Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXVII
1 | (Vers. 1 seqq.) Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum, ut eum morti traderent. Et vinctum adduxerunt, et tradiderunt eum Pontio Pilato praesidi. Non solum ad Pilatum, sed etiam ad Herodem ductus est, ut uterque Domino illuderet. Et cerne sollicitudinem sacerdotum in malum. |
2 | Tota nocte vigilaverunt, ut homicidium facerent. Et vinctum tradiderunt Pilato. Habebant enim hunc morem, ut quem adiudicassent morti, ligatum iudici traderent. |
3 | Tunc videns Iudas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, poenitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem iustum. Avaritiae magnitudinem [Al. magnitudine] impietatis pondus exclusit. Videns Iudas Dominum adiudicatum morti, pretium retulit sacerdotibus, quasi in potestate sua esset persecutorum mutare sententiam. |
4 | Itaque licet mutaverit voluntatem suam, tamen voluntatis primae exitum non mutavit. Si autem peccavit ille qui tradidit sanguinem iustum, quanto magis Iudaei peccaverunt, qui emerunt sanguinem iustum, et offerendo pretium, ad proditionem discipulum provocarunt? Qui diversas naturas conantur introducere, et dicunt Iudam proditorem malae fuisse naturae, nec electione [Al. electionem et servare] apostolatus potuisse servari, respondeant quomodo natura mala egerit poenitentiam. |
5 | (Vers. 5.) At illi dixerunt: Quid ad nos? Tu videris. Et proiectis argenteis in templo, recessit: et abiens, laqueo se suspendit. Nihil profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando sic frater peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. |
6 | Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia. Hoc est quod in psalmo de eodem infelicissimo Iuda dicitur: Et oratio eius fiat in peccatum [Ps. CVIII, 7]; ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed ad prius scelus etiam proprii homicidii crimen addiderit. Tale quid et Apostolus in secunda ad Corinthios Epistola loquitur: Ne abundantiori tristitia absorbeatur frater [II Cor. II, 7]. |
7 | (Vers. 6.) Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam [Al. corbonam], quia pretium sanguinis est. Vere culicem liquantes, et camelum glutientes. Si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, hoc est, in gazophylacium et dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ipse sanguis effunditur? |
8 | (Vers. 7, 8.) Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum, propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach, hoc est ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Illi quidem fecerunt alia voluntate, ut aeternum impietatis suae relinquerent ex agri emptione monimentum. Caeterum nos, qui peregrini eramus a Lege et prophetis, prava eorum studia suscepimus in salutem: et in pretio sanguinis eius requiescimus. |
9 | Figuli autem ager appellatur, quia figulus noster est Christus. |
10 | (Vers. 9, 10.) Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel, et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Hoc testimonium in Ieremia non invenitur. |
11 | In Zacharia vero, qui pene ultimus est duodecim prophetarum, quaedam similitudo fertur [Zach. XI]: et quamquam sensus non multum discrepet, tamen et ordo et verba diversa sunt. Legi nuper in quodam Hebraico volumine, quod Nazaraenae sectae mihi Hebraeus obtulit, Ieremiae apocryphum, in quo haec ad verbum scripta reperi. |
12 | Sed tamen mihi videtur magis de Zacharia sumptum testimonium: Evangelistarum et Apostolorum more vulgato, qui verborum ordine praetermisso, sensus tantum de veteri Testamento proferunt in exemplum. |
13 | (Vers. 11.) Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogavit eum praeses, dicens: Tu es rex Iudaeorum? Pilato nihil aliud interrogante criminis, nisi utrum rex Iudaeorum sit, arguuntur impietatis Iudaei, quod ne falso quidem invenire potuerint quod obiicerent Salvatori. |
14 | Dixit illi Iesus: Tu dicis. Sic respondit ut et verum diceret, et sermo eius calumniae non pateret. Et attende quod Pilato, qui invitus promebat sententiam, aliqua ex parte responderit: Sacerdotibus autem et principibus respondere noluerit, indignos suo sermone iudicans. |
15 | (Vers. 13 seqq.) Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt [Al. dicant] testimonia? Et non respondit ei ad ullum verbum: ita ut miraretur praeses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat praeses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Ethnicus quidem est, qui condemnat Iesum: sed causam refert in populum Iudaeorum. Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? Iesus autem nihil respondere voluit, ne crimen diluens a praeside dimitteretur, et crucis utilitas differretur. |
16 | (Vers. 16 seqq.) Habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis, Barrabbam, an Iesum, qui dicitur Christus? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Iste in Evangelio, quod scribitur iuxta Hebraeos, filius magistri eorum interpretatur, qui propter seditionem et homicidium fuerat condemnatus. |
17 | Offert autem eis optionem Pilatus dimittendi quem velint, latronem, an Iesum: non dubitans, Iesum potius eligendum, sciens eum propter invidiam traditum. Igitur causa crucis manifeste invidia est. |
18 | (Vers. 19 seqq.) Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor eius, dicens: Nihil tibi et iusto illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barrabbam, Iesum vero perderent. Respondens autem praeses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barrabbam. Nota quod gentibus saepe a Deo somnia revelentur; et quod in Pilato et uxore eius iustum Dominum confitentibus Gentilis, populi testimonium sit. |
19 | (Vers. 22, 23.) Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis praeses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Multas liberandi Salvatoris Pilatus occasiones dedit. Primum, latronem iusto conferens. Deinde inferens: Quid igitur faciam de Iesu, qui dicitur Christus? hoc est, qui rex vester est. |
20 | Cumque responderent, Crucifigatur, non statim acquievit; sed iuxta suggestionem uxoris, quae mandaverat: Nihil tibi et iusto illi, ipse quoque respondit: Quid enim mali fecit? Hoc dicendo, Pilatus absolvit Iesum. At illi magis clamabant, dicentes: Crucifigatur. Ut impleretur quod in vigesimo primo psalmo dixerat: Circumdederunt me canes multi: et congregatio malignantium obsedit me [Psal. XXI, 12]. Et illud Ieremiae: Facta est mihi haereditas mea sicut leo in silva: dederunt super me vocem suam [Ierem. XII, 8]. Isaia quoque in hac sententia congruente: Exspectavi ut facerent iudicium, fecerunt autem iniquitatem, et non iustitiam, sed clamorem [Isai. V, 7]. |
21 | (Vers. 24.) Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine huius iusti: vos videritis. Pilatus accepit aquam, iuxta illud propheticum: Lavabo inter innocentes manus meas [Ps. XXV, 6]; ut in lavacro manuum eius Gentilium opera purgarentur, et ab impietate Iudaeorum, qui clamaverunt, crucifige eum, nos alienos faceret, quodammodo hoc contestans, et dicens: Ego quidem innocentem volui liberare; sed quoniam [Al. etiam] seditio oritur, et perduellionis mihi contra Caesarem crimen impingitur: Innocens ego sum a sanguine iusti huius. Iudex qui cogitur contra Christum sententiam ferre, non damnat oblatum; sed arguit offerentes, iustum esse pronuntians qui crucifigendus est. Vos, inquit, videritis. Ego minister sum legum: vestra vox sanguinem fundit. |
22 | (Vers. 25.) Et respondens universus populus, dixit: Sanguis eius super nos et super filios nostros. Perseverat usque in praesentem diem haec imprecatio super Iudaeos, et sanguis Domini non aufertur ab eis. Unde per Isaiam loquitur: Si levaveritis ad me manus, non exaudiam vos. Manus enim vestrae plenae sunt sanguine [Isai. I, 15]. Optimam haereditatem Iudaei filiis relinquunt [Al. reliquerunt], dicentes: Sanguis eius super nos, et super filios nostros. |
23 | (Vers. 26.) Tunc dimisit illis Barrabbam, Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. Barrabbas latro, qui seditiones faciebat in turbis, qui homicidiorum auctor erat, dimissus est populo Iudaeorum, id est, diabolus, qui usque hodie regnat in eis, et idcirco pacem habere non possunt. Iesus autem a Iudaeis traditus, absolvitur ab uxore Pilati, et ab ipso praeside iustus appellatur. |
24 | Et centurio confitetur quod vere Dei Filius sit. Quaerat eruditus lector, quomodo sibi conveniat Pilatum lavisse manus suas, et dixisse: Innocens ego sum a sanguine iusti huius, et postea flagellatum tradidisse Iesum ut crucifigeretur? Sed sciendum est Romanis eum legibus ministrasse, quibus sancitum est, ut qui crucifigitur, prius flagellis verberetur. |
25 | Traditus est itaque Iesus militibus verberandus, et illud sacratissimum corpus, pectusque Dei capax, flagella secuerunt. Hoc autem factum est, ut quia scriptum erat: Multa flagella peccatorum [Psal. XXXI, 10], illo flagellato, nos a verberibus liberaremur, dicente Scriptura ad virum iustum: Flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo [Psal. XC, 10]. |
26 | (Vers. 27 seqq.) Tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio, congregaverunt ad eum universam cohortem, et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei. Et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput eius, et arundinem in dextera eius: et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave, rex Iudaeorum. Milites quidem, quia rex Iudaeorum fuerat appellatus, et hoc ei Scribae et sacerdotes crimen obiecerant, quod sibi in populo Israel usurparet imperium, illudentes hoc faciunt, ut nudatum pristinis vestibus, induant chlamyden coccineam pro rufo limbo, quo reges veteres utebantur: et pro diademate ponant ei coronam spineam: pro sceptro regali dent calamum, et adorent quasi regem. Nos autem haec omnia intelligamus mystice. |
27 | Quomodo enim Caiphas dixit: Oportet unum hominem mori pro omnibus [Ioan. XI, 50], nesciens quid diceret: sic et isti quaecumque fecerunt, licet alia mente fecerint, tamen nobis, qui credimus, sacramenta tribuerunt. In chlamyde coccinea, opera gentium cruenta sustentat: in corona spinea, maledictum solvit antiquum: in calamo, venenata occidit animalia. Sive calamum tenebat in manu, ut sacrilegium scriberet Iudaeorum. |
28 | (Vers. 30.) Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput eius. Eo tempore completum est; Non averti faciem meam a confusione sputorum [Isai. L, 6], et tamen cum caput eius percutiant arundine, sustinet cuncta patienter, ut Isaiae verum ostendat vaticinium, dicentis: Arundinem quassatam non confringet [Isai. XLII, 3]. |
29 | (Vers. 31.) Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis eius, et duxerunt eum, ut crucifigerent. Quando flagellatur Iesus, et conspuitur, et irridetur, non habet propria vestimenta: sed ea quae propter nostra peccata sumpserat. Cum autem crucifigitur, et illusionis atque irrisionis pompa praeterierit, tunc pristinas vestes recipit, et proprium assumit ornatum: statimque elementa turbantur, et testimonium Creatori dat creatura. |
30 | (Vers. 32.) Exeuntes autem, invenerunt hominem Cyraeneum, nomine Simonem: hunc angariaverunt, ut tolleret crucem eius. Ne quis putet huic loco Ioannis Evangelistae historiam esse contrariam. Ille enim dixit, exeuntem Dominum de praetorio portasse crucem suam; Matthaeus autem refert quod invenerunt hominem Cyrenaeum, nomine Simonem, quem angariantes imposuerunt ei crucem Iesu. |
31 | Sed hoc intelligendum est quod egrediens de praetorio Iesus, ipse portaverit crucem suam: postea obvium habuerint Simonem, cui portandam crucem imposuerint. Iuxta anagogen vero, crucem Iesu suscipiunt nationes, et peregrinus obediens portat ignominiam Salvatoris. |
32 | (Vers. 33.) Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariae locus. Audivi quemdam exposuisse Calvariae locum, in quo sepultus est Adam, et ideo sic appellatum esse, quia ibi antiqui hominis sit conditum caput, et hoc esse quod Apostolus dicat: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Favorabilis interpretatio et mulcens aurem populi, nec tamen vera. Extra urbem enim et foras portam, loca sunt in quibus truncantur capita damnatorum, et Calvariae, id est, decollatorum sumpsere nomen. |
33 | Propterea autem ibi crucifixus est Dominus, ut ubi prius erat area damnatorum, ibi erigerentur vexilla martyrii. Et quomodo pro nobis maledictum crucis factus est, et flagellatus est, et crucifixus: sic pro omnium salute quasi noxius inter noxios crucifigeretur. Sin autem quispiam contendere voluerit, ideo ibi Dominum crucifixum, ut sanguis ipsius super Adae tumulum distillaret, interrogemus eum, quare et alii latrones in eodem loco crucifixi sint? Ex quo apparet Calvariam non sepulcrum primi hominis, sed locum significare decollatorum, ut ubi abundavit peccatum, superabundaret gratia [Rom. V]. Adam vero sepultum iuxta Hebron et Arbee, in Iesu filii Nave volumine legimus [Ios. XIV]. |
34 | (Vers. 34.) Et dederunt ei acetum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. Deus loquitur ad Ierusalem: Ego te plantavi vineam veram, quomodo facta es in amaritudinem vitis alienae [Al. aliena] [Ierem. II, 21]? Amara vitis amarum vinum facit, quod propinat Domino Iesu, ut impleatur quod scriptum est: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto [Psal. LXVIII, 22]. Quod autem dicitur: Et cum gustasset, noluit bibere, hoc indicat, quod gustaverit quidem pro nobis mortis amaritudinem, sed tertia die resurrexerit. |
35 | (Vers. 35.) Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta eius, sortem mittentes, ut impleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et hoc in eodem psalmo fuerat prophetatum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem [Psal. XXI, 19]. |
36 | (Vers. 36.) Et sedentes servabant eum. Diligentia militum et sacerdotum nobis proficit, ut maior et apertior resurgentis virtus appareat. |
37 | (Vers. 37.) Et imposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam, Hic est Iesus, rex Iudaeorum. Non possum digne admirari pro rei magnitudine, quod redemptis pretio falsis testibus, et ad seditionem clamoremque infelici populo concitato, nullam aliam invenerint causam interfectionis eius, nisi quod rex Iudaeorum esset. |
38 | Et illi forsitan illudentes ridentesque hoc fecerint. Caeterum Pilatus etiam nolentibus respondit: Quod scripsi, scripsi. Velitis, nolitis, Iudaei, omnis vobis gentium turba respondet: Iesus rex Iudaeorum est, hoc est, imperator credentium et confitentium. |
39 | (Vers. 38.) Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris, et unus a sinistris. Si Golgotha tumulus est Adam, et non damnatorum locus, et ideo Dominus ibi crucifigitur, ut suscitet Adam, duo latrones quare in loco isto eodem crucifiguntur? |
40 | (Vers. 39 seqq.) Praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, et dicentes: Vah! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reaedificas, salva temetipsum; si Filius Dei es, descende de cruce. Similiter et principes sacerdotum, illudentes cum scribis et senioribus, dicebant. Blasphemabant, quia praetergrediebantur viam, et in vero itinere Scripturarum ambulare nolebant. |
41 | Movebant capita sua, quia iam antea moverant pedes, et non stabant super petram. Idipsum autem insultans, dicit fatuus populus, quod falsi testes confinxerant. |
42 | (Vers. 42.) Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Etiam nolentes, confitentur Scribae et Pharisaei, quod alios salvos fecerit. Itaque vos vestra condemnat sententia. Qui enim alios salvos fecit, utique si vellet, seipsum salvare poterat. |
43 | (Vers. 43.) Si rex Israel est, descendat de cruce, et credimus ei. Confidit in Deo; liberet eum nunc si vult. Dixit enim, quia Filius Dei sum. Fraudulenta promissio. Quid est plus de cruce adhuc descendere viventem, an de sepulcro mortuum resurgere? Resurrexit, et non credidistis. |
44 | Ergo si etiam de cruce descenderet, similiter non crederetis. Sed mihi hoc videntur daemones immittere. Statim enim ut crucifixus est Dominus, senserunt virtutem crucis, et intellexerunt fractas esse vires suas, et hoc agunt, ut de cruce descendat, sed Dominus sciens adversariorum insidias, permanet in patibulo, ut diabolum destruat. |
45 | (Vers. 44.) Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. Hic per tropum, qui appellatur σύλληψις, pro uno latrone uterque inducitur blasphemasse. Lucas vero asserit, quod altero blasphemante, alter confessus sit, et econtrario increpaverit blasphemantem [Luc. XXIII]. Non quod discrepent Evangelia; sed quod primum uterque blasphemaverit, dehinc sole fugiente, terra commota, saxisque disruptis, et ingruentibus tenebris, unus crediderit in Iesum, et priorem negationem sequenti confessione emendaverit. |
46 | In duobus latronibus uterque populus, et Gentilium, et Iudaeorum primum Dominum blasphemavit. Postea signorum magnitudine alter exterritus egit poenitentiam, et usque hodie Iudaeos increpat [Al. increpuerit] blasphemantes. |
47 | (Vers. 45.) A sexta autem hora, tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam. Qui scripserunt contra Evangelia, suspicantur deliquium solis, quod certis statutisque temporibus accidere solet, discipulos Christi ob imperitiam super resurrectione Domini interpretatos: cum defectus solis numquam nisi ortu lunae fieri soleat. |
48 | Nulli autem dubium est paschae tempore lunam fuisse plenissimam. Et ne forsitan videretur umbra terrae, vel orbis lunae soli oppositus, breves et ferrugineas fecisse tenebras, trium horarum spatium ponitur, ut omnis causantium occasio tolleretur. Et hoc factum reor, ut compleretur [Al. compleatur] prophetia, dicens: Occumbet sol meridie, et contenebrabitur super terram in die lux (Amos, VIII, 9); et in alio loco: Occubuit sol cum adhuc media esset dies [Ierem. XV, 9]. Videturque mihi clarissimum lumen mundi, hoc est, luminare maius retraxisse radios suos, ne aut pendentem videret Dominum, aut impii blasphemantes sua luce fruerentur. |
49 | (Vers. 46.) Et circa horam nonam, clamavit Iesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lammasabacthani, Hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? Principio vicesimi primi psalmi abusus est, illudque quod in medio versiculo legitur: Respice in me, superfluum est. |
50 | Legitur enim in Hebraeo: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Ergo impii sunt qui psalmum istum ex persona David, sive Esther et Mardochaei dictum putant, cum etiam evangelistae testimonia ex eo sumpta super Salvatore intelligant: ut est illud: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Et aliud: Foderunt manus meas et pedes meos. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens, scandalum crucis videas. |
51 | (Vers. 47.) Quidam autem illic stantes et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. Non omnes, sed quidam quos arbitror milites fuisse Romanos, non intelligentes sermonis Hebraici proprietatem, sed ex eo quod dixit: Eli, Eli, putantes Eliam ab eo invocatum. Sin autem Iudaeos qui hoc dixerint, intelligere voluerimus, et hoc more sibi solito faciunt, ut Dominum imbecillitatis infament, qui Eliae auxilium deprecetur. |
52 | (Vers. 48.) Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto: et imposuit arundini, et dabat ei bibere. Et haec facta sunt ut compleretur prophetia: In siti mea potaverunt me aceto [Ps. LXVIII, 22]. Usque hodie Iudaei et omnes increduli Dominicae resurrectionis aceto et felle potant Iesum; et dant ei vinum myrrhatum ut eum consopiant, et mala eorum non videat. |
53 | (Vers. 50.) Iesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. Divinae potestatis indicium est emittere spiritum, ut ipse quoque dixerat: Nemo potest tollere animam meam a me; sed ego pono eam a me ipso, et rursum accipiam eam [Ioan. X, 18]. |
54 | (Vers. 51.) Et ecce velum Templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum. Velum templi scissum est, et omnia Legis sacramenta quae prius tegebantur, prodita sunt, atque ad Gentium populum transierunt. In Evangelio, cuius saepe facimus mentionem, superliminare templi infinitae magnitudinis fractum esse atque divisum legimus [Al. legi]. Iosephus quoque refert virtutes Angelicas, praesides quondam templi, tunc pariter conclamasse: Transeamus ex his sedibus. |
55 | (Vers. 52.) Et terra mota est, et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Nulli dubium est, quin [Al. quid] significet iuxta litteram magnitudo signorum, ut crucifixum Dominum suum et coelum et terra et omnia demonstrarent. Sed mihi videtur terraemotus et reliqua typum ferre credentium, quod pristinis errorum vitiis derelictis, et cordis emollita duritia, qui prius similes erant tumulis mortuorum, postea agnoverint Creatorem. |
56 | (Vers. 53.) Et multa corpora sanctorum qui dormierant, surrexerunt. Et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. Quomodo Lazarus mortuus resurrexit, sic et multa corpora sanctorum resurrexerunt, ut Dominum ostenderent resurgentem [Ioan. XI]. Et tamen cum monumenta aperta sint, non antea resurrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus resurrectionis ex mortuis. |
57 | Sanctam autem civitatem in qua visi sunt resurgentes, aut Ierosolymam coelestem intelligamus, aut hanc terrenam, quae ante sancta fuerat. Sicut et Matthaeus appellatur publicanus, non quod et Apostolus adhuc permaneat publicanus, sed quod pristinum vocabulum teneat. Sancta appellabatur civitas Ierusalem propter templum et sancta sanctorum, et ob distinctionem aliarum urbium, in quibus idola colebantur. Quando vero dicitur, apparuerunt multis, ostenditur non generalis fuisse resurrectio, quae omnibus appareret: sed specialis ad plurimos, ut hi viderent qui cernere merebantur. |
58 | (Vers. 54.) Centurio autem et qui cum eo erant, custodientes Iesum, viso terraemotu et his quae fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. In alio Evangelio post terraemotum manifestior causa miraculi centurionis exponitur: quod cum vidisset eum spiritum dimisisse, dixerit: Vere Filius Dei erat iste. Nullus enim habet potestatem dimittendi spiritum, nisi ille qui animarum conditor est. |
59 | Spiritum autem in hoc loco pro anima intelligamus, seu quod spirituale et vitale corpus faciat, seu quod animae ipsius substantia spiritus sit, iuxta illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient [Ps. CIII, 29]. Et hoc considerandum, quod centurio ante crucem in ipso scandalo passionis vere Dei Filium confiteatur: et Arius in Ecclesia praedicet creaturam. |
60 | (Vers. 55, 56.) Erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae fuerant Iesum a Galilaea, ministrantes ei: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Iacobi, et Ioseph mater, et mater filiorum Zebedaei. Consuetudinis Iudaicae fuit, nec ducebatur in culpam more gentis antiquo, ut mulieres de substantia sua victum atque vestitum praeceptoribus ministrarent. Hoc quia scandalum facere poterat in nationibus, Paulus abiecisse se memorat. |
61 | Dicit enim ipse: Numquid non habemus potestatem sorores mulieres circumducendi, sicut et caeteri Apostoli faciunt [I Cor. IX, 5]? Ministrabant autem Domino de substantia sua, ut meteret earum carnalia, cuius illae metebant spiritualia. Non quod indigeret cibis Dominus creaturarum, sed ut typum ostenderet magistrorum, quod victu atque vestitu ex discipulis deberent esse contenti. |
62 | Sed videamus quales comites habuerit: Mariam Magdalenam, a qua septem daemonia eiecerat, et Mariam Iacobi, et Ioseph matrem, materteram suam, sororem Mariae, matris Domini, et matrem filiorum Zebedaei, quae paulo ante regnum liberis postulaverat, et alias quas in caeteris Evangeliis legimus [Luc. VIII]. |
63 | (Vers. 57, 58.) Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathia, nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. Hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Iesu. Tunc Pilatus iussit reddi corpus. Dives refertur non de iactantia scriptoris, quo virum nobilem atque ditissimum referat Iesus fuisse discipulum; sed ut ostendat causam quare a Pilato corpus Iesu potuerit impetrare. |
64 | Pauperis enim et ignoti non erat ad Pilatum praesidem Romanae potestatis accedere, et crucifixi corpus impetrare. In alio Evangelista [Luc. XXIII] Ioseph iste βουλευτὴς appellatus, id est, consiliarius, et de ipso quidam putant primum psalmum esse compositum: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et reliqua. |
65 | (Vers. 59.) Et accepto corpore, Ioseph involvit illud in sindone munda. Ex simplici sepultura Domini, ambitio divitum condemnatur, qui ne in tumulis quidem possunt carere divitiis. Possumus autem iuxta intelligentiam spiritualem et hoc sentire, quod corpus Domini non auro, gemmis et serico, sed lenteamine puro obvolvendum sit, quamquam et hoc significet, quod ille in sindone munda involvit Iesum, qui pura mente eum susceperit. |
66 | (Vers. 60.) Et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra, et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. In novo ponitur monumento, ne post resurrectionem, caeteris corporibus remanentibus, resurrexisse alius fingeretur. Potest autem et novum sepulcrum Mariae virginalem uterum demonstrare: saxumque ostio appositum, et saxum magnum ostendere absque auxilio plurimorum sepulcrum non potuisse reserari. |
67 | (Vers. 61 seqq.) Erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria, sedentes contra sepulcrum. Altera autem die quae est post parasceven, convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum, dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Caeteris relinquentibus Dominum, mulieres in officio perseverant, exspectantes quod promiserat Iesus, et ideo meruerunt primae videre resurgentem, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit [Matth. X, 22; XXIV, 13]. |
68 | (Vers. 64 seqq.) Iube ergo custodiri sepulcrum usque in diem tertium, ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi, surrexit a mortuis, et erit novissimus error peior priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam. Ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes, munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Non suffecerat principibus sacerdotum, et Scribis ac Pharisaeis crucifixisse Dominum Salvatorem, nisi sepulcrum custodirent, cohortem acciperent, signarent lapidem, quantum in illis est, manum opponerent resurgenti, ut diligentia eorum nostrae fidei proficeret: Quanto enim amplius reservatur, tanto magis resurrectionis virtus ostenditur. |
69 | Unde et in monumento novo, quod excisum fuerat in petra, conditus est: ne si ex multis lapidibus aedificatum esset, suffossis tumuli fundamentis, ablatus furto diceretur. Quod autem in sepulcro ponendus esset, prophetae testimonium est, dicentis: Hic habitabit in excisa spelunca petrae fortissimae [Isai. XXXIII, 16]. Statimque post duos versiculos sequitur: Regem cum gloria videbitis [Ibid., 17]. |