monumenta.ch > Hieronymus > 22
>>> Hieronymus, in Matthaeum, , XXIII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 4, CAPUT XXII

1 (Vers. 41 seqq.) Congregatis autem Pharisaeis, interrogavit eos Iesus, dicens: Quid vobis videtur de Christo, cuius filius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum? Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? Qui ad tentandum Iesum fuerant congregati, et veritatem fraudulenta interrogatione [Penes Victorium, carpere nitebantur, etc.] capere nitebantur, occasionem praebuerunt confutationis suae. Interroganturque [Al. Interrogatur] de Christo cuius filius sit.
2 Interrogatio Iesu nobis proficit usque hodie contra Iudaeos. Et hi enim qui confitentur Christum esse venturum, hominem simplicem et sanctum virum asserunt de genere David. Interrogemus ergo eos docti a Domino: si simplex homo est, et filius tantum David: quomodo David vocet eum Dominum suum: non erroris incerto, nec propria voluntate: sed in [Al. tacet in] Spiritu sancto.
3 Testimonium autem quod posuit, de centesimo nono Psalmo sumptum est. Dominus igitur David vocatur, non secundum id quod de eo natus est, sed iuxta id quod natus ex Patre semper fuit, praeveniens ipsum carnis suae Patrem. Iudaei ad deludendam interrogationis veritatem frivola multa confingunt, vernaculum Abrahae asserentes, cuius fuerit filius Damascus Eliezer: et ex ipsius persona scriptum psalmum, quod post caedem quinque regum, Dominus Deus Domino suo dixerit Abrahae: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum [Genes. XIV]. [ [This note is printed at the foot of column 167 but its callout letter, a, does not appear in the text.] Rhabb., qui Melchisedec.] Quos interrogemus: Quomodo Deus dixerit Abrahae ea quae sequuntur: Tecum principium in die virtutis tuae in splendoribus sanctorum, ex utero ante Luciferum genui te; et: Iuravit Dominus, et non poenitebit eum; tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedec? Et respondere cogamus, quomodo Abraham ante Luciferum genitus sit; et sacerdos fuerit secundum ordinem Melchisedec: pro quo Melchisedec obtulerit panem et vinum, et a quo decimas praedae acceperit.
4 (Vers. 46.) Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. Pharisaei et Sadducaei quaerentes occasionem calumniae, et verbum aliquod invenire, quod pateret insidiis, quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum, Romanae tradunt potestati.
5 Ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
Hieronymus HOME