Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXIII
1 | (Vers. 1 seqq.) Tunc Iesus locutus est ad turbas et ad discipulos suos, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite: secundum opera vero eorum nolite facere. Dicunt enim, et non faciunt. Quid mansuetius, quid benignius Domino? Tentatur a Pharisaeis, confringuntur insidiae eorum, et secundum Psalmistam: Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum [Psal. LXIII, 8], et nihilominus propter sacerdotii et nominis dignitatem, hortatur populos ut subiiciantur eis, non opera, sed doctrinam considerantes. |
2 | Quod autem ait: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei: per cathedram doctrinam Legis ostendit. Ergo et illud quod dicitur in Psalmo: In cathedra pestilentiae non sedit [Psal. I, 1]. Et: Cathedras vendentium columbas evertit (Supra XXI; [Mar. XI] doctrinam debemus accipere. |
3 | (Vers. 4.) Alligant autem onera gravia et importabilia, et imponunt in humeros hominum; digito autem suo nolunt ea movere. Hoc generaliter adversus omnes magistros, qui gravia iubent, et minora non faciunt. Notandum autem quod et humeri, et digitus, et onera, et vincula, quibus alligantur onera, spiritualiter intelligenda sunt. |
4 | (Vers. 5.) Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus. Quicumque igitur ita facit quodlibet, ut videatur ab hominibus, Scriba et Pharisaeus est. |
5 | (Vers. 6.) Dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. Amant autem primos recubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. Vae nobis miseris, ad quos Pharisaeorum vitia transierunt. Dominus cum dedisset mandata Legis per Moysen, ad extremum intulit: Ligabis ea in manu tua, et erunt immota ante oculos tuos [Deut. VI, 8]. Et est sensus: Praecepta mea sint in manu tua, ut opere compleantur: sint ante oculos tuos, ut die ac nocte mediteris in eis. |
6 | Hoc Pharisaei male interpretantes, scribebant in membranulis Decalogum Moysi, id est decem verba Legis, complicantes ea, et ligantes in fronte, et quasi coronam capitis facientes, ut semper ante oculos moverentur: quod usque hodie Indi, Persae, et Babylonii faciunt: et qui hoc habuerit, quasi religiosus in populis iudicatur. |
7 | Iusserat quoque aliud Moyses [Num. XV] ut in quatuor angulis palliorum hyacinthinas fimbrias facerent, ad Israelis populum dignoscendum, ut quomodo in corporibus circumcisio signum Iudaicae gentis daret, ita et vestis haberet aliquam differentiam. Superstitiosi magistri captantes auram popularem, atque ex mulierculis sectantes lucra, faciebant grandes fimbrias, et acutissimas in eis spinas ligabant, ut videlicet ambulantes et sedentes interdum pungerentur, et quasi hac admonitione retraherentur ad officia Domini, et ministeria servitutis eius. |
8 | Quia ergo dixerat Dominus: Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus; quod generaliter accusarat, nunc per partes dividit. Pictatiola illa Decalogi, phylacteria vocabant: quod quicumque habuisset ea, quasi ob custodiam et monimentum sui haberet: non intelligentibus Pharisaeis quod haec in corde portanda sint, non in corpore: alioquin et armaria, et arcae habent libros, et notitiam Dei non habent. Hoc apud nos superstitiosae mulierculae, in parvulis Evangeliis, et in crucis ligno, et istiusmodi rebus (quae habent quidem zelum Dei, sed non iuxta scientiam) [Rom. X] usque hodie factitant, culicem liquantes, et camelum glutientes (Infra, eodem). Istiusmodi erat fimbria parva et brevis ex Lege praecepta, quam et mulier illa quae sanguine fluebat, tetigit in pallio Domini (Supra IX, [Luc. VIII]: sed non est compuncta superstitiosis sentibus Pharisaeorum; magisque sanata ad tactum eius. |
9 | Cumque superflue dilatent phylacteria, et magnas faciant fimbrias, gloriam captantes ab hominibus, arguuntur in reliquis, cur quaerant primos accubitus in coenis, et primas cathedras in synagogis; et in publico gulam sectentur et gloriam: et vocentur ab hominibus Rabbi, quod Latino sermone magister dicitur. Denique sequitur: |
10 | (Vers. 8 seq.) Vos autem nolite vocari Rabbi: Unus est enim magister vester: omnes autem vos fratres estis. Et patrem nolite vocare vobis super terram: Unus est enim Pater vester, qui in coelis est. Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. Qui maior est vestrum, erit minister vester. |
11 | Qui autem se exaltaverit, humiliabitur, et qui se humiliaverit, exaltabitur. Nec magister, nec pater vocandus est alius, nisi Deus Pater et Dominus noster Iesus Christus. Pater, quia ex ipso sunt omnia. Magister, quia per ipsum omnia: vel quoniam per dispensationem carnis eius, omnes reconciliati sumus Deo. |
12 | Quaeritur quare adversum hoc praeceptum, doctorem gentium Apostolus se esse dixerit [II Cor. V] [Coloss. I]; aut quomodo vulgato sermone, maxime in Palaestina et Aegypti monasteriis se invicem Patres vocent? Quod sic solvitur: Aliud esse natura patrem vel magistrum, aliud indulgentia. Nos si hominem patrem vocamus, honorem aetati deferimus, non auctorem nostrae ostendimus vitae. Magister quoque dicitur ex consortio veri magistri. Et ne infinita replicem, quomodo unus per naturam Deus et unus Filius, non praeiudicat caeteris ne per adoptionem dii [Al. dei] vocentur, et filii: ita et unus et pater et magister, non praeiudicat aliis, ut abusive appellentur patres et magistri. |
13 | (Vers. 13, 14.) Vae autem vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia clauditis regnum coelorum ante homines. Vos [Al. ipsi] enim non intratis, nec introcuntes sinitis intrare. Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia comeditis domus viduarum, orationes longas orantes, propter hoc amplius accipietis iudicium. Habentes Scribae et Pharisaei Legis Prophetarumque notitiam, sciunt Christum esse Filium Dei: non ignorant natum esse de Virgine; sed dum praedam de subiecta sibi plebe appetunt, nec ipsi introeunt regna coelorum, nec eos qui poterant, intrare permittunt. |
14 | Hoc est quod in Osee propheta arguit: Absconderunt Sacerdotes viam, interfecerunt Sicimam (Osee VI, 9). Et rursum: Sacerdotes non dixerunt, ubi est Dominus (Osee IV)? Vel certe omnis magister qui scandalizat malis operibus discipulos suos, claudit ante eos regnum coelorum. |
15 | (Vers. 15.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum: et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennae duplo quam vos. Non eo studio servamus quaesita, quo quaerimus. Scribae et Pharisaei totum lustrantes orbem, propter negotiationes, vel diversa lucra tam a discipulis captanda, quam per imaginem sanctitatis, studium [Al. studii] habebant de gentibus facere proselytum, id est, advenam, et incircumcisum miscere populo Dei. |
16 | Sed qui ante, dum esset ethnicus, simpliciter errabat, et erat semel filius gehennae, videns magistrorum vitia, et intelligens destruere eos opere, quod verbis docebant, revertitur ad vomitum suum: et gentilis factus, quasi praevaricator, poena maiori dignus erit. Filius autem vocatur gehennae, quomodo filius perditionis, et filius huius saeculi. |
17 | Unusquisque enim cuius opera agit, eius filius appellatur. |
18 | (Vers. 16 seq.) Vae vobis, duces caeci, quia dicitis: quicumque iuraverit per templum, nihil est: qui autem iuraverit in auro templi, debitor est. Stulti et caeci, quid enim maius est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Et quicumque iuraverit in altari, nihil est: quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet. |
19 | Caeci, quid enim maius est, donum, an altare quod sanctificat donum? Qui ergo iurat in altari, iurat in eo, et in omnibus quae super illud sunt. Et quicumque iuraverit in templo, iurat in illo, et in eo qui habitat in ipso. Et qui iurat in coelo, iurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. Supra, ut nobis visum est, exposuimus quid significaret traditio Pharisaeorum, dicentium: Donum quodcumque est ex me, tibi proderit: nunc duplex, et ad unam avaritiae occasionem trahens, Pharisaeorum traditio condemnatur, ut arguantur cuncta pro lucro facere, et non pro timore Dei. Sicut enim in phylacteriis et fimbriis dilatatis opinio sanctitatis captabat gloriam, et per occasionem gloriae quaerebat lucra: sic alia traditionis inventa stropha, impietatis arguit praeceptores. |
20 | Si quis in contentione, seu in aliquo iurgio, vel in causae ambiguo, iurasset in templo, et postea convictus esset mendacii, non tenebatur criminis reus [Al. eius]. Sin autem iurasset in auro et pecunia, quae in templo sacerdotibus offerebatur, statim id in quo iuraverat, cogebatur exsolvere. Rursum: Si quis iurasset in altari, periurii reum nemo tenebat [Al. retinebat]: sin autem periurasset in dono, vel in oblationibus, hoc est, in hostiis, in victimis, et in simila et caeteris, quae offeruntur Deo super altare, haec studiosissime repetebantur [Al. repetebant]. Arguit ergo eos Dominus, et stultitiae et fraudulentiae, quod multo maius sit templum quam aurum, quod sanctificatur a templo, et altare quam hostiae, quae sanctificantur ab altari. |
21 | Totum autem faciebant, non ob Dei timorem, sed ob divitiarum cupiditatem. |
22 | (Vers. 23.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quae graviora sunt Legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. Haec oportuit facere, et illa non omittere. Multa in Lege praecepta sunt, quae typos praeferunt futurorum. Alia vero aperta sunt iuxta Psalmistam, dicentem: Mandatum Domini lucidum, illuminans oculos [Psal. XVIII, 9], quae statim opera desiderant. |
23 | Verbi gratia: Non adulterabis: non furtum facies: non testimonium falsum dices, etc. Pharisaei autem, quia praeceperat Dominus (ut interim intellectus mysticos dimittamus) propter alimoniam sacerdotum et Levitarum, quorum pars erat Dominus, omnium rerum offerri in templo decimas; hoc unum habebant studii, ut quae iussa fuerant, comportarentur: caetera quae erant maiora, utrum quis faceret, an non, parvipendebant. |
24 | Et ex hoc itaque capitulo arguit eos avaritiae, quod studiose etiam vilium olerum decimas exigant, et iudicium in disceptatione negotiorum, misericordiamque in pauperes, pupillos et viduas, et fidem in Deum, quae magna sunt, praetermittant. |
25 | (Vers. 24.) Duces caeci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. Camelum puto esse, secundum sensum praesentis loci, et magnitudinem praeceptorum, iudicium, et misericordiam, et fidem. Culicem autem decimas menthae, anethi, cymini, et reliquorum vilium olerum. Haec contra praeceptum Dei, quae magna sunt, devoramus atque negligimus, et opinionem religionis in parvis, quae lucrum habent, diligentiam demonstramus. |
26 | (Vers. 25, 26.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis, intus autem pleni estis rapina et immunditia. Pharisaee caece, munda prius quod intus est calicis et paropsidis, ut fiat et id quod deforis est mundum. Diversis verbis, eodem sensu, quo supra, arguit Pharisaeos simulationis atque mendacii, quod aliud ostentent hominibus foris, aliud domi agant. Non quod in calice et paropside eorum superstitio moraretur; sed quod foris hominibus ostenderent sanctitatem, in habitu, in sermone, in phylacteriis, in fimbriis, in orationum longitudine, et caeteris huiusmodi, intrinsecus autem essent vitiorum sordibus pleni. |
27 | (Vers. 27, 28.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. Quod in calice et paropside demonstrarat, eo quod foris loti essent, et intrinsecus sordidi, hoc nunc per exemplum sepulcrorum replicat: quod quomodo sepulcra forinsecus lita sunt calce, et ornata marmoribus et auro coloribusque distincta, intus autem plena sunt ossibus mortuorum: sic et perversi magistri, qui alia docent, et alia faciunt, munditiam habitu vestis, et verborum humilitate demonstrant: intus autem pleni sunt omni spurcitia, et libidine. |
28 | Denique manifestius hoc ipsum exprimit, inferens: Sic et vos a foris quidem paretis hominibus iusti: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. |
29 | (Vers. 29 seqq.) Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, quia aedificatis sepulcra prophetarum, et ornatis monumenta iustorum, et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non fuissemus socii eorum in sanguine prophetarum. Itaque testimonio estis vobismetipsis: quia filii estis eorum qui prophetas occiderunt. Prudentissimo syllogismo coarguit eos filios esse homicidarum, dum ipsi opinione bonitatis et gloriae in populos, sepulcra aedificant prophetarum, quos maiores eorum interfecerunt, et dicunt: Si fuissemus tempore illo, non fecissemus ea quae fecerunt patres nostri. |
30 | Hoc autem etiamsi sermone non dicant, opere loquuntur, ex eo quod ambitiose et magnifice aedificent memorias occisorum, quos a patribus suis esse iugulatos non negant. |
31 | Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Probato superioribus dictis, quod filii essent homicidarum, et eorum qui prophetas occidissent, nunc concludit quod voluerat, et quasi extremam syllogismi partem ponit. Et vos implete mensuram patrum vestrorum. Quod illis defuit, vos adimplete. Illi interfecerunt servos: vos Dominum crucifigite. Illi prophetas: vos eum qui a prophetis praedicatus est. |
32 | (Vers. 33.) Serpentes, [Al. additur et] genimina viperarum, quomodo fugietis a iudicio gehennae? Hoc ipsum et Ioannes Baptista dixerat [Luc. III]. Sicut ergo de viperis nascuntur viperae: sic de homicidis patribus, vos, inquit, nati estis homicidae. |
33 | (Vers. 34.) Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem. Hoc quod antea dixeramus, Implete mensuram patrum vestrorum, ad personam Domini pertinere, eo quod occidendus esset ab eis, potest et ad discipulos eius referri, de quibus nunc dicit: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem, ut impleatis mensuram patrum vestrorum. |
34 | Simulque observa iuxta Apostolum scribentem ad Corinthios [I Cor. VII], varia esse dona discipulorum Christi; alios prophetas, qui ventura praedicant; alios sapientes, qui noverint quando debeant proferre sermonem; alios scribas in Lege doctissimos, ex quibus lapidatus est Stephanus, Paulus occisus, crucifixus Petrus, flagellati in Actibus apostolorum discipuli: et persecuti eos sunt de civitate in civitatem; expellentes de Iudaea, ut ad gentium populum transmigrarent. |
35 | (Vers. 35, 36.) Ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec omnia super generationem istam. De Abel nulla est ambiguitas, quin is sit quem Cain frater eius occiderit. |
36 | Iustus autem non solum ex Domini nunc sententia, sed ex Genesis testimonio comprobatur [Genes. IV], ubi accepta eius a Deo narrantur munera. Quaerimus quis iste sit Zacharias filius Barachiae, quia multos legimus Zacharias. Et ne libera nobis tribueretur erroris facultas, additum est: quem occidistis inter templum et altare. In diversis diversa legi, et debeo singulorum opiniones ponere. |
37 | Alii Zachariam filium Barachiae dicunt, qui in duodecim prophetis undecimus est, patrisque in eo nomen consentiat [Al. consentit]; sed ubi occisus sit inter templum et altare Scriptura non loquitur: maxime cum temporibus eius vix ruinae templi fuerint. Alii Zachariam patrem Ioannis intelligi volunt, ex quibusdam apocryphorum somniis approbantes, quod propterea occisus sit, quia Salvatoris praedicarit [Al. praedicaret] adventum. Hoc quia de Scripturis non habet auctoritatem, eadem facilitate contemnitur, qua probatur. |
38 | Alii istum volunt Zachariam, qui occisus est a Ioas rege Iudae inter templum et altare, sicut Regum narrat historia. Sed observandum, quod ille Zacharias non sit filius Barachiae, sed filius Ioiadae sacerdotis. Unde et Scriptura refert: Non fuit recordatus Ioas patris eius Ioiadae, quia sibi fecisset bona [II Paral. XXIV, 22]. Cum ergo et Zachariam teneamus, et occisionis consentiat locus, quaerimus quare Barachiae dicatur filius, et non Ioiadae? Barachia lingua nostra benedictus Domini dicitur: et sacerdotis Ioiadae iustitia, Hebraeo sermone demonstratur. In Evangelio quo utuntur Nazaraeni, pro filio Barachiae, filium Ioiadae reperimus scriptum. |
39 | Simpliciores fratres inter ruinas templi et altaris, sive in portarum exitibus, quae Siloam ducunt, rubra saxa monstrantes, Zachariae sanguine putant esse polluta. Non condemnamus errorem, qui de odio Iudaeorum, et fidei pietate descendit. Dicamus breviter quare sanguis Abel iusti, usque ad Zachariam filium Barachiae ab illa generatione requiratur, cum neutrum eorum occiderit. Regula Scripturarum est, duas generationes ponere, bonorum vel malorum, hoc est, singulorum singulas. |
40 | De bonis sumamus exempla: Quis ascendet in montem Domini? aut quis requiescet in monte sancto eius [Ps. XXIII, 3]? Cumque plures qui ascensuri sunt in montem Domini, descripsisset, qui diversis fuere aetatibus, postea infert: Haec est generatio quaerentium Dominum, quaerentium faciem Dei Iacob. Et in alio loco de omnibus sanctis: Generatio iustorum benedicetur [Ps. CXI, 2]. De malis vero, ut in praesenti loco: Generatio viperarum. Et Requirentur omnia a generatione ista. Et in Ezechiel, cum peccata terrae descripsisset, sermo propheticus adiecit: Si Noe, et Iob, et Daniel, ibi fuerint inventi, non dimittam peccata terrae illi [Ezech. XIV, 14]: Omnes iustos qui similes forent virtutibus eorum, per Noe et Iob et Daniel volens intelligi. Ergo et isti qui similia Cain et Ioas contra apostolos gesserint, de una generatione esse referuntur. |
41 | (Vers. 37.) Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt: quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti! Ierusalem, non saxa et aedificia civitatis, sed habitatores vocat, quam plangit patris affectu, sicut et in alio loco legimus, quod videns eam fleverit [Luc. XIX]. In eo autem quod dicit: Quoties volui congregare filios tuos, omnes retro prophetas a se missos esse testatur. |
42 | Gallinae quoque similitudinem congregantis sub alas pullos suos, in cantico Deuteronomii legimus: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos desideravit, expandens alas suas suscepit et tulit super pennas suas [Deut. XXXII, 11]. |
43 | (Vers. 38.) Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hoc ipsum ex persona Ieremiae iam ante dixerat: Reliqui domum meam, dimisi haereditatem meam: facta est mihi haereditas mea quasi spelunca hyaenae [Ier. XII, 7, 8]. Desertam Iudaeorum domum, id est, templum illud, quod fulgebat augustius, oculis comprobamus: quia habitatorem Christum perdidit, et haereditatem praeripere gestiens, occidit haeredem. |
44 | (Vers. 39.) Dico enim vobis: non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus qui venit in nomine Domini. Ad Ierusalem loquitur, et ad populum Iudaeorum. Versiculum autem istum, quo et parvuli atque lactentes in ingressu Ierusalem Domini Salvatoris usi sunt, quando dixerunt: Benedictus qui venit in nomine Domini, osanna in excelsis, sumpsit de centesimo decimo septimo psalmo, qui manifeste de adventu Domini scriptus est. |
45 | Et quod dicit, hoc vult intelligi: Nisi poenitentiam egeritis [Luc. XIII], et confessi fueritis ipsum me esse, de quo Prophetae cecinerunt, Filium omnipotentis Patris, meam faciem non videbitis. Habent Iudaei datum sibi tempus poenitentiae: confiteantur benedictum qui venit in nomine Domini, et Christi ora conspicient. |