1 | Michaeas, in quem nunc commentarios dictare cupio, in ordine duodecim prophetarum, secundum Septuaginta interpretes tertius est; secundum Hebraicum [Al. Hebraicam veritatem], sextus, et sequitur Ionam prophetam, qui succedit Abdiae, atque ita fit ut tertius sit Amos, et Ioel secundus post Osee, qui apud omnes primus est. Ergo quasi in corde voluminis positus, debet profunda continere mysteria, et sermo Dei, qui semper descendit ad prophetas, descendit ad Michaeam quoque, qui interpretatur humilitas: ad Michaeam de Morasthi, qui usque hodie iuxta Eleutheropolim urbem Palaestinae haud grandis est viculus. |
2 | Morasthi autem in lingua nostra haeredem sonat. Pulchre igitur humilitas, quae inter virtutes vel praecipua est, spe haereditatis Dominicae nascitur. Humilitas autem non illa quae venit de conscientia peccatorum; sed quae inter virtutes ponitur, iuxta quam dicitur: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis [I Petr. V, 6]. Et: Qui se humiliat, exaltabitur [Luc. XVIII, 14]. Et: Ante contritionem elevatur cor viri, et ante gloriam humiliatur [Prov. XVI, 18]. Unde et Dominus: Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde [Mat. XI, 29]. Quomodo ergo apud nos votiva, et quasi ob virtutis auspicium ponuntur vocabula: verbi gratia: victoris, casti, pii, probi: et apud Graecos σώφρων vocatur, et εὐσεβὴς: et appellativa nomina vertuntur in propria: sic apud Hebraeos et Michaeas, et Abdias et Zacharias caeteraque his similia, ex virtutum vocabulo liberis a parentibus imponuntur. |