Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XX
1 | (Vers. 1 seqq.) Simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam. Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam. Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos, et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam, et fecit similiter. |
2 | Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi? Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem; incipiens a novissimis usque ad primos. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios. |
3 | Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios. Et accipientes, murmurabant adversus patrem familias, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? At ille respondens uni eorum, dixit. Parabola ista, vel similitudo regni coelorum, ex his quae praemissa sunt, intelligitur. Scriptum est enim ante eam: Multi erunt primi novissimi, et novissimi primi. Non tempori deferente Domino, sed fidei. |
4 | Dicitque patremfamilias primo mane exisse, ut conduceret operarios in vineam suam, et pretium operis constituisse denarium. Deinde egressum circa horam tertiam, vidisse alios stantes in platea otiosos: et illis nequaquam denarium, sed quod iustum est fuisse pollicitum. Sexta quoque hora et nona fecisse similiter. Undecima autem invenisse alios stantes, qui tota die otiosi fuerant, et misisse eos in vineam. |
5 | Cum autem sero factum esset, praecepisse procuratori suo, ut a novissimis inciperet reddere, hoc est, ab operariis horae undecimae usque ad operarios horae primae; omnesque pariter contra novissimos invidia concitatos, iniquitatem arguisse patrisfamilias. Non quod minus acceperint quam fuerat constitutum, sed quod plus accipere voluerint his, in quos se clementia conductoris effuderat. |
6 | Mihi videntur primae horae esse operarii Samuel, et Ieremias, et Baptista Ioannes, qui possunt cum Psalmista dicere: Ex utero matris meae Deus meus es tu [Ps. XXI, 11]. Tertiae vero horae operarii sunt, qui a pubertate servire Deo coeperunt. Sextae horae, qui matura aetate susceperunt iugum Christi. Nonae, qui iam declinante [Al. declinant] ad senium. Porro undecimae, qui ultima senectute: et tamen omnes pariter accipiunt praemium, licet diversus labor sit. Sunt qui hanc parabolam aliter edisserant. |
7 | Prima hora volunt missum esse in vineam Adam et reliquos patriarchas usque ad Noe; tertia, ipsum Noe usque ad Abraham et circumcisionem ei datam; sexta ab Abraham usque ad Moysen, quando Lex data est; nona, ipsum Moysen et prophetas; undecima, apostolos et gentium populum, quibus omnes invident. Unde hoc ipsum intelligens post horam iam undecimam, cum esset prope solis occasum et ad vesperam, Ioannes Evangelista loquitur: Filioli mei, novissima hora est [I Ioan. II, 13]. Et simul considera, quod iniustitiam patrisfamilias, quam in undecimae horae operariis omnes pariter accusant, in seipsis non intelligunt. |
8 | Si enim iniquus est paterfamilias, non in uno iniquus est, sed in omnibus: quia non sic laboravit tertiae horae operarius, quomodo ille qui a prima hora est missus in vineam. Similiter et sextae horae operarius minus laboravit tertiae horae operario; et nonae, sextae horae operario. Omnis itaque retro vocatio gentibus invidet, et in Evangelii torquetur gratia. |
9 | Unde et Salvator concludens parabolam: Erunt, inquit primi novissimi, et novissimi primi. Quod Iudaei de capite vertantur in caudam: et nos de cauda mutemur in caput. |
10 | (Vers. 13.) Amice, non facio tibi iniuriam. Legi in cuiusdam libro, amicum istum qui increpatur a patrefamilias, primae horae operarium, protoplastum intelligi, et eos qui illo tempore crediderunt. |
11 | Nonne ex denario convenisti mecum? Denarius figuram regis habet. Recepisti ergo mercedem quam tibi promiseram, hoc est, imaginem et similitudinem meam: quid quaeris amplius; et non tam ipse plus accipere, quam alium nihil accipere desideras, quasi alterius consortio minuatur praemii meritum? |
12 | (Vers. 14, 15.) Tolle quod tuum est, et vade. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi: Aut non licet mihi quod volo, facere? Iudaeus in Lege non gratia, sed opere salvatur. Qui enim fecerit eam, vivet in ea. Unde dicitur ad eum: |
13 | (Vers. 16.) An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. Idipsum sonat et illa Lucae parabola, ubi maior filius minori invidet, et non vult eum recipi poenitentem, et patrem accusat iniustitiae. Et ut sciamus hunc esse sensum quem diximus, titulus parabolae huius finisque consentiunt. |
14 | Sic erunt, inquit, novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi. |
15 | (Vers. 17 seqq.) Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos suos secreto, et ait illis: Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis: et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget. Crebro hoc ipsum discipulis dixerat: sed quia multis in medio disputatis, poterat labi de memoria quod audierant, iturus Ierosolymam, et secum ducturus apostolos, ad tentationem eos parat: ne cum venerit persecutio et crucis ignominia, scandalizentur. |
16 | (Vers. 20, 21.) Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo. Unde opinionem regni habet mater filiorum Zebedaei, ut cum Dominus dixerit: Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et Scribis, et condemnabunt eum morte, et tradent gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum; et ignominiam passionis timentibus discipulis annuntiaret, illa postulet gloriam triumphantis? hac, ut reor, ex causa, quia post omnia dixerat Dominus: et tertia die resurget, putavit eum mulier post resurrectionem illico regnaturum; et hoc quod in secundo adventu promittitur, in primo esse complendum, et aviditate feminea praesentia cupit, immemor futurorum. Quod autem interrogat Dominus, et, illa petente, respondit: Quid vis? non venit de ignorantia: sed ex eius persona dicitur, qui flagellandus et crucifigendus erat: quomodo et in Hemorrhousa: Quis me tetigit [Luc. VIII, 15]? Et de Lazaro: Ubi posuistis eum [Ioan. XI, 34]? In veteri quoque Testamento: Adam, ubi es [Gen. III, 9]? Et: Descendens videbo si iuxta clamorem, qui venit ad me, perficiant: sin autem non est, ut sciam [Gen. XVIII, 21]. Postulat autem mater filiorum Zebedaei errore muliebri et pietatis affectu, nesciens quid peteret. |
17 | Nec mirum si ista arguatur imperitiae; cum de Petro dicatur, quando tria vult facere tabernacula, nesciens quid diceret [Marc. IX]. |
18 | (Vers. 22.) Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Mater postulat, et Dominus discipulis loquitur, intelligens preces eius ex filiorum descendere voluntate. |
19 | Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus. Calicem in Scripturis divinis passionem intelligimus, iuxta illud: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste [Matt. XXVI, 39]. Et in psalmo: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo [Ps. CXV, 3 et seqq.]; statimque infert quis iste sit calix: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. |
20 | (Vers. 23.) Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo. Quaeritur quomodo calicem martyrii filii Zebedaei, Iacobus videlicet et Ioannes biberint, cum Scriptura narret Iacobum tantum Apostolum ab Herode capite truncatum [Act. XII]: Ioannes autem propria morte vitam finierit. |
21 | Sed si legamus ecclesiasticas historias, in quibus fertur, quod et ipse propter martyrium sit missus in ferventis olei dolium, et inde ad suscipiendam coronam Christi athleta processerit, statimque relegatus in Pathmos insulam sit, videbimus martyrio animum non defuisse, et bibisse Ioannem calicem confessionis: quem et tres pueri in camino ignis biberunt [Dan. III], licet persecutor non fuderit sanguinem. |
22 | Quod autem dicit: sedere ad dextram meam et sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo, sic intelligendum est: Regnum coelorum non est dantis, sed accipientis. Non est enim acceptio personarum apud Deum [Act. X, 34]: sed quicumque talem se praebuerit ut regno coelorum dignus fiat, hic accipiet, quod non personae, sed vitae paratum est. |
23 | Si itaque tales estis qui consequamini regnum coelorum, quod Pater meus triumphantibus et victoribus praeparavit, vos quoque accipietis illud. Alii de Moyse et Elia dictum volunt: quos paulo ante in monte cum eo viderant loquentes: sed mihi nequaquam videtur. Ideo enim sedentium in regno coelorum vocabula non dicuntur; ne paucis nominatis, caeteri putarentur exclusi. |
24 | (Vers. 24.) Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus. Decem apostoli non indignantur matri filiorum Zebedaei, nec ad mulieris audaciam referunt postulantis; sed ad filios, quod ignorantes mensuram suam, immodica cupiditate exarserent, quibus et Dominus dixerat: Nescitis quid petatis. Subintelligitur autem vel ex responsione Domini, vel ex indignatione apostolorum, quod filii matrem immiserint ad grandia postulanda. |
25 | (Vers. 25 seqq.) Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum; et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister. Et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus. Humilis magister et mitis, nec cupiditatis immodicae duos [Al. suos] arguit postulantes; nec decem reliquos indignationis increpat et livoris, sed tale ponit exemplum, quo doceat eum maiorem esse, qui minor fuerit, et illum dominum fieri, qui omnium servus sit. |
26 | Frustra igitur aut illi immoderata quaesierint: aut isti dolent super maiorum desiderio: cum ad summitatem virtutum non potentia, sed humilitate veniatur. Denique sui proponit exemplum, ut si dicta parvipenderent, erubescerent ad opera, et dicit: |
27 | (Vers. 28.) Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Nota, quod crebro diximus, eum qui ministrat, appellari Filium hominis. |
28 | Et dare animam suam redemptionem pro multis. Quando formam servi accepit, ut pro mundo sanguinem funderet [Philipp. II]. Non dixit animam suam redemptionem dare pro omnibus, sed pro multis, id est, pro his qui credere voluerint. |
29 | (Vers. 19 seqq.) Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa. Et ecce duo caeci sedentes secus viam, audierunt quia Iesus transiret; et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David. Multi latrones erant in Iericho, qui egredientes et descendentes de Ierusalem, interficere et vulnerare consueverant: idcirco Dominus venit Iericho cum discipulis suis, ut liberet vulneratos, et multam turbam secum trahat. |
30 | Denique postquam egredi volunt ab Iericho, secuta est eum turba multa. Si mansisset Ierosolymis, et numquam ad humilia descendisset, turba usque hodie sederet in tenebris, et in umbra mortis. Sed et duo caeci erant iuxta viam. Caecos appellat qui necdum dicere poterant: In lumine tuo videbimus lumen [Ps. XXXV, 10]. Secus viam, quia videbantur quidem Legis habere notitiam: sed viam, quae Christus est, ignorabant: quos plerique Pharisaeos intelligunt et Sadducaeos, alii vero utrumque populum, et veteris Testamenti et novi: quod alter scriptam Legem, alter naturalem sequens, sine Christo caecus erat. |
31 | Hi quia per se videre non poterant, audierunt praeconia Salvatoris, et confessi sunt filium David. Sin autem uterque caecus refertur ad populum Iudaeorum, hoc quod sequitur, Increpabat eos turba, super ethnicis intelligendum est: quos Apostolus monet ne glorientur, et superbiant contra radicem suam [Rom. XI]; sed cum ipsi errore priorum inserti fuerint ex oleastro in bonam olivam, nequaquam debeant invidere priorum saluti. Miserere nostri, fili David. Increpantur a turbis, et nihilominus non tacent: sed crebrius idipsum ingeminant, ut desiderium plenum verae lucis ostendant. |
32 | (Vers. 32, 33.) Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis? Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri. Caeci erant, quo pergerent ignorabant, et sequi non poterant Salvatorem. Multae foveae in Iericho, multae rupes et praerupta in profundum vergentia: idcirco Dominus stat, ut venire possint et vocari iubet, ne turbae prohibeant: et interrogat quasi ignorans quid velint, ut ex responsione caecorum manifesta debilitas pateat, et virtus ex remedio cognoscatur. |
33 | (Vers. 34.) Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum: et confestim viderunt, et secuti sunt eum. Tangit oculos, et praestat artifex quod natura non dederat. Aut certe quod debilitas tulerat, donat misericordia. Statimque viderunt, et secuti sunt eum. Qui ante in Iericho contracti sedebant, et clamare tantum noverant, postea sequuntur Iesum, non tam pedibus quam virtutibus. |