Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XXI
1 | (Vers. 1 seqq.) Et cum appropinquasset Ierosolymis, et venisset Bethphage ad montem Oliveti, tunc Iesus misit duos discipulos, dicens eis: Ite in castellum quod contra vos est: et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Et si quis vobis aliquid dixerit, dicite: Quia Dominus his opus habet: et confestim dimittet eos. Egreditur de Iericho, turbis eductis inde quamplurimis, et caecis reddita sanitate, appropinquat Ierosolymis, magnis ditatus mercibus: salute credentium reddita, ingredi cupit urbem pacis, et locum visionis Dei, et arcem speculatorii. Cumque appropinquaret Ierosolymis, et venisset Bethphage ad domum maxillarum (qui sacerdotum viculus erat, et confessionis portabat typum; et erat situs in monte Oliveti, ubi lumen scientiae, ubi laborum et dolorum requies), misit duos discipulos suos, θεωρητικὸν καὶ ἐργαστικὸν, id est, scientiam et operam, ut ingrederentur castellum. |
2 | Dixitque eis: Ite in castellum quod contra vos est. Contra apostolos enim erat, nec iugum doctrinarum volebat accipere. Et statim, inquit, invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea: solvite et adducite mihi. Alligata erat asina multis vinculis peccatorum. Pullus quoque lascivus, et frenorum impatiens cum matre, secundum Evangelium Lucae (Cap. XIX), multos habebat dominos, non uni errori et dogmati subditus: et tamen multi domini qui sibi potestatem illicitam vindicabant, videntes verum Dominum, et servos eius venisse, qui ad solvendum missi fuerant, non audent resistere. Quae sit autem asina, et pullus asinae, dicemus in subditis. |
3 | (Vers. 4, 5.) Hoc autem factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam, dicentem: Dicite filiae Sion, Ecce rex tuus venit tibi mansuetus, sedens super asinam et pullum filium subiugalis. Hoc in propheta Zacharia scriptum est: de quo plenius, si vitae spatium fuerit, in suo dicetur loco. |
4 | Nunc stringendum breviter, quod secundum litteram in parvo itineris spatio super utrumque animal sedere non quiverit. Aut enim sedit asinae, et pullus absque sessore fuit: aut si pullo, quod magis competit, usus est ad sedendum, asina ducta est libera. Ergo cum historia vel impossibilitatem habeat, vel turpitudinem, ad altiora transmittimur: ut asina ista quae subiugalis fuit, et edomita, et iugum legis traxerat, Synagoga intelligatur; pullus asinae, lascivus et liber, Gentium populus, quibus sederit Iesus, et missis ad eos duobus discipulis suis, uno in Circumcisionem, et altero in Gentes. |
5 | (Vers. 6, 7.) Euntes autem discipuli, fecerunt sicut praecepit illis Iesus. Et adduxerunt asinam et pullum: et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. Pullus iste et asina, quibus apostoli sternunt vestimenta sua, ut Iesus mollius sedeat, ante adventum Salvatoris nudi erant, multisque sibi in eos dominatum vindicantibus, absque operimento frigebant. |
6 | Postquam vero suscepere apostolicas vestes, pulchriores effecti, Dominum habuere sessorem. Vestis autem apostolica, vel doctrina virtutum, vel edissertio Scripturarum intelligi potest, sive Ecclesiasticorum dogmatum varietates: quibus nisi anima instructa fuerit et ornata, sessorem habere Dominum non meretur. |
7 | (Vers. 8.) Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Videte differentiam uniuscuiusque personae. Apostoli vestimenta sua super asinum ponunt, turba quae vilior est, substernit pedibus asini; necubi offendat in lapidem, ne calcet spinam, ne labatur in foveam. |
8 | Alii autem caedebant ramos de arboribus, et sternebant in via. De arboribus frugiferis, quibus mons Oliveti consitus est, caedebant ramos, sternebantque in via: ut prava recta facerent, et aequarent inaequalia: quo rectius atque securius in corde credentium, Christus, daemonum atque vitiorum victor incederet. |
9 | (Vers. 9.) Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur, clamabant, dicentes: Osanna filio David: benedictus qui venit in nomine Domini; osanna in excelsis. Quia manifesta est historia, spiritualem sequamur ordinem disserendi. Turbae quae egressae fuerant de Iericho, et secutae sunt Salvatorem ac discipulos eius, postquam pullum asinae solutum viderunt (qui ante ligatus fuerat) et apostolorum vestibus exornatum, et sedentem super eum Dominum Iesum, supposuerunt vestimenta sua, et straverunt viam ramis arborum. |
10 | Cumque opere cuncta fecissent, vocis quoque tribuunt testimonium: et praecedentes atque sequentes non brevi atque silenti confessione, sed clamore plenissimo resonant: Osanna filio David, benedictus qui venit in nomine Domini. Quod autem dicit: Turbae quae praecedebant et quae sequebantur, utrumque ostendit populum, et qui ante Evangelium, et qui post Evangelium Domino crediderunt, consona Iesum confessionis voce laudare: et secundum superioris parabolae exemplum diversarum horarum operarios, unum fidei accipere praemium. |
11 | Porro quod sequitur: Osanna filio David, quid significet, et ante annos plurimos in brevi epistola ad Damasum, tunc Romanae urbis episcopum, dixisse memini; et nunc perstringam breviter. In centesimo decimo septimo psalmo, qui manifeste de adventu Salvatoris scriptus est, inter caetera hoc quoque legimus: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud [Al. et] hoc est mirabile in oculis nostris. |
12 | Haec est dies quam fecit Dominus, exsultemus, et laetemur in ea. Statimque iungitur: O Domine, salvum me fac: O domine, bene prosperare. Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini, et caetera [Psal. CXVII, 22 seqq.]. Pro eo quod habetur in Septuaginta interpretibus; ὦ Κύριε, σῶσον δὴ, id est, o Domine, salvum fac; in Hebraeo legimus: ANNA ADONAI OSIANNA, quod manifestius interpretatus est Symmachus dicens: Obsecro, Domine, salvum, fac, obsecro. Nemo ergo putet ex duobus verbis, Graeco videlicet, et Hebraeo, sermonem esse compositum, sed totum Hebraicum: et significare quod adventus Christi salus mundi sit. Unde et sequitur: Benedictus qui venit in nomine Domini. Salvatore quoque id ipsum in Evangelio comprobante: Ego veni in nomine Patris mei, et non me recepistis. |
13 | Alius veniet in nomine suo, et recipietis eum [Ioan. V, 4]. Necnon quod iungitur, Osanna, id est, salus in excelsis, perspicue ostenditur, quod adventus Christi non tantum hominum salus, sed totius mundi sit: terrena iungens coelestibus: Ut omne genu ei flectatur [Al. flectat], coelestium, terrestrium, et infernorum [Philipp. II, 10]. |
14 | (Vers. 10.) Et cum intrasset Ierosolymam, commota est universa civitas, dicens: Quis est hic? Populi [Al. Multi] autem dicebant. Introeunte Iesu cum turba tota, Ierosolymorum civitas commovetur, mirans frequentiam, nesciens veritatem, et dicens: Quis est hic? Quod quidem in alio loco dicentes angelos legimus: Quis est iste rex gloriae [Ps. XXIII, 8]? Aliis autem vel ambigentibus, vel interrogantibus, vilis plebecula confitetur: a minoribus incipiens, ut ad maiora perveniat, et dicit: |
15 | Hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae. Propheta, quem et Moyses similem sui dixerat esse venturum, et qui proprie apud Graecos cum arthro scribitur. A Nazareth autem Galilaeae, quia ibi educatus fuerat: ut flos campi nutriretur in flore virtutum. |
16 | (Vers. 12, 13.) Et intravit Iesus in templum Dei: et eiiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas nummulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit. Et dixit eis: Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis illam speluncam latronum. Comitatus Iesus turba credentium (quae vestimenta sua ut illaeso pede pullus incederet, straverat), ingreditur templum, et eiicit omnes qui vendebant et emebant in templo: mensasque nummulariorum subvertit, et cathedras vendentium columbas dissipavit, dixitque eis, de Scripturis sanctis testimonium proferens [Isai. LVI]: quod domus Patris eius, orationis domus esse deberet, non spelunca latronum, vel domus negotiationis [Ierem. VII]: sicut in alio Evangelista scriptum est [Ioan. II]. Ex hoc primum sciendum, quod iuxta mandata Legis augustissimo in toto orbe templo Domini, et de cunctis pene regionibus Iudaeorum illuc populo confluente, innumerabiles immolabantur hostiae, maxime festis diebus, taurorum, arietum, hircorum: pauperibus ne absque sacrificio essent, pullos columbarum, et turtures offerentibus: accidebat plerumque, ut qui de longe venerant, non haberent victimas. |
17 | Excogitaverunt igitur sacerdotes, quomodo praedam de populo facerent, et omnia animalia quibus opus erat ad sacrificia, vendebant, ut et venderent non habentibus, et ipsi rursum empta susciperent. Hanc stropham eorum crebra venientium inopia dissipabat, qui indigebant sumptibus, et non solum hostias non habebant, sed ne unde emerent quidem aves et vilia munuscula. Posuerunt itaque et nummularios qui mutuam sub cautione darent pecuniam. |
18 | Sed quia erat Lege praeceptum [Levit. XXV, ] [et Deut. XXIII], ut nemo usuras acciperet, et prodesse non poterat pecunia fenerata, quae commodi nihil haberet, et interdum sortem perderet, excogitaverunt et aliam technam, ut pro nummulariis, Collybistas facerent, cuius verbi proprietatem Latina lingua non exprimit. |
19 | Collyba dicuntur apud eos, quae nos appellamus tragemata, vel vilia munuscula. Verbi gratia, frixi [Al. fricti] ciceris, uvarumque passarum, et poma diversi generis. Igitur quia usuras accipere non poterant Collybistae, qui pecuniam fenerati erant, pro usuris accipiebant varias species, ut quod in nummo non licebat, in his rebus exigerent quae nummis coemuntur, quasi non hoc ipsum Ezechiel praedicaverit, dicens: Usuram et superabundantiam non accipietis [Ezech. XXII, 12]. Istiusmodi Dominus cernens in domo Patris negotiationem seu latrocinium, ardore spiritus concitatus (iuxta quod scriptum est in sexagesimo octavo psalmo (Vers. 10): Zelus domus tuae comedit me), fecit sibi flagellum de funiculis, et tantam hominum multitudinem eiecit de templo, dicens: Scriptum est: Domus mea, domus orationis vocabitur: vos autem fecistis eam speluncam latronum. Latro enim est, et templum Dei in latronum convertit specum, qui lucra de religione sectatur, cultusque eius non tam cultus Dei quam negotiationis occasio est. |
20 | Hoc iuxta historiam: caeterum secundum mysticos intellectus, quotidie Iesus ingreditur templum Patris, et eiicit omnes tam episcopos et presbyteros et diaconos, quam laicos, et universam turbam de Ecclesia sua, et unius criminis habet vendentes pariter et ementes. Scriptum est enim: Gratis accepistis, gratis date. Mensas quoque nummulariorum subvertit. |
21 | Observa, propter avaritiam sacerdotum, altaria Dei nummulariorum mensas appellari. Cathedrasque vendentium columbas evertit, qui vendunt gratiam Spiritus sancti, et omnia faciunt, ut subiectos populos devorent, de quibus dicit [Al. dicitur]: Qui devorant populum meum sicut escam panis [Ps. XIII, 4]. Iuxta simplicem intelligentiam, columbae non erant in cathedris, sed in caveis, nisi forte columbarum institores sedebant in cathedris. |
22 | Quod penitus absurdum est, quia in cathedris, magistrorum magis dignitas indicatur, quae ad nihilum redigitur, cum mixta fuerit lucris. Quod de Ecclesiis diximus, unusquisque de se intelligat. Dicit enim Apostolus: Vos estis templum Dei, et Spiritus sanctus habitat in vobis [I Cor. VI, 15, ] [et II Cor. III, 16]. Non sit in domo pectoris nostri negotiatio, non ementium vendentiumque commercia, non donorum cupiditas, ne ingrediatur Iesus iratus et rigidus, et non aliter mundet templum suum, nisi flagello adhibito, ut de spelunca latronum, et de domo negotiationis, domum faciat orationis. |
23 | (Vers. 14.) Et accesserunt ad eum caeci et claudi in templo, et sanavit eos. Nisi mensas nummulariorum evertisset, cathedrasque columbas vendentium, caeci et claudi lucem pristinam, et concitum gradum non meruissent recipere. |
24 | (Vers. 15.) Videntes autem principes sacerdotum et Scribae mirabilia quae fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes: Osanna filio David, indignati sunt, et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Plerique arbitrantur maximum esse signorum, quod Lazarus suscitatus est [Ioan. XI], quod caecus ex utero lumen acceperit [Ioan. IX], quod ad Iordanem vox audita sit Patris [Ioan. III], quod transfiguratus in monte gloriam ostenderit triumphantis [Matth. XVII]. Mihi inter omnia signa quae fecit hoc videtur mirabilius esse, quod unus homo, et illo tempore contemptibilis, et intantum vilis ut postea crucifigeretur, Scribis et Pharisaeis contra se saevientibus, et videntibus lucra sua destrui, potuerit ad unius flagelli verbera tantam eiicere multitudinem, mensasque subvertere, et cathedras confringere, et alia facere, quae infinitus non fecisset exercitus. Igneum enim quiddam atque sidereum radiabat ex oculis eius, et divinitatis maiestas lucebat in facie. Cumque manum non audeant iniicere sacerdotes, tamen opera calumniantur, et testimonium populi atque puerorum qui clamabant, Osanna filio David, vertunt in calumniam: quod videlicet hoc non dicatur nisi soli Filio Dei. |
25 | Videant ergo episcopi, et quantumlibet sancti homines, cum quanto periculo dici ista sibi patiantur [Al. patiuntur], si Domino cui vere hoc dicebatur, quia necdum erat solida credentium fides, pro crimine impingitur. |
26 | (Vers. 16.) Iesus autem dicit eis: Utique. Numquam legistis, quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem? Quam moderate sententiam temperat, et responsio utrimque vergens, et calumniae non patens? Non dixit quod Scribae audire cupiebant, bene faciunt pueri, ut mihi testimonium perhibeant, nec rursum, errant: pueri sunt, debetis aetati ignoscere; sed profert exemplum de octavo psalmo, ut, tacente Domino, Scripturarum testimonium puerorum dicta firmaret. |
27 | (Vers. 17.) Et relictis illis, abiit foras extra civitatem in Bethaniam, ibique mansit. Reliquit incredulos, et urbem egressus contradicentium, ivit Bethaniam, quod interpretatur domus obedientiae, iam tunc vocationem gentium praefigurans, ibique mansit, quia in Israel permanere non potuit. Hoc quoque intelligendum est, quod tantae fuerit paupertatis, et ita nulli adulatus sit, ut in urbe maxima nullum hospitem, nullam invenerit mansionem, sed in agro parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret: eorum quippe vicus Bethania est. |
28 | (Vers. 18, seqq.) Mane autem revertens in civitatem, esuriit. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam, et nihil invenit in ea, nisi folia tantum. Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum, et arefacta est continuo ficulnea. Et videntes discipuli mirati sunt, dicentes: Quomodo continuo aruit? Discussis noctis tenebris, matutina luce radiante, et vicina meridie, in qua Dominus passione sua illustraturus erat orbem, cum in civitatem reverteretur, esuriit, vel veritatem humanae carnis ostendens, vel esuriens salutem credentium, et aestuans ad incredulitatem Israelis. |
29 | Cumque vidisset arborem unam (quam intelligimus Synagogam, et conciliabulum Iudaeorum) iuxta viam: habebat enim Legem, et ideo iuxta viam erat, quia non credebat in viam, venit ad eam, stantem scilicet et immobilem, et non habentem Evangelii pedes: nihilque invenit in ea, nisi folia tantum, promissionum strepitum, traditiones Pharisaicas, et iactationem Legis, et ornamenta verborum absque ullis fructibus veritatis. Unde et alius evangelista dicit: Nondum enim erat tempus (Marc X. 13); sive quod tempus nondum venerat salvationis Israel, eo quod nondum Gentilium populus subintrasset, sive quod praeterisset tempus fidei, quia ad illum primum veniens, et spretus, transisset ad nationes. |
30 | Et ait illi: Numquam ex te fructus nascatur, vel in sempiternum, vel in saeculum: utrumque enim αἰὼν [Al. gr|αἰῶνα]|gr Graecus sermo significat. Et arefacta est liculnea, quae esuriente Domino, cibos quos ille cupierat, non habebat. |
31 | Sic autem aruerunt folia, ut truncus ipse remaneret, et fractis ramis, vireret [Al. viveret] radix, quae in novissimo tempore si credere voluerit, virgulta fidei pullulet, impleaturque Scriptura, dicens: Est arbori spes [Iob XIV, 7]. Iuxta litteram autem Dominus passurus in populis, et baiulaturus scandalum crucis, debuit discipulorum animos signi anticipatione firmare. Unde et discipuli mirantur, dicentes: Quomodo continuo aruit? Potuit ergo Salvator eadem virtute etiam inimicos siccare suos, nisi eorum per poenitentiam exspectasset salutem. |
32 | (Vers. 21, 22.) Respondens autem Iesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, non solum de ficulnea facietis; sed et si monti huic dixeritis: Tolle et iacta te in mare, fiet. Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis. Latrant contra nos Gentilium canes in suis voluminibus, quae in impietatis propriae memoriam reliquerunt, asserentes apostolos non habuisse fidem, quia montes transferre non potuerint. |
33 | Quibus nos respondebimus, multa facta esse signa a Domino, iuxta Ioannis Evangelistae testimonium, quae scripta essent, mundus capere non posset [Ioan. XXI, 25]. Non quo mundus volumina capere non potuerit, quae potest, quamvis multiplicia sint, unum armariolum, vel unum capere scrinium: sed quod magnitudinem signorum prae miraculis et incredulitate ferre non possit. |
34 | Igitur et haec credimus fecisse apostolos, sed ideo scripta non esse, ne infidelibus contradicendi maior daretur occasio. Alioquin interrogemus eos, utrum credant his signis, quae scripta narrantur, an non. Et cum incredulos viderimus, consequenter probabimus, nec maioribus eos credituros fuisse, qui minoribus non crediderint. Hoc adversum illos. |
35 | Caeterum nos, ut ante iam diximus, montem diabolum intelligamus superbientem, et iactantem se contra Creatorem suum, qui a propheta mons corruptus appellatur. Et cum animam hominis possederit, et in ea fuerit radicatus, ab apostolis, et his qui similes apostolorum sunt, transferri potest in mare, hoc est, in loca salsa, et fluctuantia, et amara, quae nullam habent dulcedinem Dei. Idipsum et in Psalmis legitur: Non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris [Ps. XLV, 2]. |
36 | (Vers. 23.) Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum et seniores populi, dicentes: In qua potestate haec facis? Et quis tibi dedit hanc potestatem? Diversis verbis eamdem quam supra calumniam struunt, quando dixerunt: In Beelzebub principe daemoniorum eiicit hic daemonia. Quando enim dicunt: In qua potestate haec facis? de Dei dubitant potestate, et subintelligi volunt diaboli esse quod faciat. |
37 | Addentes quoque: Quis tibi dedit hanc potestatem? manifestissime Dei Filium negant, quem putant non suis viribus, sed alienis signa facere. |
38 | (Vers. 24 seqq.) Respondens autem Iesus, dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem, quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate haec facio. Baptismus Ioannis unde erat, e coelo an ex hominibus? At illi cogitabant inter se, dicentes: Si dixerimus, E coelo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, Ex hominibus, timemus turbam. Omnes enim habebant Ioannem sicut prophetam. Et respondentes Iesu, dixerunt: Nescimus. Hoc est quod vulgo dicitur: Malo arboris nodo, malus clavus aut cuneus infigendus est. Poterat Dominus aperta responsione tentatorum calumniam confutare, sed prudenter interrogat, ut suo ipsi, vel silentio, vel sententia condemnentur. |
39 | Si enim respondissent baptisma Ioannis esse de coelo (ut ipsi sapientes in malitia pertractarunt), consequens erat responsio: Quare ergo non estis baptizati a Ioanne? Si dicere voluissent, humana deceptione esse compositum, et nihil habuisse divinum, seditionem populi formidabant. Omnes enim gregatim multitudines Ioannis receperant baptisma, et sic eum habebant ut prophetam. Respondit itaque impiissima factio, et humilitatis verbo, quo nescire se diceret, usa est ad insidias coaptandas. |
40 | (Vers. 27.) Ait illis et ipse: Nec ego dico vobis in qua potestate haec facio. Illi in eo quod nescire se responderant, mentiti sunt: consequens ergo erat iuxta responsionem eorum Dominum quoque dicere, Nec ego scio; sed mentiri Veritas non potest, et ait: Nec ego dico vobis. Ex quo ostendit et illos scire, sed respondere nolle, et se nosse, et ideo non dicere, quia illi quod sciunt taceant, et statim infert parabolam, quae et illos impietatis arguat, et ad gentes regnum Dei doceat transferendum. |
41 | (Vers. 28 seqq.) Quid autem vobis videtur? Homo quidam habebat duos filios; et accedens ad primum, dixit: Fili, vade hodie operare in vinea mea. Ille autem respondens, ait: Nolo. Postea autem poenitentia motus, abiit. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait: Eo, domine, et non ivit. Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et dicunt ei: Primus. Dicit illis Iesus [Luc. XV]. Hi sunt duo filii, qui et in Lucae parabola describuntur, frugi et luxuriosus, et de quibus Zacharias propheta loquitur: Assumpsi mihi duas virgas: unam vocavi decorem, et alteram vocavi funiculum, et pavi gregem [Zach. XI, 7]. Primo dicitur Gentilium populo per naturalis legis notitiam: Vade, et operare in vinea mea: hoc est, quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris [Tob. IV]. Qui superbe respondit: Nolo. Postea vero in adventu Salvatoris, acta poenitentia, operatus est in vinea Dei, et sermonis contumaciam labore correxit. |
42 | Secundus autem filius, populus Iudaeorum est, qui respondit Moysi: Omnia quaecumque dixerit Dominus faciemus [Exod. XXIV], et non ivit in vineam, quia, interfecto patrisfamilias filio, se putavit haeredem. Alii vero non putant Gentilium et Iudaeorum esse parabolam, sed simpliciter peccatorum et iustorum: ipso quoque Domino propositionem suam postea disserente. |
43 | Amen dico vobis, quia publicani et meretrices praecedent vos in regno Dei. Eo quod illi qui per mala opera Deo se servire negaverant, postea poenitentiae baptismum acceperint a Ioanne. Pharisaei autem, qui iustitiam praeferebant, et legem se Dei facere iactabant, Ioannis contempto baptismate, Dei praecepta fecerunt. |
44 | Unde dicit: |
45 | (Vers. 32.) Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei: publicani autem et meretrices crediderunt ei: vos autem videntes, nec poenitentiam habuistis postea ut crederetis ei. Porro quod dicitur: Quis ex duobus fecit voluntatem patris? Et illi dicunt: Novissimus. Sciendum est in veris exemplaribus non haberi novissimum, d sed primum, ut proprio iudicio condemnentur. |
46 | Si autem novissimum voluerimus legere, manifesta est interpretatio: ut dicamus intelligere quidem veritatem Iudaeos; sed tergiversari, et nolle dicere quod sentiunt: sicut et baptismum Ioannis scientes esse de coelo, dicere noluerunt. |
47 | (Vers. 33.) Aliam parabolam audite: Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est. Hoc est, quod Dominus sumptum de proverbio significavit: Durum est adversus stimulum calcitrare [Act. IX, 5]. Principes sacerdotum, et seniores populi, qui interrogaverant Dominum, In qua potestate haec facis: et quis tibi dedit hanc potestatem? et voluerant in verbo capere sapientiam, sua arte superantur; et audiunt in parabolis, quod aperta facie non merebantur audire. Homo iste paterfamilias, ipse est qui habebat duos filios; et qui in alia parabola conduxit operarios in vineam suam; qui plantavit vineam, de qua et Isaias plenissime per Canticum loquitur, ad extremum inferens: Vinea Domini sabaoth, domus Israel est [Isai. V, 7]. Et in Psalmo: Vineam de Aegypto, inquit, transtulisti: eiecisti gentes, et plantasti eam [Ps. LXXIX, 9]. Et sepem circumdedit ei, vel murum urbis, vel angelorum auxilia: et fodit in eu torcular, aut altare, aut illa torcularia, quorum et tres Psalmi titulo praenotantur: octavus et octogesimus, et octogesimus tertius. |
48 | Et aedificavit turrim: haud dubium quin templum, de quo dicitur per Michaeam: Et tu, turris nebulosa, filia Sion [Mich. IV, 8]. Et locavit eam agricolis, quos alibi vineae operarios appellavit: qui conducti fuerant hora prima, tertia, sexta, nona et undecima [Matth. X]. Et peregre profectus est: est, non loci mutatione; nam Deus unde abesse potest, quo complentur omnia? et qui dicit per Ieremiam: Ego Deus appropinquans et non de longinquo, dicit Dominus [Ierem. XXIII, 23]. Sed abire videtur a vinea ut vinitoribus liberum operandi arbitrium derelinquat. |
49 | (Vers. 34 seqq.) Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agricolae apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. Dederat eis Legem, et in hac eos vinea operari iusserat, ut fructum Legis in operibus exhiberent. |
50 | Postea misit ad eos servos, quos illi apprehensos vel ceciderunt, ut Ieremiam; vel occiderunt, ut Isaiam; vel lapidaverunt, ut Naboth [III Reg. XXI], et Zachariam, quem interfecerunt inter templum et altare [II Par. XXIV]. Legamus epistolam Pauli ad Haebreos [Hebr. XI]; et ex ea plenissime discemus qui servorum Domini quanta perpessi sint. |
51 | (Vers. 37, 38.) Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens: Verebuntur filium meum. Agricolae autem videntes filium, dixerunt intra se: hic est haeres; venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem eius. In eo quod supra legimus: Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter, patientiam ostendit patrisfamilias, quod frequentius miserit, ut malos colonos ad poenitentiam provocaret: illi autem thesaurizaverunt sibi iram in die irae [Rom. II]. Porro quod iungitur: Verebuntur filium meum, non de ignorantia venit. |
52 | Quid enim nesciat paterfamilias, qui hoc loco Deus Pater intelligitur? Sed semper ambigere dicitur Deus, ut libera voluntas homini reservetur. Interrogemus Arium et Eunomium. Ecce pater dicitur ignorare, et sententiam temperat, et quantum in vobis est, probatur esse mentitus. Quidquid pro Patre responderint, hoc intelligant pro Filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. |
53 | (Vers. 39.) Et apprehensum eum, eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Et Apostolus loquitur, quod extra portam Iesus crucifixus sit [Heb. XIII]. Possumus et aliter intelligere; quod eiectus sit extra vineam, et ibi occisus: ut suscipientibus se gentibus, aliis vinea locaretur. |
54 | (Vers. 40, 41.) Cum ergo venerit Dominus vineae, quid faciet agricolis illis? Aiunt illi: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis qui reddent ei fructum temporibus suis. Interrogat eos Dominus non quod ignoret quid responsuri sint, sed ut propria responsione damnentur. Locata est autem nobis vinea, et locata ea conditione, ut reddamus Domino fructum temporibus suis, et sciamus unoquoque tempore quid oporteat nos vel loqui, vel facere. |
55 | (Vers. 42.) Dicit illis Iesus: Numquam legistis in Scripturis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. A Domino factum est illud, et est mirabile in oculis nostris [Ps. CXVII, 22, 23]. Variis parabolis diversisque sermonibus res eaedem contexuntur. Quos enim supra operarios, et vinitores, et agricolas appellarat, nunc aedificatores, id est, caementarios vocat. |
56 | Unde dicit Apostolus: Dei agricultura, Dei aedificatio estis [I Cor. III, 9]. Hi ergo caementarii quomodo et vinitores accipiunt vineam, sic acceperunt lapidem, quem vel in fundamentis ponant, iuxta architectum Paulum (Ibid.); vel in angulo, ut duos parietes, id est, populum utrumque consociet [Ephes. II], qui reprobatus ab eis, factus est in caput anguli. |
57 | Et hoc a Domino factum est, non humanis viribus, sed Dei potentia. De hoc lapide adiutorii Petrus quoque loquitur confidenter: Iste lapis qui reprobatus est a vobis aedificantibus, hic factus est in caput anguli [I Petr. II, 7]. Et Isaias: Ecce, ait, immittam in fundamenta Sion lapidem electum, pretiosum, angularem: et qui crediderit in eum, non confundetur [Isai. II, 16]. |
58 | (Vers. 43.) Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius. Aliquoties dixi, regnum Dei Scripturas sanctas intelligi, quas Dominus abstulit a Iudaeis, et nobis tradidit, ut faciamus fructus earum. Ista est vinea quae traditur agricolis et vinitoribus, in qua qui operati non fuerint, nomen tantum habentes Scripturarum, fructus vineae perdituri sunt. |
59 | (Vers. 44.) Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur: super quem vero ceciderit, conteret eum. Aliud est offendere Christum per mala opera, aliud negare. Qui peccator est, et tamen in illum credit, cadit quidem super lapidem, et confringitur, sed non omnino conteritur: reservatur enim per poenitentiam ad salutem. |
60 | Super quem vero ille ceciderit, hoc est, cui lapis ipse irruerit, et qui Christum penitus negaverit, sin conteret eum, ut nec testa quidem remaneat, in qua hauriatur aquae pusillum. |
61 | (Vers. 45, 46.) Et cum audissent principes sacerdotum et Pharisaei parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret. Et quaerentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. Quamvis duro corde essent, et propter incredulitatem, et impietatem in Filium Dei hebetes, tamen apertas propositiones, negare non poterant: et intelligebant contra se omnes Domini sententias dirigi. Unde volebant quidem eum interficere, sed timebant turbas: quia sicut prophetam eum habebant. |
62 | Semper turba mobilis est, nec in proposita voluntate persistens: atque in morem fluctuum, diversorum ventorum impetu huc illucque trahitur. Quem nunc quasi prophetam venerantur et colunt: postea contra eum clamant: Crucifige, crucifige talem [Ioan. XIX, 6]. |