleribus suis mutuum favorem, et in alterius crimine se defendant. Quicumque magnus est, et [Vocem quasi, utpote supervacaneam, et quae in cunctis vacaret Florentiae exemplaribus, Victorius induxit.] quasi in Lege doctissimus, non Dei, sed suam loquitur voluntatem. Et conturbaverunt eam, vel urbem, vel veritatem, sive terram, de qua supra dicitur: Periit sanctus de terra. Qui enim optimus inter eos est, quasi paliurus pungens, et retinens, vulnerans appropinquantem sibi, et adunco dente comprehendens: et qui rectus fuerit inventus, quasi spina de sepe, ut ibi inveniatur dolor, ubi putabatur auxilium.
6 Hoc iuxta Hebraicum. Porro secundum Septuaginta, qui dissentiunt in quibusdam, et in fine capituli omnino aliter transtulerunt, huiuscemodi mihi sensus videtur: Plangit sermo propheticus, sive apostolicus, generaliter humanum genus, quod frustra sementem iecerit doctrinarum, et pro segetibus, et pro frumentis vix vacuas stipulas et inanes culmos serus messor invenerit, et ne parvos quidem racemos in vinea potuerit reperire, et reliqua usque ad finem capituli.
7 Si enim beatus est qui in aures loquitur audientis, et auris auditoris desiderium sapientis est, laetitiaque dicentis auditor intelligens: econtrario luctus [Supino errore lectum a Martianaeo doloris, pro doctoris.] doctoris est malus discipulus, Ieremiae quoque verbis huic querelae congruentibus: Non profui, neque profuit mihi quisquam (Ierem.). Sunt qui ex persona Salvatoris hoc dici putent, causantis quod in tanta credentium multitudine, et in toto orbe generis humani vix suo sanguine digna opera reperiat, qui et in vicesimo nono psalmo ait: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo [Al. descendero] in corruptionem [Ps. XXIX, 10]? Licet asserant alii, personae illius hoc minime convenire, ut dicat: Vae mihi, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe: qui in Evangelio locutus est: Levate oculos vestros, et videte regiones: quia iam candidae sunt ad metendum [Ioan. IV, 35]. Et alibi: Messis quidem multa, operarii autem pauci [Mat. IX, 35]. Qui ergo ex persona Salvatoris volunt intelligi, aiunt non mirum esse si dicat, Vae mihi, qui et in Ierusalem fleverit, et in Lazari morte lacrymatus sit [Luc. XIX]. Sed et illud, Factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, ad consummationem referunt saeculi: quam et significanter messem interpretantur, et dicunt illo tempore hanc prophetiam posse compleri, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas multorum, et veniens Filius hominis raram fidem invenerit super terram [Mat. XIV, 24]: tunc enim quasi post messem stipulam, et quasi post vindemiam racemos, vix in his reperiri, qui fidem in omnium vastitate servaverint, vocemque hanc ex persona assumpti hominis, putant de sequentibus approbari: Vae mihi anima: de qua loquebatur: Tristis est anima mea, usque ad mortem [Mat. XXVI, 38]. Periit [Al. Periet] revertens de terra, vel Antichristo interficiente sanctos, vel ad magnitudinem scandalorum cunctis corruentibus. Et qui corrigat, inter homines non est: omnes in sanguine iudicantur, non in levibus parvisque peccatis, sed in maximis et ad sanguinem pertinentibus. Non vicinitas, non amicitia, non affinitas scelus morabitur: cuncti manus levabunt ad malum, ut etiam qui malum facere non potuerit, tamen, dum manus praeparat, voluntate delinquat.
8 Ipse princeps petit, et iudex verba pacifica loquitur; accipit enim munera, desiderium animae suae. Quod quia manifestum est, et invidiam caveo principum, iudicumque, lectoris intellectui derelinquens, tantum illud adiungam: Munera excaecant oculos etiam sapientium [Deut. XVI, 19]: vivificant quoque animam, quam vivificare non debuerant, et interficiunt eam quae merito suo et virtutibus vivit, et hoc faciunt propter dona quae postulant impudenter, et turpius accipiunt. Quibus Dominus comminatur, haec dicens: Et auferam bona eorum, quae putant bona, quae illis bona videntur. Caeterum veritate rei numquam bona appellabuntur, quae et dantem spoliant, et accipientem interficiunt: licet non tam comminatio sit, quam benedictio, auferre ab eis mala, et ipsum Dominum divinumque sermonem ingredi in conscientias eorum et quasi tineam comedere quodcumque perversum est, et praedarum malarumque cogitationum facere vastitatem, et ambulare super normam et regulam veritatis, eos ipsos ad rectum retrahere qui pravis opinionibus ducebantur; et hoc facere in lumine veritatis, et in die illo quando qui sancti sunt, et electi de Ecclesia, ascendent ad speculam, et in sublimitate doctrinarum atque operum suorum de rebus coelestibus disputabunt.
9 (Vers. 5-7.) Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum: nolite credere amico, et nolite confidere in duce. Ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui; quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, inimici hominis domestici eius. Ego autem ad Dominum aspiciam: exspectabo Deum salvatorem meum: audiet me Deus meus. LXX: Vae, vae, ultiones tuae venerunt, nunc erunt fletus eorum: nolite credere in amicis, neque speretis in ducibus.
10 Ab ea quae tecum cubat, cave ne credas ei, quia filius contumeliam facit patri, et filia surgit adversum matrem suam, nurus contra socrum suam: inimici hominis, viri domestici eius. Ego autem in Domino contemplabor, exspectabo Deum salvatorem meum: exaudiet me Deus meus. Excepto principio capituli, in reliquis partibus editio utraque concordat, et interim iuxta historiam diem speculationis Samariae, sive Ierusalem, quam saepe exspectaverat et timuerat esse venturam, et visitationem eius, captivitatem significat, dicens: Vastatio tua venit: nunc erit vastitas eorum, id est, habitatorum, sive obsidio: MABUCHA enim magis πολιορκίαν et φρούρησιν, id est, obsidionem et custodiam, quam vastitatem in Hebraeo sonat.
11 Nullis ergo credatis vocibus prophetarum, nec accommodetis aurem decipienti blanditiae divinorum; quia si inter cara nomina et consanguinitatis affectum rara est fides, quanto magis in his qui adulantes vobis, mentiuntur pro praeda sua, et quasi aegrotantibus, non quid utile sit, sed quid delectabile, et placens imperant! Nolite credere amico; et Achitophel quippe consurrexit adversum David [II Reg. XV], et verus Achitophel Iudas adversus Christum [Matth. XXVI]. Et, nolite confidere in duce, ut viri Sichem in Abimelech [Iudith. IX]. Ipsi enim eum fecerunt regem, et ab eo oppressi sunt.
12 Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui [Iudith. XVI]: ne patiaris quod Samson a Dalila perpessus est [II Reg. XVI]. Quia filius contumeliam facit patri; Absalon videlicet David: non solum regnum, sed et concubinas patris incesto coitu maculavit. Filia consurgit contra matrem suam: cuius rei cum interim de Scripturis sanctis testimonium non reperiamus, tanta exempla sunt quotidianae vitae, ut magis lugere quod tanta sint, quam quaerere debeamus.
13 Nurus contra socrum suam: ut uxor Esau consurrexit contra Rebeccam [Gen. XXVI]. Inimici hominis, viri domestici eius. Hic exempla non quaero, cum plura sint, quam ut testimoniis indigeamus. Cum ergo haec ita se habeant, nolite credere, Samaria [Al. Samariae] et Ierusalem, pseudoprophetis. Ego autem, inquit propheta, ad Dominum aspiciam, exsultabo in Deum Salvatorem meum, sive Iesum meum, et audiet me Deus meus.
14 Sequitur Septuaginta expositio, qui dixerunt, Vae, vae, ultiones tuae venerunt, id est, supplicia quae pro sceleribus inferenda sunt. Mihi, inquit, vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus [Rom. XII, 19] [Deut. XXXII, 35]. Et in alio loco: Venerunt dies retributionis tuae (Osee IX, 7). Facit enim Dominus ultionem vociferantium ad se die ac nocte atque dicentium: Usquequo, Domine sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum, de his qui habitant in terra [Apoc. VI, 10]? Venerunt ergo ultiones, et nunc erunt fletus earum, id est, ultionum, ut plangant qui ante riserunt, et statim exeuntes de saeculo, tormenta sustineant, quae dives ille quondam purpuratus, et deliciis affluens, sustinet in inferno, ubi est fletus et stridor dentium [Luc. XVI] [Matt. VIII, XIII]. Quod autem sequitur, Nunc erunt; vel in fine uniuscuiusque vitae intellige, vel in consummatione rerum omnium, et in die iudicii, quando generales super universos venient ultiones. Nolite ergo credere amicis, quia omnis amicus supplantatione supplantat, et qui propter aliquid est amicus, non tam amicus eius est quem amare se simulat (ab [Vitiosum ab amare Martianaeus retinuit, pro ab amore, ut emendant mss. nostri, ac pridem Victorius ex Florentinis restituerat.] amore quippe amicus dicitur) quam eius rei quam diligit.
15 Interrogatus quidam quid esset amicus, respondit: Alter ego. Quod si Pythagoraeorum nobis opponitur exemplum, qui se vades invicem tyranno dederunt, dicimus, non generaliter adversum omnes amicos et charitatis affectus, sententiam a Deo esse prolatam, nec contra omne tempus, sed de eo super quo Apostolus ait: In novissimis diebus advenient tempora periculosa: erunt enim homines seipsos amantes, cupidi, fastidiosi, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, pactum non custodientes, delatores, incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, protervi, inflati, voluptatum amatores magis quam Dei [II Tim. III, 1, 2], et caetera. Tunc enim tradet fratrer fratrem, et pater filium, et mater filiam, et inimici hominis domestici eius [Matth. X, 35, 36]. Sed et nunc rara fides est: cum aliud in labiis, aliud in corde versatur: venenum animi, linguae mella tegunt.
16 Amici divitum multi, a pauperibus autem etiam qui videntur esse, discedunt. Unde dicitur: Si habes amicum, in tentatione posside eum [Eccl. VI, 7]. Legi in cuiusdam Controversia: «Amicus diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur.» Scripsit Theophrastus tria de amicitia volumina, omni eam praeferens charitati, et tamen raram in rebus humanis esse contestatus est.
17 Est et Ciceronis de amicitia liber, quem Laelium inscripsit: in quo illud quod apud nostros praecipitur: Ut sit nobis amicus, quasi vinum vetus, et in suavitate bibamus illud, pene eisdem verbis positum est. Amicitia pares aut accipit, aut facit: ubi inaequalitas est, et alterius eminentia, alterius subiectio, ibi non tam amicitia, quam adulatio est.
18 Unde et alibi legimus: Sit amicus eadem anima. Et Lyricus pro amico precans: Serves, inquit, animae dimidium meae (Hor. Carm. 1,3,8.). Nolite ergo credere in amicis, id est, his hominibus, qui de amicitiis sectantur lucra. Si vis vera amicitia delectari, esto amicus Dei, sicut Moyses qui loquebatur Deo, quasi amicus ad amicum [Exod. XXXIII, 11]. Esto amicus, ut Apostoli, ad quos Salvator ait: Iam non dicam vos servos: quoniam servus nescit quid velit dominus suus; sed dicam vos amicos, quoniam perseverastis mecum in omnibus tentationibus meis [Ioan. XV, 15]. Delicata est amicitia, quae amicorum felicitates et divitias sequitur.
19 Istiusmodi homines non mihi videntur amicos, sed seipsos diligere. Consideremus attentius verba Domini: Sed dicam vos, inquit, amicos. Redditque causas quare illos amicos vocet: Quia perseverastis mecum in tentatione, et non hucusque stetit: sed in omnibus, inquit, tentationibus meis. Evenit quippe interdum, ut qui nobiscum perseveravit in una tentatione, aliis victus recedat. Secundo praecipitur: Neque speretis in ducibus: Maledictus enim est homo qui spem habet in homine [Ier. XVII, 5]. In homine spes vana, et vera in Deo est.
20 Unde et Paulus loquitur: Et ex vobis ipsi consurgent viri loquentes perversa [Act. XX, 30]. Et ipse Dominus per prophetam: Duces populi mei me nescierunt, filii stulti sunt, et non intelligentes: sapientes sunt, ut faciant mala: bene autem facere nescierunt [Ier. IV, 22]. Duces quidem, ait, mei vocabantur, et duces populi mei; sed quia nescierunt me, et opere vocabulum destruxerunt, propterea filii stulti sunt et non intelligentes: prudentiam ob hoc tantum habent, ut subiiciant sibi simplicem gregem, et proterant pedibus suis; bene autem facere, et regere populum nescierunt. Nolite credere in ducibus [Al. iudicibus], non in episcopo, non in presbytero, non in diacono, non in qualibet hominum dignitate. Nec hoc dico, quod istiusmodi gradibus in Ecclesia non debeatis esse subiecti: Quicumque enim maledixerit patri, aut matri, morte morietur [Levit. XX, 9]. et Apostolus docet praepositis in Ecclesia obediendum; sed quod aliud sit honorare duces, aliud spem habere in ducibus [I Pet. II]. Honoremus episcopum, presbytero deferamus, assurgamus diacono: et tamen non speremus in eis: quia [Nostri mss., quia una et certa spes, etc.] hominis vana, et certa spes est in Domino [I Thess. IV]. Tertium mandatum: Ab ea quae tecum cubat, custodite, ne credas ei.
21 Unde et Apostolus mulieres vas infirmum vocat, et eis a maritis suis exhiberi honorem iubet. Non enim creatus est vir propter mulierem, sed mulier propter virum [Ephes. V]. Et: Uxor, inquit, ut timeat virum [I Cor. XI]. Uxoris timere est, et cum timore virum diligere: Viri tantum diligere; quia dilectio perfectorum est: Viri, ait, diligite uxores vestras [Addunt iidem mss., sicut et Christus Ecclesiam.] et nolite amari esse ad eas [Ephes. V, 25]; licet illae ad iracundiam provocent, et talia faciant per quae mereantur amaritudinem sustinere.
22 Hoc enim significat παραπικραίνεσθαι: tamen vos nolite eis in amaritudine vicem reddere. Sed et Salomon in Ecclesiaste: Et hominem, inquit, unum de mille inveni, et mulierem in his omnibus non inveni [Eccle. VII, 29]: forsitan suo doctus exemplo, mulieribus non credendum, per quas offenderat Deum [III Reg. XI]. Sed et Poeta sublimis (non Homerus alter, ut Lucillus [Al. Lucilius] de Ennio suspicatur; sed primus Homerus apud Latinos): .. . . . . . Varium et mutabile semper Femina. . . . . . . . . . . . . . . . . . Plenae sunt historiae Graecae et Latinae, quanti viri ab uxoribus suis decepti sint eorumque vita sit prodita.
23 De Scripturis autem et Dalilae, cuius supra fecimus mentionem, et alterius ante Dalilam testantur exempla, quae arcanum Samson septem dierum expressit lacrymis, et amore simulato, quod latebat, invenit. Unde Samson postea loquitur: Nisi domuissetis vitulam meam, non invenissetis propositionem meam [Iud. XIII, 19]. Hactenus praecipitur, ne amicis, ne ducibus, ne uxoribus facile credamus. Causaque redditur non satis respondens ad propositionem; ait enim: Quia filius inhonorat patrem, filia surgit adversus matrem, nurus contra socrum suam, et inimici hominis domestici eius. Nam quid pertinet ad amicum, ad ducem, ad uxorem, si filius et filia et nurus, contra patrem ac matrem socrumque consurgant? Videtur ergo mihi sic cum superioribus posse coniungi: Nolite credere amicis, et ducibus, et uxoribus, quae mutari possunt, et esse pro tempore: cum filius quoque et filia obliti educationis et infantiae, adversum auctores vitae suae corporumque consurgant, et illis faciunt contumeliam, quos vultu quoque laedere scelus est.
24 Sed haec expositio nequaquam convenit nurui adversus socrum consurgenti, et homini, cui inimici domestici eius. Terentius in Hecyra: Quid est hoc? omnes socrus oderunt nurus: quod quamquam ambiguum sit, tamen propemodum naturale est: ut nurus socrum, et socrus oderit nurum. Haec de consummatione et fine mundi, qualis adventum Antichristi generatio praecessura sit, propheticus sermo descripserit.
25 Nunc disputandum secundum superiorem interpretationem, in qua de haereticis diximus: Audi, tribus, et quis ornavit civitatem? numquid ignis et domus impii? Et rursum, de Ecclesia: Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe. Et iterum: Vae mihi, anima: periit reverens [Al. revertens] a terra; et qui corrigat, inter homines non est.
26 Et deinceps: Princeps postulat, et iudex verba pacifica locutus est, desiderium animae suae. Unde duplex maledictio sequitur: Vae, vae, ultiones tuae venerunt: nunc erunt ploratus earum, et dicamus scriptum de haereticis: Nolite credere in amicis, o populi simplices, et in ducibus pravis qui se amicos et principes haereseon esse promittunt: non enim vestram salutem, sed sua quaerunt lucra, et deceptum gregem pedibus suis conterunt: et ei quae tecum dormit, cave ne quidquam credideris, quam non possum aliam intelligere nisi carnem, ut non facile credamus carnis blanditiis, ne animi duritia virilisque constantia illius edomita mollescat illecebris.
27 Filius enim qui natus a Deo est, neglecto Creatore suo, blasphemat eum a quo conditus, dicente Scriptura: [Inverso ordine legitur, secundus enim versus primus habetur, et vicissim. Victorius ad textum refixit.] Nonne Deus unus creavit vos? nonne pater unus omnium vestrum [Mal. II, 10]? et anima coelestem despicit Ierusalem, matremque contemnit Ecclesiam, quam qui contempserit, morte morietur.
28 Et nurus consurgit adversus socrum suam: quod iuxta tropologiam intellectu videtur difficile; sed qui legerit Canticum canticorum, et sponsum animae, Dei sermonem intellexerit, credideritque Evangelio, quod secundum Hebraeos editum nuper transtulimus (in quo ex persona Salvatoris dicitur: Modo tulit me mater mea, sanctus Spiritus in uno capillorum meorum [Mat. X]. non dubitabit dicere, sermonem Dei ortum esse de spiritu, et animam, quae sponsa sermonis est, habere socrum sanctum Spiritum, qui apud Hebraeos genere dicitur feminino RUA. Haeretici ergo cum ante crediderint in Scripturis, quae a Spiritu sancto conscriptae sunt et editae, transferunt se ad novas doctrinas, et fermentum Pharisaeorum, et mandata hominum: dumque sermonem Dei contemnunt, socrui suae faciunt iniuriam.
29 Et ne forte dubites, Verbum et Filium Dei nasci de Spiritu sancto, Gabrielis ad Mariam verba considera: Spiritus sanctus, ait, veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei [Luc. I, 35]. Post haec sequitur: Inimici hominis, viri domestici eius. Quod sic nobis iuxta tropologiam exponendum videtur: Omnis viri caput, Christus est; et Christus, caput Ecclesiae [1 Cor. II, 3]: huius saepe inimici sunt, qui putantur in domo eius esse, id est in Ecclesia, et a capite quidem non recedunt, sed contra suum sentiunt caput, qui absque magistro, et gratia Domini, scientiam Scripturarum suo iudicio promittentes, inflati sunt, et nihil sciunt, et languent circa quaestiones, et contentiones pugnasque verborum, qui vere consistentes in domo, inimici sunt veritatis.
30 Scire autem debemus, quod in Evangelio prope eadem verba sint, quae nunc legimus in Propheta, et iuxta contextum illius loci alterum habere sensum, quae utrum assumpta sint de propheta, an propria auctoritate praccepta, nosse Domini est, qui et in Prophetis et in Evangeliis locutus est. Ait autem illic Dominus: Veni dividere virum adversus patrem suum, et filiam contra matrem suam, et nurum adversus socrum suam, et inimici hominis domestici eius [Matth. X, 35, 36]. His itaque edissertis (si tamen potuimus sensum attingere Scripturarum), sanctus refrigeratam intelligens charitatem, et homines in consummatione mundi non esse amatores Dei, sed amatores sui, aliis credentibus amicis et ducibus et uxoribus, filioque et filia et nuru adversus patrem et matrem et socrum consurgentibus, etinimicis hominis domesticis eius, ipse credit in Domino, et omnis contemplatio eius est in Deo suo: et quamquam tribulationibus et pressuris mundi prematur; tamen praeter eum qui dicit: Nolite timere, ego vici mundum [Ioan. XVI, 36], in nullo fiduciam habens, exspectat Deum Salvatorem suum, et credens in eo, oculosque suos ad eum semper dirigens, sperat se exaudiendum, quoties eum in vocaverit.
31 (Vers. 8 seq.) Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam. Cum sedero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam iudicet et faciat iudicium meum, et educat me in lucem, et videbo iustitiam eius, et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam [Vulg. in eam]; nunc erit in conculcatione, ut lutum platearum: dies ut aedificentur maceriae tuae. In die illa longe fiet lex: in die illa usque [Vulg. et usque] ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis, usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. Et erit terra in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. LXX: Ne insultes mihi, inimica mea: quia cecidi, et resurgam: quia si ambulavero in tenebris, Dominus illuminabit me.
32 Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec iustificet causam meam, et faciat iudicium meum, et educat me in lucem, et videbo iustitiam eius, et videbit me inimica mea, et operiet eam confusio, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, nunc erit in conculcationem, sicut lutum in viis [Palatini mss., in viis eius: sicque habet Complutense Graecum exemplar, ὁδοῖς σου.], dies liturae lateris deletio tua, et repellet legitima tua dies illa, et urbes tuae venient in conclusionem et in divisionem Assyriorum, et civitates tuae munitae in divisionem a Tyro usque ad flumen, et a mari usque ad mare, et de monte usque ad montem; et erit terra in dissipationem cum habitatoribus suis propter fructus adinventionum eorum. Videtur mihi iuxta litteram, Ierusalem contra Babylonicam et caeteras gentes loqui, quae sibi insultaverant: Ne laetemini in ruina mea: quia Domino miserante, consurgam: postquam sedero in captivitate, educet me ille de tenebris, et erit lux mea.
33 Iram Domini sustinebo: quia me scio meruisse quod passa sum, donec ulciscar de gentibus, et fiat iudicium meum. Novi quippe quod me sit educturus in lucem, et videbo iustitiam eius, et aspiciet inimica mea Babylon, et caeterae gentes in circuitu, et operietur confusione, quae nunc dicit insultans: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt eam, et non longo post tempore, sed nunc et in praesentiarum conculcatam, quasi lutum platearum.
34 Hactenus Ierusalem, sive propheta ex persona populi sit locutus: Nunc Deus ad Ierusalem respondens inducitur: O Ierusalem, venerunt dies, ut aedificentur maceriae tuae, quae erant a Babylonio [Olim, vastatae et destructae: Victorius, erant Babylonica vastitate destructae.] vastante destructae. In die illa longe fiet lex, sive praeceptum et iussio, ut Symmachus et Theodotio interpretati sunt, dicentes, ἐπιταγὴν καὶ πρόσταγμα; et est sensus: Nequaquam Babyloniorum imperio subiacebis, in die illa qua aedificabuntur maceriae tuae, venient ad te de Assur, et de civitatibus munitis: a civitatibus, inquam, munitis usque ad Iordanem, per quem et ante transivit populus, et a mari Rubro, et cunctis gentibus usque ad mare Mortuum, quod vicinum est terrae tuae, et ad montem Sion, de montibus Persarum atque Medorum, in quos translati prius fuerant; et erit terra reliqua Chaldaeorum, et eorum qui te vastaverant in desolationem, propter habitatores suos, et propter mala opera eorum.
35 Hoc sibi Iudaei usque hodie pollicentur, et in eo loco, in quo nos exposuimus: In die illa longe fiet lex, sicut nobis visum est, et sicut prudentiores eorum disserunt, aliqui frivole mentiuntur, et aiunt: In die illa, qua a Christo aedificatae fuerint maceriae Ierusalem, Scripturas sanctas Legis et Prophetarum, quae nunc tenentur a nobis, tolli de manibus nostris, et tradi populo Iudaeorum.
36 Nam quod dicitur iuxta Septuaginta, dies liturae lateris, deletio tua, non ad Ierusalem, ut iuxta Hebraicum exposuimus; sed adhuc ad Babylonem dici intelligamus, quod et ipsa delenda sit, et in morem lateris conculcanda. Et repellet legitima dies illa, non legitima Dei, sed [Mss. nostri, sed alegitima, uno verbo, quod etsi barbarum, quae tamen minime legitima sunt, utcumque sonat, et fortasse est verius.] ea legitima quae adversum legem Dei, o Babylon, iusseras observari.
37 Et civitates tuae venient in conclusionem, sive in divisionem, Assyriis te impugnantibus (siquidem Babylon Chaldaeorum fuit civitas, non Assyriorum). Et urbes tuae munitae erunt in divisionem hostilis exercitus, a Tyro usque ad flumen Tigrim, quo circuiris, et a mari Magno usque ad mare Rubrum, quod ex latere pergentibus Indiam, tangit regiones tuas.
38 Et de monte usque ad montem: de montibus scilicet Iudaeae usque ad montes Mediae atque Persarum, tota Mesopotamia et universa regio, quae nunc a te tenetur in medio, adversariorum imperio subiugabitur. Et erit terra in desolationem propter pessimos fructus studiorum vestrorum. Ubi Septuaginta interpretati sunt, de Tyro, sciamus, in Hebraico scriptum esse, MASOR,: quod verbum, si in praepositionem MA, et nomen SOR, dividatur, de Tyro intelligitur; sin autem unus sermo sit, munitionem sonat.
39 Denique omnes περιοχὴν, καὶ περίφραγμα, καὶ πολιορκίαν, non de Tyro, ut LXX, sed munitionem et ambitum muratae urbis transtulerunt.
40 Hoc iuxta Hebraicum, et vota carnei Israel et populi concisionis, quasi ex superfluo otiosus sermo praeluserit. Nunc veniamus ad intelligentiam spiritualem, et ipso Spiritu sancto exponente, quo scripta sunt, in locis vel difficillimis desudemus. Videtur mihi omnis anima Ierusalem, in qua aedificatum fuit templum Domini, et visio pacis, et notitia Scripturarum; et postea superata a peccatis, ducta est in captivitatem, tormentisque tradita, dicere contra Babylonem, id est, confusionem huius mundi, et adversus contrariam fortitudinem, quae huic mundo praesidet: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi, et resurgam: Dominus enim allevat elisos [Ps. CXLIV], et loquitur per prophetam. Numquid qui cadit, non resurget [Ier. VIII, 4]? Et: Nolo mortem peccatoris: tantum ut revertatur, et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Si autem ideo me despicis [Al. desperas], quia tormenta sustineo, disce per Ezechielem poenas primum sanctioribus irrogari, et dici a Domino: A sanctis meis incipite [Ibid., IX, 6]. Quia si ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est.
41 Licet enim rectores tenebrarum istarum me deceperint, et sedeam in tenebris et umbra mortis, et pedes mei impegerint in montes tenebrosos, tamen sedentibus in tenebris et in umbra mortis, lux orta est, et lux lucet in tenebris (Isai, IX, 2). Et: Dominus illuminatio mea et salus mea, quem timebo [Ps. XXVI, 1]; et loquar ad eum, et dicam: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis [Ps. CXVIII, 105]. Ipse quippe mihi praecepit in tenebris huius saeculi constituto: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris [Luc. XII, 35]. Sequitur: Iram Domini sustinebo, quoniam peccavi ei: donec iustificet causam meam, et faciat iudicium meum, et educat me in lucem; et videbo iustitiam eius. Omnis correptio ad praesens, non videtur esse gaudii, sed moeroris, et postea fructum pacificum iustitiae reddet his, qui per eam fuerint eruditi.
42 Sentiens igitur anima se peccasse, et habere vulnera peccatorum, et in mortuis carnibus vivere, et indigere cauterio, constanter dicit ad medicum: Ure carnes meas, reseca vulnera, humores omnes et ῥεῦμα noxium dura hellebori potione constringe. Mei vitii fuit, ut vulnerarer: mei doloris sit, ut tot tormenta sustineam, ut postea sanitatem recipiam.
43 Verusque medicus iam sospiti atque securae ostendit causam medicaminis, et recte se docet fecisse quod fecit. Denique post cruciatus atque supplicia, educta de tenebris exterioribus anima, et reddito novissimo quadrante, dicit: Videbo iustitiam eius, et loquar: Iustificata sunt iudicia tua, Deus. Si autem Christus factus est nobis a Deo sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio [I Cor. I]: qui iustitiam post iram Dei videre se dicit, Christi sibi repromittit aspectum. Et haec dumtaxat de poenitentibus.
44 Caeterum multo melius est non habere vulnera, et [Unus Palatinus, et medici non egere curatione. Non beatitudo, etc.] medico non egere. Curatio, non beatitudo sanatorum est, sed solatium post dolorem. Igitur qui curatus est, caveat, ne iterum peccet, et rursum ei aliquid deterius fiat. Legimus in Levitico [Levit. XIII], si tamen oculis apertis legimus, et velamen quod in Lege positum est, interioris oculi non excludit intuitum, in vibice et cicatrice combusturae lepram solere generari, et mutare colorem pili, et ad priorem deformationem cicatricis novellam accedere foeditatem.
45 Hoc propterea, ne quis securus de poenitentia, eo quod post peccatum possit dicere: Iram Dei sustinebo, quoniam peccavi ei, donec iustificet causam meam, peccet et cauterio indigeat, et sanatus iterum vulneretur. Cum autem eduxerit nos Dominus in lucem, et viderimus iustitiam eius, tunc videbit inimica nostra Babylon, et operietur confusione, quae prius loquebatur ad nos: Ubi est Deus tuus; aestimans Ierusalem post vulnera non posse sanari.
46 Et respicient eam oculi nostri, et erit in conculcationem, ut lutum platearum. Et quia omnis poenarum finis bonorum exordium est, et dolor proficit ad sanitatem, de luto illius lateres fient, et erit formatio laterum litura eius. Et in die illa veteres abiiciet errores, civitatesque illius, quae male munitae fuerant, venient in conclusionem, sive in divisionem, et dividentur ab Assyriis; de Tyro quoque, quae interpretatur συνοχὴ, id est, angustia, consurgent aliae fortitudines, et erit seditio usque ad eos qui saeculi huius rheumate delectantur, et libidines generant in hominibus. Et de mari usque ad mare, et de monte usque ad montem invicem bella consurgent, ut amaritudo pugnet contra amaritudinem, et erigens se humilianda sublimitas, contra aliam dimicet altitudinem, et tunc vere compleatur: Venite, descendamus et confundamus linguas eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi sui [Gen. XI, 7], prodest quippe fortitudines pessimas [Al. fortitudinibus pessimis] inter se non habere concordiam.
47 Et, cum Satanas adversus Satanam divisus fuerit, tunc demum omne regnum illius destruetur [Matth. XII]. Et quod frequenter in magnis exercitibus evenire solet, ut interfecto tyranno, satellites eius regnum inter se dividant, contra seque consurgant, et intestinum inter eos bellum sit: hoc et in consummatione mundi fiet, quando Ierusalem maceriae fuerint aedificatae, et Babylon corruerit, Assyriique, et Tyrii de flumine, et de mari, et de montibus, id est, universae inter se pugnabunt daemonum nationes, et dissipato regno illorum, fiet regnum Domino Iesu, et omne genu flectetur, coelestium, et terrestrium, et infernorum, et universa lingua confitebitur, quia Dominus Iesus in gloria est Dei Patris [Philip. II]. Ut autem sciatis finem huius seditionis profectum esse virtutum, erit tunc terra Babylonia in dissipationem cum omnibus habitatoribus suis, et nequaquam fructus faciet Babylonios [Al. Babylonicus].
48 (Vers. 14 seqq.) Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae: habitantes solos in saltu in medio Carmeli: pascentur Basan et Galaad iuxta dies antiquos: secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam [Al. ostendi] ei mirabilia. Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine eorum [Vulg. sua]. Ponent [Ad Vulgatae exemplar Victorius, Ponent manum super os, et mox, sicut serpens, minori numero.] manus suas super os: aures eorum surdae erunt.
49 Lingent pulverem sicut serpentes: velut reptilia terrae, turbabuntur [Vulg. proturbabuntur] de aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. LXX: Pasce populum tuum in virga tua, oves haereditatis tuae, habitantes solas in saltu, in medio Carmeli pascentur Basanitin et Galaaditin iuxta dies pristinos, et iuxta dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam eis mirabilia.
50 Videbunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua: ponent manus super os suum, aures eorum surdae erunt. Lingent humum sicut serpentes, quae trahunt terram: turbabuntur in conclusionibus suis: super Domino Deo nostro formidabunt, et timebunt a te. Hoc quod dicitur: Pasce populum tuum in virga tua, Deus Pater loquitur ad Filium, id est, ad Dominum nostrum Iesum Christum, ut quia pastor bonus est, et ponit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X], pascat populum suum in virga sua, et oves haereditatis suae.
51 Ac ne putemus eosdem esse populos, quos et oves, in alio loco legimus: Nos autem populus tuus, et oves pascuae tuae [Ps. LXXVIII, 21]. Populus refertur ad rationabiles quosque, oves autem ad eos, qui necdum ratione [Sic habent septem Florentiae mss. Victorio teste: antea erat viventes.] utentes, tantum simplicitate contenti sunt, et appellantur de haereditate Dei.
52 Tam populus autem quam oves indigent virga pastorali, de qua loquitur et Apostolus: Quid vultis, in virga veniam ad vos, an in charitate, et spiritu mansuetudinis [I Cor. IV, 21]? Ob hanc, puto, causam, quia populus Israel durae cervicis erat, et semper carnes Aegyptias suspirabat, usum esse Moysen non solum adversum Aegyptios, quos percussit decem plagis, sed etiam adversus populum in solitudine, virga legali, virga percutiente, et omnia vasa testea, et fragilia confringente.
53 Apostolis autem Domini Salvatoris, qui sapientiam loquebantur inter perfectos [I Cor. II], virgam excussam esse de manibus, quia perfecta dilectio foras mittit timorem [I Ioan. IV]. Quod si quis nobis opposuerit, quomodo nunc dicatur ad Christum, hoc est, ad bonum pastorem, qui utique maior apostolis, et melior est, ut utatur virga, cum maioris profectus sit virgam non habere, quam virga populos ovesque corripere: respondebimus eis secundum illud quod Dominus pollicetur apostolis suis, maiora eos signa in populis esse facturos, quam ipse fecerit [Ioan. XIV]. Et quia adhuc Dominus loquebatur ad carneum Israel, et necdum ad eum, qui perfecte poterat nosse mysteria, idcirco dictum esse de eo, ut pascat in virga populum et gregem suum, apostolis autem virgam excussam esse de manibus, et severitatem Legis, Evangelii clementia temperatam.
54 Porro hi populi et istae oves propterea percutientur, et pascentur in virga, quia habitaverant soli in saltu. Quod quidem possumus, et de his accipere, qui se de Ecclesia separantes, conviviis dedunt amicitiisque gentilium: necnon et de his, qui odio generis humani vitam appetunt solitariam, qualem Timonem fuisse Athenis legimus: non quod solitaria vita et prophetica quam habuerunt Elias [III Reg. XVII ] [et XIX] et Ioannes [Matth. III ] [et XI], condemnanda sit; sed quia si caeteros despiciens, ipse superbiat, et habitet in saltu vitiorum, virga corripienda sit.
55 Qui solus habitat, et non habitat in saltu, iste in laude virtutum est: qui autem solus est, et non facit opera iustitiae, et quietis tantum fruitur voluptate, et non in Christi opere et labore desudat, nec propriis manibus quaerit cibum quod Apostolus iubet [I Cor. IV], et in superbiam erigitur: hic habitat in saltu, et inter infructuosa ligna versatur.
56 Sed tamen quia bonus pastor est, et virga eius ob hoc percutit ut emendet, meliora sermo propheticus pollicetur, et dicit: In medio Carmeli pascentur Basanitidem et Galaaditin, iuxta dies aeternitatis, et iuxta dies egressionis tuae ex Aegypto. Carmelus interpretatur scientia circumcisionis: Basanitis confusio, et Galaad transmigratio testimonii. Populus ergo Dei, et oves pascuae eius, quae prius pascebantur absque grege Domini, et extra Ecclesiam eius, in saltu versabantur errorum, postea transferentur ad notitiam verae circumcisionis, et servient Deo in spiritu, et gloriabuntur in Domino, et non in carne confident, et erunt vera circumcisio, et non concisio.
57 Cumque pasti fuerint spirituali circumcisione, intelligentes peccata pristina, confundentur in vitiis suis, et erubescent, et erunt in confusione quae ducit ad vitam [Eccl. IV], quia est et alia confusio quae ducit ad mortem, in qua habitavit quondam Og, rex Basan, siquidem Basan interpretatur confusio: de qua confusione pessima et Dominus repromittit liberaturum se populum suum: Dixit Dominus, ex Basan convertam, convertam de profundo maris [Ps. LXVII, 23]. Cumque scierimus veram circumcisionem, et confusi fuerimus super peccatis nostris, tunc erimus in Galaad, quae interpretatur transmigratio testimonii, in Ecclesia Christi, ad quam testimonia Legis et Prophetarum eloquia transcenderunt, et hoc fiet nobis secundum dies antiquos, secundum dies, quando egressi sumus de terra Aegypti, de quibus Moyses dicit: Recordamini dies aeternitatis [Deut. XXXII, 7], non dies huius saeculi, qui appellantur mali, sed dies perpetuos. Recordatur autem dierum aeternitatis, qui non aspicit praesentia, surrexitque cum Christo, et sedet cum eo in coelestibus, iam mente praesumens se de diebus praesentis saeculi liberatum. Promittit quoque sermo divinus, quod ostendat populo suo, et ovibus haereditatis suae mirabilia: Tunc, inquit, videbunt gentes, et confundentur in omni fortitudine sua, quia vastaverant quondam, et praevaluerant adversus populum Dei, et confusio earum habebit profectum, cum sua intellexerint mala.
58 Ponent enim manus suas super os suum, malaque opera omnem eis loquendi auferent libertatem. Quomodo autem impiarum gentium manus claudunt ora eorum, sic iustorum manus eorum ora reserabunt, ex opere bono loquendi cum Deo accipientium facultatem. Aures quoque eorum obsurdescent, quia malitia non solum oculorum obcaecavit intuitum, sed et aures fecit obsurdescere; noluerunt enim audire vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
59 Et iuxta Isaiam: Auribus suis graviter audierunt [Isai. XXXIII]: quamquam multo minus sit graviter audire, quam penitus non audire, et surdum fieri ut verbum non audiat veritatis. Post tanta mala dicitur de eis, quod lingent humum quasi serpentes, quae trahunt terram, ambulantes in ventre suo, et comedentes terram omnibus diebus vitae suae [Gen. III]. Et carnis, id est, terrena opera facientes, et trahentes secum usque ad diem ultionis, et visitationis Domini, non pulverem, non terrae parva vestigia, sed totam humum.
60 Quod cum fecerint, et ad iudicium Dei venerint, et conclusi fuerint atque turbati, tamdiu turbabuntur, et conclusi erunt, quamdiu terra quam traxerant quasi serpentes, permanserit in eis. Cum autem illa defecerit, obstupescent, et admirabuntur, non in Domino Deo suo (necdum enim merebuntur, ut dicatur Dominus Deus eorum), sed in Domino Deo nostro. Et subito fit ἀποστροφὴ ad Christum diciturque ad eum: Et timebunt a te. Principium enim sapientiae, timor Domini [Prov. VII]. Et haec fient, ut videant gentes, et confundantur in omni mala fortitudine sua; et ponant manus super os suum, et auribus obsurdescant, et lingant terram velut serpentes, qui trahunt humum, ut primum concludantur, conclusique turbentur, inde territi obstupescant ad Dominum Deum sanctorum, et ad extremum ipsi quoque timeant illum. Hoc iuxta LXX. Porro quia non multum ab eis, in praesenti dumtaxat loco, nostra discordat editio, quod in illis dictum est, etiam in hac dictum existimemus.
61 (Vers. 18-20.) Quis Deus similis tui? qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae. Non immittet ultra furorem suum: quoniam volens misericordiam est. Revertetur, et miserebitur nostri: deponet iniquitates nostras, et proiiciet in profundum maris omnia peccata nostra. Dabis veritatem in Iacob, misericordiam Abraham, quam [Vulg. quae] iurasti patribus nostris a diebus antiquis. LXX: Quis, Deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens iniustitias his qui reliqui sunt de haereditate tua? Non tenuit in testimonium iram suam, quia volens misericordias est.
62 Revertetur, et miserebitur nostri, demerget peccata nostra: et proiicientur in profundum maris omnia peccata nostra. Dabit veritatem Iacob, misericordiam Abraham, sicut iurasti patribus nostris iuxta dies priores [Al. pristinos]. Intelligens propheta, gentium multitudinem propterea in conclusione sua esse turbatam, ut obstupesceret, et timeret Deum, et idcirco Dominum desaevire, ut peccata auferat, et donet salutem, laudat Dominum atque miratur, et dicit: Quis Deus sicut tu? auferens iniquitates, et transcendens iniustitias [Exod. XII]: ut quomodo exterminator in Aegypto transcendit populum Israel, et non vastavit eum (unde a transitu, phase, id est, pascha, nomen accepit) sic tu parcas gentibus, nequaquam illis imputans iniquitates suas.
63 Porro quod sequitur: His qui reliqui sunt de haereditate eius, non tenuit in testimonium iram suam, hic est sensus: Si gentibus pepercit, quae Legi eius credere noluerunt, et qui superflui et reliqui de populo sunt relicti, iniquitates suas eis noluit imputare, nec in testimonium iusti supplicii eorum intulit iram suam, quid faciet de grege suo, qui pascitur in medio Carmeli, et in Basanitide, et in Galaad? Volens enim misericordiam est, et revertens miserebitur nostri, et gravia peccata nostra, et iniquitates quae sedent super talentum plumbi, ipse portabit, et demerget in mare, et parere non faciet [Zach. V]. Dabit veritatem Iacob, et misericordiam Abraham: ut supplantatori populo et novello, et semper in lucta posito, reddat in Christo [Al. Christus] veritatem suam, et multitudini gentium (Abraham quippe vocatur pater multarum gentium) tribuat misericordiam, sicut iuravit eis, qui patres exstiterunt fidei nostrae secundum dies antiquos: quod de tota hominum multitudine alios salvet in veritate, alios in misericordia.
64 Porro ubi nos interpretati sumus, Non immittet ultra furorem suum; pro ultra, Symmachus transtulit in sempiternum: Theodotio, in finem: Septuaginta et quinta editio, in testimonium: pro quo positum est in Hebraeo LAED; et tam ultra, quam sempiternum, et testimonium intelligi potest.
65 Dicam et ego in fine voluminis, laborem opusculi mei, Domini invocatione consignans: Deus, quis similis tibi? aufer iniquitatem servi tui: transi peccatum reliquiarum animae meae, ne immittas in me furorem tuum, neque in ira tua corripias me: quoniam misericors es, et multae miserationes tuae. Revertere, et miserere mei: praecipita iniquitates meas, et mitte eas in profundum maris: ut salsugo et amaritudo vitiorum in falsa regione dispereat.
66 Da veritatem quam promisisti servo tuo Iacob, et misericordiam quam pollicitus es amico tuo Abraham, et libera animam meam a persecutoribus prophetarum tuorum, Achab, et Iezabel, sicut iurasti patribus meis in diebus antiquis, dicens: Vivo ego, dicit Dominus: Nolo mortem peccatoris, tantum ut revertatur, et vivat [Ezech. XXXIII, 11]. Et alibi: Statim ut conversus ingemueris, salvus eris. Tunc videbit inimica mea, et operietur confusione, quae nunc dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus [Ps. XLI, 4, 11]? Videbo in ea ultionem tuam, et erit quasi lutum platearum, atque calcabitur, ne amplius de luto et paleis Aegyptias exstruat civitates.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Michaeam, , VI <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 7