Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XIX
1 | (Vers. 1 seqq.) Et factum est cum consummasset Iesus sermones istos, migravit a Galilaea; et venit in fines Iudaeae trans Iordanem: et secutae sunt eum turbae multae et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum Pharisaei tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? De Galilaea venerat ad Iudaeam: idcirco Pharisaeorum Scribarumque factio interrogat eum: utrum liceat homini dimittere uxorem suam qualibet causa, ut quasi cornuto teneant eum syllogismo: et quodcumque responderit, captioni pateat. |
2 | Si dixerit, dimittendas esse uxores qualibet ex causa, et ducendas alias, pudicitiae praedicator sibi videbitur docere contraria. Si autem responderit, non omnem ob causam debere dimitti, quasi sacrilegii reus tenebitur; et adversus doctrinam Moysi ac per Moysen Dei, facere iudicabitur. Igitur Dominus sic responsionem temperat, ut decipulam eorum transeat, Scripturam sanctam adducens in testimonium, et naturalem legem, primamque Dei sententiam secundae opponens; quae non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est. |
3 | (Vers. 4.) Qui respondens ait eis: Non legistis, quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos? Hoc in exordio Geneseos scriptum est. Dicendo autem, masculum et feminam, ostendit secunda vitanda coniugia. Non enim ait, masculum et feminas, quod ex priorum repudio quaerebatur: sed masculum et feminam, ut unius coniugis consortia necterentur. |
4 | (Vers. 5, 6.) Et dixit: propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae: et erunt duo in carne una. Itaque iam non sunt duo, sed una caro. Similiter ait, adhaerebit uxori suae, non uxoribus. Et erunt duo in carne una. Praemium nuptiarum, e duabus unam carnem fieri. Castitas iuncta spiritui, unus efficitur spiritus. |
5 | Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet. Deus coniunxit, unam faciendo carnem viri et feminae: hanc homo non potest separare, nisi forsitan solus Deus. Homo separat, quando propter desiderium secundae uxoris, primam dimittit. Deus separat, qui et coniunxerat, quando ex consensu propter servitutem Dei (eo quod tempus in arcto sit) sic habemus uxores, quasi non habentes [I Cor. VII]. |
6 | (Vers. 7.) Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii, et dimittere? Aperiunt calumniam quam paraverant. Et certe Dominus non propriam sententiam protulerat, sed veteris historiae et mandatorum Dei fuerat recordatus. |
7 | (Vers. 8.) Ait illis: quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Quod dicit istiusmodi est: Numquid potest Deus sibi esse contrarius, ut aliud ante iusserit, et sententiam suam novo frangat imperio? Non ita sentiendum est: sed Moyses cum videret, propter desiderium secundarum coniugum, quae vel ditiores, vel iuniores, vel pulchriores essent, primas uxores interfici, aut malam vitam ducere, maluit indulgere discordiam, quam odia et homicidia perseverare [Deut. XXIV]. Simulque considera, quod non dixit: Propter duritiam cordis vestri permisit vobis Deus, sed Moyses: ut iuxta Apostolum [I Cor. VII] consilium sit hominis, non imperium Dei. |
8 | (Vers. 9.) Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur. Et qui dimissam duxerit, moechatur. Sola fornicatio est quae uxoris vincat affectum: immo cum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri: ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente Scriptura: Qui adulteram tenet, stultus et impius est. Ubicumque est igitur fornicatio, et fornicationis suspicio, libere uxor dimittitur. |
9 | Et quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum, veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere iubetur uxorem, ut secundam, prima vivente, non habeat. Quod enim dicit, tale est: Si non propter libidinem, sed propter iniuriam dimittis uxorem: quare expertus infelices priores nuptias, novarum te immittis periculo? Necnon quia poterat evenire, ut iuxta eamdem legem uxor quoque marito daret repudium, eadem cautela praecipitur, ne secundum accipiat virum. |
10 | Et quia meretrix, et quae semel fuerat adultera, opprobrium non timebat, secundo praecipitur viro, quod si talem duxerit, sub adulterii sit crimine. |
11 | (Vers. 10.) Dicunt ei discipuli eius: Si ita est causa homini cum uxore, non expedit nubere. Grave pondus uxorum est, si excepta causa fornicationis, eas dimittere non licet. Quid enim si temulenta fuerit, si iracunda, si malis moribus, si luxuriosa, si gulosa, si vaga, si iurgatrix, si maledica, teneda erit istiusmodi? Volumus nolumus [Al. nolimus velimus], sustinenda est. |
12 | Cum enim essemus liberi, voluntarie nos subiecimus servituti. Videntes ergo apostoli grave uxorum iugum, proferunt motum animi sui, et dicunt: si ita est causa homini cum uxore non expedit nubere. |
13 | (Vers. 11.) Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. Nemo putet sub hoc verbo, vel fatum, vel fortunam introduci: quod hi sunt virgines, quibus a Deo datum sit, aut quos quidam ad hoc casus adduxerit, sed his datum est qui petierunt, qui voluerunt, qui ut acciperent, laboraverunt. Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur [Matth. VII, 8, ] [et Luc. XI, 10]. |
14 | (Vers. 12.) Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum. Qui potest capere, capiat. Triplex genus est eunuchorum: duorum carnalium, et tertii spiritualis. Alii sunt qui de matris utero sic nascuntur. Alii quos vel captivitas facit, vel deliciae matronales. |
15 | Tertii sunt qui seipsos castraverunt propter regnum coelorum; et qui cum possint esse viri, propter Christum eunuchi fiunt. Istis promittitur praemium: superioribus autem quibus castimoniae necessitas, non voluntas est, nihil omnino debetur. Possumus et aliter dicere. Eunuchi sunt ex matris utero, qui frigidioris naturae sunt, nec libidinem appetentes. |
16 | Et alii, qui ab hominibus fiunt: quos aut philosophi faciunt, aut propter idolorum cultum emolliuntur in feminas: vel persuasione haeretica simulant castitatem, ut mentiantur religionis veritatem. Sed nullus eorum consequitur regna coelorum, nisi qui se castraverit propter Christum. Unde et infert: Qui potest capere capiat; ut unusquisque consideret vires suas, utrum possit virginalia et pudicitiae implere praecepta. |
17 | Per se enim castitas blanda est, et quemlibet ad se alliciens. Sed considerandae sunt vires, ut qui potest capere, capiat. Quasi hortantis vox Domini est, et milites suos ad pudicitiae praemium concitantis. Qui potest capere, capiat; qui potest pugnare, pugnet, superet ac triumphet. |
18 | (Vers. 13, 14.) Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret et oraret. Discipuli autem increpabant eos. Iesus vero ait eis. Non quo nollent eis Salvatoris et manu et voce benedici; sed quo necdum habentes plenissimam fidem, putarent eum in similitudinem hominum offerentium importunitate lassari. |
19 | (Vers. 15.) Sinite parvulos, et nolite prohibere eos ad me venire: talium est enim regnum coelorum. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. Significanter dixit, talium, non istorum: ut ostenderet non aetatem regnare sed mores; et his qui similem haberent innocentiam et simplicitatem, praemium repromitti. Apostolo quoque in eamdem sententiam congruente: Fratres nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensu autem ut perfecti sitis [I Cor. XIV, 20]. |
20 | (Vers. 16.) Et ecce unus accedens ait illi: Magister bone, quid boni faciam, ut habeam vitam aeternam? Qui dicit ei. Iste qui interrogat quomodo vitam consequatur aeternam, et adolescens, et dives est [Al. erat], et superbus; et iuxta alium evangelistam, non voto discentis, sed tentantis interrogat [Marc. X]. |
21 | (Vers. 17.) Quid me interrogas de bono. Unus est bonus Deus. Quia [Al. Qui] magistrum vocaverat bonum, et non Deum, vel Dei Filium confessus erat, discit quamvis sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum, de quo dicitur: Confitemini Domino, quoniam bonus [Ps. CXVII, 1]. Ne quis autem putet in eo quod bonus Deus dicitur, excludi a bonitate Filium Dei, legimus in alio loco: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis [Ioan. X]. Et in Propheta, Spiritum bonum terramque bonam. |
22 | Igitur et Salvator non bonitatis testimonium renuit. Sed magistri absque Deo exclusit errorem. |
23 | (Vers. 18, 19.) Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Dicit illi: Quae? Iesus autem dixit: Non homicidium facies. Non adulterabis. Non facies furtum. Non falsum testimonium dices. Honora patrem tuum et matrem: et diliges proximum tuum sicut teipsum. Adolescentem istum tentatorem esse, et ex eo probare possumus, quod dicente sibi Domino, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, rursum fraudulenter interrogat quae sint illa mandata: quasi aut non ipse legerit, aut Dominus possit Deo iubere contraria. |
24 | (Vers. 20.) Dicit illi adolescens: Omnia haec custodivi a iuventute mea, quid adhuc mihi deest? Ait illi Iesus. Mentitur adolescens. Si enim hoc quod positum est in mandatis: Diliges proximum tuum sicut teipsum, opere complesset, quomodo postea audiens: Vade, et vende quae habes, et da pauperibus, tristis recessit, quia habebat possessiones multas? |
25 | (Vers. 21.) Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me. In potestate nostra est, utrum velimus esse perfecti. Tamen quicumque perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet: et non ex parte vendere, sicut Ananias fecit et Sapphyra [Act. V]; sed totum vendere: et cum vendiderit, omne dare pauperibus, et sic sibi praeparare thesaurum in regno coelorum. Et hoc ad perfectionem non sufficit, nisi post contemptas divitias Salvatorem sequatur, id est, relictis malis, faciat bona. |
26 | Facilius enim sacculus contemnitur, quam voluptas. Multi divitias relinquentes, Dominum non sequuntur. Sequitur autem Dominum, qui imitator eius est, et per vestigia illius graditur. Qui enim dicit se in Christo credere, debet quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare [I Ioan. II, 6]. |
27 | (Vers. 22.) Abiit tristis, erat enim habens multas possessiones. Haec est tristitia quae ducit ad mortem. Causaque tristitiae redditur, quod habuerit multas possessiones, id est, spinas et tribulos, quae sementem Dominicam suffocaverint. |
28 | (Vers. 23.) Iesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regno coelorum. Et quomodo Abraham, Isaac, et Iacob divites intrarunt in regnum coelorum [Genes. XIII ] [et XXXVI], et in Evangelio Matthaeus et Zachaeus, divitiis derelictis, Domini testimonio praedicantur? Sed considerandum, quod eo tempore quo intraverunt, divites esse desierunt. |
29 | Tamdiu ergo non intrabunt, quamdiu divites fuerint. Et tamen quia difficulter divitiae contemnuntur, non dixit: Impossibile est divites intrare in regnum coelorum, sed difficile. Ubi difficile ponitur, non impossibilitas praetenditur; sed raritas demonstratur. |
30 | (Vers. 24 seqq.) Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse? Aspiciens autem Iesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum autem omnia possibilia sunt. Hoc dicto ostenditur non difficile esse, sed impossibile. Si enim quomodo camelus non potest intrare per foramen acus, sic dives intrare non potest in regna coelorum, nullus divitum salvus erit. |
31 | Sed si legamus Isaiam, quomodo cameli Madian et Epha veniant Ierusalem cum donis atque muneribus [Isa. LX]: et qui prius curvi erant, et vitiorum pravitate distorti, ingrediantur portas Ierusalem, videbimus quomodo et isti cameli, quibus divites comparantur, cum deposuerint gravem sarcinam peccatorum, et totius corporis pravitatem, intrare possint per angustam portam, et arctam viam, quae ducit ad vitam (Supra VII). Interrogantibus autem discipulis, et admirantibus austeritatem dicti, Quis ergo salvus fiet? clementia sua severitatem sententiae temperavit, dicens: Quae apud homines impossibilia, apud Deum possibilia sunt. |
32 | (Vers. 27.) Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: Quid ergo erit nobis? Grandis fiducia: Petrus piscator erat, dives non fuerat, cibos manu et arte quaerebat: et tamen loquitur confidenter, Reliquimus omnia. Et quia non sufficit tantum relinquere, iungit quod perfectum est: et secuti sumus te. Fecimus quod iussisti, quid igitur nobis dabis praemii? |
33 | (Vers. 28.) Iesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Non dixit: qui reliquistis omnia, hoc enim et Crates fecit philosophus, et multi alii divitias contempserunt; sed qui secuti estis me: quod proprie apostolorum est atque credentium. |
34 | In regeneratione, cum sederit Filius hominis in sede maiestatis suae, quando ex mortuis de corruptione resurgent incorrupti, sedebitis et vos in soliis iudicantium, condemnantes duodecim tribus Israel: quia vobis credentibus, illi credere noluerunt. |
35 | (Vers. 29, 30.) Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi. Locus iste cum illa sententia congruit, in qua Salvator loquitur: Non veni pacem mittere, sed gladium. |
36 | Veni enim separare hominem a patre suo, et matrem a filia, et nurum a socru: et inimici hominis domestici eius (Supra X, 34). Qui ergo propter fidem Christi, et praedicationem Evangelii, omnes affectus contempserint, atque divitias et saeculi voluptates: isti centuplum recipient, et vitam aeternam possidebunt. Ex occasione huius sententiae, quidam introducunt mille annos post resurrectionem, dicentes tunc nobis centuplum omnium rerum quas dimisimus, et vitam aeternam esse reddendam: non intelligentes quod si in caeteris digna sit repromissio, in uxoribus appareat turpitudo; ut qui unam pro Domino dimiserit, et centum recipiat in futuro. |
37 | Sensus ergo iste est: Qui carnalia pro Salvatore dimiserit, spiritualia recipiet: quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi si parvo numero centenarius numerus comparetur. Unde dicit et Apostolus, qui unam tantum domum, et unius provinciae parvos agros dimiserat: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10]. |