1 | Semper invidis respondemus, quia non cessat invidia: et librorum nostrorum exordia, aemulorum maledicta confutant: qui vulgo iactant, me sterilis ieiunique sermonis quasdam ineptias scribere, et cum loqui nesciam, tacere non posse. Itaque obsecro vos, o Paula et Eustochium, ut ad huiuscemodi latratus claudatis aures, et infantiam, ut dicunt, meam orationibus adiuvantes, impetretis mihi iuxta Apostolum adapertionem oris mei, ut de Scripturis loquenti adaptari possit: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa [Ps. LXVII, 12]. Moneo autem tauros pingues, qui circumdederunt me [Ps. XXI], ut quiescant et desinant maledicere, malefacta ne noscant sua, quae proferentur post, si pergent [Al. pergunt] laedere. Nam quod dicunt, Origenis me volumina compilare, et contaminari non decere veterum scripta: quod illi maledictum vehemens esse existimant, eamdem laudem ego maximam duco, cum illum imitari volo, quem cunctis prudentibus, et vobis placere non dubito. |
2 | Si enim criminis est Graecorum benedicta transferre, accusetur Ennius et Maro, Plautus, Caecilius et Terentius, Tullius quoque et caeteri eloquentes viri, qui non solum versus, sed multa capita et longissimos libros ac fabulas integras transtulerunt. Sed et Hilarius noster furti reus sit, quod in psalmos quadraginta ferme millia versuum supradicti Origenis ad sensum verterit. Quorum omnium aemulari exopto negligentiam, potius quam istorum obscuram diligentiam. |