Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, Caput II
1 | (Vers. 1 seq.) Vae qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris: in luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum, et concupierunt agros, et violenter tulerunt, et domos rapuerunt, et calumniabantur virum, et domum eius, virum et haereditatem eius. |
2 | Idcirco haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super familiam istam malum, unde non auferetis colla vestra, et non ambulabitis superbi: quoniam tempus pessimum est. In die illa super vos sumetur parabola, et cantabitur canticum cum suavitate dicentium: Depopulatione vastati sumus: pars populi mei commutata est. |
3 | Quomodo recedet a me, cum revertatur qui regiones nostras dividat? Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in coetu Domini. LXX: Facti sunt cogitantes labores et operantes mala in cubilibus suis, et simul in die consummabunt ea: quia non levaverunt ad Deum manus suas, et desiderabant agros, et diripiebant pupillos, et domos opprimebant, et rapiebant virum et domum eius, virum et haereditatem eius. Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super tribum istam mala, de quibus non auferetis colla vestra, ut non ambuletis recti ÷ subito ** quia tempus pessimum est. |
4 | In die illa sumetur super vos parabola, et plangetur planctus in cantico dicentium: Miseria miseri facti sumus, pars populi mei dimensa est in funiculo, et non erat qui prohiberet eum, ut averteretur. Agri nostri divisi sunt: propter hoc non erit tibi mittens funiculum in haereditate. Quod in fine capituli iuxta Hebraicum posuimus, in coetu Domini, pro quo Septuaginta transtulerunt, in Ecclesia Domini; iuxta editionem Vulgatam sequentis capituli principium est. Et ideo in illo si Dominus iusserit, disseremus. Vae igitur vobis, Iudaeorum coetus, qui et cogitatis malum, et opere consummatis. |
5 | Et cubilia ad quiescendum data stupris polluitis: et quidquid iniquitatis nocte tractatis, quasi differre non liceat, statim ut dies claruerit, festinatis implere: non considerantes quod adversum Dominum fortis est manus vestra. Et ut doceret Scriptura quid esset quod in nocte cogitarent, et in die facerent, exponit in partibus. |
6 | Concupierunt, inquit, agros, et violenter tulerunt: et domos, subauditur, concupierunt, et quas concupierant, diripuerunt: et non solum calumniabantur homines, et domos eorum, sed posteros quoque qui misericordiam propter aetatem parvulam merebantur, rabido ore vastabant. Quia igitur ista fecistis, et cogitastis inutile, et ego Dominus cogitabo super familiam istam malum: non quod malum sit quod ego cogito; sed quod patientibus malum videatur quod irrogo: quod ita vos premet, ut colla vestra non possitis levare, nec ambuletis superbi, scilicet quos tempus captivitatis oppresserat. |
7 | Tunc [Al. tum] dicetur super vos parabola, et miseriae vestrae vertentur in canticum: Depopulatione vastati sumus, pars populi mei: Templum, inquit, meum quod solum inter gentes caeteras plus habebam, mutabitur in ruinam. Quomodo a me recedet Assyrius, cum revertatur ut agros meos sibi sorte distribuat? Propterea, o familia Israel, super quam ego malum cogito, non habebis partem in haereditate iustorum. |
8 | Sed et de extrema captivitate hoc ipsum accipi potest, quod omnia eis evenerint quia Dominum crucifixerunt: ita tamen ut Septuaginta interpretum editio disseratur. Gloria namque filiae Israel decalvata est, et attonsa super filiis quondam delicatissimis, et si quid deinceps renatum pilorum fuit, alia deinceps rasura et attonsione truncatum est. |
9 | Tunc omnia consilia eorum versa sunt in laborem, et quae cogitaverunt, mente et anima dormiente, attulerunt eis labores: quaeque operati sunt, statim ut lux Christi et ultio apparuit, conturbata sunt. Cum enim legissent vicisse Israel, quando Moyses manus levavit ad Dominum, superatum esse ab Amalec, quando Moyses lassa brachia deponebat [Exod. XVII], non levaverunt ad Dominum manus suas, sed omnia in pauperes et plebem Domini scelera perpetrantes, desideraverunt agros, et pupillorum domos diripiebant, ac virum pariter et uxorem liberosque eius et substantiam depopulabantur. |
10 | Propterea cogitavit [Al. cogitabat] Dominus mala super tribum illam: nequaquam duodecim tribus, sed tribum malitia et scelerae foedatam, de quibus non potuerunt elevare cervicem, nec recte incedere. Denique usque ad praesentem diem subditi sunt Romano imperio, et premuntur captivitatis iugo, et colla non elevant. Quod autem sequitur: ἐξαίφνης, id est, subito, in Hebraicis voluminibus non habetur, et tamen potest cum praesenti loco ita congruere, ut dicamus: Propterea haec dicit Dominus: Ecce ego cogito super tribum istam mala subito, de quibus non possint [Al. possunt] elevare cervices suas, et ob id elevare non poterunt, quia tempus malum est. |
11 | Sicut enim mala operati sunt contra Dominum Iesum, sic mala captivitatis perpetuae sustinebunt, et in tantam venient angustiam, ut omnia eorum cantica, et psalmi vertantur in luctum. Nihilque aliud noverit populus loqui, nisi hoc: miseria miseri facti sumus. Terra quippe repromissionis quae prius duabus et semis tribubus sorte divisa fuerat trans Iordanem, Moyse mittente funiculum, et postea ab Iesu Nave tribubus reliquis dispertita, haec gentibus Romano mensore divisa est: et nemo fuit qui prohiberet, quin potius cum universas obtineat nationes, nullus est ex Iudaeis qui antiquum pristina libertate possideat solum. |
12 | Quod si tertiam expositionem sequi voluerimus, omnem, de qua supra dixeram, ad animam humanam sermonem dirigi, quae de paradiso corruens in captivitatem huius mundi venerit: videbimus quod omnis cogitatio nostra labor et dolor sit, et cubilia nostra plena sint malis, et lux ipsa quae videtur, mixta sit tenebris: quaeque nocte tractemus, in caligine compleamus. Quis enim nostrum ad Deum sanctas elevat manus sine ira et cogitatione? Quis non desiderat villas istius saeculi, oblitus possessionum paradisi? Videas alios agros agris, et terminos iungere terminis, et parvo hominis corpusculo rura urbium non sufficere. |
13 | Propterea cogitat Dominus super nos mala, de quibus nostras elevare nequeamus cervices, nec ambulare recti, quia tempus pessimum est, iuxta Ioannis verba, dicentis: Mundus in maligno positus est [I Ioan. V, 19]. Idipsum significat et illa in Evangelio filia Abraham nobilis anima, quam Satanas vinxerat et incurvaverat, et nisi ad adventum Domini in sublime erigi ante non potuit, nec suum suspicere [Al. suscipere] Creatorem. Unde Salvator ait: Hanc, inquit, filiam Abrahae quam alligaverat Sanatas, non oportuit solvi de vinculo isto die sabbati [Luc. XIII, 16]? Quia ergo gloria nostra omnis attonsa est, et dilatavimus rasuram, vel nuditatem nostram (sic enim in quibusdam codicibus invenitur) missi sunt qui nos plangerent cum Ieremia, et sumerent super nos parabolam, et dicerent cum Apostolo: Lugebo multos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam [II Cor. XII, 21]. Quis enim non plangat videns humanas animas quasi variam suppellectilem a daemonibus et diversis vitiis esse possessas? Alius daemonum mittit fornicationis funiculum, alius avaritiae: ille homicidii, hic periurii lineas tendit: pars populi Dei divisa est in funiculo: et agri quondam sanctitatis et paradisi, quorum odore delectabatur Isaac in Iacob filio suo [Gen. XVII], traditi sunt Assyriis, regique Babylonio. |
14 | Et habentibus vulpibus foveas, et volucribus coeli nidos, Filius hominis non habet ubi caput suum reclinet [Matt. VIII]. Exposui iuxta quod mei ingenioli patiebantur angustiae, et primam ab Assyriis, Babyloniisque populi captivitatem, et secundam a Romanis, quia Dominum crucifixerunt, et tertiam spiritualem, qua unusquisque nostrum cum Adam de paradiso cecidit, et in huius mundi captivitate versatur, de qua cum venerit Dominus, eriget elisos, et solvet compeditos [Psal. CXLIV]: et captivos quondam diaboli, reducet in possessionem suam, et complebitur sermo Psalmistae dicentis: Ascendens in altum, captivam duxit captivitatem [Psal. LXVII, 19]. Iuxta quam expositionem potest et de Ecclesia quarta captivitas accipi, de qua unusquisque egreditur per peccatum, et postea ab Ezra, qui interpretatur adiutor, id est, sermone Dei reducitur in Ierusalem (I Esdrae VII). Si quis autem in Lege Domini die ac nocte meditatus, maius habuit studium, maius ingenium, otium, gratiamque, et potest de praesenti capitulo probabilius aliquid dicere, non invideo, non aspernor, quin potius cupio ab eo discere quod ignoro, et libenter me discipulum profitebor, dummodo doceat, et non detrahat. |
15 | Nihil enim tam facile, quam otiosum et dormientem de aliorum labore et vigiliis disputare. |
16 | (Vers. 6-8.) Ne loquamini loquentes, non stillabit super istos, non comprehendet confusio, dicit domus Iacob. Numquid abbreviatus est spiritus Domini, aut tales sunt cogitationes eius? Nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur? Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit, desuper tunicam pallium sustulistis, et eos qui transibant simpliciter, convertistis in bellum. LXX: In Ecclesia Domini nolite flere lacrymis, neque plorent super his? non enim abiiciet opprobria, quae dicit: Domus Iacob provocavit spiritum Domini, si hae sunt adinventiones eius: nonne sermones eius boni sunt cum eo, et recti ambulaverunt? Et prius populus meus inimicitiis restitit contra pacem suam: pellem eius excoriaverunt, ut auferrent spem contritionem belli. Ne loquamini, inquit, loquentes; pro quo interpretatus est Aquila: ne stilletis stillantes, quondam idiomate Hebraico, eloquium ab eo quod fluat et ad aures perveniat audientium, in similitudinem pluviae descendentis, stillationem vocans. |
17 | Nolite vos decipere, o domus Iacob, et in consolationem mutuam dicere, Deus bonus est: non veniet captivitas quam timemus. Num larga eius misericordia, et clementissimus spiritus, qui late et abundanter ortus est omnibus, tantum in nobis abbreviabitur et severus erit? aut huiuscemodi sunt cogitationes eius, quales in hominibus cernimus, ut antiquam teneat iracundiam, et ad vindictam furore subito concitetur? Ad quae respondit Dominus: Bonus quidem sum, et verba mea sonant clementiam: sed ad eos, qui recto itinere gradiuntur. |
18 | Qui autem, non dico olim, sed hesterno die in contumeliam meam veneratus est idola, et quantum in ipso fuit, tyrannica adversum me arma corripuit, qui infelicem populum exspoliavit auxilio Dei, et quasi desuper tunicam, pallium tulit, qui simplices quosque credentium et acquiescentes auctoritati maiorum contra me vertit in bellum, numquid non stillabit super eum Dominus, et apprehendet eum confusio? Hoc autem quod nos vertimus: Et econtrario populus meus in adversarium consurrexit; quia verbum MUL, et contrarium, et diem hesternum sonat, Symmachus apertius transtulit ut diceret: ante unam diem populus meus quasi inimicus restitit, ut solveret quaestionem, quod Deus non praeterita vitia imputaret populo, sed recentia, et quae quasi die commissa viderentur hesterno. |
19 | Haec iuxta Hebraicam intelligentiam, caeterum Septuaginta interpretes in hoc loco penitus sibi non cohaerent. Ad id enim quod praemissum est, in Ecclesia Domini nolite flere, quae consequentia est, ut inferatur, non enim abiiciet opprobria quae dicit, domus Iacob provocavit spiritum Domini? Sed et illud quod sequitur: Si hae adinventiones eius sunt: nonne [Al. non] sermones eius sunt boni cum eo, et recti ambulaverunt [Al. ambulabunt]? ad posteriora quid pertinent, quae dicuntur: Et prius populus meus in adversarium restitit, contra pacem suam, pellem eius excoriaverunt, ut auferrent contritionem belli? Videtur autem mihi, in loco vel difficillimo, sic posse sensus reddi vel exprimi, si tamen prudens lector nostrae rationi acquieverit. Praecipitur itaque Ecclesiae, ut non habeat tristitiam et sollicitudinem super rebus saeculi, et damnis quae in hoc mundo evenire consueverunt, et dicitur habitatoribus eius, o vos, qui estis in Ecclesia Domini, semper gaudete, et quidquid vobis de iudiciis acciderit, gratulamini. |
20 | Nec hoc dico quod flere non debeatis: Beati quippe flentes, quoniam ipsi ridebunt [Luc. VI, 21]; sed illud admoneo, ne in his quae sunt saeculi, lugeatis. Si quis mortuus fuerit propinquorum, si substantiam fiscus invaserit, si corpus vel podagra, vel alius quilibet morbus oppresserit, nolite flere, nolite lacrymas fundere, nec consideretis praesentia, sed futura, et aggravamini magis quod diutius in hoc tabernaculo mortis habitetis. |
21 | Quin potius illud cavete, ne insultetis cadentibus, et alienam ruinam vestram aedificationem putetis: unusquisque se ex suis viribus, non ex imbecillitate alterius metiatur. Alioqui quae est ista iustitia, ramos oleastri insultare ramis olivae, qui propter infidelitatem suam fracti fuerunt [Rom. XI], et dicere, domus Iacob ad iracundiam spiritum Domini provocavit, interficiens prophetas, idola colens, Dei filium crucifigens? Qui hoc facit, non erit ab opprobrio alienus, et ea mensura qua iudicavit, iudicabitur de eo: et quomodo ipse de peccatis loquitur corruentis; ita alius ruinae illius insultabit. Sequitur: Si hae adinventiones eius sunt: nonne verba eius bona sunt cum eo, et recti ambulaverunt? Quod offendit, ait, Iudaicus populus, ut plenitudo gentium subintraret, dispensationis Dei est, ut postea, credente Israel, omnes salvi fierent, et universi Dei misericordia indigerent. |
22 | Unde et Apostolus ad huius loci veniens quaestionem , profundum sapientiae et scientiae et iudiciorum Dei abyssum investigabilem esse proclamat. Si ergo adinventiones et cogitationes Dei sunt, frangi priores ramos olivae, et inseri alios de oleastro, non debes insultare, sed timere ne corruas, nec aestimes in eo te placere Deo, si sermones, id est, Scripturas illius legas. Tunc Scripturae prosunt legenti, si quod legitur, opere compleatur. |
23 | Si loquens de Scripturis possis dicere: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur, Christus [II Cor. XIII, 3]? Dominus quippe dabit verbum evangelizantibus virtute multa [Ps. LXVII, 12]: et super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion, et leva vocem in fortitudine qui evangelizas Ierusalem [Isai. XL, 9]. Atque hoc modo sermones Dei boni sunt, si secum sint, hoc est, si Deus non deserat praedicantem, cuius cor labiaque consentiunt. |
24 | Caeterum qui confitetur labiis, et cor eius longe est a Deo, et narrat iustitias eius, et assumit testamentum per os suum, et peccatorum sordibus inquinatur, cum hoc non sunt boni sermones Dei. Nec solum de peccatore, sed de eo quoque, qui gratiam non habet spiritualem, id est, prophetiae ac doctrinae, et interpretationis, maiorumque charismatum, hoc dicendum est, quod huiuscemodi homo si voluerit elementorum causas, fideique suae reddere rationem, et quare Deus, qui bonus et Creator est omnium, ad solos tantum Iudaeos venerit, et in ultimo iam saeculo vocaverit nationes, non habeat secum bonos Dei sermones; sed de propria imperitia etiam ea, quae bona sunt, Dei verba contaminet, quae verba recte ambulant et rectas aures requirunt. |
25 | Et haec quidem Dominus praecipit populo successori, et Ecclesiae de gentibus congregatae, ne insultet generationi pristinae, et aliena non sit ab opprobriis insultando. Refert autem ipse qui verus est iudex et sine perturbatione loquitur, quomodo in passione sua Israel ei contrarius fuerit, et hoc fecerit non quod suo nocere potuerit Creatori, sed quod contra pacem suam omnia perpetrarit. |
26 | Unde et ad Ierusalem sermo est: Si scires ea quae ad pacem sunt tibi [Luc. XIX, 42]. Pace autem perdita, pellem suam excoriaverunt, id est, tulerunt a se Dei quo protegebantur, auxilium, et quasi nudas carnes absque cute et tegmine reliquerunt, ut quidquid videbatur esse pulchrum, operiente desuper misericordia Dei, hoc, illa recedente, praeberet videntibus turpitudinem. |
27 | Recedente autem pace et auxilio Dei, quia restiterant Domino, de quo dicitur: Dominus conterens bella, Dominus nomen ei [Iudith. XVI, 3], adversariis suis resistere non potuerunt, sed in omni certamine victi sunt, nec fuit qui contereret adversum eos bella nascentia, iuxta utramque personam hostium, vel hominum qui eos duxere captivos, vel adversariorum fortitudinem, qui animas eorum quotidie iugulabant blasphemando. |
28 | (Vers. 9, 10.) Mulieres populi mei eiecistis de domo deliciarum suarum: a parvulis earum tulistis laudem meam in perpetuum. Surgite et ite, quia non habetis hic requiem, propter immunditiam suam [Vulg. eius] corrumpetur putredine pessima. Interpretatio Septuaginta (si tamen Septuaginta est; Iosephus enim scribit, et Hebraei tradunt, quinque tantum libros legis Moysi ab eis translatos, et Ptolemaeo regi traditos [Al. contraditos] tantum discordat in praesenti loco ab Hebraica veritate, ut nec capita possimus ex aequo ponere, nec eorum simul sententias explicare. Quamobrem nostra primum translatio disseratur, et postea ad eosdem veniemus. |
29 | Adhuc contra populum Dei sermo est, cui supra iam dixerat: Econtrario populus meus in adversarium consurrexit: desuper tunicam pallium sustulistis, quod non solum hoc egerint, sed mulieres quoque, id est, matronas quondam delicatas fecerint captivas ire, sive sub metaphora urbes Iudaeae, quas et in Isaia filias Sion vocat [Isai. XXVI], eo quod Sion metropolis fuerit. A parvulis quoque earum tulistis, inquit, laudem meam in perpetuum, nullus remansit in populo, cunctis vel interfectis vel captis, qui meos psalmos caneret; sed et pauci qui in Babylone supererant, canere se non posse testantur. |
30 | Quomodo, inquiunt, cantabimus canticum Domini in terra aliena [Ps. CXXXVI, 4]? Surgite itaque et ite in captivitatem, quia in hac terra requiem non habetis, quae propter scelera vestra polluta est, et mundari non poterit, nisi longum sabbatum antea celebrarit. Propterea autem dico vobis, non habetis hic requiem, quia polluta est terra vestra, et corrumpetur putredine pessima, captivitate videlicet, vel Babylonica, vel Romana, eo quod Domini sanguinem hauserit: iuxta utramque enim historiae veritatem intelligi potest. |
31 | LXX: Duces populi mei proiicientur de domibus deliciarum suarum: propter malas adinventiones suas eiecti sunt. Potest hoc et generaliter de Iudaici populi principibus, sacerdotibus ac Pharisaeis accipi, qui post passionem Domini proiecti sunt de urbe deliciarum suarum, in qua prius lascivierant propter malas adinventiones suas, et specialiter de stirpe David, quia statim ut natus est Dominus, defecit princeps ex Iuda, et dux de femoribus eius [Genes. XLIX], veniente cui repositum erat, et exspectatione gentium apparente. |
32 | Sed et Ecclesiae quoque principes qui deliciis affluunt, et inter epulas atque lascivias pudicitiam servare se credunt, propheticus sermo describit quod eiiciendi sint de spatiosis domibus, lautisque conviviis, et multo labore epulis conquisitis, et eiiciendi propter malas cogitationes et opera sua. Et si vis scire quo eiiciendi sint, Evangelium lege: In tenebras scilicet exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium [Mat. XXII, 13]: (An non confusio et ignominia est, Iesum crucifixum, magistrum, pauperem atque esurientem fartis praedicare corporibus, ieiuniorumque doctrinam, rubentes buccas, tumentiaque ora proferre? Si in Apostolorum loco sumus, non solum sermonem eorum imitemur, sed conversationem quoque et abstinentiam amplectamur.) Sanctum utique est et Apostolorum ministerium, viduis et pauperibus ministrare [Actor. VI, 2]. Non oportet, inquiunt, dimisso verbo Dei, ministrare nos mensis. At nunc non dico pauperes, non dico fratres, et qui rursum invitare non possint (ex quibus, excepta gratia, nihil aliud episcopalis speret manus) sed militantes et accinctos gladio, et iudices, excubantibus ante fores suas centurionibus et turmis militum, Christi sacerdos invitat ad prandium. |
33 | Tota clerici urbe discursant: quaerunt exhibere iudicibus, quae illi in praetoriis suis aut invenire non possunt, aut certe inventa non coemunt. Nec vero arbitrandum quod generaliter ad omnes haec dirigatur invectio; sed quod eos qui tales sunt, pulset sermo propheticus; et comminetur eis supplicia, et tenebras sempiternas: ut qui pudore et verecundia non tenentur, agant poenitentiam saltem comminatione poenarum. |
34 | LXX: Propinquate montibus aeternis. Aeternos montes, vel Angelos intelligere possumus, vel prophetas, de quibus et in psalmo scriptum est: Fundamenta eius in montibus sanctis [Ps. LXXXVI, 1]. Et in alio loco: Levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium mihi [Ps. CXX, 1]. Appropinquat autem aeternis montibus qui non in peccatis suis a beatorum contubernio separatur: quomodo Moyses appropinquabat Deo, non loco, sed merito. Et ad eos qui appropinquabant aeternis montibus, ipse Dominus loquebatur. |
35 | Deus appropinquans ego: et non Deus de longe [Ier. XXIII, 23]. Montes autem aeterni, ad distinctionem eorum vocantur qui non sunt aeterni, principium scilicet huius saeculi montium tenebrosorum: qui cum erecti fuerint velut cedrus Libani transeuntes cum mundo, locus eorum non poterit inveniri. |
36 | LXX: Surge et ambula, quia non est tibi hic requies. Iubemur in nullis mundi rebus putare nobis requiem; sed quasi a mortuis resurgentes, ad sublime tendere, et ambulare post Dominum Deum nostrum, et dicere. Adhaesit anima mea post te [Ps. LXII, 9]. Quod si neglexerimus, et noluerimus audire dicentem: Exsurge qui dormis, et elevare, et illuminabit te Christus [Eph. V, 14], dormitabimus quidem, sed decipiemur, et non inveniemus requiem quia ubi Christus non illuminat resurgentem, quae videtur esse requies, tribulatio est. |
37 | LXX: Propter immunditiam consumpti estis corruptione. Pro eo quod nos diximus, consumpti estis, potest iuxta Graecam intelligentiam in Latino sonare sermone, corrupti estis: ut sit ordo, propter immunditiam corrupti estis corruptione. Hoc autem ad eos dicitur, qui voluptati corporis et libidinis servientes, non solum animam, sed corpus quoque suum corrumpunt, voluptatum amatores magis quam amatores Dei. |
38 | Poterat quoque dicere, propter immunditiam corrupti estis, et sensus etiam absque corruptione fuisset expletus. Nunc autem quia ait, corrupti estis corruptione, ad distinctionem mihi videtur corruptionis salutaris dixisse: iuxta quam et Apostolus loquitur: Et si is qui foris homo noster est, corrumpitur; sed qui intus est renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]. Qui semper mortificationem Iesu portat in corpore suo, et exteriorem corrumpit hominem, et carnem imperio animae subiicit, iste corrumpitur quidem, sed non corruptione, quia corruptio illius salutaris est. |
39 | Fugistis, nemine persequente. Ad eos dicitur, qui propter immunditiam corruptione corrupti sunt, quod conscientia peccatorum etiam absque suppliciis resistere hostibus et dimicare non audeant. |
40 | Unde et formidolosi in sanctorum praelio, ne terreant mentes fratrum suorum, eiiciuntur e castris, et ex acie repelluntur [Deut. XX], et in maledictis Levitici ad huiuscemodi homines sermo dirigitur: Persequetur vos folii vox volantis, et fugietis, nullo persequente [Levit. XXVI, 36]. Scio me in cuiusdam commentariis legisse, exponentis Ioannis evangelistae principium: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, hoc quod dicitur, nihil, ad malitiam retulisse: rursumque ipsam malitiam interpretatum esse diabolum, et isto quasi gradu, ipsum quod factum est sine Christo, nihil diabolum intellexisse. |
41 | Si igitur malitia, vel diabolus nihil est, et fugerunt qui corruptione corrupti sunt, nullo, id est, nihil persequente, diabolus eos est persecutus in nihili. Quod si cui videtur nimis coactum, et contra Scripturae simplicitatem artificio potius eloquii, quam vera interpretatione dissertum, vel priorem, vel quam ipse repererit expositionem sequatur. |
42 | (Vers. 11, 12.) Utinam non essem vir habens spiritum, et mendacium potius loquerer. Stillabo tibi in vinum et in ebrietatem, et erit super quem stillatur populus iste. Congregatione [Al. Congregans] congregabo Iacob, totum te: in unum conducam reliquias Israel pariter . |
43 | Et in hoc capite multum Septuaginta interpretes ab Hebraico discrepant. Unde primum iuxta id quod nobis ab Hebraeis est traditum exponamus, et postea, si Dominus voluerit, de eorum translatione tractabimus. O popule Iudaice, ad quos repromissiones, quorum testamenta et lex, et ex quibus Christus secundum carnem [Rom. IX], cui, imminentibus Babyloniis, vel Romanis, dixi: Surgite et ite in captivitatem, quoniam non est vobis in terra ista requies, quae propter immunditiam suam corrumpetur populatione novissima, non me putetis volentem loqui, et praedicare gaudentem, quod venturum video: optarem et ipse anathema esse pro fratribus meis, qui sunt Israelitae [Rom. IX, 3]. Utinam de meo sensu loquerer, et sanctum Spiritum non haberem; et inter pseudoprophetas potius computatus, solus perirem, et non essent vera quae dico: et tanta multitudo crederet in Filium Dei, et non traderetur aeternae captivitati. |
44 | Verum quia propheta sum, et Dei spiritu loquor, et a divinitate [Al. veritate] missus, praedico veritatem: propterea stillabo tibi sermonem meum in meracum vinum quod te inebriet, et corruere faciat. Me autem stillante, et futurae captivitatis malum canente, populus iste meas suscipiet pluvias, hoc est, vult, non vult, sustinere habet quae dico. |
45 | Et ne arbitremini, malorum me esse tantum [Al. tantorum] vatem, nunc quidem veniet praedicta captivitas; sed ecce in [Al. ut agnoscatur quia in, etc.] me sermo loquitur, qui ad omnes prophetas fit. Quo reticente propheta, non loquitur, et nunc dicit: Veniam, et humanum corpus assumam, nascar de Virgine. |
46 | Sive ita: Quia in carnis humilitate veni, et non credistis mihi, veniam in consummatione mundi in maiestate mea cum Angelis caeterisque virtutibus, et tunc te totum congregabo, Iacob: tunc in unum conducam reliquias Israel, et cum gentium populo in ovili meo pariter copulabo: tunc te muro firmissimo sepiam, et tanta erit credentium multitudo, et inter caulas positi gregis tumultuatio, ut vincatur numerus pecorum largitate. |
47 | Ac ne forsitan putes, quia dixi: Ponam illum quasi gregem in ovili, et quasi pecus in medio caularum, de ovibus me loqui, intellige quod oves istae homines sint. Sequitur enim: Tumultuabuntur a multitudine hominum. Tumultus, vox plurimorum est, et nimiae multitudinis clamor pariter emissus: ne aestimemus unius vocem esse: sed omnium communem, laudantium bonum pastorem, qui ardua quaeque complanaverit, et suo aequaverit pede, dux itineris eorum ipse sit paradisi ianua, et dicat: Ego sum porta: quo iter dividente et praecedente, et viae porta, transibit per eum credulum pecus. Pastor autem iste rex est et Dominus. Unde sequitur. Et transibit rex eorum coram eis, et Dominus in capite eorum. Quod si voluerimus haec omnia de primo adventu eius accipere, et totum Iacob et reliquias Israel ad Apostolos, et eam referre multitudinem, quae in Actibus apostolorum salvata est ex Iudaeis, non abhorrebit a veritate expositio tractatoris. Hos enim vere congregavit Dominus in ovile suum, et posuit in medio caularum, et fecit iter ante eos, et induxit eos in Ecclesiam, et fuit rex eorum coram eis, et est Dominus in capite eorum in perpetuum. |
48 | LXX: Spiritus statuit mendacium. Stillavit tibi in vinum et ebrietatem, et erit de stilla populi huius, congregandus congregabitur Iacob. Non, ut plerique aestimant, spiritus stetit mendax; sed spiritus statuit mendacium, legendum est, quod Graece dicitur πνεῦμα ἔστησε ψευδὲς, hoc est, τὸ ψεῦδος. Quomodo enim in vulneribus putridis, ne cancer serpat et emortuum corpus vivas carnes depascatur, medici statuunt [Al. secant] vulnus et urunt cauterio, vel pulvere καυστικῷ: ita spiritus Dei finem posuit mendacio, ne ultra populus Dei pseudoprophetarum vocibus subvertatur. |
49 | Quod autem spiritus tam in novo quam in veteri Testamento, ubicumque sine additamento ponitur, in bonam partem intelligatur, et saepe diximus, et nunc ex parte ponemus, ne cui dubium sit. Fructus autem spiritus, charitas, gaudium, pax [Galat. V, 22]. Et: Si spiritu vivimus, spiritu et ambulemus [Galat. VI, 25]. Et alibi: Si autem spiritu opera carnis mortificaveritis, vivetis [Rom. VIII, 13]. Et in veteri Testamento: Dans flatum populo, qui est in ea, et spiritum his, qui calcant eam [Isai. XLII]: haud dubium ex praecedentibus quin terram significet. |
50 | Qui enim calcant terrena opera, et pedibus suis subiiciunt ea, utique non malum, sed bonum spiritum merentur accipere. Econtrario malus spiritus semper cum additamento legitur, ut ibi: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine [Matth. XII, 43]. Et in alio loco: Increpavit spiritum immundum [Luc. IX, 43]. Et: Spiritus malus invasit Saul [I Reg. XVI, 14], et caetera his similia. |
51 | Spiritus ergo Dei, qui finem mendacio posuit in pseudoprophetis, ipse tibi stillabit in vinum et ebrietatem. Vinum quod laetificat cor hominis [Ps. CIII]; et ebrietatem qua inebriatus est Noe, et de qua dicitur: Comedite, amici mei, et inebriamini [Cant. V, 1]. Haec autem omnis laetitia et ebrietas ad comparationem sapientiae Dei, quae ut fluvius coelestem irrigat Ierusalem, stilla est, et gutta permodica. |
52 | Nec dubitabunt sapientiae Dei stillam in hominibus dicere, qui lapidem abscissum de monte sine manibus legerint [Dan. II], et fatuum Dei sapientius hominibus, et Apostolos quoque ipsos ex parte cognovisse, et ex parte prophetasse [I Cor. XIII, 9]. De hac igitur sapientia, id est, de stilla Iudaici populi (non enim venit nisi ad oves perditas domus Israel) congregatus est Iacob: omnis qui supplantat Esau, et eripit primitiva eius ac benedictionem, et antequam nascatur adhuc in utero positus, plantam pilosi fratris invadit. |
53 | LXX: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias de Israel. Cum inquit crediderit gentium populus, et omnis orbis ad meam fuerit fidem adductus, et intraverit gentium plenitudo, tunc etiam reliquiae Israel salvabuntur, non illae reliquiae, de quibus est scriptum in Regnorum libro: Dereliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua Baal [III Reg. XIX, 18]. Et de quibus Paulus: Ergo et in isto tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt [Rom. XI, 15]; de quibus supra hic propheta testatur: Et erit de stilla populi huius, congregandus congregabitur Iacob. Sed illae reliquiae, quae postquam omnes suscepti [Al. susceptae] fuerint, in fine suscipientur a Deo. |
54 | Et de quibus nunc dicitur: Cum omnibus suscipiens suscipiam reliquias Israel, ut iuxta id quod scriptum est: Concludens Deus omnes sub peccato, omnibus misereatur [Rom. XI, 32]. |
55 | LXX: Ponam aversionem eorum sicut oves in tribulatione. Reliquias de Israel quas postquam omnes suscepero, suscepturus sum: nunc interim quia aversi sunt a me, ponam in tribulatione, et coangustabo, et faciam sedere, sine sacerdote, sine altari, et sine propheta: ut quem per beneficia non senserunt, intelligant per supplicia. |
56 | LXX: Quasi gregem in medio cubilis eorum: subauditur, ponam. Non solum, inquit, aversio eorum, qua a me aversi sunt, ponetur quasi grex in tribulatione; sed postquam tribulati fuerint, et angustiae tempus expleverint, ponentur in requie, hoc est, in cubili suo. Et tunc [Al. nunc] de hominibus commigrabunt et transcendent humanae conditionis statum, et implebunt quod sequitur: Exsilient ex hominibus. Non solum autem illi exsilient et abibunt; sed omnes ad quos fit Dei sermo, et qui humana vitia relinquentes, conversationem divinitatis imitantur, et audiunt: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes, exsilient ex hominibus, et quasi ferentur [Al. feruntur] ad coelum. |
57 | LXX: Ascende per divisionem. Praesens locus quasi proprium habet exordium et apostrophen eloquii prophetalis, ad eum qui salvari cupit, cui imperatur ut ascendat per divisionem. Quod quidem manifestius fiet, si de Genesi sumpserimus exemplum, ubi nascuntur gemini de Thamar, cum qua Iudas patriarcha concubuit: Factum est, inquit, cum pareret, et haberet geminos in utero: in ipso partu unus protulit manus, et tulit obstetrix et ligavit in manu eius coccinum, dicens: Hic egredietur prior. |
58 | Cum autem contraxisset manum, statim egressus est frater eius, et illa ait: Quare divisa est propter te maceria? et vocavit nomen eius Phares, quod interpretatur divisio. Et post haec egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum, et vocavit nomen eius Zara, qui in lingua nostra dicitur semen, vel oriens [Gen. XXXVIII, 27, seqq.]. Ostendit ergo senior populus, in quo erat ortus et semen antequam de gentibus Ecclesia nasceretur, manum suam in operibus, et postea contraxit eam audiens per Isaiam: Manus enim vestrae sanguine plenae sunt [Isai. I, 15]. Cumque ille contraxisset [Al. contraxit] manum, et a iustitiae cessaret operibus, frater eius egressus est gentium populus. Et propter ipsum divisa est sepes, et destruxit Dominus atque Salvator, ut ille posset incedere, parietem, qui erat in medio, et maceriam duos populos separantem: et fecit unum gregem, et duos creavit in semetipso in uno novo homine faciens pacem. |
59 | Unde et obstetrix prophetice loquens dicit ad Phares populum iuniorem: Ut quid divisa est propter te maceria? Si intellexistis exemplum de Genesi, ascende qui salvari cupis, nequaquam per veterem populum qui manum contractam habet, sed per novum, in quo via Christus est, in quo porta Iesus, per quem ad Patrem incedimus, ipse enim solvit medium parietem et maceriam, id est, obscuritatem veterum prophetarum, et omnia antiquae Legis aperuit sacramenta, et dissipata incedendi difficultate, viam oculis omnium revelavit: ut qui vult pergere, nullo irretiatur [Al. impediatur] obice, nec obscuritatis caligine terreatur. |
60 | LXX: Ante faciem eorum diviserunt et transierunt portam, et egressi sunt per eam. Exivit rex eorum ante faciem eorum: Dominus autem princeps eorum [Al. erit]. Propterea dixi tibi: Ascende per divisionem, qui surrexisti cum Christo, et ea quaeris quae sursum sunt: quia Angeli, sive Pater et Filius, et Spiritus sanctus diviserunt quod videbatur obstare, et fecerunt viam volentibus ingredi, et quia aperto itinere invaserunt iter, non solum ingressi sunt portam, sed et transierunt per eam. |
61 | Ingressi sunt autem, quia et rex eorum eamdem ingressus est portam, et aperuit eis iter, ut absque ulla difficultate graderentur. Ipse enim Dominus, et rex et pastor, et via est et porta, dicitque: Ego sum porta: per me qui fuerit ingressus, salvabitur: ingredietur, et egredietur, et pascua inveniet [Ioan. X, 9]. De qua porta et alibi prophetatur: Haec est porta Domini, iusti intrabunt per eam [Ps. CXXVII, 20]. Quicumque autem ingressus fuerit, non debet in eo statu in quo intraverat, permanere; sed egrediatur ad pascua, ut in intrando exordium sit, in exeundo et in pascua reperiendo, virtutum perfectio. Qui ingreditur, adhuc in saeculo est, et ex creaturis intelligit [Al. intelliget] Creatorem. Qui autem egreditur, transcendit universam creaturam, et omnibus quae videri possunt pro nihilo computatis, inveniet pascua super coelos, et sermone Dei vescetur, et dicet: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit [Ps. XXI, 1]. Hoc ideo, ut intelligeremus Evangelicum testimonium: Ingredietur et egredietur, et pascua inveniet; et quod nunc dicitur per Prophetam: Et transierunt portam, et egressi sunt per eam: qui tamen transitus et egressio absque Christo rege nostro tribui non potest, qui rex et Dominus est. Statim quippe connectitur: Dominus autem princeps erit. |