monumenta.ch > Hieronymus > 22
Hieronymus, in Matthaeum, , XXI <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XXII

1 (Vers. 1, 2.) Et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis, dicens: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. Pharisaei intelligentes de se dici parabolas, quaerebant eum tenere et occidere. Hanc eorum sciens Dominus voluntatem, nihilominus increpat saevientes, nec timore superatur, quo minus arguat peccatores. [Origenes, Nimirum, inquit, homo rex tropice Deus et Christi Pater esse dicitur, nuptiae autem filii regis, Ecclesia Christi sponsae sponso ipsius Christo restitutio; servi vero ad vocandos eos missi, qui ad nuptias fuerant invitati, ii sunt prophetae vaticiniis suis eos, qui e populo sunt ad laetitiam tempestive convertentes, etc.] Rex iste qui fecit nuptias filio suo, Deus omnipotens est.
2 Facit autem nuptias Domino nostro Iesu Christo et Ecclesiae, quae tam ex Iudaeis, quam ex gentibus, congregata est.
3 (Vers. 3.) Et misit servum suum vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. Haud dubium quin Moysen, per quem Legem invitatis dedit. Si autem [Atque ita quidem plurium numero servos Veronensis Evangelior. codex antiquissimus praefert.] servos legerimus, ut pleraque habent exemplaria, ad prophetas referendum est, quod invitati per eos venire contempserint.
4 (Vers. 4, 5.) Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi: tauri mei, et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias. Illi autem neglexerunt. Servi qui secundo missi sunt, melius est ut prophetae intelligantur, quam apostoli: ita tamen si supra, servus, scriptus fuerit. Sin autem servos, ibidem legas, hic secundi servi, [Secus Origenes sensit, Missi servi alteri, alius est prophaetarum coetus.] apostoli intelligendi sunt.
5 Prandium paratum, et tauri, et altilia occisa, vel per metaphoram opes regiae describuntur, ut ex carnalibus intelligantur spiritualia; vel certe dogmatum magnitudo, et doctrina Dei lege plenissima sentiri potest.
6 (Vers. 6.) Et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam. Reliqui vero tenuerunt servos eius, et contumeliis affectos, occiderunt. Inter eos, qui non recipiunt Evangelii veritatem, multa diversitas est. Minoris enim criminis sunt qui occupati aliis rebus venire noluerunt, his qui, contempto invitantis affectu, verterunt humanitatem in crudelitatem, et tentos servos regis, vel contumeliis affecerunt, vel occiderunt.
7 In hac parabola sponsi siletur occisio: et per servorum mortes, contemptus ostenditur nuptiarum.
8 (Vers. 7.) Rex autem cum audisset, iratus est. De quo dictum supra fuerat: Simile factum est regnum coelorum homini regi, quando invitabat ad nuptias, et agebat opera clementiae, hominis nomen appositum est, nunc quando ad ultionem venit, homo siletur, et rex tantum dicitur.
9 Et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit. Exercitus, seu ultores angelos, de quibus in Psalmis scribitur: Immissiones per angelos pessimos [Al. malos] [Psal. LXXVII, 49]; seu Romanos [Iterum ex Origine: Ira regis ea intelligitur, cuius de Iudaeis loquens, Apostolus mentionem facit. Pervenit autem ira super illos usque in finem. Ad haec bellum adversus Iudaeos movendum, et Ierosolymitanum excidium populique post Christi adventum his verbis praenuntiatur.] intelligamus, sub duce Vespasiano et Tito, qui occisis Iudaeae populis, praevaricatricem succenderint civitatem.
10 (Vers. 8 seqq.) Tunc ait servis suis: Nuptiae quidem paratae sunt; sed qui invitati erant non fuerunt digni. Ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias. Et egressi servi eius in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos, et impletae sunt nuptiae discumbentium. Gentilium populus non erat in viis, sed in exitibus viarum.
11 Quaeritur autem quomodo in his qui foris erant inter malos, et boni aliqui sint reperti? Hunc locum [Continenter Adamantii vestigiis insistit, qui et hoc ipsum allegat Pauli ad Romanos testimonium.] plenius tractat Apostolus ad Romanos [Al. additur dicens] [Rom. II, 14]: quod gentes naturaliter facientes ea quae legis sunt, condemnent Iudaeos, qui scriptam legem non fecerint.
12 Inter ipsos quoque ethnicos est diversitas infinita; cum sciamus alios esse proclives ad vitia et ruentes ad mala: alios ob honestatem morum virtutibus deditos.
13 (Vers. 11, 12.) Intravit autem rex, ut videret discumbentes: et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali, et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Hi qui invitati fuerant ad nuptias, de sepibus et angulis, et plateis, et diversis locis, coenam regis impleverant. Sed postea cum venisset rex, ut videret discumbentes in convivio suo (hoc est, in sua quasi fide requiescentes; ut in die iudicii visitare convivas, et discerneret merita singulorum), invenit unum qui veste indutus non erat nuptiali. Unus iste, [Origenes: Unum autem veste nuptiali non indutum vidit, sub unico genere, vel specie universo, comprehendens, qui nequitiam sibi ante fidem adhaerescentem retinuerunt, eamque minime exuerunt.] omnes qui sociati sunt malitia intelliguntur.
14 Vestis autem nuptialis, praecepta sunt Domini, et opera quae complentur ex lege et Evangelio, novique hominis efficiunt vestimentum. Si quis igitur in tempore iudicii inventus fuerit sub nomine Christiano non habere vestem nuptialem, hoc est, vestem supercoelestis [Al. coelestis] hominis; sed vestem pollutam, id est, veteris hominis exuvias, hic statim corripitur, et dicitur ei: Amice, quomodo huc intrasti? Amicum vocat, quod invitatus ad nuptias est: arguit impudentiae, quod veste sordida munditias polluerit nuptiales.
15 At ille obmutuit. In tempore enim illo non erit locus [Quinque mss. impudentiae habent, pro poenitentiae. Sic Rhabb.] poenitentiae, nec negandi facultas, cum omnes angeli et mundus ipse testis sit peccatorum.
16 (Vers. 13.) Tunc dixit rex ministris: Ligatis pedibus et manibus eius, mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Manus ligatas et pedes, fletumque oculorum, et stridorem dentium, vel ad comprobandam resurrectionis intellige veritatem. Vel certe ideo ligantur manus et pedes, ut [Neque enim, ait Adamantius, uti decuerat, ambulavit, neque ea quae decuerat egit. Hic tres mss. currere desinant.] male operari, et currere desistant ad effundendum sanguinem. In fletu quoque oculorum, et stridore dentium, per metaphoram membrorum corporalium, magnitudo ostenditur tormentorum.
17 (Vers. 14.) Multi autem sunt vocati, pauci vero electi. Omnes parabolas brevi sententia comprehendit: quod et in opere vineae, et in aedificatione domus, et in convivio nuptiali, non initia, sed finis quaeratur.
18 (Vers. 15.) Tunc abeuntes Pharisaei, consilium inierunt, ut caperent eum in sermone. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes. Nuper [Totidem fere verbis Origenes: Sospitatoris temporibus, cum tributum Romanis pendere iussi sunt Iudaei, de eo inter eos disputatum, deliberatumque est utrum consecratam Deo gentem, quaeque ipsius esset portio, tributum principibus solvere consentaneum sit, an pro libertate certare, si vitam pro arbitrio ducere non liceat, et tributum minime pendere. Notum scilicet, post Archelai unius ex tetrarchis exsilium, redactam in provinciae formam, Syriaeque fuisse attributam Iudaeam: atque exinde factam celeberrimam descriptionem Quirini praesidis Syriae qui Iudaeorum facultates censuit. Tunc aliquos rebellasse, praecipueque Iudam quemdam Gaulaniten (Origenes Galilaeum dicit, cuius in apostolorum Actis mentionem facit Lucas) plurimosque ad defectionem a Romanis impulisse, auctor est Iosephus lib. Antiquitt. XVIII, cap. I.] sub Caesare Augusto Iudaea subiecta Romanis, quando in toto orbe est celebrata descriptio, stipendiaria facta fuerat, et erat in populo magna seditio, dicentibus aliis pro securitate et quiete, qua [Rhabb. quia] Romani pro omnibus militarent, debere tributa persolvi: Pharisaeis vero, qui sibi applaudebant de iustitia, econtrario [Tres Palatini mss. econtrario nitentibus non debere, etc., qui et paulo post verbum, faceret, praetermittunt. Sic Rhabb.] dicentibus, non debere populum Dei (qui decimas solveret, et primitiva daret, et caetera quae in Lege scripta sunt, faceret) humanis legibus subiacere. Caesar Augustus Herodem [Eodem prosequitur atque Origenes gradu: Qui tunc praeerat tetrarcha (Herodes Antipas, quem de nomine vocat Hieronymus, filium Antipatris: in aliis libris Antipatri) populo persuadere conabatur, praesenti rerum statui sese ut accommodaret, nec voluntarium contra potentiores bellum susciperet, et vectigalia solveret.] filium Antipatris alienigenam et proselytum, regem Iudaeis constituerat, qui tributis praeesset, et Romano pareret imperio.
19 Mittunt igitur Pharisaei discipulos suos cum Herodianis, id est, militibus Herodis, seu quos illudentes Pharisaei [Ita et Origenes colligebat: Viri quippe simile est, qui tributum Caesari in populo pendi vellent, Herodianos ab eis fuisse appellatos, qui id nequaquam faciendum esse statuebant. Qui autem libertatis specie ducti, quo minus vectigal Caesari pensitaretur, ii fuisse videntur Pharisaei, etc. Sed nec prior Hieronymi a vero abludit sententia, Herodianos fuisse appellatos Herodis milites, sive domesticos eius tributorum coactores, homines vectigali per vim exigendo promptos atque expeditos: quamquam notatum Huetio Herodis quidem Magni temporibus, qui primus pendendis Caesari tributis operam contulit, milites, qui per vim illa exigerent, exstitisse, non item hisce Herodis Antipae, cuius potestati neutiquam id permissum, sed ut precibus tantum, auctoritate, et consilio procuraret.] quia Romanis tributa solvebant, Herodianos vocabant, et non divino cultui deditos. Quidam Latinorum ridicule Herodianos putant, qui Herodem Christum esse credebant, [Hieronymum suggillat hic Scaliger in Eusebianis animadversionibus. Quod, ut ait, non Latini id prodiderunt, sed ex veteribus Graecis Epiphanius, Graecus et ipse scriptor id retulit. Temere enimvero; Latinorum enim multo vetustiorum Epiphanio, quod rectissime monet S. Pater, opinatio haec fuit. Latinus utique scriptor Tertullianus, sive auctor alterius partis libri de Praescript. advers. Haeretic., cap. 45: Praetermitto, inquit, Pharisaeos . . . cum his etiam Herodianos, qui Christum Herodem esse dixerunt. Itemque Latinus Philaster Brixiensis, qui aliquot Hieronymum annos praecessit, Haeres. 28, de Herodianis, Qui, ait, Herodem regem Iudaeorum percussum ab angelo, ipsum ut Christum sperantes exspectant. Ex quibus (ut id quoque obiter de ridicula opinione addam) videas auctores qui de illa scripserunt, alios atque alios Herodes sibi persuasisse ab Herodianis pro Messia habitos. Nam quod Hieronymus de Herode Antipa notat, Philaster de Agrippa Aristobuli filio sentit, cuius mentio est Actor. XII, 22. Epiphanius autem a Scaligero laudatus, et Niceta lib. I Thesauri, cap. 34, de Herode Magno, quem sui pro Christo haberent, verius interpretantur. Interim alio nomine insimulari posse Hieronymum Huetius retur, quod cum hic dicat, ridicule existimari a quibusdam Latinorum, Herodianos esse, qui Herodem Christum esse censebant, ipse tamen in Dialogo contra Luciferianos scribat, Herodiani Herodem regem suscepere pro Christo. Verum non sic ille quemadmodum Abric. episc. refert, sub asserentis persona scripsit; sed quasi male compactam fabulam rhetorica figura praeteriens, Taceo, inquit, quod Herodiani Herodem regem suscepere pro Christo. Denique addo in nostris mss. crederent, legi pro credebant.] quod nusquam omnino legimus.
20 (Vers. 16.) Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces: et non est tibi cura de aliquo. Non enim respicis personam hominum: Dic ergo nobis quid tibi videtur: Licet censum dari Caesari, an non? Blanda [Rursum Origenes: Eiusmodi laude dehortantur, ne Herodianorum personam respiciat, aut Caesarianorum: ut iuxta Pharisaeorum sententiam tributum Caesari non esse solvendum affirmans, Herodianis ab ipsis traderetur. Et paulo superius: Ita impediente eo, quo minus census Caesari daretur, eum quasi defectionis auctorem atque impulsorem Romanis tradituri fuissent Herodiani.] et fraudulenta interrogatio, illuc provocat respondentem, ut magis Deum quam Caesarem timeat, et dicat non debere tributa solvi, ut statim audientes Herodiani, seditionis contra Romanos principem [Duo Palatini mss., principem eum teneant; alii minus bene, contra Romanum principem teneant, etc.] teneant.
21 (Vers. 18.) Cognita autem Iesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis, hypocritae? Prima virtus est respondentis, interrogantium mentem cognoscere, et non discipulos, sed tentatores vocare. Hypocrita ergo appellatur, qui aliud est, et aliud simulat, id est, aliud opere agit, et aliud voce praetendit.
22 (Vers. 19.) Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium. Sapientia semper sapienter agit, ut suis potissimum tentatores sermonibus confutentur. Ostendite, inquit, mihi denarium, hoc est, genus nummi, quod pro decem nummis imputabatur, et habebat imaginem Caesaris.
23 (Vers. 20.) Et ait illis Iesus: Cuius est imago haec, et superscriptio? Qui putant interrogationem Salvatoris ignorantiam esse, et non dispensationem, discant ex praesenti loco, quod utique potuerit scire Iesus cuius imago esset in nummo; sed interrogat, ut ad sermonem eorum competenter respondeat.
24 (Vers. 21.) Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt Dei Deo. Caesarem non putemus Augustum, sed Tiberium significari privignum eius, qui in locum successit [Rectius duo e nostris mss. habent, in locum vitrici sub quo, etc.] ipsius, sub quo passus est Dominus. Omnes autem reges Romani a primo Caio Caesare, qui imperium arripuerat, Caesares appellati sunt [Al. appellantur]. Porro quod ait: Reddite quae sunt Caesaris Caesari, id est, nummum tributum, et pecuniam: et quae sunt Dei Deo, decimas primitias, et oblationes, ac victimas sentiamus: quomodo et ipse reddidit tributa pro se et Petro [Matth. XVII]; et Deo reddidit quae Dei sunt, Patris faciens voluntatem [Ioan. VI].
25 (Vers. 22.) Et audientes, mirati sunt. Qui credere debuerant ad tantam sapientiam, mirati sunt [Origenes ait, Nullam sibi praebitam illi insidiandi occasionem demirati.] quod calliditas eorum insidiandi non invenisset locum.
26 Et relicto eo, abierunt. Infidelitatem cum miraculo pariter reportantes.
27 (Vers. 23.) In illo die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem. Duae haereses erant in Iudaeis: una Pharisaeorum, altera Sadducaeorum. Pharisaei traditionum et observationum, quas illi δευτερώσεις vocant, iustitiam praeferebant; unde et divisi vocabantur a populo.
28 Sadducaei autem, qui interpretantur iusti, et ipsi vindicabant sibi quod non erant: prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus, confitentibusque, et angelos, et spiritum: sequentes (iuxta Acta apostolorum) omnia denegabant [Act. IV]. Istae sunt duae [Confer S. Doctorem in Commentariis in hunc Isaiae locum, et in Epist. ad Titum. Epistolam quoque ad Algasiam Quaest. 10, et Dialogum advers. Luciferianos, num. 8.] domus, de quibus Isaias manifestius docet, quod offensurae sint in lapidem scandali [Isai. VIII].
29 (Vers. 24 seqq.) Et interrogaverunt eum, dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater eius uxorem illius, et suscitet semen fratri suo. Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est, et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo. Similiter secundus et tertius usque ad septimum.
30 Novissime autem omnium et mulier defuncta est. Qui resurrectionem corporum non credebant, et animam putabant interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos, qui resurrectionem asserant mortuorum. Potest autem fieri, ut vere in gente eorum aliquando hoc acciderit.
31 (Vers. 28.) In resurrectione ergo cuius erit de septem uxor? Omnes enim habuerunt eam. Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem.
32 (Vers. 29.) Respondens autem Iesus, ait illis: Erratis, nescientes Scripturas, neque virtutem Dei. Propterea errant, quia Scripturas nesciunt: et quia Scripturas ignorant, consequenter nesciunt virtutem Dei, hoc est, Christum, qui est Dei virtus, et Dei sapientia [I Cor. I].
33 (Vers. 30.) In resurrectione enim neque nubent, [Pro neque nubentur, in Veronensi Evangeliorum vetustissimo exemplari, magis ad Latini sermonis proprietatem est, neque uxores ducent.] neque nubentur; sed sunt sicut angeli Dei in coelo. Latina consuetudo Graeco idiomati non respondet. Nubere enim proprie dicuntur mulieres, et viri uxores ducere; sed nos simpliciter dictum intelligamus, quod nubere de viris, et nubi de uxoribus scriptum sit.
34 Si in resurrectione non nubent, neque nubentur resurgent ergo corpora, [Tres Palatini mss., corpora quicum possint nubere, etc.] quae possunt nubere et nubi. Nemo quippe dicit de lapide et arbore, et his rebus, quae non habent membra genitalia, quod non nubant, neque nubantur; sed de his quae cum possunt nubere, tamen alia ratione non nubunt. Quod autem infertur: Sed sunt sicut angeli Dei in coelo. spiritualis repromittitur conversatio.
35 (Vers. 31 seqq.) De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo, dicente vobis: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Et audientes turbae mirabantur de doctrina eius. Ad comprobandam resurrectionis veritatem, [Eadem Origenis nedum responsio, sed fere sunt verba: Ad id autem dicemus, cum depromptis e Prophetis sexcentis testimoniis probare possit Servator, futuram vitam hominis manere, id minime fecisse: quod scilicet unam Moysis Scripturam admitterent Sadducaei, a qua deducta ratiocinatione, convincere ipsos voluit: sic autem illa se habere videtur: Deus dixit Moysi, Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob, cum oraculum ipsi in rubo reddidit: aut igitur Deus, eorum Deus est, qui sunt, aut eorum qui non sunt, absurdum est autem, Deum, qui dixit: Ego sum, qui sum, id mihi nomen est, horum esse Deum pronuntiare, qui neutiquam sunt: quod si illud absurdum est, eorum profecto Deus est, qui sunt, et qui vivunt, et qui existunt, quique beneficium a Deo in se collatum agnoscunt . . . . Vivunt ergo, Deum, ipsi usque beneficium agnoscentes Abraham, et Isaac, et Iacob, etc.] multo aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud: Suscitabuntur mortui, et resurgent qui in sepulcris sunt [Isai. XXVI, 19]. Et in alio loco: Multi dormientium de terrae pulvere consurgent: alii in vitam, et alii in opprobrium et confusionem aeternam [Dan. XII, 2]. Quaeritur itaque, quid sibi voluerit Dominus hoc praeferre testimonium, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob; et quasi, hoc prolato, probaverit quod volebat, statim intulerit: Non est Deus mortuorum, sed viventium. Cuius rei turbae quoque circumstantes, mysterium cognoscentes, admiratae sunt de doctrina [Palatin. mss., de doctrina responsionis illius.] et responsis illius. Supra diximus Sadducaeos, nec angelum, nec spiritum, nec resurrectionem corporum confitentes, animarum quoque interitum praedicasse. Hi quinque tantum libros Moysis recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.
36 Stultum ergo erat inde proferre testimonia, cuius auctoritatem non sequebantur. Porro ad aeternitatem animarum probandam de Moyse ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob [Exod. III, 6]. statimque infert: Non est mortuorum Deus, sed viventium; ut cum probaverit animas permanere post mortem (neque enim poterat fieri, ut eorum esset Deus, qui nequaquam subsisterent), consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt.
37 Hunc locum plenius in extrema parte primae Epistolae ad Corinthios Paulus apostolus exsequitur [I Cor. XV].
38 (Vers. 34 seqq.) Pharisaei [Iidem mss., Pharisaei audito quod silentium, etc.] autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, convenerunt in unum: et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magister, quod est mandatum magnum in lege? Ait illi Iesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum.
39 Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae. Quod de Herode et Pontio Pilato legimus, in Domini nece eos fecisse concordiam, hoc etiam nunc de Pharisaeis cernimus et Sadducaeis, qui inter se contrarii sunt, sed ad tentandum Iesum pari mente consentiunt.
40 Qui ergo iam supra in ostensione denarii fuerant confutati, et adversae partis factionem viderant subrutam, debuerant [In uno Cisterciensi, exemplo moveri, ne, etc.] exemplo moneri, ne ultra molirentur insidias: sed malevolentia et livor nutrit impudentiam. Interrogat unus ex legis doctoribus, non scire desiderans, sed tentans, an interrogatus nosset quod interrogabatur, quod sit maius mandatum: non de mandatis interrogans, sed quod sit primum magnumque mandatum; ut cum omnia quae Deus mandaverit magna sint: quidquid ille responderit, occasionem habeat calumniandi, aliud asserens magnum esse de pluribus.
41 Quicumque igitur novit et interrogat non voto discendi, sed studio cognoscendi, an noverit ille qui responsurus est, in similitudinem Pharisaeorum non quasi discipulus, sed quasi tentator accedit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XXI <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 22