Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXV
1 | (Vers. 1 seq.) Tunc simile erit regnum coelorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas, exierunt obviam sponso et sponsae. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum. Prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. Hanc parabolam, id est, similitudinem decem virginum, fatuarum atque prudentium, quidam simpliciter in virginibus interpretantur: quarum aliae, iuxta Apostolum, et corpore et mente sunt virgines: aliae virginitatem tantum corporum reservantes, vel caetera opera non habent proposito suo similia, vel parentum custodia reservatae, nihilominus mente nupserunt [I Cor. VII]. Sed mihi videtur ex superioribus alius sensus esse qui dicitur, et non ad virginalia corpora, sed ad omne hominum genus comparatio pertinere. |
2 | Sicut enim duo in agro, et duae molentes, duos significant populos, Christianorum et Iudaeorum, sive sanctorum et peccatorum, qui in Ecclesia constituti, videntur quidem et ipsi arare et molere; sed cuncta in hypocrisi faciunt: sic et nunc decem virgines omnes homines complectuntur, qui videntur Deo credere, et applaudunt sibi in Scripturis sanctis, tam ecclesiasticos, quam Iudaeos, atque haereticos. |
3 | Qui idcirco omnes virgines appellantur, quia gloriantur in unius Dei notitia, et mens eorum idololatriae turba [Al. turbine] non constupratur. Oleum habent virgines, quae iuxta fidem et operibus adornantur. Non habent oleum, quae videntur simili quidem fide Dominum confiteri; sed virtutum opera negligunt. Possumus quinque virgines, sapientes et stultas, quinque sensus interpretari: quorum alii festinant ad coelestia, et superna desiderant: alii terrenis faecibus inhiantes, fomenta non habent veritatis, quibus sua corda illuminent. |
4 | De visu, et auditu, et tactu spiritualiter dictum est: Quod vidimus, quod audivimus, quod oculis nostris perspeximus, et manus nostrae palpavere [I Ioan. I, 1]. De gustu: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus [Ps. XXXIII, 9]. De odoratu: In odorem unguentorum tuorum currimus [Cant. I, 3]. Et: Christi bonus odor sumus [II Cor. II, 15]. |
5 | (Vers. 5.) Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. Non enim parum temporis inter priorem et secundum adventum Domini praetergreditur. Omnes dormitaverunt, id est, mortuae sunt: quia sanctorum mors somnus appellatur. Consequenter autem dicitur, dormierunt: quia postea suscitandae sunt. |
6 | (Vers. 6.) Media autem nocte clamor factus est, ecce sponsus venit, exite obviam ei. Subito enim quasi intempesta nocte, et securis omnibus, quando gravissimus sopor est, per angelorum clamorem, et tubas praecedentium fortitudinum, Christi resonabit adventus. |
7 | Dicamus aliquid quod forsitan lectori utile sit. Traditio Iudaeorum est, Christum media nocte venturum in similitudinem Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est, et exterminator venit, et Dominus super tabernacula transiit, et sanguine agni postes nostrarum frontium consecrati sunt [Exod. XII]. Unde reor et traditionem apostolicam permansisse, ut in die vigiliarum Paschae ante noctis dimidium populos dimittere non liceat, exspectantes adventum Christi. Et postquam illud tempus transierit, securitate praesumpta, festum cuncti agunt diem. |
8 | Unde et Psalmista dicebat: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae [Psal. CXVIII, 62]. |
9 | (Vers. 7.) Tunc surrexerunt omnes virgines illae, et ornaverunt lampades suas. Omnes virgines surrexerunt, et ornaverunt unaquaeque lampades suas, id est, sensus, in quibus oleum scientiae recipiebant, ut haberent opera virtutum, quae ante verum iudicem refulgerent. |
10 | (Vers. 8.) Fatuae autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Quae lampades suas queruntur exstingui, ostendunt eas ex parte lucere: et tamen non habent lumen indeficiens, nec opera perpetua. Si quis igitur habet animam virginalem, et amator est pudicitiae, non debet mediocribus esse contentus, quae cito exolescunt, et exorto caumate, arefiunt; sed perfectas virtutes sequatur, ut lumen habeat sempiternum. |
11 | (Vers. 9.) Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Hoc, non de avaritia, sed de timore respondent. Unusquisque enim pro operibus suis mercedem recipiet, neque possunt in die iudicii aliorum virtutes, aliorum vitia sublevare. Et quomodo tempore Babyloniae captivitatis, Ieremias peccatores iuvare non potuit, et dicitur ad eum: Ne oraveris pro populo isto [Ierem. VII, 16]: sic formidolosa erit illa dies, cum unusquisque pro semetipso sollicitus erit. |
12 | Ite potius ad vendentes, et emite vobis. Venditur hoc oleum, et multo emitur pretio, ac difficili labore conquiritur, quod in eleemosynis cunctisque virtutibus et consiliis intelligimus magistrorum. |
13 | (Vers. 10.) Dum autem irent emere, venit sponsus. Dant quidem quasi prudentes consilium, quod non debeant sine oleo lampadarum sponso occurrere: verum quia iam emendi tempus excesserat, et adveniente iudicii die, locus non erat poenitentiae, Psalmista dicente: In inferno autem quis confitebitur tibi [Psal. VI, 6]? non nova opera patrare, sed praeteritorum coguntur rationem exsolvere. |
14 | Et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Post iudicii diem, bonorum operum, et iustitiae occasio non relinquitur [Al. relinquetur]. |
15 | (Vers. 11.) Novissime vero veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. Egregia quidem in Domini appellatione confessio, idemque repetitum, indicium fidei est. Sed quid prodest voce invocare, quem operibus neges? |
16 | (Vers. 12.) At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. Novit Dominus eos qui eius sunt, et qui ignorat, ignorabitur [II Tim. II, 19]. Nescit Dominus operarios iniquitatis: et licet virgines sint, et secundum duplicem intelligentiam de corporis puritate, et de confessione verae gloriantur fidei [I Cor. XIV, 38]; tamen quia oleum non habent scientiae, sufficit eis pro poena quod ignorantur a sponso. |
17 | (Vers. 13.) Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. Prudentem semper admoneo lectorem, ut non superstitiosis acquiescat interpretationibus, et quae commatice pro fingentium dicuntur arbitrio, sed consideret priora, media, et sequentia, et nectat sibi universa quae scripta sunt. Ex hoc ergo quod infert: Vigilate, quia nescitis diem neque horam, intelliguntur universa quae dixit, id est, de duobus qui in agro sunt, et de duabus molentibus, et de patrefamilias, qui servo suo credit substantiam, et de decem virginibus, ideo parabolas esse praemissas, ut quia ignoramus omnes iudicii diem, sollicite nobis lumen bonorum operum praeparemus, ne, dum ignoramus, iudex veniat. |
18 | (Vers. 14, 15.) Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem, et profectus est statim. Homo iste paterfamilias, haud dubium quin Christus sit, qui ad Patrem post resurrectionem victor ascendens, vocatis apostolis, doctrinam evangelicam tradidit, non pro largitate et parcitate alteri plus, et alteri minus tribuens, sed pro accipientium viribus: quomodo et Apostolus eos qui solidum cibum capere non poterant, lacte potasse se dicit [I Cor. IV]. Denique et illum qui de quinque talentis, decem fecerat, et qui de duobus quatuor, simili recepit gaudio; non considerans lucri magnitudinem, sed studii voluntatem. In quinque, et duobus, et uno talento, vel diversas gratias intelligamus, quae unicuique traditae sunt. |
19 | Vel in primo, omnes sensus examinatos: In secundo, intelligentiam et opera: In tertio, rationem, qua homines a bestiis separamur. |
20 | (Vers. 16.) Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis; et lucratus est alia quinque. Acceptis terrenis sensibus coelestium sibi notitiam duplicavit: ex creaturis intelligens Creatorem: ex corporalibus, incorporalia: ex visibilibus, invisibilia: ex brevibus, aeterna. |
21 | (Vers. 17.) Similiter qui duo acceperat, lucratus est alia duo. Et iste pro viribus quidquid in Lege didicerat, in Evangelio duplicavit: sive scientiam et opera praesentis vitae, futurae beatitudinis typos intellexit. |
22 | (Vers. 18.) Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. Nequam servus terrenis operibus et saeculi voluptate, Dei praecepta neglexit et polluit: quamquam in alio evangelista scriptum sit, quod in sudario ligaverit [Luc. XIX], id est, doctrinam patrisfamilias molliter et delicate vivendo enervarit. |
23 | (Vers. 19, 20.) Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Grande tempus est inter ascensionem Salvatoris, et secundum eius adventum. |
24 | Si autem apostoli reddituri sunt rationem, et sub metu iudicis resurrecturi, quid nos oportet facere? |
25 | (Vers. 21-23.) Ait illi dominus eius: Euge, serve bone, et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. Accedens autem et qui duo talenta acceperat, ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi: ecce alia duo lucratus sum. Ait illi dominus eius: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium domini tui. Utrique servo, ut ante iam dixi, et qui de quinque talentis, decem fecerat, et qui de duobus, quatuor, idem patrisfamilias sermo blanditur. |
26 | Et notandum quod omnia quae in praesenti habemus. licet magna videantur et plurima: tamen comparatione futurorum, parva et pauca sunt. Intra, inquit, in gaudium domini tui, et suscipe quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt [I Cor. II]. Quid autem potest maius dari fideli servo, quam esse cum Domino, et videre gaudium Domini sui? |
27 | (Vers. 24, 25.) Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es: metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra. Et ecce habes quod tuum est. Vere quod scriptum est: Ad excusandas excusationes in peccatis [Ps. CXL, 4], etiam huic servo contigit, ut ad pigritiam et negligentiam, superbiae quoque crimen accederet. |
28 | Qui enim simpliciter debuit inertiam confiteri, et orare patremfamilias, econtrario calumniatur, et dicit se prudenti fecisse consilio, ne dum lucra pecuniae quaereret, etiam de sorte periclitaretur. |
29 | (Vers. 26-28.) Respondens autem dominus eius, dixit ei: Serve male et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: oportuit ergo te committere pecuniam eam nummulariis, et veniens ego, recepissem utique quod meum est cum usura. Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta. Quod putaverat se pro excusatione dixisse, in culpam propriam vertitur. |
30 | Servus autem malus appellatur: quia calumniam domino facit. Piger, quia noluit talentum duplicare, ut in altero superbiae, in altero negligentiae condemnetur. Si, inquit, durum et crudelem esse me noveras, et aliena sectari, ibique metere ubi non severim, quare non tibi instiusmodi cogitatio incussit timorem, ut scires me mea diligentius quaesiturum, et dares pecuniam meam, sive argentum nummulariis? Utrumque enim ἀργύριον, Graecus sermo significat. |
31 | Eloquia, inquit, Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum [Ps. XI, 7]. Pecunia ergo et argentum, praedicatio Evangelii est, et sermo divinus, qui dari debuit nummulariis et trapezitis, id est, vel caeteris doctoribus (quod fecerunt et apostoli, per singulas provincias presbyteros, et episcopos ordinantes), vel cunctis credentibus, qui possunt pecuniam duplicare, et cum usuris reddere, ut quidquid sermone didicerant, opere explerent. |
32 | Tollitur autem talentum, et datur ei qui decem talenta fecerat, ut intelligamus, licet in utriusque labore aequale sit gaudium domini, hoc est, et eius qui quinque in decem duplicaverat, et eius qui duo in quatuor: tamen maius deberi praemium ei, qui plus in domini pecunia laborarit. Unde dicit et Apostolus: Presbyteros honora, qui vere presbyteri sunt, maxime qui laborant in verbo Dei [I Tim. V, 17]. Ex eo quod malus servus ausus est dicere: Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti, intelligimus, etiam gentilium et philosophorum bonam vitam recipere Dominum, et aliter habere eos qui iuste, aliter qui iniuste agant, et ad comparationem eius qui naturali legi serviat, condemnari eos qui scriptam legem negligant. |
33 | (Vers. 29.) Omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. Multi cum sapientes sint naturaliter, et habeant acumen ingenii, si fuerint negligentes, et desidia bonum naturae corruperint, ad comparationem eius qui paululum tardior, labore et industria compensavit quod minus habuit, perdunt bonum naturae, et praemium quod eis fuerat repromissum, vident transire ad alios. |
34 | Potest et sic intelligi: ei qui fidem habet, et bonam in Domino voluntatem, etiam si quid minus in opere ut homo habuerit, dabitur a bono iudice. Qui autem fidem non habuerit, etiam caeteras virtutes quas videbatur naturaliter possidere, perdet. Et eleganter etiam, quod videtur, inquit, habere auferetur ab eo. Quidquid enim sine fide Christi est, non ei debet imputari qui male eo abusus est, sed illi qui malo etiam servo naturae bonum tribuit. |
35 | (Vers. 30) Et inutilem servum eiicite in tenebras exteriores: illic erit fletus et stridor dentium. Dominus lumen est; qui ab eo foras mittitur, caret vero lumine. Quid sit autem fletus et stridor dentium, supra diximus. |
36 | (Vers. 31 seq.) Cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua, et omnes angeli cum eo: tunc sedebit super sedem maiestatis suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes; et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab haedis. Et statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris. Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt. Post biduum Pascha facturus, et tradendus cruci, et illudendus ab hominibus; et aceto ac felle potandus, recte praemittit gloriam triumphantis, ut secutura scandala, pollicitationis praemio compensaret. |
37 | Et notandum quod qui in maiestate cernendus est, Filius hominis sit. Quodque sequitur: Statuet oves quidem a dextris suis, haedos autem a sinistris, iuxta illud intellige, quod alibi legis: Cor sapientis in dextra eius, et cor stulti in sinistra illius [Eccl. X, 2]. Et supra in hoc eodem Evangelio: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Supra VI, 3). Oves in parte iustorum stare iubentur ad dexteram: haedi, hoc est, peccatores, ad sinistram, qui semper pro peccato offeruntur in Lege [Exod. XII]. Nec dixit, capras, quae possunt habere fetus, et tonsae egrediuntur de lavacro, omnes gemellis fetibus, et sterilis nulla inter eas [Can. IV]; sed haedos, lascivum animal et petulcum, et fervens semper ad coitum. |
38 | (Vers. 34 seq.) Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare. Sitivi, et dedistis mihi bibere. Hospes eram, et collegistis me. Nudus, et operuistis me. Infirmus, et visitastis me. In carcere eram, et venistis ad me. Tunc respondebunt ei iusti, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? Quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te; aut nudum, et cooperuimus te: aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? Et respondens, rex, dicet illis. Hoc iuxta praescientiam Dei accipiendum, apud quem futura iam facta sunt. |
39 | (Vers. 40, 41.) Amen dico vobis: quamdiu [Al. quando] fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare. Sitivi, et non dedistis mihi potum. Hospes eram, et non collegistis me. |
40 | Nudus, et non operuistis me. Infirmus et in carcere eram, et non visitastis me. Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis, quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. Libera nobis erat intelligentia, quod in omni paupere Christus esuriens pasceretur, sitiens potaretur, hospes induceretur in tectum, nudus vestiretur, infirmus visitaretur, clausus carcere haberet solatium colloquentis. Sed ex hoc quod sequitur: Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis, non mihi videtur dixisse generaliter de pauperibus, sed de his qui pauperes spiritu sunt, ad quos tendens manum, dixerat: Fratres mei et mater mea hi sunt, qui faciunt voluntatem Patris mei [Marc. III, 34, 35] [Luc. VIII, 21]. |
41 | (Vers. 46.) Et ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam. Prudens lector, attende quod et supplicia aeterna sint, et vita perpetua metum deinceps non habeat ruinarum. |