Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, Caput IV
1 | (Vers. 1 seq.) Et erit in novissimo dierum [Vulg. addit erit] mons domus Domini, praeparatus in vertice montium, et sublimis super colles, et fluent ad eum populi, et properabunt gentes multae, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis eius, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Ierusalem, et iudicabit inter populos multos, et corripiet gentes fortes usque in longinquum: et concident gladios suos in vomeres, et hastas suas in ligones, non sumet gens adversum gentem gladium: et non discent ultra belligerare, et sedebit vir subtus vineam suam, et subtus ficum suam, et non erit qui exterreat; quia os Domini exercituum locutum est; quia omnes populi ambulabunt, unusquisque in nomine Dei sui: nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. |
2 | In illa die, dicit Dominus, congregabo claudicantem, et eam quam eieceram, colligam, et quam afflixeram: et ponam claudicantem in reliquias, et eam quae laboraverat in gentem robustam, et regnavit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in aeternum. LXX: Et erit in novissimis dierum manifestus mons Domini praeparatus super verticem montium: et elevabitur super colles, et festinabunt ad eum populi, et ibunt gentes multae et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Iacob, et ostendet nobis viam suam, et ambulabimus in semitis eius, quia de Sion exiet lex, et verbum Domini de Ierusalem, et iudicabit inter populos multos, et arguet gentes fortes usque in longinquum, et concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces: et ultra non tollet gens contra gentem gladium, et nequaquam discent belligerare, et requiescet unusquisque sub vite sua, et unusquisque sub ficu sua, et non erit qui exterreat, quia os Domini omnipotentis locutum est haec, quia omnes populi ibunt unusquisque viam suam. |
3 | Nos autem ibimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra. In illa die, dicit Dominus, congregabo eam quae contrita est, et quae eiecta fuerat, suscipiam, et quos repuleram: et ponam contritam in reliquias, et repulsam in gentem fortem, et regnabit Dominus super eos in monte Sion, ex hoc nunc et usque in saeculum. Quia principes Iudaeorum abominati sunt iudicium, et omnia recta perverterant, et aedificaverant Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate: et non solum haec fecerant, verum in muneribus quoque iudicaverant, et sacerdotes Ierusalem in mercede responderant, et prophetae eius in pecunia divinaverant, et propter eos, Sion quasi ager aratus erat, et Ierusalem in tumulos lapidum corruerat, et mons templi Dei, desolatus in excelsa silvarum, idcirco nunc, derelicta domo eorum atque deserta, quando Filius Dei egrediens de templo ait: Surgite, eamus hinc [Ioan. XIV, 31]: Et: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Luc. XIII, 15]. Angeli quoque, Iosepho referente, dixerunt: Transeamus ex sedibus, pro monte Sion mons Domini inelevatus est, de quo ad principem Tyri dicitur. |
4 | Et vulneratus es in monte Domini [Ezech. XXVIII]. Iste autem mons Domini in novissimo dierum ostensus est, quando appropinquavit regnum coelorum. Siquidem in consummatione saeculorum in reprobationem peccatorum, per hostiam suam Salvator noster apparuit, et undecima hora ad conducendos operarios venit. |
5 | Et completa illius passione, Ioannes loquitur: Novissima hora est [I Ioan. III, 18]: in sex millibus enim annis, si quingenti anni per horas diei singulas dividantur, novissima hora consequenter dicetur tempus fidei gentium. Et manifestus, inquit, erit mons Domini praeparatus super vertices montium. Manifestus erit, qui ante fuerat occultus, et praeparatus non solum in montibus, sed super vertices montium, Moysen et Prophetas, qui de eo vaticinati sunt. |
6 | Licet enim omnia sancta conscripserint; tamen ad comparationem prophetiae, in qua Salvatoris adventum prophetaverunt, humilia sunt caetera, et nequaquam usque ad verticem montium pertingentia. Et exaltabitur, inquit, super colles [Philipp. II, 8, 9]. Homo quidem apparuit, et formam servi accepit: humiliavit se usque ad mortem, mortem autem crucis; sed exaltavit eum Pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, et ad conversationem illius universa vita hominum comparata, campi dicuntur et valles. |
7 | Ad hunc ergo montem qui praeparatus est super vertices montium, et exaltatus super colles, festinabunt, sive, ut in Hebraeo habetur, fluent omnes populi, id est, in morem fluviorum turbae innumerabiles congregabuntur. Festinabunt autem populi [Act. II], quando in eum pariter crediderint Parthi et Medi, et Elamitae, et habitantes Mesopotamiam, Iudaeam, et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam et Pamphiliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est iuxta Cyrenem, et advenae Romani, Iudaei et proselyti, Cretes et Arabes. |
8 | Nonne vobis festinasse videntur ad montem, quibus dictum est: Sequimini me, et faciam vos piscatores hominum [Matth. IV, 19, 20], et protinus secuti sunt Salvatorem? Rursumque de Iacobo et Ioanne Scriptura refert, quod relicta navi et patre et fluctibus saeculi, festinaverint ad montem. Et Matthaeus publicanus audiens: Sequere me [Matth. IX], statim cucurrerit. Sed et illud in Evangelio, quando secutae sunt eum turbae multae de Galilaea, et Decapoli et Ierosolymis, et Iudaea et trans Iordanem, et curavit eas, festinantes populos probat. |
9 | Populis autem festinantibus, gentes quoque plurimae ibunt ad montem: totus scilicet orbis in eum credens, et dicent ad vexillum se patibuli mutuo provocantes: Venite, ascendamus in montem Domini. Ascensione opus est, ut quis ad Christum valeat pervenire, et ad domum Dei Iacob, Ecclesiam, quae est domus Dei, columna et firmamentum veritatis. |
10 | Porro quod Iacob Salvatorem significet, et supra diximus: Iacob puer meus, suscipiam eum [Isai. II, 3]. Sed et hoc dicent ad eos quibus locuti fuerant: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob; et addent: Ut ostendant nobis viam suam, quam vel in Angelis intellige Ecclesiis praesidentibus, vel in Scripturis sanctis, quae viam Domini praeostendunt, et eum qui dicit: Ego sum via [Ioan. XIV]. Et ambulemus in semitis eius, in Apostolis scilicet, per quos in Christum credidimus. De Sion enim lex egressa est spiritualis, et ad gentes Dei sermo transivit de Ierusalem, qui iudicabit inter populos multos [Ioan. V, 22]: Pater enim omne iudicium dedit Filio. |
11 | Et corripiet gentes multas usque in longinquum [Ps. XCIII, 11]: Dominus enim apprehendit sapientes in astutia eorum, et cognovit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Diiudicat autem inter populos qui salute digni sint, et qui indigni, et in eius adventu omne bellandi studium conferetur ad pacem [Isai. II, 4]. In aratra gladii mutabuntur, hastae cudentur in falces, gens bellare desinet contra gentem. |
12 | Nemo pugnare discet, pugnandi necessitate deposita. Tantaque erit requies, ut non solum in urbibus, sed in viculis quoque et agris sit unusquisque securus: et hoc fiet, quia os Domini locutum est. Ac primum quidem iuxta litteram, antequam nasceretur nobis puer, cuius principatus in humero eius, totus orbis plenus erat sanguine, populi contra populos, reges contra reges, gentes dimicabant adversum gentes. |
13 | Denique etiam ipsa Romana Respublica bellis lacerabatur civilibus, Cinna et Octavio et Carbone pugnantibus: Sylla et Mario, Antonio et Catilina, Caesare et Cneo Pompeio, Augusto et Bruto, et eodem Augusto et Antonio: in quorum praeliis universa sanguinem regna fuderunt. Postquam autem ad imperium Christi, singulare imperium Roma sortita est; Apostolorum itineri pervius factus est orbis, et apertae sunt eis portae urbium, et ad praedicationem unius Dei singulare imperium constitutum est. |
14 | Potest quoque hoc quod dicitur: Concident gladios suos in aratra, et hastas suas in falces [Ioel. III, 10], et tropologice accipi: ut dicamus ad fidem Christi, iram et effrenata convicia esse deposita, ut mittat unusquisque manum super aratrum, et non respiciat post tergum, et contumeliarum iacula hastasque confringens, fructus metere cupiat spirituales, ut laborantibus aliis, nos intremus in labores eorum, et dicatur de nobis: Venientes autem venient in exsultatione, portantes manipulos suos [Ps. CXXV, 8]. Nunc nemo pugnat adversus alium, quia legimus: Beati pacifici [Matt. V, 9]. Nemo discit contendere in subversionem audientium, sed ponit silentium ori suo, et tacet; quia tempus malum est [Ps. CIII]. Et requiescet unusquisque sub vite sua, ut premat vinum, quod exhilara: cor hominis, sub vite illa, cuius agricola Pater est [Ioan. XV], et sub ficu sua dulcia Spiritus sancti poma decerpens charitatem, gaudium, pacem, et reliqua. |
15 | Haec autem omnia accident, secundum utramque expositionem, quia Domini verba sunt vera, et eius dixisse, fecisse est. Omnes populi ibunt, unusquisque in via sua: nos vero ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in saeculum et ultra. Cunctis, inquiunt, nationibus euntibus iuxta errorem suum, nos ad montem Domini festinavimus, et diximus: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob [Isai. II, 3], et ambulabimus in nomine Christi Domini nostri, quia ipse est mons qui Deus est. |
16 | In die illa in qua lucebit sol iustitiae, congregabitur illa quae fuerat ante contrita, et quae expulsa erat, suscipietur, et ad hoc congregabitur contrita, ut ponatur in reliquias, et derelicta in gentem fortem. Nisi enim Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et quasi Gomorrha similes fuissemus [Rom. IX, 29]. Sed iuxta Hebraicum pulchre: Congregabo, inquit, claudicantem, et [Al. id est] eam quae male ambulaverat et ad quam Elias dixerat: Usquequo claudicatis [III Reg. XVIII]? cuius pes scandalizatus fuerat abscissus [Marc. IX]. Quam eieceram, et cui dederam libellum repudii, colligam: et quam afflixeram captivitatibus variis, vel tradideram diabolo et angelis eius. |
17 | Ac ne statim nobis diligens lector opponat, quomodo congregatam asseris claudicantem, et collectam eam quae fuerat eiecta, cum Iudaei in infidelitate permaneant? Audiat de prima Christi dici Ecclesia quae credidit ex Iudaeis, de qua fuerunt et Apostoli, super qua in Actibus Apostolorum Lucas describit: quod in una die crediderint tria millia, etiam alibi quinque millia [Act. II], et de quibus Iacobus loquitur ad Paulum: Vides, frater Paule, quanta millia sint de Iudaeis credentium, et omnes hi aemulatores Legis sunt [Act. XXI, 20]. Sed et significantiam considera prophetalem: Non dixit, ponam claudicantem totam salvam; sed ponam claudicantem in reliquias, ut reliquiae et electio salvae fiant, et eam quae laboraverat, in gentem robustam, in nomen videlicet Christianum, quod non gladius, non ignes, non tormenta superabunt. |
18 | Vide fidem et passionem Martyrum, et de robusta gente non ambiges. Et reguabit Dominus super eos, id est, super gentes multas, et super reliquias claudicantes in monte Sion, in Ecclesia, in specula, in contemplatione virtutum, a praesenti saeculo, et usque in futurum. Si quis autem voluerit hoc quod dicitur: Congregabo eam quae contrita fuit, et eiectam suscipiam, et caetera, de anima humana intelligere quod ante adventum Christi variis passionibus vitiisque servierit, et quasi erronea et morbida ovis luporum fuerit laniata morsibus, non errabit: dum tamen noverit eam, quae contrita fuerat et afflicta, sub Domini postea regno futuram, et victuram in Sion, et ad pristinum montem boni pastoris humeris reportandam [Luc. XV]. Sciendum quoque, et hoc capitulum quod nunc exposuimus, et huic simile de Isaia, Iudaeos et eorum erroris haeredes ad mille annorum referre imperium Christi atque sanctorum. |
19 | Et illud quod dicitur: Omnes populi ambutabunt, unusquisque in nomine Domini Dei sui, ita interpretari, unamquamque gentem cum idolo suo torqueri, et mitti in ignem aeterni supplicii. Sed ex consequentibus arguuntur, non de fine saeculorum hoc dici, sed de primo adventu Christi, in quo colliguntur reliquiae claudicantis, et gentes ante salvantur. |
20 | Igitur Isaias huiuscemodi posuit testimonium: Sermo qui factus est ad Isaiam filium Amos de Iuda et Ierusalem: quia erit in novissimis diebus manifestus mons Domini, et domus Dei super summitatem montium, et exaltabitur super colles, et venient ad eum omnes gentes, et ibunt nationes multae, et dicent: Venite, ascendamus in montem Domini, et in domum Dei Iacob, et annuntiabit nobis viam nostram, et ambulabimus in ea: de Sion enim exiet lex, et verbum Domini de Ierusalem: et iudicabit inter gentes multas, et arguet populum plurimum, et concident gladios suos in aratra, et zibynas suas in falces, et non sumet gens contra gentem gladium, et non discent ultra belligerare [Isai. II]: Significanter hic [Al. his] dicitur quod sermo Dei egrediens de Ierusalem, iudicet inter gentes multas, et arguat proprie populum Iudaeorum. Nos enim quasi peccatores iuxta operum nostrorum mensuram iudicabit: illos vero ut impios et negatores non iudicabit, sed arguet condemnatos. |