monumenta.ch > Hieronymus > 28
Hieronymus, in Matthaeum, , XXVII <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXVIII

1 (Vers. 1.) Vespere autem sabbati quae lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene et altera Maria videre sepulcrum. Quod diversa tempora istarum mulierum in Evangeliis describuntur, non mendacii signum est, ut impii obiiciunt, sed sedulae visitationis officium, dum crebro abeunt ac recurrunt, et non patiuntur a sepulcro Domini diu abesse vel longius.
2 (Vers. 2, 3.) Et ecce terraemotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de coelo, et accedens, revolvit lapidem, et sedebat super eum. Erat autem aspectus eius sicut fulgur [Al. fulgor], et vestimentum eius sicut nix. Dominus noster unus atque idem Filius Dei et Filius hominis, iuxta utramque naturam, divinitatis et carnis, nunc magnitudinis suae, nunc humilitatis signa demonstrat.
3 Unde et in praesenti loco, quamquam homo sit qui crucifixus est, qui sepultus est, qui clausus tumulo, quem lapis oppositus cohibet, tamen quae foris aguntur, ostendunt Filium Dei, sol fugiens, tenebrae ingruentes, terra commota, velum scissum, saxa dirupta, mortui suscitati, angelorum ministeria, quae ab initio nativitatis eius Deum probabant.
4 Ad Mariam Gabriel venit, cum Ioseph angelus loquitur; idem pastoribus nuntiat, angelorum postea auditur chorus dicentium: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II]. Tentatur in solitudine, et post victoriam statim serviunt angeli. Nunc quoque Angelus venit custos sepulcri Dominici, et in vestitu candido signat gloriam triumphantis.
5 Necnon ascendente ad coelos Domino, duo angeli in Oliveti monte cernuntur, pollicentes apostolis secundum Salvatoris adventum [Act. I].
6 (Vers. 4, 5.) Prae timore autem eius, exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui. Respondens autem angelus, dixit mulieribus: Nolite timere vos. Scio enim quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis: Non est hic, surrexit enim sicut dixit. Custodes, timore perterriti, instar mortuorum stupefacti iacent, et tamen angelus non illos, sed mulieres consolatur. Nolite timere vos. Illi, inquit, timeant: in his perseveret pavor, in quibus permanet incredulitas.
7 Caeterum vos quia Iesum quaeritis crucifixum, audite quod resurrexerit et promissa perfecerit.
8 (Vers. 6, 7.) Venite, et videte [Vocem locum Palatini mss. ignorant.] locum ubi positus erat Dominus. Et cito euntes, dicite discipulis eius. Ut si meis verbis non creditis, vacuo credatis sepulcro, et gradu concito pergite ac nuntiate discipulis eius.
9 Quia surrexit, et [Hic quoque verbum ecce Palat. mss. omittunt.] ecce praecedit vos in Galilaeam: ibi eum videbitis: ecce praedixi vobis. Hoc est in volutabrum gentium, ubi ante error erat et lubricum, et firmo ac stabili pede vestigium non ponebat.
10 (Vers. 8.) Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius. Duplex mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii: alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis; et tamen uterque femineum concitabat gradum. Pergebant ad apostolos, ut per illos fidei seminarium spargeretur.
11 (Vers. 9.) Et ecce Iesus occurrit illis, dicens: Avete. Quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere Dominum resurgentem, et primum audire, Avete: ut maledictum Evae mulieris in mulieribus subverteretur.
12 Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum. Istae accedunt et tenent pedes eius, quia adoraverunt eum. Caeterum illa, quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc Filium Dei surrexisse, merito audit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad Patrem meum [Ioan. XX, 17].
13 (Vers. 10.) Tunc ait illis Iesus: Nolite timere. Et in veteri et in novo Testamento, hoc semper observandum est: quod quando augustior [Al. angustior] aliqua apparuerit visio, primum timor pellitur, ut, sic mente placata, possint quae dicuntur [Al. dicunt], audiri.
14 Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quae facta fuerant. His fratribus de quibus in alio loco dixit: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis [Psal. XXI, 23]: qui Salvatorem nequaquam in Iudaea conspiciunt, sed in gentium multitudine.
15 (Vers. 12 seqq.) Et congregati cum senioribus, consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus, dicentes: Dicite, quia discipuli eius nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus. Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus. At illi accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti.
16 Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem. Custodes miraculum confitentur: ad urbem conciti redeunt: nuntiant principibus sacerdotum quae viderint, quae facta conspexerint. Illi qui debuerant converti ad poenitentiam, et Iesum quaerere resurgentem, perseverant in malitia, et pecuniam quae ad usus templi data fuerat, vertunt in redemptionem mendacii, sicut antea triginta argenteos dederant Iudae proditori.
17 Omnes igitur qui stipe templi, et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum, redimentium mendacium, et Salvatoris sanguinem.
18 (Vers. 16, 17.) Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam, in montem ubi constituerat illis Iesus. Et videntes eum, adoraverunt; quidam autem dubitaverunt. Post resurrectionem Iesus in monte Galilaeae conspicitur, ibique adoratur: licet quidam dubitent, et dubitatio eorum nostram augeat fidem. Tunc manifestius ostenditur Thomae, et latus lancea vulneratum, et manus fixas demonstrat clavis.
19 (Vers. 18.) Et accedens Iesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Illi potestas data est, qui paulo ante crucifixus, qui sepultus in tumulo, qui mortuus iacuerat, qui postea resurrexit. In coelo autem et in terra potestas data est, ut qui ante regnabat in coelo, per fidem credentium regnet in terris.
20 (Vers. 19.) Euntes ergo, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Primum docent omnes gentes, deinde doctas intingunt aqua. Non enim potest fieri ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. Baptizantur autem in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ut quorum una est divinitas, una sit largitio: nomenque Trinitatis, unus Deus est.
21 (Vers. 20.) Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis. Ordo praecipuus: Iussit apostolis ut primum docerent universas gentes, deinde fidei intingerent sacramento, [Hunc Hieronymi locum nonnulli cum Garnerio ad Mar. Mercatorem, unum ex tribus illis esse putant, quos S. Augustinus libro de Fide et Operibus notat, impugnatque, tacito tamen auctoris nomine, prae reverentia, ut ait, tanti viri. Hanc nempe ipsam, praecedere debere baptismi sacramentum, ut deinde sequatur vitae morumque doctrina, sententiam S. Augustinus perversam ac praeposteram esse contendit. Sed quemadmodum prior ex iis locus, qui est de omnibus citra discrimen admittendis ad baptismum, ita ut etiam gravissimorum criminum rei, iique pertinaces, qui vitam emendare nolint, non repellantur, Hieronymo affingi nullatenus potest, quem penes nihil huic errori consentaneum est invenire: ita neque in hoc culpandus est S. doctor, isque putandus qui ab Augustino, quamquam nomine dissimulato, reprehenditur. Neque enim id proprie Hieron. sentit, quod Episcopus Hipponensis culpat: ut ex superioribus atque integro contextu manifestum est, ubi fidei doctrinam continuo praeponi iubet: Neque enim, inquit, potest fieri, ut corpus baptismi recipiat sacramentum, nisi ante anima fidei susceperit veritatem. De morum autem doctrina parum sollicitus, si baptismo praemittatur, tantum curat ne omnino praetermittatur; eaque certe vel post baptismum tradenda est. Accedit quod et tertium locum falso notatum dici ab Augustino, ostendimus ad dialog. 1 contra Pelagianos, et ad Commentar. in Isai. cap. ultimum.] et post fidem ac baptisma, quae essent observanda praeciperent. Ac ne putemus levia esse quae iussa sunt et pauca, addidit: Omnia quaecumque mandavi vobis. Ut quicumque crediderint, qui in Trinitate fuerint baptizati, omnia faciant quae praecepta sunt.
22 Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Qui usque ad consummationem saeculi cum discipulis se futurum esse promittit, et illos ostendit semper esse victuros, et se numquam a credentibus recessurum. Qui autem usque ad consummationem mundi sui praesentiam pollicetur, non ignorat eam diem in qua se scit futurum cum apostolis.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XXVII <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 28