Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXIV
1 | (Vers. 1, 2.) Et egressus Iesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli eius, ut ostenderent ei aedificationes templi. Ipse autem respondens, dixit illis: Videtis haec omnia? Amen dico vobis: non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur. Iuxta historiam manifestus est sensus. Recedente autem Domino de templo, omnia legis aedificia, et compositio mandatorum ita destructa est, ut nihil a Iudaeis possit impleri; et capite sublato, universa inter se membra compugnent. |
2 | (Vers. 3, 4.) Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis quando haec erunt, et quod signum adventus tui, et consummationis saeculi? Et respondens Iesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat. Sedet in monte Oliveti, ubi verum lumen scientiae nascebatur, et accedunt ad eum discipuli secreto, qui mysteria et futurorum revelationem nosse cupiebant, et interrogant tria: Quo tempore Ierusalem destruenda sit; quo venturus Christus; quo consummatio saeculi futura sit. |
3 | (Vers. 5.) Multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus, et multos seducent. Quorum unus est Simon Samaritanus, quem in Actibus apostolorum legimus, qui se magnam dicebat esse Dei virtutem [Act. VIII], haec quoque inter [Al. et] caetera in suis voluminibus scripta dimittens: Ego sum sermo Dei, ego sum speciosus, ego paracletus, ego omnipotens, ego omnia Dei. Sed et Ioannes apostolus in epistola sua loquitur: Audistis quia Antichristus venturus est, nunc autem Antichristi multi sunt [I Ioan. II, 18]. Ego reor omnes haeresiarchas, Antichristos esse, et sub nomine Christi ea docere, quae contraria sunt Christo. |
4 | Nec mirum si aliquos ab his videamus seduci, cum Dominus dixerit: Et multos seducent. |
5 | (Vers. 6.) Audituri enim estis praelia, et opiniones praeliorum: videte ne turbemini. Oportet enim haec fieri; sed nondum est finis. Cum haec igitur fieri viderimus, non putemus diem instare iudicii, sed in tempus illud reservari, cuius signum perspicue in consequentibus ponitur. |
6 | (Vers. 7, 8.) Consurget enim gens contra gentem, et regnum contra regnum, et erunt pestilentiae et fames, et terraemotus per loca. Haec autem omnia initia sunt dolorum. Non ambigo et haec quidem iuxta litteram futura quae scripta sunt: sed mihi videtur regnum contra regnum, et pestilentia eorum, quorum sermo serpit ut cancer [II Tim. II], et fames audiendi verbum Dei, et commotio universae terrae, et a vera fide separatio, in haereticis magis intelligi, qui contra se invicem dimicantes, Ecclesiae victoriam faciunt. |
7 | Quod autem dixit: Haec autem omnia initia sunt dolorum, melius transfertur, parturitionum: ut quasi conceptus quidam adventus Antichristi, non partus intelligatur. |
8 | (Vers. 9.) Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos; et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Per apostolos omnium credentium persona signatur, non quo eo tempore apostoli in corpore reperiendi sint. |
9 | (Vers. 12, 13.) Et quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum. Qui autem perseveraverit usque ad finem, hic salvus erit. Non omnium negavit fidem, sed multorum. Multi enim vocati, pauci vero electi. Nam in apostolis et similibus eorum permansura est charitas, de qua scriptum est: Aquae multae non poterunt exstinguere charitatem [Cant. VIII, 7]. Et ipse Paulus: Quis nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames [Rom. VIII, 35]? et reliqua. |
10 | (Vers. 14.) Et praedicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. Signum Dominici adventus est, Evangelium in toto orbe praedicari, ut nullus sit excusabilis; quod aut iam completum, aut in brevi cernimus esse complendum. Non enim puto aliquam remansisse gentem, quae Christi nomen ignoret. Et quamquam non habuerit praedicatoren, tamen ex vicinis nationibus opinionem fidei non potest ignorare. |
11 | (Vers. 15.) Cum ergo videritis abominationem desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat. Quando ad intelligentiam provocamur, mysticum monstratur esse quod dictum est. Legimus autem in Daniele hoc modo: Et in dimidio hebdomadis auferetur sacrificium et libamina, et in templo abominatio desolationum erit usque ad consummationem temporis, et consummatio dabitur super solitudinem. De hoc et apostolus loquitur [II Thess. II]: quod homo iniquitatis et adversarius elevandus sit contra omne quod dicitur Deus, et colitur; ita ut audeat stare in templo Dei, et ostendere quod ipse sit Deus, cuius adventus secundum operationem Satanae destruat eos, et ad Dei solitudinem redigat, qui se susceperint. |
12 | Potest autem simpliciter aut de Antichristo accipi, aut de imagine Caesaris, quam Pilatus posuit in templo; aut de Hadriani equestri statua, quae in ipso sancto sanctorum loco usque in praesentem diem stetit. Abominatio quoque, secundum veterem Scripturam, idolum nuncupatur; et idcirco additur, desolationis; quod in desolato templo atque destructo idolum positum sit. |
13 | (Vers. 16 seq.) Tunc qui in Iudaea sunt, fugiant ad montes; et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua; et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam. Abominatio desolationis intelligi potest, et omne dogma perversum; quod cum viderimus stare in loco sancto, hoc est, in Ecclesia, et se ostendere Deum, debemus fugere de Iudaea ad montes, hoc est, dimissa occidente littera et Iudaica pravitate, appropinquare montibus aeternis, de quibus illuminat mirabiliter Deus [Ps. LXXV]; et esse in tecto et in domate, quo non possint ignita diaboli iacula pervenire: nec descendere et tollere aliquid de domo conversationis pristinae: nec quaerere quae retrorsum sunt; sed magis serere in agro spiritualium Scripturarum, ut fructus capiamus ex eo. |
14 | Nec tollere alteram tunicam, quam apostoli habere prohibentur. De hoc loco, id est, de abominatione desolationis, quae dicta est a Daniele propheta, stante in loco sancto, multa Porphyrius tertio decimo operis sui volumine contra nos blasphemavit, cui Eusebius Caesariensis episcopus tribus respondit voluminibus, decimo octavo, decimo nono, et vicesimo. Apollinaris [Al. Apollinarius] quoque scripsit plenissime: superflueque conatus est uno capitulo velle disserere, de quo tantis versuum millibus disputatum est. |
15 | (Vers. 19.) Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus. Vae illis animabus, quae non in perfectum virum sua genimina perduxerunt, sed initia habent fidei, ut enutritione indigeant magistrorum. Hoc quoque dici potest, quod in persecutione Antichristi, seu Romanae captivitatis, praegnantes et nutrientes, uteri et filiorum sarcina praegravati, expeditam fugam habere non quiverint. |
16 | (Vers. 20.) Orate autem, ut non fiat fuga vestra hieme, vel sabbato. Si de captivitate Ierusalem voluerimus accipere, quando a Tito et Vespasiano capta est, orare debent, ne fuga eorum hieme, vel sabbato fiat; quia in altero duritia frigoris prohibet ad solitudines pergere, et in montibus desertisque latitare; in altero, aut transgressio Legis est, si fugere voluerint, aut mors imminens, si remanserint. Si autem de consummatione mundi intelligitur, hoc praecipit, ut non refrigescat fides nostra et in Christum charitas, neque ut otiosi in opere Dei torpeamus virtutum sabbato. |
17 | (Vers. 22.) Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. Abbreviatos dies, non secundum deliramenta quorumdam (qui putant temporum momenta mutari; nec recordantur illius scripti: Ordinatione tua permanet dies , sed iuxta temporum qualitatem sentire debemus, id est, abbreviatos non mensura, sed numero; ut quomodo in benedictione dicitur; Longitudine dierum replebo eum [Ps. XC]; sic et nunc abbreviati dies intelligantur: ne temporum mora, fides concutiatur credentium. |
18 | (Vers. 23.) Tunc si quis vobis dixerit: ecce hic Christus, aut illic; nolite credere. Multi captivitatis Iudaicae tempore principes exstitere, qui Christos esse se dicerent: intantum ut obsidentibus Romanis, tres intus fuerint factiones. Sed melius de consummatione mundi intelligitur. |
19 | (Vers. 24.) Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetae, et dabunt signa magna et prodigia; ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Ecce praedixi vobis. Tripliciter, ut ante iam dixi, locus hic disserendus est; aut de tempore obsidionis Romanae; aut de consummatione mundi; aut de haereticorum contra Ecclesiam pugna, et istiusmodi antichristis, qui sub opinione falsae scientiae contra Christum dimicant. |
20 | (Vers. 25, 26.) Si ergo dixerint vobis, ecce in deserto est, nolite exire; ecce in penetralibus, nolite credere. Si quis promiserit vobis quod in deserto gentilium et philosophorum dogmate Christus moretur; aut in haereticorum penetralibus, qui Dei pollicentur arcana, nolite exire, nolite credere; sive (quia persecutionis et angustiarum tempore semper pseudoprophetae decipiendi inveniunt locum) si quis sub nomine Christi se iactare voluerit, non statim accommodetis fidem. |
21 | (Vers. 27.) Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque in Occidentem; ita erit et adventus Filii hominis. Nolite exire, nolite credere, quod Filius hominis vel in deserto gentium sit, vel in penetralibus haereticorum; sed quod ab Oriente usque in Occidentem, fides eius in catholicis Ecclesiis fulgeat. Hoc quoque dicendum, quod secundus Salvatoris adventus non in humilitate ut prius, sed in gloria demonstrandus sit. |
22 | Stultum est itaque eum in parvo loco vel abscondito quaerere, qui totius mundi lumen sit. |
23 | (Vers. 28.) Ubicumque fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae. De exemplo naturali quod quotidie cernimus, Christi instruimur sacramento. Aquilae et vultures etiam trans maria dicuntur sentire cadavera, et ad escam huiuscemodi congregari. Si ergo irrationabiles volucres naturali sensu tantis terrarum spatiis, et maris fluctibus separatae, parvum cadaver sentiunt ubi iaceat: quanto magis nos et omnis multitudo credentium debet festinare ad eum, cuius fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem! Possumus autem corpus, id est, πτῶμα, quod significantius Latine dicitur cadaver, ab eo quod per mortem cadat, passionem Christi intelligere, ad quam provocamur; ut ubicumque in Scripturis legitur, congregemur, et per illam venire possimus ad Verbum Dei, ut est illud: Foderunt manus meas et pedes meos [Ps. XXI, 17]. Et in Isaia: Sicut ovis ad victimam ductus [Isa. LIII, 7]; et caetera his similia. Aquilae autem appellantur sancti, quibus innovata est iuventus ut aquilae; et qui iuxta Isaiam plumescunt, et assumunt alas, ut ad Christi veniant passionem [Isai. XLVI]. |
24 | (Vers. 29.) Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur. Sol et luna obscurabuntur, et non dabunt lumen suum; et caetera astra cadent de coelo, virtutesque coelorum commovebuntur, non diminutione luminis (alioquin legimus solem septuplum habiturum luminis [Ibid. XXX], sed quod ad comparationem verae lucis omnia visui tenebrosa sint. |
25 | Si itaque iste sol, qui nunc per totum orbem rutilat, et luna quae secundum est luminare, et stellae quae ad solatium noctis accensae sunt, omnesque virtutes (quas angelorum multitudines intelligimus) in adventu Christi in tenebras reputabuntur: decutiatur supercilium eorum, qui se sanctos arbitrantes praesentiam iudiciis non formidant. |
26 | (Vers. 30.) Et tunc parebit signum Filii hominis in coelo. Signum hic, aut crucis intelligamus, ut videant (iuxta Zachariam [Zach. XII] et Ioannem Iudaei quem compunxerunt; aut vexillum victoriae triumphantis. |
27 | Et tunc plangent omnes tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et maiestate. Plangent hi qui municipatum non habuere in coelis, sed scripti sunt in terra. |
28 | (Vers. 31.) Et mittet angelos suos cum tuba et voce magna; et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis coelorum usque ad terminos eorum. De hac tuba et Apostolus loquitur [I Cor. XV] [I Thess. IV]: et in apocalypsi Ioannis legimus [Apoc. VIII]: et in veteri Testamento [Num. X], tubae ductiles ex auro, et aere argentoque fieri praecipiuntur; ut sublimia doctrinarum resonent sacramenta. |
29 | (Vers. 32, 33.) Ab arbore autem fici discite parabolam: cum iam ramus eius tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est aestas. Ita et vos cum videritis haec omnia, scitote quia prope est in ianuis. Sub exemplo arboris, docuit consummationis adventum. Quomodo, inquit, quando teneri fuerint in arbore ficus cauliculi, et gemma erumpit in florem, cortexque folia parturit, intelligitis aestatis adventum, et Favonii ac Veris introitum: ita cum haec omnia quae scripta sunt, videritis, nolite putare iam adesse consummationem mundi, sed quasi prooemia et praecursores quosdam venire; ut ostendant quod prope sit et in ianuis. |
30 | (Vers. 34.) Amen dico vobis, quia non praeteribit generatio haec, donec omnia ista fiant. Supra diximus generationes bonorum, et econtrario malorum esse singulas. Igitur aut omne genus hominum significat, aut specialiter Iudaeorum. |
31 | (Vers. 35.) Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt. Coelum et terra transibunt immutatione, non abolitione sui: alioquin quomodo sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent, si coelum in quo ista sunt, terraque non fuerit? |
32 | (Vers. 36.) De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, nisi solus Pater. In quibusdam Latinis codicibus additum est, neque Filius: cum in Graecis, et maxime Adamantii et Pierii exemplaribus, hoc non habeatur ascriptum: sed quia in nonnullis legitur, disserendum videtur. |
33 | Gaudent Arius et Eunomius, quasi ignorantia magistri, gloria discipulorum sit, et dicunt: Non potest aequalis esse qui novit, et qui ignorat. Contra quos breviter ista dicenda sunt: Cum omnia tempora fecerit Iesus, hoc est, Verbum Dei: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil [Ioan. I, 3], in omnibus autem temporibus, etiam dies iudicii sit: qua consequentia potest eius ignorare partem, cuius totum noverit? Hoc quoque dicendum est: Quid est maius, notitia Patris, an iudicii? Si maius novit, quomodo ignorat quod minus est? Scriptum legimus. |
34 | Omnia quae Patris sunt, mihi tradita sunt [Luc. X, 22]. Si omnia Patris Filii sunt, qua ratione unius sibi diei notitiam reservavit, et noluit eam communicare cum Filio? Sed et hoc inferendum: Si novissimum diem temporum ignorat, ignorat et pene ultimum, et retrorsum omnes.Non enim potest fieri, ut qui primum ignorat, sciat quid secundum sit. |
35 | Igitur quia probavimus non ignorare Filium [Al. additur Dei] consummationis diem: causa reddenda est cur ignorare dicatur. Apostolus super Salvatore scribit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi [Coloss. II, 3]. Sunt ergo omnes thesauri in Christo sapientiae et scientiae, sed absconditi sunt. Quare absconditi sunt? Post resurrectionem interrogatus ab apostolis, de die manifestius respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate [Act. I, 7]. Quando dicit, non est vestrum scire, ostendit quod ipse sciat, sed non expediat nosse apostolis, ut semper incerti de adventu iudicis, sic quotidie vivant, quasi die alia iudicandi sint. |
36 | Denique et consequens Evangelii sermo idipsum cogit intelligi, dicens quoque Patrem solum nosse: in Patre comprehendit et Filium. Omnis enim pater, filii nomen est. |
37 | (Vers. 37 seq.) Sicut autem in diebus Noe, ita erit et adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui [Al. nuptum] tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis. Quaeritur quomodo supra scriptum sit: Surget enim gens contra gentem, et regnum contra regnum: et erunt pestilentiae, et fames, et terraemotus; et nunc ea futura memorentur quae pacis indicia sunt. |
38 | Sed existimandum, iuxta Apostolum, quod post pugnas, et dissensiones, et pestilentias, et fames, et terraemotus, et caetera quibus genus vastatur humanum, brevi [Al. brevis] subsecutura sit pax, quae quieta omnia repromittat, ut fides credentium comprobetur, utrum transactis malis, sperent iudicem esse venturum. |
39 | Hoc est enim quod in Paulo legimus: Quando dixerint, pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor parturientis, et non effugient [I Thess. V, 3]. |
40 | (Vers. 40, 41.) Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur. Duae molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur. Tunc, inquit, duo erunt in agro, quando, tempore videlicet consummationis atque iudicii, duo in agro pariter invenientur eumdem habentes laborem, et quasi parem sementem, sed fructus laboris non aeque recipientes. Duae quoque molentes simul erunt: una assumetur, et una relinquetur. |
41 | In duobus qui in agro commorantur, et in duabus quae pariter molunt, vel Synagogam intellige, et [Al. vel] Ecclesiam, quod simul molere videantur in Lege, et de eisdem Scripturis farinam terere praeceptorum Dei: vel caeteras haereses, quae de utroque Testamento, aut de altero videntur molere farinam doctrinarum suarum: et cum unum nominis Christiani propositum habeant, non eamdem mercedem recipient: aliis assumptis, et aliis derelictis. |
42 | (Vers. 42, 43.) Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote, quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam. Perspicue ostendit quare supra dixerit: De die autem illa et hora nemo scit, neque Filius hominis, neque angeli, nisi Pater solus: quod non expediat scire apostolis, ut pendulae exspectationis incerto semper eum credant esse venturum, quem ignorant quando venturus sit. |
43 | Et non dixit, quia nescimus qua hora venturus sit Dominus; sed nescitis. Praemissoque patris familias exemplo, cur reticeat consummationis diem, manifestius docet, dicens: |
44 | Ideo et vos estote parati: quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est. Quis, putas, est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus eius super familiam suam, ut det illis cibum in tempore? Beatus ille servus, quem cum venerit Dominus eius, invenerit sic facientem. Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum. Plenius inculcat et replicat, quare de die consummationis et hora nec angelos, nec se scire praedixerit; sed solum Patrem, quod non expediat scire apostolis: et exemplum patrisfamilias, hoc est, sui et fidelium servorum, id est, apostolorum, ad cohortationem sollicitae mentis interserit, ut spe praemiorum ministrent conservis in tempore suo cibaria doctrinarum. |
45 | (Vers. 48, 49.) Si autem dixerit malus servus ille in corde suo, moram facit dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis. Ex superioribus pendet, quod sicut sollicitus servus et semper adventum domini praestolans, tradit conservis cibaria in tempore suo, et postea super omnia bona patrisfamilias constituitur: ita econtrario, qui iuxta Ezechielem dixit: In tempora longa fiet istud [Ezech. XII, 22], et non putat dominum cito esse venturum; factus securior, vacat epulis atque luxuriae: et non lenem patremfamilias, sed severissimum sentiet iudicem. |
46 | (Vers. 50, 51.) Veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat: et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium. Hoc ipsum docet, ut sciant quando non putatur dominus, tunc eum esse venturum, et vigilantiae ac sollicitudinis dispensatores admonet. |
47 | Porro quod dicit, dividet eum, non quo gladio eum dissecet; sed quo a sanctorum consortio eum separet, et partem eius ponat cum hypocritis: cum his videlicet, qui erant in agro, et qui molebant, et nihilominus derelicti sunt. Saepe diximus hypocritam aliud esse, aliud ostendere: sicut et in agro, et in mola idem videbatur facere, quod ecclesiasticus vir, sed exitus diversae voluntatis apparuit. |