Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XVIII
1 | (Vers. 1.) In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Quis putas maior est in regno coelorum? Quod saepe monui, etiam nunc observandum est. Causae quaerendae sunt singulorum Domini dictorum atque factorum. Post inventum staterem, post tributa reddita, quid sibi vult apostolorum repentina interrogatio? In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes, Quis putas maior est in regno coelorum? Quia viderant pro Petro et Domino idem tributum redditum, ex aequalitate pretii, arbitrati sunt Petrum omnibus apostolis esse praelatum, qui in redditione tributi Domino fuerat comparatus, ideo interrogant, quis maior sit in regno coelorum? Vidensque Iesus cogitationes eorum, et causas erroris intelligens, vult desiderium gloriae, humilitatis contentione sanare. |
2 | (Vers. 2.) Et advocans Iesus parvulum, statuit eum in medio eorum, et dixit. Vel simpliciter quemlibet parvulum, ut aetatem quaereret, et similitudinem innocentiae demonstraret. Vel certe parvulum statuit in medio eorum seipsum, qui non ministrari, sed ministrare venerat, ut eis humilitatis tribueret exemplum. Alii parvulum interpretantur Spiritum sanctum, quem posuerit in cordibus discipulorum, ut superbiam in humilitatem mutaret. |
3 | (Vers. 3.) Amen dico vobis, nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. Non praecipitur apostolis, ut aetatem habeant parvulorum, sed ut innocentiam, et quod illi per annos possident, hi possideant per industriam: ut malitia, non sapientia parvuli sint. |
4 | (Vers. 4.) Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. Sicut iste parvulus, cuius vobis exemplum tribuo, non perseverat in iracundia, non laesus meminit, non videns pulchram mulierem delectatur, non aliud cogitat, et aliud loquitur; sic et vos nisi talem habueritis innocentiam, et animi puritatem, non poteritis regna coelorum intrare. |
5 | Sive aliter: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno coelorum. Qui imitatus fuerit me, et se in exemplum mei humiliaverit, ut tantum se deiiciat, quantum ego deieci [Supp. me], formam servi accipiens, hic intrabit in regnum coelorum [Philipp. II]. |
6 | (Vers. 5.) Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit. Qui talis fuerit, ut Christi imitetur humilitatem et innocentiam, in eo Christus suscipitur. Et prudenter, ne cum delatum fuerit apostolis, se putent honoratos, adiecit, non illos sui [Al. suo] merito, sed magistri honore suscipiendos. |
7 | (Vers. 6.) Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt. Nota quod qui scandalizatur, parvulus est: maiores enim scandala non recipiunt. |
8 | Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris. Quamquam haec generalis possit esse sententia adversus omnes qui aliquem scandalizant, tamen iuxta consequentiam sermonis etiam contra apostolos dictum intelligi potest, qui interrogando, quis maior esset in regno coelorum, videbantur inter se de dignitate contendere, et si in hoc vitio permansissent, poterant eos quos ad fidem vocabant, per suum scandalum perdere, dum apostolos viderent inter se de honore pugnare. Quod autem dixit: Expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, secundum ritum provinciae loquitur, quo maiorum criminum ista apud veteres Iudaeos poena fuerit, ut in profundum ligato saxo demergerentur. Expedit autem ei, quia multo melius est pro culpa brevem recipere poenam, quam aeternis servari cruciatibus. Non enim vindicabit [Al. iudicabit] Dominus bis in idipsum [Naum. I]. |
9 | (Vers. 7.) Vae mundo a scandalis. Necesse est enim ut veniant scandala. Verumtamen vae homini per quem scandalum venit. |
10 | Non quod necesse sit venire scandala, alioquin sine culpa essent, qui scandalum faciunt, sed cum necesse sit in isto mundo fieri scandala, unusquisque suo vitio scandalis patet. Simulque per generalem sententiam percutitur Iudas, qui proditioni animum praeparaverat. |
11 | (Vers. 8, 9.) Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscinde eum et proiice abs te. Bonum est tibi ad vitam ingredi debilem vel claudum, quam duas manus, vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum. Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et proiice abs te. Bonum est tibi cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. Necesse est quidem venire scandala: Vae tamen ei est homini, qui quod necesse est ut fiat in mundo, vitio suo facit, ut per se fiat. |
12 | Igitur omnis truncatur affectus, et universa propinquitas amputatur, ne per occasionem pietatis unusquisque credentium scandalis pateat. Si, inquit, ita est quis tibi coniunctus, ut manus, pes, oculus, et est utilis atque sollicitus, et acutus ad perspiciendum: scandalum autem tibi facit, et propter dissonantiam morum te pertrahit in gehennam: melius est, ut et propinquitate eius, et emolumentis carnalibus careas, ne dum vis lucrifacere cognatos et necessarios, causam habeas ruinarum. |
13 | Itaque non frater, non uxor, non filii, non amici, non omnis affectus qui nos excludere potest a regno coelorum, amori Domini praeponatur. Novit unusquisque credentium, quid sibi noceat, vel in quo sollicitetur animus, ac saepe tentetur. Melius est vitam solitariam ducere, quam ob vitae praesentis necessaria, aeternam vitam perdere. |
14 | (Vers. 10, 11.) Videte ne contemnatis unum ex his pusillis. Dico enim vobis: quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est. Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. Supra dixerat per manum, et pedem, et oculum, omnes propinquitates et necessitudines, quae scandalum facere poterant, amputandas: austeritatem itaque sententiae, subiecto praecepto temperat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis. Sic, inquit, praecipio severitatem, ut, commisceri clementiam doceam. Quantum in vobis est, nolite contemnere, sed per vestram salutem etiam illorum quaerite sanitatem. Sin autem perseverantes in peccatis videritis, et vitiis servientes, melius est vos solos salvos fieri, quam perire cum pluribus. |
15 | Quia angeli eorum in coelis vident semper faciem Patris. Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum. Unde legimus in Apocalypsi Ioannis: Angelo Ephesi, Thyatirae, et angelo Philadelphiae, et angelis quatuor reliquarum Ecclesiarum scribe haec [Apoc. I, 2, 3]. Apostolus quoque praecipit velari capita in ecclesiis feminarum, propter angelos [I Cor. XI]. |
16 | (Vers. 12, 13.) Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quaerere eam quae erravit? Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudebit super ea magis quam super nonaginta novem, quae non erraverunt. Consequenter ad clementiam provocat, qui praemiserat, dicens: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis, et subiungit parabolam nonaginta novem ovium in montibus relictarum, et unius errantis, quam pastor bonus, quia propter nimiam infirmitatem ambulare non poterat, humeris suis ad reliquum gregem reportavit. Quidam putant istum esse pastorem, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo; sed exinanivit se, formam servi accipiens, factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis [Philipp. II, 6 et seqq.]: et ob id ad terrena descenderit, ut salvam faceret unam oviculam quae perierat, hoc est, humanum genus. |
17 | Alii vero in nonaginta novem ovibus, iustorum putant numerum intelligi; et in una ovicula, peccatorem, secundum quod in alio loco dixerat: Non veni iustos vocare, sed peccatores: non enim opus habent sani medico, sed hi qui se male habent [Luc. V, 32]. Ista parabola in Evangelio secundum Lucam cum aliis duabus parabolis decem drachmarum et duorum filiorum scripta est [Luc. XV]. |
18 | (Vers. 14.) Sic non est voluntas ante Patrem vestrum qui in coelis est, ut pereat unus de pusillis istis. Refert ad superius propositum, de quo dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et docet idcirco parabolam positam, ut pusilli non contemnantur. In eo autem quod dicit: Non est voluntas ante Patrem vestrum, ut pereat unus de pusillis istis: quoties aliquis perierit de pusillis istis, ostenditur quod non voluntate Patris perierit. |
19 | (Vers. 15 seqq.) Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Si peccaverit in nos frater noster, et in qualibet causa nos laeserit, dimittendi habemus potestatem, immo necessitatem, qua [Al. quia] praecipitur, ut debitoribus nostris debita dimittamus. |
20 | Si autem in Deum quis peccaverit, non est nostri arbitrii. Dicit enim Scriptura divina: Si peccaverit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos. Si autem in Deum peccaverit, quis rogabit pro eo? Nos econtrario in Dei iniuria benigni sumus, in nostris contumeliis exercemus odia. Corripiendus est autem frater seorsum, ne si semel pudorem, ac verecundiam amiserit, remaneat in peccato. |
21 | Et siquidem audierit, lucrifacimus animam eius, et per alterius salutem, nobis quoque acquiritur salus. Sin autem audire noluerit, adhibeatur frater. Quod si nec illum audierit, adhibeatur et tertius, vel corrigendi studio, vel conveniendi sub testibus. Porro si nec illos audire voluerit, tunc multis dicendum est, ut detestationi eum habeant, et qui non potuit pudore salvari, salvetur opprobriis. |
22 | Quando autem dicitur: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus, ostenditur maioris esse detestationis, qui sub nomine fidelis agit opera infidelium, quam hi qui aperte Gentiles sunt. Publicani enim vocantur secundum tropologiam, qui saeculi sectantur lucra, et exigunt vectigalia per negotiationes et fraudes, ac furta, scelerataque periuria. |
23 | (Vers. 18.) Amen dico vobis: quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelo: et quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo. Quia dixerat: Si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, et poterat contemptoris fratris haec occulta esse responsio, vel tacita cogitatio, si me despicis, et ego te despicio, si tu me condemnas, et mea sententia condemnaberis: potestatem tribuit apostolis, ut sciant qui a talibus condemnantur, humanam sententiam divina sententia roborari, et quodcumque ligatum fuerit in terra, ligari pariter et in coelo. |
24 | (Vers. 19, 20.) Iterum dico vobis: quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Omnis supra sermo nos ad concordiam provocarat. Igitur et praemium pollicetur, ut sollicitius festinemus ad pacem, cum se dicat inter duos et tres medium fore. |
25 | Iuxta illud exemplum tyranni, qui duos amicos captos (cum unus ad visendam matrem revertisset, et amicum pro se vadem dedisset) sic probare voluit, ut uno tento, alterum dimitteret. Cumque revertisset ad condictam diem, admirans amborum fidem, rogavit ut se haberent tertium. Possumus et hoc spiritualiter intelligere, quod ubi spiritus et anima corpusque consenserint, et non inter se bellum diversarum habuerint voluntatum [Al. voluptatum]; carne concupiscente adversus spiritum, et spiritu adversus carnem, de omni re quam petierint, impetrent a Patre. |
26 | Nullique dubium quin bonarum rerum postulatio sit, ubi corpus ea vult habere quae spiritus. |
27 | (Vers. 21, 22.) Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dicit illi Iesus: Non dico tibi usque septies? sed usque septuagies septies. Haeret sibi sermo Dominicus, et in modum funiculi triplicis rumpi non potest. Supra dixerat: Videte ne contemnatis unum ex pusillis istis; et adiecerat: Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum; et praemium repromiserat, dicens: Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re impetrabunt quam petierint; et ego ero in medio eorum. Provocatus apostolus Petrus interrogat, quoties fratri in se peccanti dimittere debeat, et cum interrogatione profert sententiam, usque septies? Cui respondit Iesus: Non usque septies, sed usque septuagies septies, id est, quadringentis nonaginta vicibus, ut toties peccanti fratri dimitteret in die, quoties ille peccare non possit. |
28 | (Vers. 23.) Ideo assimilatum est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Familiare est Syris et maxime Palaestinis ad omnem sermonem suum parabolas iungere: ut quod per simplex praeceptum teneri ab auditoribus non potest, per similitudinem exemplaque teneatur. Praecepit itaque Petro sub comparatione regis et domini, et servi, qui debitor decem millium talentorum, a domino rogans, veniam impetraverat; ut ipse quoque dimittat conservis suis minora peccantibus. |
29 | Si enim ille rex et dominus servo debitori decem millia talentorum tam facile dimisit, quanto magis servi conservis suis debent minora dimittere? Quod ut manifestius fiat, dicamus sub exemplo: Si quis nostrum commiserit adulterium, homicidium, sacrilegium, maiora crimina decem millium talentorum, rogantibus dimittuntur, si et ipsi dimittant minora peccantibus. Sin autem ob factam contumeliam simul implacabiles, et propter amarum verbum perpetes habeamus discordias: nonne nobis videmur recte redigendi in carcerem: et sub exemplo operis nostri hoc agere, ut maiorum nobis delictorum venia non relaxetur? |
30 | (Vers. 24 seqq.) Et cum coepisset rationem ponere, oblatus est ei unus qui debebat decem millia talenta. Cum autem non haberet unde redderet, iussit eum dominus venundari, et uxorem eius, et filios, et omnia quae habebat, et reddi. Procidens autem servus ille, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
31 | Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum: et debitum dimisit ei. Egressus autem servus ille, invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocabat eum, dicens: Redde quod debes. Et procidens conservus eius rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
32 | Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. Videntes autem conservi eius quae fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quae facta fuerant. Tunc vocavit illum dominus suus, et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. |
33 | Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Et iratus dominus eius, tradidit eum tortoribus quoadusque redderet universum debitum. Scio quosdam istum qui debebat decem millia talenta, diabolum interpretari, cuius uxorem et filios venundandos perseverante illo in malitia, insipientiam et malas cogitationes intelligi volunt. |
34 | Sicut enim iusti uxor, dicitur sapientia: sic uxorem iniusti et peccatoris, appellari stultitiam. Sed quomodo ei dimittat dominus decem millia talenta; et ille nobis conservis suis centum denarios non dimiserit, nec Ecclesiasticae interpretationis est, nec a prudentibus viris recipiendae. |
35 | (Vers. 35.) Sic et Pater meus coelestis faciet vobis, si non remiserit unusquisque fratri suo de cordibus vestris. Formidolosa sententia, si iuxta nostram mentem sententia Dei flectitur atque mutatur. Si parva fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittentur. Et quia potest unusquisque dicere: nihil habeo contra eum, ipse novit: habet Deum iudicem, non mihi curae est, quid velit agere, ego ignovi ei; confirmat sententiam suam, et omnem simulationem fictae pacis evertit, dicens: Si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. |