Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 2, Caput VI
1 | (Vers. 1, 2.) Audite quae Dominus loquitur: Surge, contende iudicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Audite [Vulg. Audiant], montes, iuducium Domini, et fortia fundamenta terrae, quia iudicium Domini, cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur. LXX: Audite quae Dominus locutus est: Surge, iudicare apud montes, et audiant colles vocem tuam. |
2 | Audite, montes, iudicium Domini, et valles fundamenta terrae, quia iudicium Domini adversus populum suum, et cum Israel iudicabitur. Pro fortibus fundamentis terrae quae LXX et valles fundamenta terrae interpretati sunt, Symmachus et Theodotio transtulerunt, et antiqua fundamenta terrae: quinta autem editio ipsum Hebraicum posuit, ETHANIM , fundamenta terrae. Prima igitur vox prophetae est: Audite quae Dominus loquitur. Deinde Deus loquitur ad prophetam: Surge, contende iudicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam. Rursum propheta, sicut ei fuerat imperatum, montibus loquitur, et non solum montibus,sed ad fortia quoque fundamenta terrae, et dicit, Audite, montes, iudicium Domini, et fortia fundamenta terrae. Causamque reddit, quare eos compellat audire. |
3 | Quia iudicium Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur. Pro montibus ad quos propheta loquitur, et pro fortibus fundamentis terrae, colles et valles LXX transtulerunt, id, ut mihi videtur, intelligentes, quod populus nihil dignum montium anditione fecerit, sed vel collibus qui inferiores sunt a sublimitate montium, vel vallibus in ima demersis. |
4 | Surge, inquit, iudicio contende apud montes, et audiant colles vocem tuam. Iubetur surgere qui vel sedet, vel iacet [Al. tacet] vel dormit, vel mortuus est, secundum illud quod Apostolus ait: Elevare qui dormis, et resurge a mortuis, et illuminabit te Christus [Ephes. V, 14]. Surge a mortuis, ut in novitate ambules vitae, ut terram deserens, ad altiora nitaris. |
5 | Et iudicio contende adversum montes, quos non alios significari puto quam Angelos, quibus rerum humanarum commissa est procuratio, Deuteronomii Cantico in idipsum congruente: Cum divideret excelsus gentes, cum disseminaret filios Adam, constituit terminos terrae secundum numerum Angelorum Dei [Deut. XXXII, 8]. Hi sunt administratorii spiritus, missi in ministerium propter eos qui haereditatem salutis possessuri sunt. |
6 | Et contende iudicio; ut sive montes, sive colles [Al. valles] reperti fuerint, non digne populos procurasse, vel meum videatur esse qui tales praeposui, vel culpa tollatur a populo, et referatur ad principes. Legamus Apocalypsin Ioannis Apostoli, in qua laudantur accusanturque Angeli Ecclesiarum pro virtutibus vitiisque eorum, quibus praeesse dicuntur. |
7 | Sicut enim interdum episcopi culpa est, interdum plebis; et saepe magister peccat, saepe discipulus, nonnumquam patris vitium est, nonnumquam filii, ut vel bene vel male erudiantur: ita in iudicio Dei, vel ad Angelos crimen referetur, si non egerint cuncta quae ad suum officium pertinebant, vel ad populum, si illis universa facientibus, ipsi audire contempserint. Sunt qui montes et colles et fortia fundamenta terrae, Abraham, Isaac et Iacob, et patriarchas reliquos interpretantur, quibus quasi auditoribus [Al. auctoribus], et ad iudicium convocatis, populi Israel negotium ventilandum sit. |
8 | Alii montes, colles, et valles Angelos, sicut supra diximus, arbitrantur, qui vel in coelestibus serviant Deo, vel hominibus praesint super hanc terram, vel apud inferos constituti, eorum qui suo vitio exstitere terreni, fundamenta dicantur: de quibus terrae fundamentis et alibi scriptum invenimus: Ignis accensus est ex furore meo, ardebit usque ad inferos deorsum: devorabit terram, et fundamenta eius [Deut. XXXII, 22]. Fortia et antiqua fundamenta terrae (quorum causa hucusque terra non praeterit, et super inane pendens, librata consistit) iustorum merita sunt, de quibus Apostolus loquitur: Aedificati super fundamenta apostolorum et prophetarum [Ephes. II, 20]. Sicut igitur apostoli, et prophetae, et universus Martyrum chorus fortia fundamenta sunt terrae: sic secundum LXX valles et praerupta, quae significantius Graece φάραγγες appellantur, eorum sunt fundamenta, qui χοἳκοῦ [Mss. choici] imaginem receperunt. Iudicium ergo Domini cum populo suo, et cum Israel diiudicabitur. |
9 | Qui poterat quasi Deus pro sceleribus populi peccatoris inferre supplicia, non vult videri potens, sed iustus, et ad iudicium provocat peccatores, iuxta illud propheticum: Venite, et iudicemur, dicit Dominus [Isai. XLIII, 26], etiam nunc populum Israel cogit, praesentibus Angelis, et omni creatura, si quid habeat respendere, ut iustificetur Deus in sermonibus suis, et vincat cum iudicatur [Psal. L]. |
10 | (Vers. 3 seq.). Popule meus, quid feci tibi: et quid molestus fui tibi, responde mihi, quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit contra te [Vulg. tacet contra te] Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Settim usque ad Galgal, ut cognosceres iustitias Domini. LXX: Populus meus, quid feci tibi, ÷ aut quid contristavi te ** aut in quo molestus fui tibi? responde mihi: quia eduxi te de terra Aegypti, et de domo servitutis redemi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam. |
11 | Populus meus, recordare quid cogitaverit adversum te Balach, rex Moab, et quid responderit ei Balaam, filius Beor, de Schaenis [Al. Seinis et Scynis] usque ad Galgal: ut cognosceretur iustitia Domini. Pro iustitiis, sive iustitia, misericordias interpretatus est Symmachus, et ubi LXX Schaenis; omnes ipsum Hebraicum SETTIM transtulerunt. |
12 | Est autem locus in quo Balac rex Moabitarum adversum Israel congregavit exercitum, ὁμώνυμος arboribus, quae per eremum montis Sina hodie quoque gignuntur. Nam ubi in LXX vel arca Testamenti, vel altare et tabernaculum, caeteraque quae de lignis imputribilibus facta referuntur, in Hebraico ponuntur ligna Settim, quae habent similitudinem arboris, quam nos vulgo Spinam albam dicimus. |
13 | Unde arbitror et LXX σχίνον, interpretatos esse, hoc est, lentiscum; sed paulatim librariorum errore factum esse, ut σχοῖνοι, id est, funes, pro σχίνοις, hoc est, lentiscis legerentur. Loquitur igitur Deus ad populum Israel, et ad iudicium provocat, et licentiam contra se tribuit disputandi. |
14 | Popule meus, quid feci tibi, quod facere non debui? vel quid contristavi te? licet hoc non habeatur in Hebraico. Contristat autem pater filium flagellatum, et iniquitates ovium in virga pastor [Al. pastoris] visitat. Quid molestus fui tibi? vel, ut significantius in Hebraico scriptum est, quo labore te pressi? an beneficia mea contumeliam interpretaberis, et pepones carnesque Aegyptias desiderans, dolebis te eductum de terra Aegypti, ac de domo servitutis meo auxilio liberatum, quia dedi ductores tibi Moysen amicum meum, et Aaron sacerdotem meum, et Mariam prophetissam meam? Quod si hoc tibi parvum videtur, recordare illius temporis quando Balac rex Moab, Balaam divinum adversum te mercede conduxit, et vide quomodo contra voluntatem suam, cupiens tibi maledicere hariolus benedixerit [Num. XXII]: de Settim usque ad Galgal, totum exercitum Israel oculis lustrans, et mutans loca, quasi ego non possem cum pergente pergere, et cum transeunte transire: et hoc feci, ut misericordiae meae et iustitiae noscerentur tibi, tantum te amantis, ut cum ego quotidie ore blasphemantium maledicar, tibi ad inimico non dimiserim maledici. |
15 | Hebraei hunc locum in quo dicitur, de Settim usque ad Galgal, ut cognosceres iustitias Domini [Num. XXV], ita exponunt: ab eo tempore quo fornicati estis in Madian, usque ad tempus quo Saul apud Galgal est unctus in regem [I Reg. X], repetite memoria quae mala operati estis, et quanta vobis bona fecerim, et meam in vos misericordiam cognoscetis. Hoc iuxta historiam Deus ad carnalem Israel locutus sit. |
16 | Nos autem qui cupimus revelata facie gloriam Domini contemplari, et vere habemus patrem Abraham, audiamus cum peccaverimus adversum nos disputantem Deum, et nos in beneficiorum suorum magnitudine arguentem. Servivimus quippe aliquando Pharaoni, et Aegyptio populo lutum et lateres fabricati sumus: et redemit nos qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, ut diceremus qui redempti eramus a Domino, quos redemit de manu inimicorum, et quos de regionibus congregavit: Quia in aeternum misericordia eius [Psal. CVI, 1]. Emisit quoque ante faciem nostram Moysen spiritualem legem, et Aaron magnum sacerdotem, non typicum Ephod, veritatemque portantem, sed habentem in fronte signaculum sanctitatis quod Deus Pater signavit. |
17 | Et misit Mariam vaticinium prophetarum, et non solum id nobis praestitit; sed de inimicorum quoque nos manibus liberavit. Recordemur enim quid cogitaverit adversum nos, qui devorare voluit, et nostram congregationem elingere, verus Balac diabolus. Balac enim interpretatur ἐκλείχων, id est, elingens, rex aquae paternae: siquidem Moab iuxta aliam etymologiam, aqua paterna dicitur. |
18 | Cum igitur insidiaretur nobis Balac, et insidiaretur per vanum populum suum, quod interpretatur Balaam, non permisit nos Deus maledictis illius subiacere; sed econtrario benedixit nobis, rei ipsius veritate compulsus vanus populus gentium, natus de eo qui in pelle est: nam Beor interpretatur in pelle, semper carni et mortis operibus deditus: responditque pro nobis vanus populus, ortus ex eo qui totus in pelle est, semper commutans loca, vel stans super spinas, sive super funiculos, ut Vulgatae quoque editionis sequamur errorem. |
19 | Spinae autem iuxta eloquium Salvatoris, curae huius saeculi, et divitiae, et voluptates sunt in quibus vanus est populus [Matth. XIII] [Marc. V]. Quod autem stet in funibus, in vinculis videlicet peccatorum (funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur , et Isias testis est, dicens: Vae qui protrahunt peccata sua quasi funem longum, et quasi lorum iugi vitulae iniquitates [Isai. V, 18]. Si igitur stat, non stat nisi in spinis et in funibus: si autem voluerit circuire, non habet stabilem gradum, sed semper fluctuans et vacillans, pervenit usque al Galgala, quod interpretatur κυλισμὸς, id est, volubilitas vel volutabrum. Si quando viderimus consurgere aliquos adversum nos, et avidis faucibus nostrum sitire sanguinem, et ex improvisa dispensatione Dei, pro nobis fieri eos, qui contra nos venerant, dicamus, Balaam de funiculis venit usque ad Galgal, ut cognoscatur iustitia Dei. |
20 | (Vers. 6, 7.) Quid dignum offeram Domino? curvabo genu Deo excelso? Numquid offeram ei holocaustomata, et vitulos anniculos? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Numquid dabo primogenitum meum pro scelere meo: fructum ventris mei pro peccato animae meae? LXX: In quo apprehendam Dominum? suscipiam Deum meum excelsum? Si apprehendam eum in holocaustis, in vitulis anniculis? suscipiat Dominus in millibus arietum, vel in decem millibus hircorum pinguium? si dabo primogenita mea pro impietate: fructus ventris mei pro peccato animae meae. Deus populum ad iudicium provocarat: ille sciens peccatum suum non vult contendere, sed rogare, nec tamen in ipsis precibus habet fiduciam. |
21 | Nihil enim dignum est, quod pro peccato possit Deo offerri, et nulla humilitas potest maculas eluere delictorum, quia impossibile est sanguinem taurorum, et vitulorum, et holocausta medullata, et cruorem arietum, et hircorum pinguium, animae sordes lavare [Hebr. X]. Numquid, ait, dabo primogenitum meum pro scelere meo, sicuti rex Moab fecisse describitur [IV Reg. III]? aut fructum ventris mei pro peccato animae meae, quod fecit Iephte, pro temeritate voti offerens filiam [Iudith. XI]? Nos ergo qui sumus de populo Dei scientes quia non iustificabitur in conspectu eius omnis vivens [Ps. CXLII], et dicentes: Iumentum factus sum apud te [Ps. LXXII, 23], agentes poenitentiam pro peccatis, dubitamus et dicimus: In quo apprehendam Dominum, suscipiam Dominum meum excelsum? Quomodo eum potero tenere fugientem? quanta munditia valebo praeparare hospitium Trinitati? An comprehendam eum in holocaustomatibus, ut totum me ei holocaustum offeram, vel in vitulis anniculis, ut lac deserens, et ad solidum veniens cibum, anno Domini acceptabili dignus efficiar? Si mille obtulero arietes, si decem millia hircorum, et totas Levitici victimas spiritualiter intelligens in me exhibuero, et cadant ex latere meo mille, et decem millia a sinistris meis [Ps. XC], tamen nihil dignum dare potero, in quo apprehendam, vel suscipiam Deum. |
22 | Si dedero primogenita mea pro impietate, et fructum ventris mei pro peccato animae meae: dabo quidem quidquid in me primum est, sed pro meo peccato et impietate nihil dignum offeram Deo. Unde et David precatur, et dicit: Magis magisque lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. Quoniam iniquitates meas ego cognosco, et delictum meum contra me est semper [Ps. L, 3]. Pro peccato animae solus digne sanguis offertur: et sanguis, non vitulorum, non arietum, non hircorum, sed proprius digne offertur, dicente atque quaerente propheta: Quid retribuam Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Et postea repondente: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. |
23 | Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum eius. [Ps. CXV]. Verum et ipsum sanguinem non damus, sed reddimus. Et quid simile? cum iustus pro peccatoribus, Dei Filius pro hominibus mortuus sit, nos peccatores et homines pro nominis eius confessione moriamur? |
24 | (Vers. 8.) Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus quaerat a te, utique facere iudicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. LXX: Annuntiatum est tibi, homo, quid bonum, aut quid Dominus quaerat a te, nisi ut facias iudicium, et diligas misericordiam, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. Quia dubitas, o popule Israel, immo universum hominum genus (nequaquam enim loquor ad populum Iudaeorum, sed generaliter ad omnem hominem meus sermo percurret), quomodo pro peccatis tuis Deum possis placare, si nec habes victimas quibus tua compensetur impietas: ego respondebo tibi, quid quaerat Deus, immo iam ante in Lege monstravi. |
25 | Scriptum est enim in Deuteronomio: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus quaerit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis eius, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo, de toto corde tuo, et de tota anima tua, et custodias mandata Domini Dei tui, et iustificationes eius, quaecumque ego mandabo tibi hodie, ut bene sit tibi [Deut. X, 12]? Quaerit a nobis Dominus, et necessariam habens nostram salutem, poscit accipere, quod danti prosit, ut faciamus iudicium, id est, ut nihil absque ratione et consilio faciamus, ut ante mens iudicet quid factura sit, et postea opere compleat; ut misericordiam diligamus, et non quasi compulsi, aut ex necessitate misericordes simus, quoniam hilarem datorem diligit Deus [II Cor. IX]. Nec dicamus, vade hodie, et cras revertere, et dabo tibi. |
26 | Cumque fecerimus iudicium, et dilexerimus misericordiam, quid accipiemus praemii? Ambulabimus cum Domino Deo, sicut Enoch iuxta fidem Hebraicorum voluminum [Genes. V] [Eccles. XLIV] ambulavit cum Deo, et placuit ei, et non inveniebatur, quia transtulit illum Deus. Tu enim dixisti, in quo consequar Dominum, vel in quo apprehendam eum? Ego tibi amplius polliceor, fac iudicium, et dilige misericordiam, et ambulabis cum Deo tuo. |
27 | Vel certe ambulare cum Deo, non est praemium, sed praeceptum. Sicut enim iubetur nobis, ut faciamus iudicium, et misericordiam diligamus: ita praecipitur ut praeparati simus ambulare cum Domino Deo nostro; nulla hora dormire, nullo tempore securi esse debemus, sed semper exspectare patrem familias venientem, et diem formidare iudicii, et in nocte huius saeculi dicere: Ego dormio, et cor meum vigilat [Cant. V, 2]. Verbum ESNE (quod LXX transtulerunt, paratum esse, et nos diximus, sollicitum ambulare) Theodotio significantius expressit, καὶ ἀσφαλίζου τοῦ πορεύεσθαι μετὰ Ἐλωαίχ, id est, et cave diligenter, ut ambules cum Deo tuo. Sive, ut quinta editio transtulit, καὶ φροντίζειν, agere scilicet sollicite, et hanc habere curam, ut ambules cum Deo tuo. |
28 | Qui enim dicit, in Christo se credere, sic debet ambulare, quomodo et ille ambulavit [I Ioan. II, 6]. Et Paulus apostolus: Imitatores mei estote, inquit, sicut ego Christi [I Cor. II]. |
29 | Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum [Al. eius]. LXX: Vox Domini civitati clamabit, et salvabit timentes nomen eius. In Hebraico alterius hoc capituli exordium est; apud Septuaginta vero interpretes, finis superioris: et habet sensum: Nihil a te aliud, o homo, quaerit Deus tuus, nisi ut facias iudicium, et misericordiam diligas, et paratus sis ambulare cum Deo tuo. |
30 | Vox enim Domini auditur in civitate eius, Ecclesia: et in Scripturis sanctis quotidie personat, quod non solum hi, qui diligunt misericordiam; sed et hi qui inferiores sunt, et timent adhuc nomen Domini, ipsius doctrina clementiaque salventur. Si autem sequentis capituli exordium est, referamus iuxta historiam, quod dicitur ad Samariam metropolim decem tribuum, quae, prophetante Michaea, capta est, et dicamus: Samariam corripit Dominus, et illi plagas quae venturae sunt comminatur, ut audiens populus Iuda, sive timentes nomen Domini, alios supplicia pati, ipsi timore correpti adipiscantur salutem: Pestilente quippe flagellato, non solum sapiens, sed etiam stultus prudentior fiet [Prov. XIX, 35]. Et hoc ipsum referes ad peccatores generaliter et ad iustos, ut cruciatus aliorum caeteris fiat exemplum. Quod quidem et Dominus in Evangelio de his super quos turris in Siloa corruerat [Luc. XIII], interpretatur: quod non soli in universo populo fuerint peccatores, sed ut illorum poena caeteros ad poenitentiam provocaret. |
31 | (Vers. 10 seq). Audite, tribus, et quis approbabit illud ? Adhuc ignis in domo impii, thesauri impietatis, et mensura minor irae plena. Numquid iustificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa? In quibus divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum. |
32 | Et ego ergo coepi percutere te perditione super peccatis tuis. Tu comedes, et non saturaberis, et humiliatio tua in medio tui; et apprehendes, et non salvabis; et quos salvaveris, in gladium dabo. Tu seminabis, et non metes: tu calcabis olivam, et non ungeris oleo; et mustum, et non bibes vinum. Et custodisti praecepta Amri, et omne opus domus Achab; et ambulasti in voluntatibus eorum, ut darem te in perditionem, et habitantes in ea in sibilum, et opprobrium populi mei portabitis. LXX: Audi [Al. Audite], tribus, et quis ornabit civitatem? Numquid ignis et domus iniqui thesaurizans thesauros iniquos, et cum iniuria iniquitates [Al. iniquitas]? si iustificabitur in statera iniquus, et in saccello pondera fraudulenta, de quibus divitias impietatis suae [Al. tuae] repleverunt, et qui habitant (Al. habitabant] in ea, locuti sunt iniqua, et lingua eorum exaltata est in ore eorum. |
33 | Et ego cruciavi te perditione propter peccata tua: tu comedes, et non saturaberis; et eiiciam te in temetipsam, et apprehendes, et non salvabis; et quicumque salvati fuerint, gladio tradentur: tu seminabis, et non metes; tu premes olivam, et non ungeris oleo: et uvam, et non bibes vinum; et dissipabuntur legitima populi mei, et omnia opera domus Achab; et ambulasti in consiliis eorum, ut traderem te in perditionem, et habitatores eius in sibilum, et opprobria populorum accipietis. Multum in hoc capitulo LXX ab Hebraica veritate discordant, in principio vel maxime: Audi, tribus, et quis ornabit civitatem? Et dissipabuntur legitima populi mei. Pro quo nos posuimus propter sermonis consequentiam, Et custodisti praecepta Amri, licet et in Hebraeo scriptum sit: Et custodita sunt praecepta Amri, et omnia opera domus Achab. Si enim scriptum esset in Hebraeo AMMI, recte LXX transtulissent, populi mei: nunc vero cum scriptum sit AMRI, et RES littera addita, non populi nomen, sed patrem Achab sonat, de quo Regum narrat historia [III Reg. XVI], errorem esse, nulli ambiguum est. |
34 | Denique post patris nomen ponitur filius, diciturque, et omnia opera domus Achab. Revertamur ergo ad initium capituli. Et primum iuxta litteram disserentes, vobis orantibus, nitamur sensum assequi spiritualem. Audite, decem tribus Samariae, quae vobis Dominus contestatur: adhuc ignis, id est, iniquitas in domo impii est Amri, et thesauri impietatis in domo regia perseverant. |
35 | Vultis audire per singula quibus malis urbs vestra plena sit? Discite: mensura minor Dei iram provocans, statera fraudulenta et diversa pondera, et in alio pondere vendentes, in alio ementes mercimonia [Prov. XI] [Deut. XXV]. Et siquidem pauperes hoc facerent, poterat inopia scelus necessitate defendere. Nunc vero divites eius, non tam divitiis, quam iniquitate pleni sunt; quia omnes divitiae dum alios spoliant, iniquitate pariuntur. |
36 | Congregationem divitiarum sequitur mendacium, et manus assueta thesauros condere fraudulentam linguam possidet. Veritas paupertatem, mendacium divitias parit. Cum hoc facerent principes vestri, nolui vos statim subvertere; sed paulatim coepi percutere, et plagis variis admonere. Misi in vos famem, misi sitim, misi morbos, et hostilem in circuitu vastitatem: seges frumenta non attulit, oleum pressa oliva non fecit, vinum steriles vindemiae negaverunt. |
37 | Adversus iniquitates, et mensuras dolosas, et pondera fraudulenta, haec intuli supplicia. Quia vero custodisti omnes caeremonias idololatriae quas Amri rex impius constituerat [III Reg. XVI seqq.], et omne opus domus Achab et Iezabel, pro mea lege servasti, impulsus sum scelere tuo, ut darem te et habitatores tuos in sibilum, et opprobrium populi mei portaretis, dum capti ab Assyriis, quasi populus Dei vincimini, et propter vos nomen meum blasphematur in gentibus [Rom. II, 24]. Notandum in praesenti loco, quod ubi legitur, et opprobrium mei populi portabitis: sive ut LXX transtulerunt, opprobria populorum accipietis, pro populi mei, AMMI in Hebraeo scriptum sit. |
38 | Si ergo AMMI, populi mei sonat, nulli dubium est male supra, pro Amri, populum meum esse translatum. Huc usque iuxta Hebraicum quid nobis videretur expressimus: nunc ad translationem LXX interpretum revertentes, de singulis, ut possumus, disputemus. Tribus Samaritica vocatur ad audiendum, quae se abscidit a populo Dei. |
39 | Et dicitur illi, frustra fabricaris idola, aureos vitulos artifici componis manu, et imitatione Ierusalem vis aliam metropolim exstruere: quis enim ornare poterit civitatem? Num ignis, qui ardentibus diaboli iaculis succenditur; et domus iniqui, quae secundum duritiam suam et cor impoenitens thesaurizat sibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei [Rom. II, 5]? Et iniquitatem auget iniuria, ut non solum de domo Dei rapiat, quae est Ecclesia, sed etiam cum superbia et supercilio aliena devastet. |
40 | Numquid iustificari potest qui absque statera et pondere congregat fraudulenter de testimoniis Scripturarum divitias suas, quae divitiae thesauri iniquitatis sunt? Nam cum praecipiat Dominus: Non erit in sacculo tuo pondus grande et minus [Deut. XXV]: hi turpis lucri gratia semper personam accipiunt in iudicio, et in eadem causa divites ac pauperes, non iuxta negotium, sed iuxta facultatum diversitatem, aliter atque aliter iudicant; et inhabitatores civitatis suae, quam pravis dogmatibus, perversaque doctrina a se ornari putant, loquuntur mendacium, et ponunt in excelsum os suum, et simplicitatem Ecclesiastici populi despiciunt. Unde clementissimus Deus non eos pariter percutit, sed paulatim per plagas nititur commonere, dicens: Et ego incipiam te percutere perditione propter peccata tua; et est sensus: O civitas quam haeretici volunt exstruere, percutiam te, ut pereas, non in abolitionem, sed iuxta id quod peccatrix es. Sequitur: Comedes, et non saturaberis. Legunt enim, et non intelligunt; vescentesque sermonibus Scripturarum, veritatis inopiam [Al. famem] patiuntur. Et eiiciam, inquit, te: et apprehendes, et non salvabis: et quicumque salvati fuerint, gladio tradentur. Tuo te, ait, iudicio derelinquam; et postquam multa quaerens, nihil repereris, intelligens errorem tuum, videbis, te ex universis dogmatibus tuis non posse salvari. |
41 | Quicumque autem se putaverint saturatos, et non eiecti fuerint a se, nec comprehenderint veritatem, tradentur gladio, et poenis erudientur. Seminabis ergo, o tribus, et o pessima civitas, quam igne, et iniquitate et contumeliis et statera dolosa, et sacculo fraudulento haeretici exstruunt; seminabis, et non metes; premes olivam, et non ungeris oleo; et uvas, et non bibes vinum. |
42 | Prodest quippe tibi, errore cognito, ne habeas discipulos, ne caput tuum oleo ungas peccatorum, ne vino Sodomorum bibentes inebries. Et disperdentur legitima populi mei, sive Amri, et omnia opera domus Achab, eorum qui in haeresibus patriarchae, et principes exstiterunt. Quos possumus, vel ad contrarias referre virtutes, vel ad haeresiarchas, ut fuit Marcion et Basilides, et nuper Arius, et Eunomius. |
43 | Et ambulastis in voluntatibus eorum, Amri videlicet et Achab. Pulchreque ait, in voluntatibus eorum. Doctrina enim magistrorum nequam, non est doctrina Dei, sed adinventiones cordis illorum. Et tradam te in perditionem, ut pereas iuxta id quod haeretica es. Et habitatores tuos in sibilum, vel ut pastoris boni iuxta Zachariam sequaris sibilum, dicentis: Sibilabo eis, et congregabo eos, quia redemi eos [Zach. X, 8]. Vel certe in sibilum draconis, id est, in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat [I Cor. V], et correpti discant non blasphemare [I Tim. I]. Et hoc totum patientur, ut intelligant errorem suum, quod omnium gentium multorumque populorum opprobria et peccata portaverint. |
44 | Scio quosdam ad Ecclesiam retulisse, quae nos super haeresibus interpretati sumus. Sed quomodo nomen Amri et Achab, Samariae principum, ad Ierusalem et Iudam, sub quorum nominibus interpretatur Ecclesia, possit referri, non satis intelligo. |