monumenta.ch > Hieronymus > 5
Hieronymus, in Michaeam, , IV <<<     >>> VI

Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 2, Caput V

1 (Vers. 1.) Nunc vastaberis, filia latronis: obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam iudicis Israel. LXX: Nunc obstruetur filia obstructione: angustiam posuit super nos: in virga percutient super maxillam tribus Israel. Non quod una tribus percutiat maxillam alterius, sed quod alii percutiant tribus Israel in maxillam.
2 Pollicitus quidem tibi sum, o filia Sion, quod venturum sit tempus quo cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas aereas, et comminuta daemonum multitudine, offeras quidquid illi ante possederant Domino [Rom. XI] universae terrae. Sed quia hoc tunc futurum est, quando subintraverit gentium plenitudo, et omnis Israel salvatus fuerit: nunc interim pro meritis tuis vastare, sive ut in Hebraeo habetur, concidere. Nequaquam enim iuxta Apostolum [Philip. III] vocaris Circumcisio, sed concisio: nec te appello filiam meam, sed latronis filiam, quod Hebraice dicitur, BATH GEDUD, id est, diaboli ad praedandum semper accincti.
3 Fecisti enim domum meam speluncam latronum, repugnasti adversum me, et filii tui obsidionem posuerunt super me, et super Filium, et Spiritum [Duo mss., et Spiritum sanctum.] meum. An non contumelia Trinitatis est, quando in virga et calamo, te faciente, percussere Romani caput iudicis Israel, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit [Mat. XXVI, 60]? sive quando unus de ministris tuis percussit eum in maxillam, dicens: Sic respondes pontifici [Ioan. XVIII, 22]? Hoc iuxta Hebraicum, cui interpretationi Aquila et Symmachus, et Theodotio, et editio quinta consentiunt.
4 Iuxta LXX autem multo [Pro altior, quae vera est mss. nostrorum lectio, ut ex ipso liquet contextu, hactenus obtinuit aliter.] altior sensus est, et quasi a proprio intelligitur exordio. Nunc obstruitur synagoga obstructione: et dicent qui in ea clausi fuerint: Angustiam posuit super nos; et Romanis potestatibus subditae, percutientur in maxilla tribus Israel.
5 Abstulit enim Dominus de Iudaea et de Ierusalem, fortem et validum, et sapientem architectum, et intelligentem auditorem [Al. adiutorem], et viae eius usque hodie clausae sunt et obseptae, nec potest egredi de captivitate; sed durissimo premitur imperio [Isai. III, 1, 2]. Si autem iuxta superiorem sensum voluerimus de Ecclesia dictum accipere: Nunc obstruetur filia obstructione, illud de Osee proferamus exemplum, in quo adultera loquitur: Vadam post amatores meos, qui dabant mihi panes meos, et aquam meam, et vestimenta mea, et linteamina mea, oleum meum, et omnia quae mihi prosunt (Osee II, 5). Et postea Deus volens impedire cogitationem pessimam, non eam facit quod desiderat adimplere; sed obstruit vias eius, ne consequatur amatores suos, et amplius fornicetur. Ait quippe: Propterea ecce ego obstruam vias eius in sudibus, et obsepiam vias eius: et semitam suam non inveniet, et persequetur amatores [Al. addit suos], et non apprehendet eos, et quaeret eos, et non inveniet, et dicet: Vadam et revertar ad virum meum priorem quia bene mihi erat (Osee II, 7, sec. LXX). Animadverte opus Domini profecisse: Adultera enim non inveniens viam suam, nec valens pergere quo volebat, necessitate obstricta ad maritum revertitur priorem, et confitetur, melius sibi in domo viri esse prioris, quam quondam apud amatores suos fuerat, tribulationibusque, et plagis Israel eruditur. Unde et ad [Al. de] David sub typo Christi mystice dicitur: Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint, si iustitias meas profanaverint, et praecepta mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eo [Psal. LXXXVIII, 31 seqq.]. Tribulationem ergo posuit Deus super filiam Israel, et percutient eam Angeli, qui plagis praepositi sunt, in maxilla.
6 Ac ne forte nescires quae esset filia, quae obstruitur obstructione, et ponitur in angustia, statim infertur, et dicitur, tribus Israel. Nos autem sumus Israel, qui mente cernimus Deum, ad quorum distinctionem Apostolus loquitur: Videte Israel secundum carnem [I Cor. XIX, 18]. Numquam enim vocaret carneum Israel, nisi sciret esse etiam spiritualem.
7 (Vers. 2.) Et tu, Bethleem Ephratha, parvulus es in millibus Iuda: ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israel, et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. LXX: Et tu, Bethleem domus Ephrata, [Palatinorum ope codicum expunximus vocem, nequaquam, quae hic interserebatur. Brixiae similiter codices, quos Victorius consuluit, eam non habent: neque porro ipse Graecus textus, cuius verba in emendatioribus libris haec esse tradit S. Doctor, ὀλιγοστὸς εἶ τοῦ εἶναι ἐν χιλιάσι Ἰούδα. Quamquam non diffitemur cum negandi particula μὴ ὀλιγοστὸς legisse Theodoritum, sicque praeferre Barberinium codicem, cui tamen ad oram apponitur ὀλιγοστὸς, absque μὴ: denique et ex Latinis S. Cyprianum lib. II Testimoniorum, non exigua. Sed nec illud refert, ut ait Victorius, quod in Matthaeo Evangelista inveniatur: cum Hieronymus hic clare asserat, testimonium illud a Matthaeo citatum, nec Hebraico, nec Septuaginta interpretibus convenire. Defuisse autem in vulgata LXX editione vocem negativam, aperte asserit Hieronymus ad Pammachium in libro de Optimo genere interpretandi pluribus verbis, inter quae ait: Pro nequaquam minima es in ducibus Iuda; in LXX legitur: Modicus es, ut sis in millibus Iuda; in Hebraeo: Parvulus es in millibus Iuda. Unum addo, quod est animadversione dignum, verbum Hebraicum , non modo parvulum, sed et econtrario magnum significare, quod et Pochochio notatum est in notis miscell. ad Portam Mosis, c. 2; immo et R. Tanchum erudito Iudaeo non tam parvum, quam pretio magnum aliquid sonat.] minima es, ut sis in millibus Iuda: ex te mihi egredietur, ut sit in principem Israel, et egressus eius ab initio ex diebus saeculi. In Evangelium secundum Matthaeum [Mat. II], cum magi de Oriente venissent, et Herodes a scribis quaereret, ubinam Christus Dominus nasceretur, respondisse narrantur: In Bethleem terra Iuda, qui prophetae testimonium addentes, dixerunt: Et tu, Bethtleem terra Iuda, nequaquam minima es in ducibus Iuda: ex te enim egredietur dux, qui regat populum meum Israel. Quod testimonium nec Hebraico, nec Septuaginta interpretibus convenire, me quoque tacente perspicuum est, et arbitror, Matthaeum volentem arguere Scribarum et sacerdotum, erga divinae Scripturae lectionem, negligentiam, sic etiam posuisse, ut ab eis dictum est.
8 Sunt autem qui asserant, in omnibus pene testimoniis, quae de veteri Testamento sumuntur, istiusmodi esse errorem, ut aut ordo mutetur, aut verba, et interdum [Haec in re tanti ponderis opinatio periculum lectori facessat. Verissime autem ex suo sensu Hieronymus in Mat. XXVII: Evangelistarum, ait, et apostolorum more vulgato, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de veteri Testamento proferunt in exemplum.] sensus quoque ipse diversus sit, vel apostolis, vel evangelistis non ex libro carpentibus testimonia, sed memoriae credentibus, quae nonnunquam fallitur.
9 Exponamus ergo Hebraicum: Et tu, Bethleem, id est, domus panis, quae vocaris Ephratha, minima quidem es in civitatibus Iuda, et tantis millibus comparata, vix parvus es viculus; sed ex hoc parvo viculo egredietur Christus, qui est [Al. sit] dominator in Israel. Ac ne putes eum de genere David tantum esse, cui repromisi, dicens: De fructu ventris tui ponam super sedem [Mutat Victorius in tuam ex Vulgata editione Graeco et Hebraico.] meam [Ps. CXXXI, 11], carnis assumptio divinam non impedit maiestatem: de me enim natus est ante omnia saecula, et temporum conditor in tempore non tenetur.
10 Ipse est cui et in alio psalmo dixi: Ante Luciferum genui te [Ps. CIX, 3]. In principio enim erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum [Ioan. I, 1]. Hoc erat in principio apud Deum. Et idcirco egressus eius ab initio a diebus aeternitatis. Quod autem Bethleem ipsa sit Ephratha, liber Geneseos ostendit, in quo Scriptura commemorat: Mortua est Rachel, et sepulta in via Ephratha, haec est Bethleem [Genes. XXXV]. Et in utroque nomine significat sacramentum: domus enim panis dicitur, propter panem vivum, qui de coelo descendit [Ioan. VI]. Et Ephrata, quod interpretatur furorem [Verbum videt, quod est utique pars altera etymologiae vocis Ephratha, a radice quae videre significat, in hactenus vulgatis libris deerat, nostri mss. sufficiunt. Malim tamen vides pro videt ex ipsa quam vocabulum illud sonat secunda persona. Sic et in Nominum libro de Psalterio: Ephratha, equidem vides.] videt, propter Herodis insaniam, quia illusus a magis, iratus est valde, et mittens universos occidit infantes in Bethleem, et in omnibus finibus eius a bimatu et infra [Al. deorsum], secundum tempus quod exquisierat a magis, et propter plurimum sanguinem audita est vox in excelso, planctus et ululatus Rachel flentis liberos suos [Ier. XXXI]. Legimus iuxta Septuaginta dumtaxat interpretes, in Iesu Nave, ubi tribus, Iudae urbes et oppida describuntur, inter caetera etiam hoc scriptum: Thaeco, et Ephratha, haec est Bethleem, et Phagor, et [In Palatia. ms. Etham, et Chulon, et Dathan, et Sores, et Carem, et Galim, et Techer, et Manucho civitates duodecim, et viculis earum. Unus Bibliothecae Traiectinae a Relando laudatus: Theco . . . Fagor, et Erhan, et Caulon, et Dathan, et Sores et Corem, et Salim, et Tether, et Manacho, etc.] Aetham, et Culon, et Tami [Al. Tatami], et Soris, et Caraem, et Gallim, et Baether, et Manocho, civitates undecim, et viculi earum (Iosue XV), quod nec in Hebraico, nec apud alium invenitur interpretem, et sive de veteribus libris erasum sit malitia Iudaeorum, ne Christus de tribu Iuda ortus videretur: sive a Septuaginta additum, nequaquam liquido cognoscentes, certum quid novimus. Nihilominus et de libro Iudicum hoc ipsum possumus approbare, quod Bethleem in tribu Iuda sit, scriptum est enim: Et fuit vir Levites habitans in lateribus domus [Al. montis] Ephraim, et accepit sibi mulierem concubinam de Bethleem Iuda, et irata est ei concubina sua, et abiit in domum patris sui in Bethleem Iuda [Iudic. XIX, 1]. Pulchre autem dicitur, in Bethleem Iuda, ad distinctionem eius Bethleem, quae in Galilaea sita est, sicut in eodem Iesu volumine reperi.
11 Potest Ephratha in lingua nostra sonare, καρποφόρον, uberem atque frugiferam, et id ipsum ostendere in mysterio, quod et domus panis.
12 (Vers. 3.) Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel. LXX: Propterea dabit eos usque ad tempus parientis: pariet [Al. parturientes parient], et reliquiae fratrum revertentur ad filios Israel. Quia de Bethleem, quae est Ephratha, egressus est Christus dominator in Israel, et egressus eius non eo tantum fuerat tempore quo visus in carne est, sed ab initio aeternitatis, sive ab initio saeculi.
13 Quia semper ipse locutus est per prophetas, et sermo Dei factus est in manu eorum [Al. sanctorum]: ideo dabit Iudaeos, eosque regnare permittet usque ad tempus parientis, quando completur illud: Laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum [Isai. LIV, 1, sec. LXX]. Cum enim sterilis pepererit septem, et quae multos habuerat filios, fuerit infirmata, et delicto populi Iudaici plenitudo gentium subintraverit, tunc omnis Israel salvus fiet, et reliquiae fratrum eius ad filios Israel convertentur; et adveniens Elias propheta, quod interpretatur, Deus Dominus, convertet corda patrum ad filios, et cor filiorum ad patres suos [Luc. I, 17], et novissimus populus iungetur antiquo, ut vere filii Abraham appellentur, cum in eum crediderint quem vidit Abraham, et laetatus est [Ioan. VIII]. Quod est autem tempus in quo sterilis pariet? Ut reor, illud de quo Isaias loquitur: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi [Isa. XLIX, 8]. Quod et Paulus intelligens de Christi tempore praedicatum, ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis [II Cor. VI, 21]. Hoc ipsum puto et illud mystice demonstrari, quod in Ecclesiaste scriptum est: Tempus pariendi, et tempus moriendi [Eccl. III, 2], quod eo tempore quo ex sterili natus est gentilium populus, filios amiserit synagoga.
14 Potest autem et aliter intelligi: Dabit Dominus templum et Ierosolymam, et Iudaeos usque ad illud tempus quo virgo pariet, quae postquam pepererit, et natus parvulus acceperit spolia Samariae, et virtutem Damasci, interfecto populo Iudaeorum, reliquiae Israel salvabuntur. Et fratres Christi, id est, apostoli convertentur ad prophetarum et patriarcharum fidem, qui venturum Christum annuntiaverunt, et complebitur psalmi vaticinium; Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, et caetera quae sequuntur [Ps. XLIV, 17].
15 (Vers. 4.) Et stabit et pascet in fortitudine Domini, in sublimitate nominis Domini Dei sui, et convertentur, quia nunc magnificabitur usque ad terminos terrae. LXX: Et stabit, [Verba, et videbit, quae et in Complutensi Graeco exemplari desiderantur, mss. Palatini non agnoscunt, praetermittunt quoque mox gregem suum.] et videbit, et pascet gregem suum in fortitudine Dominus, et in gloria nominis Domini Dei sui erunt, quia nunc magnificabuntur usque ad terminos terrae. Postquam sol iustitiae egressus fuerit a summitate coelorum, et pervenerit usque ad terminos eorum, et pepererit pariens, et reliquiae fratrum eius conversae fuerint ad filios Israel: tunc ipse Dominus qui prius ambulabat, et cum his qui in itinere erant positi, necdum habebat fixum gradum, stabit et pascet eos in fortitudine Domini, ut possint dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae, ibi me collocavit, super aquas refectionis enutrivit me: animam meam convertit [Ps. XXII, 1]. Pascit autem eos, non solum in fortitudine Domini, sed et in sublimitate nominis Domini Dei sui, quando dicit ad Patrem: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum sicut et nos: quando eram cum eis, ego servabam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, custodivi, et nullus ex his periit [Ioan. XVII, 11]. Et convertentur, sive ut melius interpretatus est Symmachus, habitabunt. IASUBU enim verbum Hebraicum utrumque significat. Habitabunt autem in Ecclesia Domini, quia magnificatus est Christus usque ad terminum terrae. Sive, iuxta LXX, quia magnificabuntur [Al. magnificantur] ipsi cum pastore suo usque ad extremum terrae, ut in omnem terram exeat sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum [Ps. XVIII].
16 (Vers. 5.) Et erit iste pax: Assyrius cum venerit in terram nostram, et quando calcaverit in domibus nostris. LXX: Et erit haec pax; Assyrius quando supervenerit in terram vestram, et cum ascenderit super regionem vestram. Quando venerit diabolus, qui interpretatur εὐθύνων, id est, arguens atque corripiens, super terram [Constanter mss. nostri hic atque infra religionem, pro regionem, praeferunt.] regionemque credentium, et eorum quos pascet Dominus in fortitudine, et in sublimitate nominis Domini Dei sui, et eos calcaverit tribulationibus variis, et domos animarum nostrarum, id est, corpora quasi superbus ascenderit atque depresserit, et tamen nihil nos a Christi charitate separaverit: tunc Christi pax, sive ipse Christus erit in nobis, et dicetur de sancto, Nihil proderit inimicus in eo. Ponamus exemplum, ut quod dicimus, possit manifestius fieri.
17 Venit Assyrius super terram quondam Pauli, et ascendit super regionem eius, quando fuit in laboribus supra modum; in plagis abundantius, in carceribus nimis, in mortibus frequenter: quando a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepit, ter virgis caesus est, semel lapidatus est, [Sufficiunt Palatini mss. haec, quae deerant in editis libris, verba, ter naufragium fecit.] ter naufragium fecit, nocte et die in profundo maris fuit, in periculis latronum, periculis in falsis fratribus, periculis ex genere, periculis ex gentibus; sed in his omnibus vincebat propter illum qui dilexerat eum.
18 Et ideo implebatur pace, quia impletus fuerat contumeliis [I Cor. XI]. Iudaei in adventu Christi, quem sibi simulant, haec omnia iuxta litteram futura esse contendunt.
19 (Vers. 6.) Et suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates homines, et pascent terram Assur in gladio, et terram Nemrod in lanceis eius, et liberabit ab Assur cum venerit in terram nostram, et cum calcaverit in finibus nostris. LXX: Et consurgent super eum septem pastores, et octo morsus hominum, et pascent Assur in gladio, et terram Nemrod in fovea eius, et liberabit de Assur, cum venerit super terram vestram, et cum ascenderit super terminos vestros. Ubi nos posuimus primates homines, et in Hebraico scriptum est NESICHE ADAM, Symmachus interpretatus est Christos hominum; Theodotio et quinta editio, principes hominum; Aquila graves, vel constitutos homines, id est [Legerat Martianaeus, κατεσταμένους. Id genus alia saepe taciti castigamus.], καθισταμένους. Rursum in eo ubi ego et Aquila transtulimus, in lanceis eius, ut subaudiatur, terrae Nemrod, Symmachus vertit, ἐντὸς πυλῶν αὐτῆς, id est, intra portas eius; Theodotio, in portis eorum; quinta editio, ἐν παραξίφησιν αὐτῶν, quod nos possumus dicere, in sicis eorum: in Hebraeo autem positum est [Ita legit mss. codex Sancti Cygiranni et alter S. Benedicti Floriac. Cluniacensis autem scriptum habet Baphethem, quod puto mendum exscriptoris, qui pro Baphethee, posuit Baphetem. Licet ex Theodotione et quinta editione in Hebraeo legi potuerit Baphetheem, in portis, sive sicis eorum. Sed retinenda lectio aliorum mss. cum manifestum sit Hieronymum legisse in Hebraeo affixum femininum personae tertiae singularis; vertit enim, in lanceis eius, ut subaudiatur, terrae Nemrod. MART.---Nostri mss., Baphaethee: in aliis Baphethem Martian. invenit.] BAPHETHEE. Tunc igitur erit pax, cum reliquiae fratrum Christi conversae fuerint ad filios Israel, et venerit Assyrius in terram nostram, et adiuti a Domino, eum qui nostras domus calcare cupiebat, velociter contriverimus sub pedibus nostris.
20 Ipse enim Dominus ait: Suscitabimus super eum septem pastores, et octo primates hominum, vel morsus hominum. Suscitabimus autem ego et Filius meus et Spiritus sanctus, iuxta illud quod in Genesi scriptum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram [Genes. I, 26]. Et in Abdiae principio: Surgite et ascendamus adversus eam in praelio. Septem pastores, omnes patriarchas et prophetas et sanctos viros arbitror esse, qui hebdomadi, id est, veteri servierint Instrumento.
21 Octo autem morsus hominum, sive [Iidem mss., sive optimates homines.] octo primates homines, et ut Symmachus interpretatus est, Christos, universos novi Testamenti, qui ab apostolis usque ad hanc aetatem momorderint Assyrium, et suis dentibus laceraverint. Unde et in Ecclesiaste praecipitur: Ut demus partes septem, demus et octo [Eccl. XI]. Et in templo Ezechiel, quod interpretatur Ecclesia et coelestis Ierusalem, septem et octo gradibus ascenditur [Ezech. XL]. Et in Psalterio quindecim gradus sunt, quibus per hebdomadem et ogdoadem ad canendas Deo laudes scandimus. In octava die celebratur circumcisio spiritualis, et in templo Iudaeorum destruitur sabbatum, et quidam psalmi pro Octava inscribuntur.
22 Isti igitur septem pastores et octo morsus hominum, pascent Assur in gladio. Vivens enim et efficax sermo Dei, et acutus super omnem gladium bicipitem [Hebr. IV, 12], missus est ab eo qui venit gladium mittere super terram, ut dividantur duo in tres [Matth. X]. Et terram Nemrod (qui interpretatur, tentatio descendens) pascent in fovea eius; gigantis enim et venatoris et superbientis contra Dominum terra, non est in montibus, sed in foveis.
23 Iste cecidit quasi fulgur de coelo, et semper versatur inter bestias; et quia venator est, infructuosa ligna lustrat et silvas. [Consonat S. Ambrosius in psalm. CXVIII: Nullum, inquiens, invenimus in divinarum serie litterarum de venatoribus iustum. Et auctor Breviarii in Psalmos, sub Hieronymi nostri nomine, psal. XC: Esau, inquit, venator erat, quia peccator erat; et penitus non invenimus in Scripturis sanctis sanctum aliquem venatorem.] Quantum ergo possum mea recolere memoria, numquam venatorem in bonam partem legi. Ismael et Esau venatores fuerunt [Gen. XVI ] [et XXVII], et praecesserunt in typo populi Iudaici, quorum alter filius Aegyptiae est, ambulans iuxta carnem et iuxta carnem vivens: alter primitiva propter lenticulam perdidit, et benedictionibus fratris invidens, fugat eum in Mesopotamiam. Redacta ergo terra Nemrod in foveis suis: Qui enim fodit foveam, incidet in eam [Prov. XXVI, 7]: et qui lacum aperuit et effodit eum, incidet in foveam quam fecit, et revertetur dolor eius in caput eius, et super verticem eius iniquitas eius descendet [Ps. VII, 16, 17]. Et confosso Assyrio a septem pastoribus, et octo morsibus, liberavit nos Christus de manu Assur, qui venerat super terram nostram, et calcare cupiebat terminos Israel.
24 Quod autem Symmachus ait: Et pascent terram Assur in gladio, et regionem Nemrod intra portas eius, hoc sentiendum est, quod in domo sua alligetur fortis, et vulneretur adversarius. Et iuxta Aquilam et quintam editionem, sicis et lanceis septem pastorum, et octo [Martian. retinuit, octo Christianorum hominum.] christorum hominum confodiatur.
25 (Vers. 7 seq.) Et erunt reliquiae Iacob in medio populorum multorum, quasi ros a Domino, et quasi stillae super herbam, quae non exspectat virum, et non praestolatur filios hominum. Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, qui cum transierit et conculcaverit et ceperit, et non est qui eruat.
26 Exaltabitur manus tua super hostes tuos, et omnes inimici tui interibunt. Et erit in die illa, dicit Dominus, auferam equos tuos de medio tui: et disperdam quadrigas tuas, et perdam civitates terrae tuae, et destruam omnes munitiones tuas, et auferam maleficia de manu tua, et divinationes non erunt in te.
27 Et perire faciam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et non adorabis ultra opera manuum tuarum. Et evellam lucos tuos de medio tui, et conteram civitates tuas, et faciam in furore et in indignatione ultionem in cunctis gentibus, quae non audierunt. LXX: Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi ros a Domino cadens, et quasi agni super gramen: ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum.
28 Et erunt reliquiae Iacob in gentibus, in medio populorum multorum, quasi leo in iumentis, in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum: quomodo si pertranseat et dividens rapiat, et non sit qui eruat. Elevabitur manus tua super eos qui tribulant te, et omnes inimici tui perdentur. Et erit in die illa, dicit Dominus, interficiam equos tuos de medio tui, et disperdam currus tuos, et subvertam civitates terrae tuae: et auferam omnes munitiones tuas.
29 Et auferam maleficia tua de manibus tuis, et qui loquuntur, non erunt in te: et disperdam sculptilia tua, et statuas tuas de medio tui, et ultra non adorabis opera manuum tuarum: et succidam lucos de medio tui, et demoliar civitates tuas, et faciam in ira, et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod non audierunt. Liberatis nobis de Assur, quando venerit super terram nostram, et ascenderit super terminos nostros, et liberatis a Domino qui suscitavit super eum septem pastores et octo morsus hominum, reliquiae Iacob, quos apostolos intelligimus, et primam de Iudaeis Ecclesiam, erunt in medio populorum multorum, quasi ros a Domino cadens.
30 Ardebant enim ignitis diaboli iaculis corda populorum: et omnes gentes adulterantes a Deo, habebant corda, quasi clibanus igne succensus (Osee VII). Unde ros a Domino cadens, factus est sanitas infirmorum. Et quod in Anania, Azaria et Misael legimus [Dan. III], quod spiritus roris sibilantis fornacem ignis exstinxerit, hoc de omnibus generaliter sentiamus, quod in medio universarum gentium doctrina Apostolorum quasi ros fuerit a [Minus recte lectum hactenus, quasi vos a Domino sit aspersa. Mss. nostri emendant.] Domino. Quod autem sequitur: Et sicut agni super gramen, ut non congregetur quisquam neque sit in filiis hominum, de his accipiamus, qui de gentibus credere noluerunt, quod sint super eos Apostoli et reliquiae Iacob, sicut agni carpentes gramen, et herbam dentibus demetentes.
31 Et hoc facient, ut qui Angeli esse noluerunt, spiritualem accipientes rorem, nequaquam inter homines congregentur, neque in parte rationabili deputentur, sed dicatur de eis: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur [Ps. LXXII, 5]. Et erunt reliquiae Iacob in medio gentium quasi leo in iumentis in saltu, et quasi catulus leonis in gregibus ovium. Dominus enim Iesus, de quo in Genesi prophetatur: Catulus leonis Iuda, de germine, fili mi, ascendisti: accubans dormisti ut leo et quasi catulus leonis [Gen. XLIX, 9]. Et in alio loco: Accubans requievit ut leo, et quasi catulus leonis, quis [Ita ex Graeco textu rescribit Victorius; Erasmus et Martian., quis vocula praetermissa, legunt suscitavit eum?] suscitabit eum? dedit et apostolis suis quibus dixerat: Ite, baptizate omnes gentes in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti [Matth. XXVIII, 19]: ut quomodo leoni nemo potest resistere in iumentis, et catulo leonis in ovibus, ita illi de manu Assyrii, et de manu diaboli liberati, raperent iumenta et pecora: homines quippe et iumenta salvos faciet Dominus [Psal. XXXV, 7]. Et raperent, non ut interficerent, sed ut dividerent, hoc est, ab infidelibus separarent, et non essent qui eis resisterent.
32 Leone autem et catulo leonis, ita in iumentis, et in ovibus pervagante, manus Dei exaltatur super eos, qui vel Deum, vel reliquias Israel ante tribulaverant. Et omnes inimici eius disperdentur, non quod pereant inimici, et esse desistant; sed quia in eo quod inimici sunt pereant. Sicut Thessalonicensibus scribitur: Quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui [II Thes. II, 8]. Haec interfectio non abolitionem significat, sed cessationem pessimae vitae, qua male ante vivebant.
33 Denique infert: Et destruet illustratione adventus sui. Numquam autem destrueret, si interfectio abolitionem sonaret, cum iam esse cessasset: ita et hic inimicorum consumptio, iuxta Proverbia Salomonis accipitur, in quibus scriptum est: Interitus impiis hospitabitur: non erit perpetuus, non eos rediget ad nihilum; sed hospitabitur apud eos quamdiu quae in illis est, impietas consumatur.
34 Deus enim creavit hominem, ne interiret, et mortem non fecit. Post haec sequitur: Et erit in die illa, quando elevata fuerit manus tua super hostes tuos, o Israel, et omnes inimici tui perierint, interficiam equos tuos de medio tui, id est, de principali (ἡγεμονικῷ) cordis tui lascivientes impetus, et equorum more, ruptis vinculis, proruentes, et currus tuos quibus tibi in vitiis tuis placebas, et peccata peccatis consocians, quasi triumphans in quadrigis ferebaris.
35 Et disperdam civitates terrae tuae: Non enim aedificasti urbem quam laetificat impetus fluminis Dei [Psal. XLIX], et quae in montibus sita est, et coelestem Ierusalem [Matt. V], sed quam aedificaverat Cain [Genes. IV]. Unde dicuntur civitates terrae, operibus terrenis exstructae. Et auferam, inquit, omnes munitiones tuas, divitias, scilicet, et pompam saeculi, et rhetorum eloquentiam, dialecticorumque tendiculas, in quibus tibi velut in munitionibus confidebas.
36 Et auferam maleficia de manibus tuis, quibus vel ipse decipiebaris ab aliis, vel deceptus alios decipiebas, et loquentes, sive pronuntiantes non erunt tibi. Nunc loquentibus et pronuntiantibus plenus est orbis: loquuntur quae nesciunt: docent quae non didicerunt: magistri sunt, cum discipuli ante non fuerint. Cum ergo docuerit Deus hominem scientiam, cessabunt falsae praesumptiones, et perversa doctrina tolletur.
37 Et disperdam sculptilia tua et titulos tuos de medio tui. Sculptilia nostra sunt, quae a loquentibus facta sunt, vel quae ipsi fingimus nobis. Unde praecipitur in Lege [Exod. XX], ne nobis sculptile faciamus, et ne titulos in terra nostra ponamus [Levit. XXVI]: et nequaquam ultra adorabis opera manuum tuarum [Deut. V]. Infelix humana conditio et insipientiae plena atque erroris, scit de suo sensu dogmata esse composita, non ignorat a se esse idolum simulatum, et pro Deo adorat opera manuum suarum, et curvatur homo, ut deceptus decipiat.
38 Additur in repromissione quae dirigitur ad reliquias, id est, ὑπόλειμμα Iacob: Et succidam lucos de medio tui, et disperdam civitates tuas, ut omnia ligna silvarum, et lucos quos in templo Dei plantari prohibitum est, et civitates male exstructas, quas antea vocaverat civitates terrae, destruat atque consumat.
39 Postquam autem hoc fecerit reliquiis Iacob, tunc convertetur ad gentes quas depasti sunt Apostoli quasi agni [Al. agri] gramen. Et quia rorem sermonis recipere noluerunt, faciam, inquit, in ira et in furore ultionem in gentibus, pro eo quod audire noluerunt. Unde et propheta ait: Domine, ne in furore tuo arguas me: neque in ira tua corripias me [Psal. VI, 1]. Hoc iuxta Septuaginta interpretes, quia intelligentia spiritualis est, et debuimus sensum cum superioribus capitulis iungere, disputatum sit.
40 Caeterum Hebraei istiusmodi deliramenta somniant: Postquam septem quos fingunt, et quos volunt pastores, et octo principes homines Assyriorum vicerint, et terram Nemrod in gladiis suis paverint, et hoc factum fuerit cum in terram Iudae ante Assyrius venerit: tunc veniente, inquiunt, Christo, omnes reliquiae Iacob quae potuerint in [Al. de] gentibus superesse, erunt in benedictione, quasi ros a Domino veniens, et quasi pluvia super herbam, et nequaquam sperabunt in hominibus, et in filiis hominum, sed in Deo.
41 Et erunt in medio gentium atque populorum sanguinarii atque crudeles, et de veteribus quondam se dominis vindicantes, quasi leo in iumentis silvarum, et quasi catulus leonis in gregibus pecorum, et nullus erit qui possit eorum robori resistere. Tunc exaltabitur, o Deus, vel o Israel, manus tua super Assyrios, et omnes hostes et inimici tui, qui nunc te possident, interibunt.
42 In illa videlicet die, quando de gentibus fueris liberatus, auferam equos et quadrigas tuas, quae in mediis urbibus tuis sunt. Non quod equos et quadrigas tunc habuerit Israel, sed Assyriorum equos et quadrigas quae in medio urbium tuarum versantur: et disperdam omnes civitates tuas, et munitiones quas idolis dedicasti: et auferam magos et hariolos de terra tua, et perire faciam omnia sculptilia et statuas tuas, et non adorabis ultra opera manuum tuarum.
43 Evellam quoque atque subvertam omnes lucos tuos, et civitates tuas quas idolis dedicaras. Cumque hoc tibi fecero, et ita placatus fuero, ut quidquid in te mali est, auferatur: tunc etiam in furore et in indignatione mea ulciscar te de universis gentibus, quae meum noluerunt audire sermonem. Respondeat hoc loco carneus Israel, utrum facta dicat haec an futura? Si facta commemorat, praebeat historiam, detauctoritatem veterum librorum: doceat cunctas gentes et Assyrium Israeli quondam fuisse subiectum.
44 Si autem sevana spe ludens futurum putat esse quod dicitur: quando Christus venerit, quae tunc de Israel idola auferentur, quae modo non colit? qui succidentur luci, quos non habet? quae urbes subruentur, quae olim subrutae sunt? qui tollentur harioli, quos cum non habeat, nec habere se glorietur: tamen tanto tempore derelicta est filia Sion, et sedet sine altari, et sine sacerdotibus; et aliis fruges eorum comedentibus, ipsi siccis faucibus sibi futura promittunt quae nesciunt.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Michaeam, , IV <<<     >>> VI
monumenta.ch > Hieronymus > 5