monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, in Michaeam, , II <<<     >>> IV

Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, Caput III

1 (Vers. 1 seqq.) Et dixi: Audite, principes Iacob, et duces domus Israel. Numquid non vestrum est scire iudicium, qui odio habetis bonum et diligitis malum, qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem [Vulg. carnes] eorum desuper ossibus eorum, qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Tunc clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Manifeste adversum principes Israel sermo est, et sub metaphora leonum sive latronum crudelitas eorum describitur: quod spoliaverint pauperes, et interfecerint eos, et carnes eorum ossaque contriverint, et quasi in medio ollae, sic in urbe Ierusalem miserabilem plebem afflixerint, et propter haec inferatur eis postea supplicium in die captivitatis, vel a Nabuchodonosor, vel a Vespasiano et Tito.
2 Et clament ad Dominum, et non exaudiat eos, et abscondat faciem suam ab eis, quia nequiter egerint in sceleribus suis.
3 LXX: Et dicet: Audite haec, principes domus Iacob, et reliqui domus Israel. Cum superioribus haeret sententia. Supra enim dixerat: Dominus autem princeps erit, et dicet: Audite, principes domus Iacob, et reliqui domus Israel. Pro reliquis domus Israel, exceptis Septuaginta, omnes, duces domus Israel, transtulerunt. Dominus ergo qui viam fecit populo suo, et egressus est ante faciem eorum, et ipse est princeps itineris simplicioris populi, quem gregem vocat: his qui [Falso et contrario sensu Martian., his qui volunt.] nolunt se praevium sequi, sed superbiunt, et quasi iudices populi vestigia illius non sequuntur, comminatur et dicit: Audite, principes domus Iacob, et duces domus Israel. Quid est autem quod eos cogit audire? Non vestrum est, inquit, scire iudicium, qui odio habetis bonum, et quaeritis mala: id est, non meremini Dei scire iudicium quod est abyssus multa: et profundum iustitiae eius mens prava non invenit.
4 Aut quomodo potestis scire iudicium Dei, qui odistis bonum, modo potestis scire iudicium Dei, qui odistis bonum, et quaeritis malum, qui detestamini sanctos pauperes, et honoratis divites peccatores. Simulque consideremus verborum significantiam: bona non amare, peccati est: quanti sceleris etiam odisse? et econtrario, si mala non fugere, vitii est: quantae impietatis est etiam diligenter inquirere? Post haec describitur saevitia iudicum, et in subiectos crudelitas.
5 LXX: Diripientes pelles eorum ab eis, et carnes eorum ab ossibus eorum. Sicut devoraverunt carnes populi mei, et pelles ab eis excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut carnes in lebete, et sicut carnes in olla: sic clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos, et avertet faciem suam ab eis in tempore illo, eo quod pessime egerunt in adinventionibus suis. Non suffecerat spoliasse subiectum gregem; sed corpora quoque eorum afflixerunt duro imperio, et ossa eorum contriverunt, ut quidquid in eis forte fuerat, frangerent atque contererent. Quomodo ergo illi spoliaverunt populum meum, et nudaverunt omni pulchritudine et decore cutis, et carnes et ossa miserunt in ollam ferventem, quam rex accendit Assyrius, tradentes gregem meum diabolo, et angelis eius: sic et ipsi cum venerit dies ultionis, clamabunt ad Dominum, et non exaudientur, quia nec ipsi rogantes audierunt: et extendent manus suas ad Dominum, et Deus avertet faciem suam ab eis, quia et illi averterunt a precantibus vultum.
6 Et haec universa patientur, quia pessime egerunt in studiis et voluptatibus suis: et non reges fuere, sed tyranni: nec praepositi, sed leones: neque magistri discipulorum, sed lupi ovium, et satiaverunt se carnibus, et incrassati sunt, et sicut pinguissima hostia interfectionis, [Constabit, inquit Victorius, ex ipsa lectione, sunt legendum pro et: sed mss. non suffragantur.] et suppliciis Domini praeparati.
7 Hucusque contra principes malos: sequens vero sermo adversus pseudoprophetas est et doctores pessimos, qui populum Dei adulatione supplantant, pollicentes scientiam Scripturarum.
8 (Vers. 5 seq.) Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum: qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem: et si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum praelium: propterea nox vobis pro visione [Al. divisione] erit, et tenebrae vobis pro divinatione, et occumbet sol super prophetas, et obtenebrabitur super eos dies, et confundentur qui vident visiones: et confundentur divini, et operient vultus suos omnes, quia non est responsum Dei.
9 Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute [Al. veritate], ut annuntiem Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum. LXX: Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, et mordent dentibus suis, et praedicant super eum pacem, et non est data in ore eorum, sanctificaverunt super eum praelium: propterea nox vobis erit pro visione [Al. indivisione], et tenebrae erunt vobis ex divinatione, et occumbet sol super prophetas, et contenebrescet super eos dies, et confundentur qui vident somnia, et irridebuntur harioli, et loquentur adversum eos omnes isti, quia non est qui exaudiat eos, nisi ego implevero fortitudinem in spiritum Domini, et iudicium et potentiam, ut annuntiem Iacob impietates eius, et Israel peccata sua. Legimus fuisse pseudoprophetas in Israel, qui propter dona pacem, quae eis data non erat, praedicabant, et si quis munera non dedisset, quamvis sanctus esset, iram Dei nuntiarent illi esse venturam. Unde nunc dicitur ad eos quod loquantur mendacia, et sermo eorum non prophetia, sed divinatio sit falsa: neque habeant lumen, sed tenebras et errorem.
10 Cumque in contrarium versa fuerint quae promiserant, tunc operientur confusione, quia non erat, inquit, responsum Dei.
11 Iam [Al. nam] nec daemones accipient potestatem, ut eos sua fraude decipiant. Muta erunt oracula, tacebit immundus spiritus, et illudere non audebit. Hoc de pseudoprophetis. Rursum oratio de seipso prophetae loquentis inducitur, illis falsa vaticinantibus, et opertis confusione et ignominia, ego quae loquor, a sancto Spiritu institutus loquor, et loquor iudicium Domini et virtutem [Al. veritatem]. Cumque pseudoprophetae mordeant dentibus, et praedicent pacem, ego absque ulla formidine annuntio Iacob scelus suum, et Israel peccatum suum; quia pro Deo, vel idola venerati sunt, vel Dei Filium crucifixerunt. Si autem iuxta Septuaginta quod dicitur, de haereticis voluerimus accipere, qui vere pseudoprophetae sunt, et dicunt, haec dicit Dominus, et Dominus non misit eos, non errabimus.
12 Illi enim populum quondam Dei errore decipiunt, et hoc faciunt, ut comedant eos, vel simpliciter in accipiendis muneribus, vel mystice in occisione animarum eorum, et promittunt eis pacem et regna coelestia, et dicunt, non necesse est ut vivas continenter et sancte, habeto fidem quam docemus, et omnia promissa Domini consequeris: quae loquentes, magis adversum eos iram Domini concitant, et praelium in illos sanctificant.
13 Quamobrem, o haeretici, qui putatis habere vos prophetiam, et imitamini Ecclesiam Dei, ubi aestimatis esse visionem, ibi nox erit: et ubi iactatis vaticinium prophetale, ibi spiritus loquetur immundus. Occidet enim sol iustitiae super huiuscemodi prophetas, et videbunt tenebras suas et confundentur. Cumque divini magis quam Prophetae fuerint comprobati, ridebuntur super somniis suis, et populi qui ab eis prius decepti fuerant, contra eos loquentur.
14 Tunc etiam ipsi magistri poenitentiam agent, et nemo eos exaudiet, nisi ego quem offenderant. Et quia clemens sum, et nolo mortem peccatoris [Ezech. XVIII], sed cupio ut revertatur et vivat, cum exaudiero eos, dabo eis virtutem spiritus mei, et implebo eos iudicio meo et fortitudine, ut qui prius populum blandimentis decipiebant, postea vera annuntiando deterreant, et ad rectam revocent viam, et qui causa erroris fuerant, incipiant mederi vulneribus quae intulerant, et esse occasio sanitatis.
15 Animadverte in praesenti loco, posse aliquem docere post peccatum, si tamen vitia pristina digna poenitentia eluerit. Unde et David post adulterium et homicidium loquitur in psalmo: Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Nec sua tantum puritate contentus est, sed infert: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me. Cumque hoc feceris.
16 Docebo, ait, iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur [Psal. X].
17 (Vers. 9 seq) Audite haec, principes domus Iacob, et [Idem, Legendum, inquit, esset duces, ut in principio capituli: eadem enim utrobique vox est . Verum quia Vulgata editio legit, iudices, et ita etiam Hieronymus interpretatur, ad sensum magis quam ad verbum respiciens, monere lectorem, non autem lectionem mutare placuit.] iudices domus Israel: qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate. Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede docebant, et prophetae eius in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant dicentes: Numquid non Dominus in medio nostrum? non venient super nos mala: propter hoc causa vestri Sion ut ager arabitur, et Ierusalem quasi acervus lapidum erit, et monstempli in excelsa silvarum. LXX: Audite haec, duces [Al. iudices] domus Iacob et reliqui domus Israel, qui abominamini iudicium, et omnia recta pervertitis: qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitatibus. Duces eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in mercede respondebant, et prophetae eius in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Nonne Dominus in nobis est? non venient super nos mala.
18 Idcirco propter vos Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem ut custodia pomarii erit, et mons Domini in lucum saltus. Nemo ambigit, Ierusalem propter scelera quae in hoc capitulo describuntur, fuisse subversam, et quia supra vel ad iudices, vel ad pseudoprophetas praecesserat comminatio: Audite, principes domus Iacob, et duces domus Israel. Et post paucos versiculos: Haec dicit Dominus super Prophetas, qui seducunt populum meum, et reliqua: nunc generaliter et adversum iudices, et adversum pseudoprophetas, et contra sacerdotes, et contra eos, qui sibi Dei pollicebantur notitiam, prophetalis sermo texitur, et arguit eos quod propter scelera eorum Sion quasi ager aranda sit, et Ierusalem velut acervus lapidum corruitura, et mons templi futurus in excelsa silvarum.
19 Videmus completa quae dicta sunt: oris eloquium oculi probant: prophetiae testis aspectus est. Hoc ipsum testimonium et in Ieremiae volumine scribitur [Ierem. XXVI], ubi et Michaeae prophetae fit mentio, et Ierusalem vastitas praedicatur. Iudices et principes domus Iacob, et domus Israel, id est, et duarum et decem tribuum, non solum iudicium non faciebant; sed abominabantur illud, et omnia recta pervertebant, ne saltem parva iustitia remaneret in civitate.
20 Qui aedificaverunt Sion in sanguinibus, et Ierusalem in iniquitate, rapinis pauperum, caede insontium, occisione sanctorum. Quod si quis de principibus videbatur iudicare quod erat rectum, vendebat magis sententiam, et in muneribus iudicabat. Sacerdotes quoque non docebant populum, nisi accepto pretio; et cum dicatur ad sanctos: Gratis accepistis, gratis date [Matt. X, 8], illi Dei responsum, accepta pecunia proferentes, gratiam Domini avara mercede vendebant. Et post haec mala non intelligentes peccatum suum, quasi sceleribus redimerent charitatem Dei, iudices ac sacerdotes et prophetas Dei esse se memorabant, et secundum impoenitens cor suum dicebant: Dominus in medio nostrum est, et non venient super nos mala. Quia igitur non egerunt poenitentiam, et omnis populus secutus est principum et sacerdotum prophetarumque vitia, Sion quasi ager arabitur, et Ierusalem sicut acervus lapidum erit, et templum quod prius auro argentoque fulgebat, in ruinas ultimas collabetur.
21 Haec contra populum Iudaeorum, cuius vera captivitas et extremae ruinae, et propter superiora quidem scelera, sed maxime propter effusionem Dominici sanguinis irrogata sunt. Unde et Sion quasi ager arata est, et Ierusalem in tumulos versa saxorum, et templum illud quondam nobile atque sublime, in extremos cineres comminutum est. Si quis autem haec quae de Ierusalem dicuntur, et de Sion ad Ecclesiam transferat (ipsa est enim domus Iacob, et domus Israel, secundum illud quod in Isaia scribitur: Iacob puer meus, suscipiam eum [Isai. XLI, 8]. Et illud ad Timotheum: Ut scias quomodo te oporteat in domo Dei conversari, quae est Ecclesia [I Tim. III, 15] iste liquido pervidebit, quod principes domus Iacob, et reliqui de domo Israel (sive, ut melius in Hebraeo scriptum est) Iudices domus Israel, non sint alii nisi episcopi, presbyteri et diaconi, qui nisi omni custodia servaverint cor suum, abominantur iudicium et universa recta pervertunt: quando enim iuxta personam iudicant, et in disceptatione negotii non valet causae meritum, sed reorum potentia, nonne abominantur iudicium, et omnia recta pervertunt? Potest autem et aliter accipi, quod principes domus Iacob, et iudices domus Israel abominentur detestenturque iudicium, Dei iudicis sententiam declinantes, et omnem regulam Scripturarum malis interpretationibus depravantes, isti aedificant Sion in sanguinibus: et Ierusalem in iniquitate.
22 Cum enim Scriptura iubeat: Ne [Notatum Victorio haberi testimonium Prov. XXIV secundum Septuaginta, μὴ προσάγαγε ἀσεβῆ νομῇ δικαίων. Quo in loco non habemus: Ne quaeras impietatem in domo iusti.] inducas impium in tabernaculum iustorum [Psal. V], et virum sanguinum et dolosum abominetur Dominus: hi quoscumque de asseclis suis ordinant clericos, et vitam eorum in scandalum populis exponentes, rei sunt infidelitatis eorum qui scandalizantur [Matt. XVIII]. Unde dicitur expedire homini, ut mola asinaria ligetur in collo eius, et praecipitetur in profundum, quam ut scandalizet unum de minimis Ecclesiae.
23 Cumque sacerdotes Malachias propheta angelos vocet [Malac. II], et os eorum oraculum Domini sit [Deut. XIX, 19], sine munerum acceptione non iudicant, legentes: Munera excaecant oculos etiam sapientium, et quasi frenum in ore avertunt [Maluit Victor. increpationes, ex Graeco ἐλεγμούς.] increpationem [Eccles. XX]; et cum dicatur ad apostolos: Nolite possidere aurum, et argentum, neque aes in zonis vestris sit [Matt. X, 9]: et excutiatur de sancti viri manibus etiam labore parta pecunia, voces Domini venditant, et de columbis mercantur in templo.
24 Sed et prophetae Ierusalem in pecunia divinabant, nescientes aliud esse prophetiam, aliud divinationem: numquam enim divinatio in Scripturis in bonam partem accipitur. Non [Iterum est, pro erit, substituit Victorius.] erit, ait augurium in Iacob, neque divinatio in Israel [Num. XXIII, 23]. Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed quia pecuniam accipiebant, prophetia ipsorum facta est divinatio.
25 Petrus apostolus: Argentum, inquit, et aurum non habeo [Act. III, 6]: poterat utique Simoni mago vendere, quod petebat; immo poterat simulare vendentem (Spiritus enim sanctus nec venundari, nec emi potest), sed oblatam pecuniam cum offerente damnavit [Act. VIII]. Nunc videas, prophetas Ierusalem non habere in ore prophetiam; et in Domino requiescere, et dicere: Non venient super nos mala: quorum causa speculatorium Dei hostili aratro dividitur; et locus quondam pacis, ruinis plenus fit, et templum Domini in vepres spinasque convertitur, et est habitaculum bestiarum.
26 Nec quemquam moveat illud quod in primo Regum libro legimus, Saul volentem ire ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse, quia pretium quod offerret pro vaticinio, non haberet, et puerum respondisse: Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli pecuniae, et dabo viro Dei, et annuntiabit nobis viam nostram [I Reg. IX]: non enim scriptum est, quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint: quin potius a propheta pascuntur, et invitantur ad prandium.
27 Sed fac eum accepisse, stipes magis aestimandae sunt tabernaculi, quam munera prophetiae. Siclus enim viginti obolos habet, et quarta pars sicli quinque oboli sunt. Et nostri igitur sacerdotes, si volunt vendere prophetiam, et columbas [Editi legunt, utinam non pretia villarum, sed quinque obolos acciperent. Ms. Cluniacensis optimae notae sic habet: Et columbas in cathedris suis proponere quas Dominus subvertit, flagellatque petentes, accipiant quinque obolos, non pretia villarum. MART.---Duo Palatin. mss. in cathedris suis ponere, quas Dominus subvertit, flagelloque penitus (leg. flagellat) accipiant quinque obolos, non pretia villarum. Victor., utinam non pretia villarum, sed quinque obolos acciperent.] in cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subvertit [Ioan. II], quinque obolos accipiant, non pretia villarum.
28 Hoc ipsum sonat et in tertio Regnorum libro, quod uxor Ieroboam, infirmante filio, pergit ad Achiam hominem Dei, defert ei panes et uvas passas, et vasculum mellis [III Reg. XIV]. Dicitur enim quid secum illa portaverit, et tamen propheta non scribitur accepisse: quippe cum et corripuerit eam, et venturum luctum praedixerit: licet potuerint hi qui ad hariolos ire consueverant (quia multi divini et harioli erant in Israel) mala consuetudine aestimasse idipsum etiam de prophetis, et voluisse sanctis viris offerre, quod divinis offerre consueverant, et tantummodo Scripturam narrasse quid illi voluerint, nec tamen intulisse quod ipsi aut offerre ausi fuerint, aut prophetae acceperint.
29 Apostolus Paulus: Qui altari, inquit, serviunt, et de altari participant, et vivunt [I Cor. IX, 13]. Permittitur tibi, o sacerdos, ut vivas de altari, non ut luxurieris. Bovi trituranti os non clauditur [I Cor. IX, 9]. Scimus ista, et tamen licentia hac Apostolus non abutitur: et habens victum vestimentumque, contentus est: nocte et die laborat manibus suis, ne cui gravis sit.
30 Et iurat in Epistolis, se sancte, et sine avaritia in Christi Evangelio conversatum, et non solum de se, sed de discipulis quoque suis hoc ipsum asserit: quod nullum miserit, qui ab Ecclesiis aut posceret [Al. possit] aliquid, aut vellet accipere [I Thess. III]. Si autem gratulatur in quibusdam Epistolis, et mittentium munera benevolentiam Dei appellat, non tam sibi congregat quam pauperibus sanctorum, qui erant in Ierusalem.
31 Sancti autem pauperes, hi erant in Ierusalem, qui primum in Christo crediderant de Iudaeis, et proiecti a parentibus et cognatis, atque affinibus suis, tam possessiones, quam universam supellectilem sacerdotibus templi, ac populo vastantes, perdiderant. Si tales pauperes sunt, accipiant. Si autem sub occasione pauperum paucae ditantur domus, et in vitro ac vase fictili aurum comedimus, aut cum thesauris mutemus et vestes, aut pauper habitus non quaerat divitias senatorum. Quid prodest circa collum ad abstergendos sudores linteolum non habere.
32 Quid iuvat esse μονοχίτωνας, et praeferre habitu paupertatem, cum marsupium nostrum universa pauperum turba suspiret? Propter hoc, causa nostri, qui tales sumus, qui Sion aedificamus in sanguine, et Ierusalem in iniquitate, qui iudicamus in muneribus, qui mercedibus respondemus, qui in pecunia divinamus, et super hoc fictam nobis sanctimoniam vindicantes dicimus: Non venient super nos mala. Audiamus sententiam Domini quae sequatur: Sion et Ierusalem, et mons templi, speculatorium, et visio pacis, et templum Christi in consummatione, et in fine, quando refrixerit charitas, et rara fides fuerit, quasi ager arabitur, et redigetur in tumulos, et erit in excelsa silvarum sive in custodiam pomorum: ut ubi amplae quondam domus erant, et absque numero acervi frugum, ibi vix parva sit casula servans speciem ciborum, refectionem animae non habentium.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Michaeam, , II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Hieronymus > 3