Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 2, Caput IV
1 | (Vers. 8, 9.) Et tu, turris gregis, nebulosa filia Sion, usque ad te veniet, et veniet potestas prima, regnum filiae Ierusalem. Nunc quare moerore contraheris? numquid rex non est tibi, aut consiliarius tuus periit: quia comprehendit te dolor quasi parturientem. LXX: Et tu, turris gregis, caligosa filia Sion, at te veniet, et ingredietur principatus primus, regnum ÷ de Babylone filiae Ierusalem. |
2 | Et nunc quare cognovisti mala? numquid rex non erat tibi, aut consilium tuum periit, quia obtinuerunt te dolores sicut parturientem? Turrem gregis nebulosam sive squalentem, quod Hebraice dicitur OPHEL nullam aliam debemus accipere, nisi illam de qua Isaias ait: Et aedificavi turrem in medio eius, id est, vineae. Vinea autem Domini domus est Israel [Isai. V, 2]. Haec turris quamdiu habet torcular, id est, altare, et in circuitu maceriam, auxilia videlicet Angelorum, et non ingreditur diabolus aper in vineam, non est squalida, non est tenebrosa, sed a Domino lucente sortita vocabulum, appellatur civitas, quae in monte sita latere non potest. |
3 | Turris igitur quondam gregis et populi Dei (quia pessimi coloni interfecerunt patris familiae filium [Luc. XX] nunc squalida est et destituta, et sub nomine Ariel, clamat de terra in Isaia. Et haec turris filiae est Sion, sive, ut Symmachus vertit in Graecum: Ipsa est filia Sion [Isai. XXIX]: et usque ad hanc veniet Deus, vel potestas prima, quae potestas regnum est filiae Ierusalem. |
4 | Venit autem ad hanc turrim prima potestas, sive principatus primus, ille qui dixerat: Ego sum alpha et Ω, principium et finis, primus et novissimus [Apoc. XXII, 13]. Et qui ex persona assumpti hominis ait in Proverbiis. Dominus creavit me in principio viarum suarum in opera sua [Prov. VIII, 22], sive, ut in Hebraeo scribitur: Dominus possedit me: CANANI enim non creavit me, sed possedit me habuitque, significat. |
5 | Et venit potestas prima, et regnum filiae Ierusalem, ut post primam fieret et secunda, sicut enim ipse loquitur confidenter: Ego sum lux mundi [Ioan. VIII, 12]: ita et discipulis suis donat ut ipsi quoque lumen vocentur mundi, dicitque ad eos: Vos estis lux mundi [Ioan. VI]. Sed et vineam veram se in Evangelio vocans, de credentibus per Ieremiam loquitur: Ego autem plantavi te vineam frugiferam totam veram [Ier. XXI]. Et cum sit panis vivus de coelo descendens, discipulis dedit, ut appellentur panis. Unde et apostolus Paulus loquitur confidenter: Omnes enim unus panis sumus [I Cor. XVII]. In hunc igitur modum ingreditur potestas prima et regnum in Ierusalem, ut credentes in ea potestatem faciat et regnum. |
6 | Quod autem in quibusdam libris legitur: Et ingredietur [Al. ingrediatur], principatus primus regnum filiae Sion, et de [Al. est de] Babylone, sciamus additum esse, quia nec in Hebraeo, nec apud alios habetur interpretes. Et videtur mihi quidem de captivitate sensisse Babylonia, quod populus inde egrediens venerit Ierusalem. |
7 | Sequitur: Et nunc quare moerore contraheris? sive, ut in LXX scriptum est: Et nunc quare cognovisti mala, ad quam venturus est, inquit, Dominus et potestas prima et regnum? Quare nunc moerore contraheris, aut quare cognovisti mala? Statim respondetur et dicitur: Quia rex non est tibi, et consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem. |
8 | Aut certe cum haec omnia habeas, vitio tuo nec regis, nec consiliarii mereris auxilium. Quod autem ait: Quare cognovisti mala? illo sensu accipiendum est, quod omnis qui meretur et patitur mala, dicitur nosse mala, et ignorare bona. Iuxta illud quod in primo quoque Regnorum libro scriptum est: Filii Heli, filii pestilentiae, non cognoverunt Deum [I Reg. II, 12]. Et alibi: Qui custodit mandatum, nesciet verbum malum [Eccles. VIII, 5]. Et ad peccatores: Recedite a me, inquit Dominus, qui operamini iniquitatem, quia nescio vos [Ps. VI, 9]. Econtrario de Domino: Qui cum non cognovisset peccatum, pro nobis peccatum fecit [I Cor. V, 21], subauditur, Deus Pater. Rex autem, et magni consilii Angelus, Salvator intelligitur, qui periit pro populo non credente, quem comprehenderunt dolores sicut parturientem: putans enim Israel obtinere se imperium, repente vastatus est. Et quomodo pariens dolorem effugere non potest: sic ille imminentem captivitatem, et exercitum urbi circumdatum vitare et differre non potuit. Legamus Scripturas, et numquam inveniemus, sanctas mulieres, excepta Rachel, cum dolore peperisse: quae quia in via erat, et in hippodromo, id est, equorum cursu, qui in Aegypto venundantur, filium peperit doloris, quem postea vocavit pater filium dextrae [Genes. XXXV]. Eva eiecta de paradiso et audiens: In doloribus paries [Genes. III, 16], peperisse describitur in dolore. |
9 | Uxor Phinees contracta, nec se erigens, sicut illa quam in Evangelio diabolus alligavit [Luc. XIII], peperit postquam captam arcam Dei populique cognovisset ruinam [II Reg. IV]. Sara autem quia sancta erat, et ei defecerant muliebria, nato Isaac dicit: Risum mihi fecit Dominus, quicumque enim audierit, congratulabitur mihi [Gen. XXI, 6]. Dolores igitur qui obtinuerunt turrem gregis, dolores inferi sunt et dolores mortis, qui circumdederunt quidem et vallaverunt etiam Salvatorem; sed nequaquam eum obtinere potuerunt, sicut ipse loquitur in psalmo decimo septimo: Circumdederunt me dolores mortis, et torrentes iniquitatis conturbaverunt me, et dolores inferni vallaverunt me. Quidam putant turrem squalentem, sive tenebrosam et filiam Ierusalem, de coelesti Ierusalem intelligi, quae sit mater sanctorum, de qua et Apostolus ait: Accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem [Heb. XII, 22], quae tamdiu squalet, quamdiu filii sui non reducuntur ad eam, et rex et consiliarius non sit in ea, et dolores sicut parturientem apprehendant eam, quod frustra peperit, videns tantos filios interfectos. |
10 | (Vers. 10.) Dole et satage, filia Sion, quasi parturiens: quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in regione, et venies usque ad Babylonem: ibi liberaberis, ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum. LXX: Dole, et viriliter age, filia Sion, quasi pariens, quia nunc egredieris de civitate, et habitabis in campo, et venies usque ad Babylonem: inde liberabit te, et inde redimet te Dominus Deus tuus de manu inimicorum tuorum. Cui praecipitur ut doleat, sive parturiat, et postea infertur, viriliter age, non frustra praecipitur; sed ut dolores patienter ferens, egrediatur de civitate, et habitet in campo sive in regione, et veniat usque ad Babylonem, et cum pro peccato sustinens captivitatem fortiter tulerit quod illatum est, tunc liberet eam Dominus, et redimat Deus suus de manu inimicorum suorum, ut postquam fuerit liberata, insultantibus dicat: Noli insultare mihi, inimica mea, quia cecidi: resurgam; etsi enim ambulavero in tenebris, Dominus lux mea est: iram Domini sustinebo quoniam peccavi ei, donec iustificet causam meam, et faciat iudicium meum, et educat me in lucem, et videbo iustitiam eius, et aspiciet inimica mea, et operietur ignominia [Mich. VIII, 9]. Unde et in Psalmis congrua voce cantatur; Non in perpetuum irascetur, neque in aeternum comminabitur Dominus [Psal. CII, 9]. Quod autem Dole, et viriliter age, ad salutem dolentis pertineat, et agentis viriliter, Iesus quoque filius Nave testis est, cui Dominus dicit: Confortare, et viriliter age (Iosue I, 1). Dolet autem et agit viriliter filia Sion, quia excalciata et nuda egressa est de civitate, et captiva ducenda est in campum Sennaar, et futura in Babylone donec Zorobabel veniat, et Ezdras qui interpretatur adiutor, et de manu Chaldaeorum liberet eam. |
11 | Quod cum iuxta litteram manifestum sit, intelligere mihi videtur animam propter peccatum de Ecclesia pulsam, et inimico et ultori contraditam in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat exire de civitate quam fluminis impetus laetificat, et habitare non in monte, ubi prius fuerat, sed in campo, in quo Assyriorum vagatur exercitus, et esse in confusione vitiorum suorum, et postquam habuerit compedes, et traxerit molam, et farinam Babyloniis fecerit, in semet reversam dicere: Quanti mercenarii patris mei saturantur panibus, et ego hic fame pereo [Luc. XV, 17]! et ad paternam domum postea revertentem suscipi a clementissimo patre, et redimi de manu durissimi domini. |
12 | Ponamus exemplum ut quod imperatur filiae Sion, et dicitur: Dole, et viriliter age quasi pariens, non ad poenam, sed ad utilitatem illius referamus. Loquitur Paulus ad Galatas; Filioli mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis [Galat. IV, 19]. Et tamdiu doluit, tamdiu [Al. quamdiu] parturivit, donec eos rursum per poenitentiam generaret, qui per delictum perierant. |
13 | Puta medicum febricitanti, vel vulnerato dicere: Dole, et viriliter age, sustine sitim, porta cauterium, ut certior sanitas consequatur. |
14 | (Vers. 11-13.) Et nunc congregatae sunt super te gentes multae, quae dicunt: Lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster. Ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius: quia congregavit eos, quasi fenum areae. Surge et tritura, filia Sion, quia cornu tuum ponam ferreum, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos: et interficies [Al. interficiam] Domino rapinas eorum, et fortitudinem eorum Domino universae terrae. LXX: Et nunc congregatae sunt super te gentes multae dicentium: Insultemus et videant in Sion oculi nostri. Ipsi autem nescierunt cogitationes Domini, et non intellexerunt consilium eius, quia congregavit eos, ut manipulos areae. |
15 | Surge et tritura eos, filia Sion: quia cornua tua ponam ferrea, et ungulas tuas ponam aereas, et comminues populos multos, et vovebis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. O Ierusalem, o filia Sion, quae venies usque Babylonem, et ibi liberaberis, et redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum: nunc interim [Al. iterum] congregatae sunt super te gentes multae, quae quasi de adultera loquuntur, et dicunt: Lapidetur, et aspiciat in eam oculus noster. Sive ut in LXX scriptum est: Insultemus et gaudeamus, et despiciant super Sion oculi nostri: et non cognoverunt Domini voluntatem atque consilium: quia propterea adversum te congregatae sint nationes, ut conteras eas, quasi fenum vel stipulam areae. |
16 | Surge igitur, filia Sion, et in cornibus ferreis, quae tibi dare me spondeo, atque in ungulis aereis, quas acceptura es, ventila et contere populos, et interfice eos Domino universae terrae. Tali enim victima et tali sacrificio delectatur. Haec Iudaei necdum expleta cernentes, in futuro sibi Christi pollicentur adventu, et dicunt universas nationes Iudaico populo servituras, ipsumque imperium Romanorum, quod sub nomine interpretantur Edom, conterendum esse ungulis suis et cornibus ventilandum. Quod quam stultum sit, ex omnibus Scripturis facile comprobatur; sed hoc alterius temporis est. Nos ergo qui non occidentem litteram, sed spiritum vivificantem sequimur, dicimus adversum filiam Sion, quae interpretatur Ecclesia, multas nationes daemonum congregari, et in praesenti saeculo, quod in maligno positum est, insultare, et in occisione filiorum eius gaudere, nescientes cogitationes Domini, nec eius consilium agnoscentes. |
17 | Si enim cognovissent, numquam Dominum maiestatis crucifixissent [I Cor. II, 8]. Congregabit itaque eos quasi manipulos areae, ut quidquid spinosum habere videbantur et aspersum, vacuumque et leve, ungulis suis conterat, et cornibus ventilet, et purum remanens frumentum, in Domini offeratur donaria. Quid autem in eo significet quod ait: Et comminues populos multos, et consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae. Legamus Numeros, et Iesum Nave, et primum Regnorum librum, et videbimus quomodo de subiectis gentibus, cum universa perierint in ore gladii, aurum et argentum, et tam de hominibus, quam de iumentis certus praedae numerus Domino consecratus sit. |
18 | Denique et Achor, qui de anathemate Iericho aliquid est furatus, conturbavit populum, et ex peccato valli nomen impositum est, EMEC ACHOR, id est, vallis tumultus, sive turbarum (Iosue VII). Ut autem scias iuxta LXX interpretes, qui dixerunt: Consecrabis Domino multitudinem eorum, et robur eorum Domino universae terrae, in bonam partem debere accipi consecrationem: Theodotio pro multitudine, munera transtulit: Quinta editio, emolumentum, id est, ὠφέλειαν: Symmachus, lucrum, id est, τὸ κέρδος αὐτῶν. |