monumenta.ch > Hieronymus > 26
Hieronymus, in Matthaeum, , XXV <<<     >>> XXVII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXVI

1 (Vers. 1 seq.) Et factum est, cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis: Scitis quia post biduum pascha fiet: et Filius hominis tradetur, ut crucifigatur. Erubescant qui putant Salvatorem timuisse mortem, et passionis pavore dixisse: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste [Luc. XXII, 42]. Post biduum pascha facturus, tradendum se ut crucifigatur novit, et tamen non declinat insidias, non territus fugit: intantum ut etiam, caeteris ire nolentibus, pergat intrepidus, quando dicit Thomas: Eamus et nos, et moriamur cum eo [Ioan. XI, 16]. Et finem carnali festivitati volens imponere, umbraque transeunte, paschae reddere veritatem, dixerit: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar [Luc. XXII, 15]. Etenim pascha nostrum immolatus est Christus, si tamen comedamus illud in azymis sinceritatis et veritatis [I Cor. V, 7]. Porro quod ait: Post biduum pascha fiet, simplici intelligentia praetermissa, id quod sacratum [Al. sacramentum] est, requiramus. Post duos dies clarissimi luminis, veteris ac novi Testamenti, verum pro mundo pascha celebratur. Pascha, quod Hebraice dicitur PHASE, non a passione [Horum sententiam luculentius exponit Nazianzenus Orat. 2 in sanctum Pascha ex Billii interpretatione: Quidam, inquit, salutiferae passionis nomen hoc esse arbitrati, ac deinde, per litterae Φ in Π, et Κ in Χ mutationem, hanc vocem ad linguam Graecam accommodantes, hunc diem Pascha nominarunt. Rectissime autem ipse cum Hieronymo sentiens, Hoc Pascha, inquit, magnum et venerandum Phaska ab Hebraeis iuxta eorum linguam nominatur, quae vox transitum sonat, historica quidem ratione propter Israelitarum ex Aegypto in Chananaeam regionem fugam et migrationem, etc.] ut plerique arbitrantur, sed a transitu nominatur: eo quod exterminator videns sanguinem, in foribus Israelitarum pertransierit, nec percusserit eos.
2 Vel ipse Dominus praebens auxilium populo suo desuper ambulaverit. Lege Exodi librum (Cap. XI, XII), de quo plenius, [Innuit, opinor, quaestiones Hebraicas in universam Scripturam, cuius Operis quamquam solae in Genesim superent, licia tamen et subtegmina in reliquos Scripturae libros paraverat, quae aut mutato consilio repudiavit postea, aut intra domesticos parietes perire permisit. Nulla certe in Exodi librum Hieronymi elucubratio superest, aut umquam innotuit.] si vita comes fuerit, disputabimus. Transitus autem noster, id est, PHASE, ita celebratur, si terrena et Aegyptum dimittentes, ad coelestia festinemus.
3 (Vers. 3 seqq.) Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas, et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent, et occiderent. Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo. Qui debuerant Paschate vicino praeparare victimas, levigare templi parietes, pavimenta verrere, vasa mundare, et secundum ritum Legis purificari, ut esu agni digni fierent, congregantur ineuntes consilium, quomodo occidant Dominum, non timentes seditionem, ut simplex sermo demonstrat; sed caventes ne auxilio populi de suis manibus tolleretur.
4 (Vers. 6) Cum autem Iesus esset in Bethania, in domo Simonis leprosi. Passurus pro omni mundo, et universas nationes suo sanguine redempturus, moratur in Bethania, domo obedientiae, quae quondam fuit Simonis leprosi. Non quod leprosus et illo tempore permaneret, sed qui antea leprosus, postea a Salvatore mundatus est, nomine pristino permanente, ut virtus curantis appareat.
5 Nam in catalogo apostolorum cum pristino vitio et officio, Matthaeus publicanus appellatur, qui certe publicanus esse desierat. Quidam Simonis leprosi domum, eam volunt intelligi partem populi, quae crediderit Domino, et ab eo curata sit. Simon quoque ipse obediens dicitur, qui iuxta aliam intelligentiam mundus interpretari potest, in cuius domo curata est Ecclesia.
6 (Vers. 7.) Accesit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis. Nemo putet eamdem [Quamquam Origenis in hunc locum Commentaria non superent, hanc de duplici femina Christi unctrice sententiam Hieronymum ex Origene delibasse, nullus dubito. Haec enimvero peculiaris eius opinio fuit, mulierem, quae pedes laverit Christi, peccatricem, quae vero caput unguento linierit, sanctam exstitisse; adeoque alteram apud Simonem Pharisaeum, alteram apud Simonem Leprosum debere intelligi. In Homiliis in Canticum canticorum, quas Latine Hieronymus explicavit, Hom. 1, Observa, inquit, diligenter quae de duabus super caput fuderit Salvatoris. Siquidem peccatrix super pedes, et ea quae non dicitur peccatrix, super caput eius fudisse monstratur. Et Homilia secunda sub initium, Loquitur Evangelium, quia venit mulier habens alabastrum unguenti nardi pistici pretiosi: non illa peccatrix, sed sancta, de qua nunc mihi sermo est. Scio quippe Lucam de peccatrice, Matthaeum vero et Ioannem non de peccatrice dixisse. Plura de hac eius sententia ad haec ipsa loca congessimus. Et vero quamquam quaestionem singularibus inter eruditos libris agitatam, nihil hic recoquere intersit, verisimillima tamen haec ipsa, quam Hieronymus probat, videtur sententia; ut licet unus idemque Simon et Pharisaeus et Leprosus putandi sint, non una tamen eademque mulier fuerit, quae Christi unxerit caput, et quae laverit pedes.] esse quae super caput effudit unguentum, et quae super pedes. Illa enim et lacrymis lavat, et crine tergit, et manifeste meretrix appellatur.
7 De hac autem nihil tale scriptum est. Nec enim poterat statim capite Domini meretrix digna fieri. Alius evangelista pro alabastro unguenti pretiosi (quod genus est marmoris), nardum pisticam posuit [Ioan. XII], hoc est, veram et absque dolo, ut fidem Ecclesiae et gentium demonstraret.
8 (Vers. 8, 9.) Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes: Ut quid perditio haec? Potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus. Scio quosdam hunc locum calumniari, quare alius evangelista Iudam solum dixerit contristatum, eo quod loculos tenuerit, et fur ab initio fuerit, et Matthaeus scribat omnes apostolos indignatos, nescientes tropum, qui vocatur σύλληψις, [Victor. verba vel synecdoche tacet.] vel synecdoche: quo et pro uno omnes, et pro multis unus appellari soleat.
9 Nam et Paulus in Epistola sua quae scribitur ad Hebraeos (licet de ea multi Latinorum dubitent), cum sanctorum passiones et merita descripsisset, intulit: Lapidati sunt, tentati sunt, secti [Al. serrati] sunt, in occasione gladii mortui sunt [Hebr. XI, 37], cum unum tantummodo Isaiam Prophetam sectum Iudaei autument. Possumus et aliter dicere, quod apostoli vere, propter pauperes indignati sint: Iudas autem propter lucra sua.
10 Unde et mussitatio eius cum crimine ponitur, quod non curam pauperum habuerit, sed suo furto voluerit providere.
11 (Vers. 10, 11.) Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me. Nam semper pauperes habebitis vobiscum, me autem non semper habebitis. Alia oboritur quaestio, quare Dominus post resurrectionem dixerit ad discipulos: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem mundi; et nunc loquatur, me autem non semper habebitis. Sed mihi videtur in hoc loco de praesentia dicere corporali, quod nequaquam cum eis ita futurus sit post resurrectionem, quomodo nunc in omni convictu et familiaritate.
12 Cuius rei memor Apostolus ait: Et si noveramus Iesum Christum secundum carnem, sed nunc iam non novimus eum [II Cor. V, 16].
13 (Vers. 12.) Mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit. Quod vos putatis perditionem esse unguenti, officium sepulturae est. Nec mirum si mihi bonum odorem fidei suae dederit, cum ego pro ea fusurus sim sanguinem meum.
14 (Vers. 12-14.) Amen dico vobis, ubicumque praedicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod haec fecit in memoriam eius. Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotis, ad principes sacerdotum. In toto mundo non tam mulier ista, quam Ecclesia praedicatur, quod sepelierit Salvatorem, quod unxerit caput eius.
15 Et attende notitiam futurorum, quod passurus post biduum et moriturus, sciat Evangelium suum in toto orbe celebrandum.
16 (Vers. 15.) Et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? Infelix Iudas, damnum quod ex effusione unguenti se fecisse credebat, vult magistri pretio compensare. Nec certam tamen postulat summam, [Rhabb. vel saltem lucro suaderetur proditio.] ut saltem lucrosa videretur proditio, sed quasi vile tradens mancipium, in potestate ementium posuit quantum vellent dare.
17 (Vers. 16.) At illi constituerunt ei triginta [Notanda Veronensis Evangeliorum codicis lectio, stateres pro argenteos. Nam est quidem nummus argenteus stater, idem atque Hebraeorum siclus, quatuor valens Atticas drachmas; verum et hac ipsa de causa veteris translationis laudanda diligentia, cum praesertim absolute sit in Graeco, ἀργύρια.] argenteos. Et exinde quaerebat opportunitatem ut eum traderet. [Confer S. Ambrosium Lib. de Ioseph. cap. 3, qui et in aliis exemplaribus XXX aureis vel argenteis, in aliis XV vel XXV se invenisse auctor est. S. quoque Caesarium in Appendice Tomi V Augustini Operam, Sermon. LXXXI, de Tempore.] Ioseph non, ut multi putant, iuxta Septuaginta interpretes, viginti aureis venditus est, sed iuxta Hebraicam Veritatem, viginti argenteis; neque enim pretiosior poterat esse servus, quam Dominus.
18 (Vers. 17.) Prima autem die azymorum, accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? Prima azymorum, quarta decima dies mensis primi est, quando agnus immolatur, et luna plenissima est, et fermentum abiicitur. Inter eos autem discipulos qui accesserunt ad Iesum, interrogantes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? et Iudam aestimo fuisse proditorem.
19 (Vers. 18.) At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est: apud te facio Pascha cum discipulis meis. Morem veteris Testamenti nova Scriptura conservat. Frequenter legimus: Dixit ille illi, et in loco illo et illo; quod Hebraice dicitur [Danielis octavo Capite occurrit nomen Phelmoni, de quo Hieronymus haec habet: Pro altero nescio quo quod Symmachus interpretatus est τινὶ ποτε, quem et nos secuti sumus. Aquila et Theodotio et LXX Φελμωνὶ ipsum verbum Hebraicum posuerunt. Nomen ergo angeli tacens, generaliter unum quemlibet de angelis indicavit. Vide morem istam Scripturae, Ruth, cap. I; I Regum 21, et consule II Tomum Editionis nostrae col. 242. Erasmus et Marianus pro voce unica ELMONI, posuerunt et , contra fidem mss. Codicum istius Commentarii in Matthaeum, ubi positum est solum nomen Hebraicum Elmoni, quod significat aliquem et quemdam. cuius nomen proprium non exprimitur. MART.---Illud, de quo Martianaeus veteres Editores Erasmum et Victorium accusat, quod pro voce unica, Elmoni, duas posuerint, Phelmoni et Elmoni, contra mss. codicum fidem, nostri ad unum omnes defendunt ac probant: repositaque est nobis adeo prior lectio ad eorum auctoritatem, concinniore praeterea id exigente sensu. Saepius reipsa iunctim solent usurpari hae voces in Scripturis : Graece uno spiritu Φελωνιάλμωνι, Septuaginta Φελλανὶ μαεμωνὶ, Phellani Maemoni. Quid porro significent, ipse hic Hieron. luculenter docet. Recole tamen eius Commentarios in Danielis cap. VIII, vers. 13.] PHELONI ELMONI, et tamen personarum locorumque non ponitur nomen.
20 Et invenietis ibi quemdam, portantem lagenam aquae. Quorum idcirco vocabula praetermissa sunt, ut omnibus qui Pascha facturi sunt, libera festivitatis occasio panderetur.
21 (Vers. 19.) Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha. In alio Evangelista scriptum est [Luc. XXII], quod invenerunt coenaculum magnum, stratum atque mundatum, et ibi paraverunt ei. Videtur autem mihi coenaculum, lex spiritualis intelligi, quae de angustiis litterae egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem, Paulo idipsum loquente [Philipp. VIII], quod ea quae ante pro lucro reputabat, quasi purgamenta quisquiliasque contempserit, ut dignum Domino hospitium praepararet.
22 (Vers. 20.) Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis. Omnia sic agit Iudas, ut tollatur suspicio proditoris.
23 (Vers. 21.) Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis: quia unus vestrum me traditurus est. Qui de passione praedixerat, et de proditore praedicit, dans locum poenitentiae, ut cum intellexisset sciri cogitationes suas et occulta consilia, poeniteret eum facti sui, et tamen non designat specialiter, ne manifeste coargutus, impudentior fieret.
24 Mittit crimen in numero, ut conscius agat poenitentiam.
25 (Vers. 22.) Et contristati valde, coeperunt singuli dicere: Numquid ego sum, Domine? Et certe noverant undecim apostoli, quod nihil tale contra Dominum cogitarent: sed plus credunt magistro, quam sibi: pertimescentes fragilitatem suam, tristes interrogant de peccato, cuius conscientiam non habebant.
26 (Vers. 23.) At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. O mira Domini patientia! Primum dixerat: unus vestrum me traditurus est. Perseverat proditor in malo, manifestius arguit, et tamen nomen proprie non designat. Iudas caeteris contristatis, et retrahentibus manum, et interdicentibus cibos ori suo, temeritate et impudentia, qua proditurus erat, etiam manum cum magistro mittit in paropsidem, ut audacia bonam conscientiam mentiretur.
27 (Vers. 24.) [Nostri mss. qui. ut initio monuimus, in recitandis sacri textus versiculis, caeteris parciores omnibus sunt, hic unum praeponunt pari consensu. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo. Vae autem, etc.] Vae autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur. Nec primo, nec secundo correptus a proditione retrahit pedem, sed patientia Domini nutrit impudentiam suam, et thesaurizat sibi iram in die irae [Rom. II]. Poena praedicitur, ut quem pudor non vicerat, corrigant denuntiata supplicia. Quod autem sequitur:
28 Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille: Non ideo putandus est ante fuisse, quam nasceretur, quia nulli possit bene esse, nisi ei qui fuerit: sed simpliciter dictum est, multo melius esse, non subsistere, quam male subsistere.
29 (Vers. 25.) Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit. Quia caeteri tristes, et valde tristes interrogaverant: Numquid ego sum, Domine? Ne tacendo se prodere videretur, et ipse similiter interrogat, quem conscientia remordebat, [Praeferunt mss. nostri omnes, quia.] qui manum audacter miserat in paropside.
30 Numquid ego sum, rabbi? Ait illi: Tu dixisti. Et blandientis iungit affectum, sive incredulitatis signum. Caeteri enim qui non erant prodituri, dicunt: Numquid ego sum, Domine? Iste qui proditurus erat, non Dominum, sed magistrum vocat, quasi excusationem habeat, si Domino denegato, saltem magistrum prodiderit. Et ait illi: Tu dixisti. Eadem responsione confutatus est proditor, qua Pilato postea responsurus est.
31 (Vers. 26 seqq.) Coenantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite, hoc est corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes. Hic est enim sanguis meus novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Postquam [Ex hoc loco argue imperitiam scioli cuiusdam, qui non vult Salvatorem agni carnes cum apostolis comedisse, nec pascha typicum celebrasse. MART.] typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem, qui confortat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum, ut quomodo in praefiguratione [Tres Palatini codd. expressiori sensu, ei. Unus Beccensis penes Martian. sacramenti.] eius Melchisedech, summi Dei sacerdos, panem et vinum offerens fecerat [Genes. XIV], ipse quoque [Antea erat veritatem: nobis mss. omnium fidem sequi placuit, sensu eodem permanente, de veritate (non figura, ut miseri haeretici recentiores proiecta temeritate calumniantur) corporis et sanguinis sui, quam in pane ac vino Christus repraesentavit. Placuit etiam haec lectio, quod superioribus in praefiguratione, ex adverso respondeat.---In duobus codd. mss. monasterii Beccensis et S. Petri super Divam haec leguntur: Ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentare. Habes itaque veritatem corporis et sanguinis Christi, non solam figuram et nudam umbram, ut impudens dogma Novatorum docet adversus Ecclesiam. Nescio an posset hodie fides catholica manifestius exponi quam hic a S. Hieronymo fuit exposita. Unde mirum mihi non est, si tanto supercilio Hieronymum calumnientur haeretici, praesertim imperiti clerici. MART.] in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret.
32 In Luca legimus duos calices quibus discipulis propinarit [Luc. XXII]. Unum primi mensis, et alterum secundi, ut qui inter sanctos primo mense agnum comedere non potuerit, secundo inter poenitentes haedum comedat.
33 (Vers. 29.) Dico autem vobis, non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. De carnalibus transit ad spiritualia, quod vinea de Aegypto transplantata sit populus Israel, cui per Ieremiam Dominus loquitur: Ego te plantavi vineam veram, quomodo mutata es in amaritudinem vitis alienae [Al. aliena] [Ierem. II, 21]? Et Isaias propheta in cantico quod dilecto canit, et omnis sparsim Scriptura testatur. Dicit ergo se Dominus de hac vinea nequaquam esse bibiturum, nisi in regno Patris sui.
34 Regnum Patris, fidem puto esse credentium, Apostolo quoque idipsum confirmante: Regnum Dei intra vos est [Luc. XVII, 21]. Ergo cum Iudaei receperint regnum Patris (attende quod dicat, Patris, non Dei), omnis Pater nomen est Filii. Cum, inquam, crediderint in Deum Patrem, et adduxerit eos Pater ad Filium, tunc de vino eorum bibet Dominus, et in similitudinem Ioseph regnans in Aegypto, inebriabitur cum fratribus suis [Genes. XLIII].
35 (Vers. 30.) Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Hoc est quod in quodam psalmo legimus: Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae [Ps. XXI, 30]. Iuxta hoc exemplum, qui Salvatoris pane saturatus, et calice inebriatus fuerit, potest laudare Dominum et conscendere in montem Oliveti, ubi laborum refectio, dolorisque solatium, et veri luminis notitia est.
36 (Vers. 31.) Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Praedicit quod passuri sunt, ut, cum passi fuerint, non desperent salutem, sed agentes poenitentiam, liberentur. Et signanter addidit, in ista nocte scandalum patiemini; quia quomodo qui inebriantur, nocte inebriantur: sic et qui scandalum patiuntur, in nocte et in tenebris sustinent [I Thess. V]. Nos vero dicamus: Nox praeteriit, dies autem appropinquavit [Rom. XIII, 12].
37 (Vers. 32.) Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquam autem resurrexero, praecedam vos in Galilaeam. Hoc aliis verbis in Zacharia propheta scriptum est; et (ni fallor) ex persona prophetae ad Deum dicitur: Percute pastorem, et dispergentur oves gregis [Zach. XIII, 7]. Sexagesimo quoque et octavo psalmo, qui totus a Domino canitur, huic sensui congruente: Quoniam quem tu percussisti, ipsi persecuti sunt. Percutitur autem pastor bonus, ut ponat animam suam pro ovibus suis; et de multis gregibus errorum fiat unus grex, et unus pastor [Ioan. X]. De hoc testimonio in libello, quem de Optimo [Epistola in nostra recensione 57. Libet vero ipsa, quibus testimonium illud edisseruit, verba describere: In Matthaeo legimus, Dominum praedicentem Apostolis fugam, et hoc ipsum Zachariae testimonio confirmantem: Scriptum est, ait, Percutiam pastorem, et dispergentur oves. At in Septuaginta, et in Hebraeo multo aliter; non enim ex persona Dei dicitur, ut Evangelista vult: sed ex Prophetae Deum Patrem rogantis: Percute pastorem, et dispergentur oves.] Genere interpretandi scripsimus, plenius dictum est.
38 (Vers. 33.) Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor. Non est temeritas, nec mendacium; sed fides est apostoli Petri, et ardens affectus erga Dominum Salvatorem, de quo supra diximus.
39 (Vers. 34.) Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte antequam gallus cantet, ter me negabis. Et Petrus de ardore fidei promittebat, et Salvator quasi Deus futura noverat. Et nota quod Petrus in nocte neget, et neget tertio. Postquam autem gallus cecinit, et decrescentibus tenebris vicina lux nuntiata est, conversus flevit amare, [Penes Victorium, ternae negationis sordes lacrymis lavans.] negationis sordes poenitentiae lacrymis lavans.
40 (Vers. 36.) Tunc venit Iesus cum illis in villam, quae dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic, donec vadam illuc et orem. Gethsemani interpretatur, [In aliis libris est, pinguium: in aliis, ut et lib. Nom. Vallis pinguedinum. Victorius in hunc locum, Ut, inquit, vallem pinguium significet, legendum est Gessemani, quod est Hebraice, Verum quia Graece scriptum in Matthaeo invenitur Γεθσεμανεὶ, aliqui Hebraice periti, Syriaca potius, nomina esse , quam Hebraica putant: significareque asserunt, Pecuaria butyri: quippe cum apud Syros (quorum lingua e Babylone avecta tunc utebantur Iudaei) idem sit quod Hebraice , et , idem quod , id est, butyrum. Veluti locus dictus sit a butyro, quod ibi exprimebatur. Hieronymus Hebraicam semper sequens nomenclaturam, etiam in libro de Nominibus Hebraicis, perstans in sententia, vallem pinguedinum interpretatur, , pro vocem accipiens. Nos, quando nihil ad eum Librum de huiusce Nominis etymologia diximus, quidpiam hic proferamus. Perplacet vero nuperi Hebraicorum Nominum etymologi opinio, Gethsemane, Graece Γεθσεμανὴ, torcular signorum interpretari, et , simani, femininum esse, a , siman, signo. Torcular autem signorum dici eum locum, sive villam, quod ibi primum daretur signum statae iam Neomeniae: qui mos, sive modus in Rosch haschana cap. 2, hal. 2, 3, diligenter describitur, fierique docetur flammarum elevatione. Sed et aliis de causis signi nomenclaturam potuit accepisse, vel quod ibidem e lapide, seu ligno fabricatum signum Molocho Ammonitarum idolo posuerit Salomon I Reg. XI, 7, vel quod isthic olim Assyriorum copiae signa defixerint, Isai. XXXVI, 2, vel denique quod Ierosolymitani e signis illius loci coniecturam facerent.] vallis pinguissima, in qua iussit discipulos sedere paulisper et exspectare redeuntem, donec pro cunctis solus Dominus oraret.
41 (Vers. 37.) Et assumpto Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et moestus esse. Illud quod supra diximus de passione et propassione, etiam in praesenti capitulo ostenditur, quod Dominus, ut veritatem probaret assumpti hominis, vere quidem contristatus, sit, sed ne passio in animo illius dominaretur, per propassionem coeperit contristari.
42 Aliud est enim contristari, et aliud incipere contristari. Contristabatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat ut pateretur, et Petrum [Nostri mss., Petrum temeritatis arguerat.] timiditatis arguerat; sed propter infelicissimum Iudam, et scandalum omnium apostolorum, et reiectionem populi Iudaeorum, et eversionem miserae Ierusalem. Unde et Ionas super ariditate cucurbitae vel hederae contristatus est (Ionae IV), nolens perire quondam tabernaculum suum.
43 Si autem tristitiam animi, non affectum Salvatoris erga perituros, sed passionem haeretici interpretantur, respondeant, quomodo exponunt illud quod ex persona Dei per Ezechielem dicitur: Et in omnibus istis contristabas me [Ezech. XVI, sec. LXX].
44 (Vers. 38.) Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: Sustinete hic, et vigilate mecum. Quae contristatur, anima est, et [Al. sed] non propter mortem, sed usque ad mortem contristatur, donec apostolos sua liberet passione. Quod autem praecepit: Sustinete hic, et vigilate mecum, non a somno prohibet, cuius tempus non erat imminente discrimine; sed a somno infidelitatis, et torpore mentis.
45 Dicant ergo qui irrationabilem Iesum sumpsisse animam suspicantur, quomodo contristetur et noverit tempus tristitiae. Quamquam enim et bruta animalia moereant, tamen non noverunt nec causas, nec tempus usque ad quod debeant contristari.
46 (Vers. 39.) Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Dato apostolis praecepto, ut sustinerent, vigilarentque cum Domino, paululum [Malim procidens, ipsamque adeo emendari interpunctionem ad hunc modum, vigilarentque cum Domino paululum, procidens ruit, etc.] procedens ruit in faciem suam, et humilitatem mentis habitu carnis ostendit, dicitque blandiens: Mi Pater, et postulat ut, si possibile est, transeat ab eo passionis calix, de quo supra diximus.
47 Postulat autem non timore patiendi, sed misericordia prioris populi, ne ab illis bibat calicem propinatum. Unde et signanter non dixit, transeat a me calix, sed calix iste, hoc est, populi Iudaeorum, qui excusationem ignorantiae habere non potest, si me occiderit, habens Legem et prophetas, qui me quotidie vaticinantur. Attamen revertens in semetipsum, quod ex hominis persona trepidanter renuerat, ex Dei Filiique confirmat.
48 Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. Non, inquit, hoc fiat, quod humano affectu loquor; sed propter quod ad terras tua voluntate descendi.
49 (Vers. 40.) Et venit ad discipulos [Pronomen suos, quod Vulgatus Interpres habet, nostri hic mss. Graecusque ipse textus ignorant.] suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum? Ille qui supra dixerat: Etiam si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor, nunc tristitiae magnitudine somnum vincere non potest.
50 (Vers. 41.) Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Impossibile est humanam animam non tentari. Unde et in Oratione Dominica dicimus: Ne nos inducas in tentationem, [Clausulam, quam hic recitat, minime novit S. Pater in hoc ipso in Matthaeum Commentario, cap. VI, vers. 13, ubi Orationem Dominicam diligentissime exposuit: ex quo manifesto colligas, non in Matthaei, sed in Lucae tantum Evangelio subiunctam. Iam ad ipsiusmet Orationis textum pertinuisse, non ut quidam putant, explicationis gratia fuisse additam abs Hieronymo, ostendimus in Notis ad Commentarios in Ezechiel. cap. XLVIII, vers. 16, adductis aliorum Patrum testimoniis, maximeque Hilarii in psalm. CXVIII, lit. 1, et Ambrosii de Sacramentis lib. V.] quam ferre non possumus [Al. possimus] [Matth. VI, 13] [Luc. XI, 4]. Non tentationem penitus refutantes, sed vires sustinendi in tentationibus deprecantes.
51 Ergo et in praesentiarum non ait: Vigilate et orate, ne tentemini; sed, ne intretis in tentationem, hoc est, ne tentatio vos superet et vincat, et vos intra casses suos teneat. Verbi gratia: Martyr, qui pro confessione Domini sanguinem fundit, tentatus quidem est; sed tentationum [Al. tentationis] retibus non ligatur. Qui autem negat, in plagas tentationis incurrit.
52 Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Hoc adversum temerarios, qui quidquid crediderint, putant se posse consequi. Itaque quantum de ardore mentis confidimus, tantum de carnis fragilitate timeamus. Sed tamen iuxta Apostolum, in spiritu carnis opera mortificantur [I Petr. III].
53 (Vers. 42.) Iterum secundo abiit et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua. Secundo orat, ut si Ninive aliter salvari non potest, nisi aruerit cucurbita, fiat voluntas Patris, quae non est contraria Filii voluntati, dicente ipso per prophetam: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui [Ps. XXXIX, 9].
54 (Vers. 43, 44.) Et venit iterum, et invenit eos dormientes. Erant enim oculi eorum gravati. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens. Solus orat pro omnibus, sicut et solus patitur pro universis. Languescebant autem et opprimebantur apostolorum oculi negatione vicina.
55 (Vers. 45.) Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum [Matth. XVIII ] [et II Cor. XIII]. Postquam tertio oraverat, ut in ore duorum vel trium testium staret omne verbum, et apostolorum timorem sequenti poenitentia impetraverat corrigendum, securus de passione sua pergit ad persecutores, et ultro se interficiendum praebet, dicitque discipulis suis:
56 (Vers. 46, 47.) Surgite, eamus, ecce appropinquavit qui me tradet. Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi. Ne nos inveniant quasi timentes et [Rescribit Victor. ex tribus Florentiae codicibus, retractantes: maluerim ego, retrectantes. Sic Rhabbanus.] retrahentes, ultro pergamus ad mortem, ut confidentiam et gaudium passuri videant.
57 (Vers. 48.) Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. Miser Iudas, et tamen non miserabilis, eadem infidelitate, qua magistrum et Dominum tradidit, putabat signa, quae Salvatorem viderat facientem, non maiestate divina, sed magicis artibus facta. Et quia eum forte audierat in monte transfiguratum, timebat ne simili transformatione elaberetur e manibus ministrorum.
58 Dat ergo signum, ut sciant ipsum esse, quem osculo demonstraret.
59 (Vers. 49.) Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave, Rabbi. Et osculatus est eum. Impudens quidem et scelerata confidentia, magistrum vocare, et osculum ei ingerere, quem tradebat. Tamen adhuc aliquid habet de verecundia discipuli, cum non eum palam tradit persecutoribus, sed per signum osculi. Hoc est signum, quod posuit Deus in Cain, ne quicumque invenisset, interficeret eum [Genes. IV].
60 (Vers. 50.) Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum. Verbum, Amice, vel κατὰ ἀντίφρασιν intelligendum, vel certe iuxta illud quod supra legimus: Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem [Matt. XXII, 12]?
61 (Vers. 51.) Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum, amputavit auriculam eius. In alio evangelista [Al. Evangelio] scriptum est, quod Petrus hoc fecerit, eodem mentis ardore quo caetera. Servus quoque principis sacerdotum Malchus appellatur [Al. appellabatur]: auricula quae amputatur, dextera est.
62 Transitorie dicendum, quod Malchus, id est, rex quondam populus Iudaeorum, servus factus sit impietatis et devorationis sacerdotum. Dexteramque perdiderit auriculam, ut [Palatini mss., ut notam litterae vilitatem: ac certe postremum hoc verbum reponendum fuit pro utilitatem, quod Martianaeus legit.] totam litterae vilitatem audiat in sinistra: sed Dominus in his, qui ex Iudaeis credere voluerunt, reddidit aurem dextram, et fecit servum genus regale et sacerdotale.
63 (Vers. 52.) Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim qui acceperint gladium, gladio peribunt. Et si non frustra portat gladium, qui ultor Dominicae irae positus est in eum, qui malum operatur: attamen quicumque gladium sumpserit, gladio peribit. Quo gladio? illo nempe qui igneus vertitur ante paradisum [Genes. III]: et gladio spiritus, qui in Dei describitur armatura [Ephes. VI].
64 (Vers. 53, 54.) An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum? Quomodo ergo implebuntur Scripturae: quia sic oportet fieri? Non indigeo duodecim apostolorum auxilio, etiamsi omnes me defenderent, qui possum habere duodecim legiones angelici exercitus. Una legio apud veteres sex millibus complebatur hominum.
65 Pro brevitate temporis [In uno Palatino, numerorum non occurrimus explicare typos: tantum, etc.] numerum non occurrimus explicare, typos tantum dixisse sufficiat: septuaginta duo millia angelorum, in quot gentes hominum lingua divisa est, duodecim legionibus fieri. Sequens sententia promptum ad patiendum demonstrat animum, quod frustra prophetae cecinerint, nisi Dominus eos vere dixisse, passione sua asseruerit.
66 (Vers. 55.) In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam, docens in templo, et non me tenuistis. Stultum est, inquit, eum cum gladiis et fustibus quaerere, qui ultro se tradat vestris manibus, et in nocte quasi latitantem, et a vestris oculis declinantem per proditorem investigare, qui quotidie in templo doceat.
67 Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra in tenebris est.
68 (Vers. 56.) Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturae prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt. Quae sunt Scripturae prophetarum? Foderunt manus meas, et pedes meos [Ps. XXI, 17]; et alibi: Sicut ovis ad victimam ductus est [Isai. LIII, 7]. Et in alio [Al. eodem] loco: Ab iniquitatibus populi mei ductus est ad mortem [Ibid., sec. LXX].
69 (Vers. 57.) At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribae et seniores convenerant. Moyses, Deo iubente, praeceperat, ut pontifices patribus succederent, et generationis in sacerdotibus series texeretur [Exod. XXIX]. Refert Iosephus istum Caipham unius tantum anni [De Caipha, sive Iosepho, cui et Caiphae nomen fuit, loquitur quidem Iosephus libro Antiquitt. XVIII bis, cap. 3 et 4; at eum pretio ab Herode pontificatum redemisse, traditum ab historico non invenio.] Pontificatum ab Herode pretio redemisse.
70 Non ergo mirum est, si nequam pontifex inique [Al. iniquus] iudicet.
71 (Vers. 58.) Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum. A longe sequebatur, qui Dominum erat negaturus.
72 (Vers. 59, 60.) Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem. Principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut morti eum traderent. Et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Vel amore discipuli, vel humana curiositate scire cupiebat, quid iudicaret de Domino pontifex: utrum eum neci addiceret, an flagellis caesum dimitteret.
73 Et in hoc diversitas decem apostolorum et Petri. Illi fugiunt, iste, quamquam procul, sequitur tamen Salvatorem.
74 (Vers. 61.) Novissime autem venerunt duo falsi testes, et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reaedificare illud. Quomodo falsi testes sunt, si ea dicunt, quae Dominum supra dixisse legimus? Sed falsus testis est, qui non in eodem sensu dicta intelligit quo dicuntur. Dominus enim dixerat de templo corporis sui.
75 Sed et in ipsis verbis calumniantur, et paucis additis vel mutatis, quasi iustam calumniam faciunt. Salvator dixerat: Solvite Templum hoc; isti commutant, et aiunt: Possum destruere templum Dei. Vos, inquit, solvite, non ego: quia illicitum est, ut ipsi nobis inferamus manus.
76 Deinde illi vertunt: et post triduum reaedificare illud; ut proprie de templo Iudaico dixisse videatur. Dominus autem, ut ostenderet animale et spirans templum, dixerat: Et ego in triduo suscitabo illud. Aliud est aedificare, aliud suscitare.
77 (Vers. 62.) Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur? Iesus autem tacebat. Ira praeceps et [Tres mss., et impatientia, pro impatiens.] impatiens non inveniens calumniae locum, excutit de solio pontificem, ut vesaniam mentis motu corporis demonstraret.
78 Quanto Iesus tacebat ad indignos responsione sua, falsos testes et sacerdotes impios, tanto magis pontifex furore superatus, eum ad respondendum provocat: ut ex qualibet occasione sermonis locum inveniat accusandi. Nihilominus Iesus tacebat. Sciebat enim, quasi Deus, quidquid respondisset torquendum ad calumniam.
79 (Vers. 63.) Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei? Quid adiuras, impiissime sacerdotum, ut accuses, an ut credas? Si ut accuses, arguunt alii: [Victorius, cui mutilus antea hic locus, sensuque carere visus est, de suo hic interserit, voluntque, legens, voluntque condemnare tacentem. At praeterquam quod nihil supra codd. mss. auctoritatem licere debet, superflua plane videatur additio illa, contextum mentemque S. Doctoris attendenti, qui accusatoribus principem sacerdotum iungens, ut superfluam illam esse monstret interrogationem accusandi fine, aliis palam arguentibus, simul infert, condemnate tacentem.] condemnate tacentem. Si ut credas, quare confitenti credere noluisti?
80 (Vers. 64.) Dixit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis: amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli? Et adversum Pilatum, et adversum Caipham similis responsio, ut propria sententia condemnentur.
81 (Vers. 65, 66.) Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit. Quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam. Quid vobis videtur? At illi respondentes, dixerunt: Reus est mortis. Quem de solio sacerdotali furor excusserat, eadem rabies ad scindendas vestes provocat. Scidit autem vestimenta sua, ut ostendat Iudaeos sacerdotii gloriam perdidisse, et vacuam sedem habere [Unus ms., Pontificis, tum pari omnes consensu, aliquid blasphemum, aut quasi contra Deum, etc.] pontifices. Sed et consuetudinis Iudaicae est, cum aliquid blasphemiae et quasi contra Deum audierint, scindere vestimenta sua.
82 Quod Paulum quoque et Barnabam, quando in Lycaonia deorum cultu honorabantur, fecisse legimus. Herodes autem, quia non dedit honorem Deo, sed acquievit immoderato favori populi, statim ab angelo percussus est.
83 (Vers. 67.) Tunc exspuerunt in faciem eius, et colaphis eum caeciderunt. Ut adimpleretur quod dictum est: Dedi maxillas meas [Al. maxillam meam] alapis, et faciem meam non averti a confusione sputorum [Thren. III, 30].
84 (Vers. 68.) Alii autem palmas in faciem eius dederunt, dicentes: Prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? Stultum erat verberantibus respondere, et prophetizare [Antea legebatur, caedentibus. Verior quam reposuimus ad S. Patris mentem omnium mss. lectio est.] caedentem, cum palam percutientis videretur insania. Sed sicut hoc vobis non prophetavit, sic illud manifestissime vaticinatus est, quod circumdaretur Ierusalem ab exercitu, et non relinqueretur lapis super lapidem in templo.
85 (Vers. 69.) Petrus vero sedebat foris in atrio. Foris sedebat, ut videret exitum rei. Et non appropinquabat Iesu, ne ministris aliqua suspicio nasceretur.
86 (Vers. 72.) Et iterum negavit cum iuramento, quia non novi hominem. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro. Scio [Ex his unus videtur S. Ambrosius, cuius haec sententia lib. X in Lucam, n. 82: Bene negavit hominem, quia sciebat Deum. Et pridem fortasse S. ipse Hilarius, qui in hunc locum, Et vere prope, ait, iam sine piaculo hominem negabat, quam Dei Filium primus agnoverat. Dixerint excusandi affectu, non ut culpam negarent.] quosdam pii affectus [Al. pio affectu] erga Apostolum Petrum, locum hunc ita interpretatos, ut dicerent Petrum non Deum negasse, sed hominem, et esse sensum: Nescio hominem, quia scio Deum.
87 Hoc quam frivolum sit, prudens lector intelligit; sic [Al. si] defendunt Apostolum, ut Deum mendacii reum faciant. Si enim iste non negavit, ergo mentitus est Dominus, qui dixerat: Amen dico tibi, quia hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis. Cerne quid dicat, me negabis, non hominem.
88 (Vers. 73.) Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua te manifestum facit. Non quod alterius sermonis esset Petrus, aut gentis exterae. Omnes quippe Hebraei erant, et qui arguebant, et qui arguebatur [Al. arguebantur]; sed quod unaquaeque provincia et regio habeat proprietates suas, et [Al. ut] vernaculum loquendi sonum vitare non possit. Unde et [Tessera militaris, vulgo apud nos le mot du guet, dicebatur σύνθημα vel σύμβολον, signum quod ad pugnam exeuntibus dabatur vitandae confusionis causa. Gabaaditae ergo habebant pro signo ac synthemate vocem , schibboleth, quam Ephrathaei pronuntiabant , sibboleth. Vide Iudicum lib. cap. XII vers. 6. MART.---Videri possit ipsum Schibboleth verbum, pro quo Sibboleth Ephrathaei pronuntiabant, propositum exemplo. Mss. tamen habent σύνθημα, aut Latine synthema, quod hic proprie signum, nota, sive indicium est, quo ab Ephrathaeis Galaaditae distinguebantur. Diximus de hoc verbo alibi ad epist. 118, ad Iulianum initio, ubi tamen diverso paulisper ab hoc significatu accipitur.] Ephrathaei in Iudicum libro (cap. XII) non possunt σύνθημα dicere.
89 (Vers. 74, 75.) Tunc coepit detestari et iurare, quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit. Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Priusquam gallus cantet, ter me negabis. In alio Evangelio legimus: quia post negationem Petri, et cantum galli, respexerit Salvator Petrum, et intuitu suo eum ad amaras lacrymas provocarit.
90 Nec fieri poterat, ut in negationis tenebris permaneret, quem lux respexerat mundi.
91 Et egressus foras, flevit amare. In atrio Caiphae sedens, non poterat agere poenitentiam. Egreditur foras de impiorum concilio, ut pavidae negationis sordes amaris fletibus lavet.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XXV <<<     >>> XXVII
monumenta.ch > Hieronymus > 26