monumenta.ch > Hieronymus > 17
Hieronymus, in Matthaeum, , XVI <<<     >>> XVIII

Hieronymus, Commentarii, in Matthaeum, 3, CAPUT XVII

1 (Vers. 1.) Et [Codices Palatini, Et factum est post sex dies, etc.] post dies sex, assumens Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem fratrem eius. Quare Petrus, et Iacobus, et Ioannes in quibusdam Evangeliorum locis separentur a caeteris; aut quid privilegii habeant extra alios apostolos, crebro diximus. Nunc quaeritur quomodo post dies sex assumpserit eos, et duxerit in montem excelsum seorsum: cum Lucas evangelista octonarium numerum ponat [Luc. IX]. Sed facilis responsio est, quia hic medii ponuntur dies, ibi primus additur et extremus. Non enim dicitur: Post dies octo assumpsit Iesus Petrum, et Iacobum, et Ioannem; sed die octavo.
2 Ducit illos in montem excelsum seorsum. Ducere ad montana discipulos, pars regni est. Ducuntur seorsum, quia multi vocati, pauci vero electi [Matth. XX, 16, ] [et XXII, 14].
3 (Vers. 2.) Et transfiguratus est ante eos. Qualis futurus est tempore iudicandi, talis apparuit apostolis. Quod autem dicit: Transfiguratus est ante eos, nemo putet pristinam eum formam et faciem perdidisse, vel amisisse corporis veritatem, et assumpsisse corpus vel spirituale, vel aereum; sed quomodo transformatus sit, evangelista demonstrat, dicens.
4 Et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut nix. Ubi splendor faciei ostenditur, et candor describitur vestium, non substantia tollitur, sed gloria commutatur. Resplenduit facies eius sicut sol. Certe transformatus est Dominus in eam gloriam, qua venturus est postea in regno suo.
5 Transformatio splendorem addidit, faciem non subtraxit. Esto corpus spirituale fuerit, num et vestimenta mutata sunt, quae intantum fuere candida, ut alius evangelista dixerit: Qualia fullo super terram non potest facere [Marc. IX, 2]. Quod autem fullo super terram potest facere, corporale est, et tactui subiacet, et non spirituale et aereum, quod illudat oculis, et tantum in phantasmate conspiciatur.
6 (Vers. 3.) Et ecce [Hic atque infra, ubi locus iste recurrit, mss. nostri praeferunt minori numero, apparuit. Legem et Prophetas per Moysem et Eliam significari, quae obvia interpretatio est, S. Pater ex Origene accepit.] apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes. Scribis et Pharisaeis tentantibus se, et de coelo signa poscentibus, dare noluit, sed pravam postulationem confutavit responsione prudenti. Hic vero, ut apostolorum augeat fidem, dat signum de coelo, Elia inde descendente quo conscenderat; et Moyse ab inferis resurgente: quod et Achaz per Isaiam praecipitur, ut petat sibi signum de excelso, aut de inferno [Isai. VII, ] [et IV Reg. II]. Nam quod dictum est: Apparuerunt illis Moyses et Elias, cum eo loquentes; et in alio refertur Evangelio, nuntiasse ei quae Ierosolymis passurus esset [Luc. IX]: Lex ostenditur et prophetae, qui et passionem Domini, et resurrectionem crebris vocibus nuntiarunt.
7 (Vers. 4.) Respondens autem Petrus, dixit ad Iesum: Domine, bonum est nos hic esse. Qui ad montana conscenderat, non vult ad terrena descendere; sed semper in sublimibus perseverare.
8 Si vis, faciamus hic tria tabernacula: Tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum. Erras, Petre, sicut et alius evangelista testatur. Nescis quid dicas [Luc. IX]. Noli tria tabernacula quaerere, cum unum sit tabernaculum Evangelii, in quo Lex et Prophetae recapitulanda sunt. Si autem quaeris tria tabernacula, nequaquam servos cum Domino conferas, sed fac tria tabernacula: immo unum Patri, et Filio, et Spiritui sancto; ut quorum est una divinitas, unum sit et in pectore tuo tabernaculum.
9 (Vers. 5.) Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. Quia imprudenter interrogaverat, propterea responsionem Domini non meretur, sed Pater respondet pro Filio, ut verbum Domini compleretur: Ego testimonium non dico pro me, sed Pater qui me misit, ipse pro me dicit testimonium [Ioan. V, 37, ] [et VIII, 18]. Nubes autem videtur lucida, et obumbrat eos: ut qui carnale e frondibus, aut tentoriis quaerebant tabernaculum, nubis lucidae operirentur umbraculo. Vox quoque de coelo Patris loquentis auditur, quae et testimonium perhibeat Filio; et Petrum [Al. Petri], errore sublato, doceat veritatem: immo per Petrum caeteros apostolos.
10 Hic est, ait, Filius meus dilectus: huic figendum est tabernaculum, huic obtemperandum. Hic est filius, illi servi sunt: Moyses et Elias debent et ipsi vobiscum in penetralibus cordis sui Domino tabernaculum praeparare.
11 (Vers. 6.) Et audientes discipuli, ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. Triplicem ob causam pavore terrentur, vel quia se errasse cognoverant, vel quia nubes lucida operuerat eos, aut quia Dei Patris vocem loquentis audierant: [Nostri mss. tacent causalem, quia.] quia humana fragilitas conspectum maioris gloriae ferre non sustinet, ac toto animo et corpore contremiscens, ad terram cadit.
12 Quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si ignoraverit mensuram suam.
13 (Vers. 7.) Et accessit Iesus, et tetigit eos. Quia illi iacebant, et surgere non poterant, ipse clementer accedit, et tangit eos, ut tactu timorem fuget, et debilitata membra solidentur.
14 Dixitque eis: Surgite, et nolite timere. Quos manu sanaverat, sanat imperio. Nolite timere. Primum timor expellitur, ut postea doctrina tribuatur.
15 (Vers. 8.) Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Iesum. Rationabiliter postquam surrexerunt, non viderunt nisi solum Iesum: ne si Moyses et Elias perseverassent cum Domino, Patris vox videretur incerta, cui potissimum daret testimonium. Vident ergo Iesum stantem, ablata nube, et Moysen et Eliam evanuisse: quia postquam Legis et Prophetarum umbra discesserit, quae velamento suo apostolos texerat, [Nullo sensu legebatur antea, utrum lumen. Rectius in aliquot mss. legitur, verum: in plerisque autem utrumque: quae et nobis reposita lectio est; quamquam malim, unum restitui absque additamento, lumen, quam vocem et plerique mss. ignorant. Esset vero tum Hieronymi sensui conformior lectio, cum Origenianae interpretationi, quae habet: Moses, qui Lex est, et Elias, hoc est, Prophetae, UNUM et idem facti sunt ac Iesus, id est, Evangelium; nec ut prius tres erant, ita permanserunt; sed tres UNUM facti sunt.] utrumque lumen in Evangelio reperitur.
16 (Vers. 9.) Et descendentibus illis de monte praecepit Iesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. Futuri regni praemeditatio, et gloria triumphantis demonstrata fuerat in monte. Non ergo vult hoc in populos praedicari, ne et incredibile esset pro rei magnitudine, et post tantam gloriam apud rudes animos sequens [Ratio haec pridem Origenis fuit: Nam, inquit, qui audivissent, ac praesertim turbae, tum maxime fuissent offensae, cum eum cruci affixum vidissent, quem tali affectum gloriae accepissent. At persequi annotando studiose singula, quae ab illo scriptore noster expressit, nimis longum est.] crux scandalum faceret.
17 (Vers. 10.) Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo Scribae dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? Nisi causas noverimus, quare interrogaverint discipuli super Eliae nomine, stulta videtur, et extraordinaria eorum interrogatio. Quid enim pertinet ad ea, quae supra scripta sunt, de Eliae adventu quaerere? Traditio [Origenes, Discipuli recordati sunt eorum, quae de Elia traduntur a Scribis, ante Christi videlicet adventum, Eliam venientem praeparaturum huic illorum animas, qui eum suscepturi sunt. At visus ille, qui in monte contigit, quo apparuit Elias, minime his consentire videbatur, quae dicta sunt: quandoquidem non ante, sed post Iesum his Elias advenisse visus est. Idcirco mentitos Scribas existimantes, haec aiunt, etc. Confer et in laudatum Malachiae locum Hieronymi Commentarios.] Pharisaeorum est, iuxta Malachiam prophetam (qui est novissimus in duodecim) quod Elias veniat ante adventum Salvatoris, et reducat cor patrum ad filios, et filiorum ad patres, et restituat omnia in antiquum statum [Malach. IV]. Aestimant ergo discipuli transformationem gloriae hanc esse, quam in monte videant, et dicunt: Si iam venisti in gloria, quomodo praecursor tuus non apparet, maxime quia Eliam viderant recessisse. Quando autem adiiciunt: Scribae dicunt quod Eliam oporteat primum venire: Primum dicendo, ostendunt quod nisi Elias venerit, non sit secundum Scripturas Salvatoris adventus.
18 (Vers. 11, 12.) At ille respondens, ait illis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. Dico autem vobis, quia Elias iam venit. Ipse qui venturus est in secundo Salvatoris adventu, iuxta corporis fidem, nunc per Ioannem venit in virtute et spiritu [Addunt Palatini mss., Eliae: sicque textum continuant, sed non cognoverunt, etc.].
19 Et non cognoverunt eum; sed fecerunt in eo quaecumque voluerunt: Hoc est, spreverunt, et decollaverunt eum.
20 (Vers. 13.) Sic et Filius hominis passurus est ab eis. Tunc intellexerunt discipuli, quia de Ioanne Baptista dixisset eis. Quaeritur autem cum Herodes et Herodias Ioannem interfecerint, quomodo ipsi Iesum quoque crucifixisse dicantur: cum legamus eum a Scribis et Pharisaeis interfectum? Et breviter respondendum, quod et in Ioannis nece [Hoc ipsum propositae quaestioni respondet Origenes. Quod causam et ipsi (Scribae et Pharisaei) praebuerunt his, quae adversus eum (Ioannem) perpetrare ausus est Herodes. Et statim: Quod autem sequitur his expressum verbis, Sic et Filius hominis passurus est ab eis, ad Scribas referri potest, si ad Scribas quoque refertur id quod praecedit, etc.] Pharisaeorum factio consenserit, et in occisione Domini Herodes iunxerit voluntatem suam: qui illusum atque despectum remiserit ad Pilatum, ut crucifigerent eum.
21 (Vers. 14, 15.) Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam saepe cadit in ignem, et crebro in aquam. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. Quam ob causam daemon observans lunae cursum, corripiat homines, et per creaturas infamare studeat Creatorem, supra diximus. Mihi autem [Ex Origene iisdem pene verbis: Forsitan ergo minime aberraveris, si homines eiusmodi, qui a spiritualibus nequitiae in coelestibus deiiciuntur, spiritu, ut ita dicam, lunaticos esse dicas, et persaepe male se habere, quo scilicet tempore animos illorum perturbationes, et affectus invadunt, cadentes nonnumquam in ignem inflammationum, quando fiunt (iuxta ea quae in Osee habentur). Adulterantes quasi clibanus succensus a flamma ad coctionem ambusti; aliquando in aquam, quando rex omnium qui in aquis sunt draconum, a respirationis libertate, qua frui videbantur, eos in profundum fluctuum maris humanae vitae deiicit. Sed et illud noster ex eodem Adamantio sumpsit tum hic, cum supra in Matth. IV, 24, quod Spiritus impurus Lunae cursum, sive certas Lunae figuras observet, atque ita operetur, ut cum observatum fuerit, sub tali Lunae figura affici homines, non ipse daemon tanti mali causam habere videatur, sed Luna, quae nocti praeest, neque ullum in homines habet huiusce mali imperium: sicque per creaturas nitatur Creatorem infamare.] videtur iuxta tropologiam lunaticus esse, qui per horarum momenta mutatur ad vitia, nec persistit in coepto, sed crescit atque decrescit: et nunc in ignem fertur, quo adulterantium corda succensa sunt (Osee VII): nunc in aquas, quae non valent exstinguere charitatem.
22 Quod autem dicit: Obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum, latenter accusat apostolos, cum impossibilitas curandi, interdum non ad imbecillitatem curantium, sed ad eorum qui curandi sunt fidem referatur, dicente Domino. Fiat tibi secundum fidem tuam [Marc. V, 34, ] [et X, 52].
23 (Vers. 16.) Respondens autem Iesus, ait: O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiar vos? afferte huc illum ad me. Non quod taedio superatus sit, et mansuetus ac mitis, qui non aperuit sicut agnus coram tondente os suum [Isai. LIII], [Delenda videtur negandi particula, quam et sensus respuit, et Rhabbanus ignorat.] nec in verba furoris eruperit; sed quod in similitudinem medici, si aegrotum videat contra sua praecepta se gerere, dicat: Usquequo accedam ad domum tuam, quousque artis perdam industriam, me aliud iubente, et te aliud perpetrante? Intantum autem non est iratus homini, sed vitio; et per unum hominem Iudaeos arguit infidelitatis, ut statim intulerit: Afferte eum huc ad me.
24 (Vers. 17.) Et increpavit illum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. Non ille qui patiebatur, sed daemon debuerat increpari. Sive increpavit puerum, et exivit ab eo daemon: [Scripserat Adamantius, lunaticum Daemoni vexandum certis de causis traditum, quod nec dignum se praestiterit, qui angeli custodiae committeretur.] quia propter peccata sua a daemone fuerat oppressus.
25 (Vers. 18.) Et dixerunt: quare nos non potuimus eiicere illum? Dicit illis Iesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis. Hoc est quod in alio loco dicit: Quaecumque in nomine meo petieritis, credentes accipietis [Ioan. XV, 2]. Ergo quoties non accipimus, non praestantis est impossibilitas, sed culpa deprecantium.
26 (Vers. 19.) Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc, et transibit: et nihil impossibile erit vobis. Putant aliqui fidem grano sinapis comparatam, parvam dici, quod regnum coelorum grano sinapis conferatur; cum apostolus dicat: Et si [In uno alterove ms. si tantam: in Graeco autem, quod et supra notatum, est πᾶσαν.] totam fidem habuero, ita ut montes transferam [I Cor. XV, 2]. Ergo magna est fides, quae grano sinapis coaequatur.
27 Montis translatio non eius significatur, quem oculis carnis aspicimus, sed illius qui a Domino translatus fuerat ex lunatico. Quod enim ait: Dicetis monti huic, transi hinc, et transibit, de [Haec verba, de daemone intelligitur, tres Palatini mss. non habent. Est vero haec omnium receptissima sententia, daemonem debere intelligi, quam ex Origene S. Pater delibavit. Montes, ait, hic appellari existimo contrarias et oppositas Potestates, late diffusa et ingenti nequitia praeditas, quae quidem in nonnullis hominum animis, quasi fundatae, et constitutae sunt. Et paulo post: Qui talis erit, dicet monti huic (spiritum mutum et surdum in eo qui lunaticus esse dicitur, intellectum volo). Transi illinc, etc.] daemone intelligitur. Ex quo stultitiae coarguendi sunt, qui contendunt, apostolos, omnesque credentes, ne parvam quidem habuisse fidem: quia nullus eorum montes transtulerit.
28 Neque enim tantum prodest montis de alio in alium locum translatio: et vana signorum quaerenda ostentatio; quantum in utilitatem omnium iste mons transferendus est, qui per prophetam dicitur corrumpere omnem terram [Zach. IV].
29 (Vers. 20.) Hoc autem genus non eiicitur, nisi per orationem et ieiunium. Dum docet quomodo nequissimus daemon possit expelli, omnes instituit ad vitam.
30 (Vers. 21 seqq.) Conversantibus autem eis in Galilaea, dixit illis Iesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum, et occident eum; et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. Semper prosperis miscet tristia, ut cum repente venerint, non terreant apostolos; sed a praemeditatis ferantur animis: Si enim contristat eos quod occidendus est, debet laetificare quod die tertio dicitur resurrecturus. Porro quod contristantur, et contristantur vehementer, non de infidelitate venit (alioquin scierant [Al. scirent] et Petrum esse correptum, quare non saperet ea quae Dei sunt, sed quae hominum) verum quia pro dilectione magistri nihil de eo sinistrum, et humile patiuntur audire.
31 (Vers. 24.) Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant, ad Petrum, et dixerunt: Magister vester non solvit didrachma? Ait: Etiam. [Iure ait Scaliger in Animadversionibus in Chronicon, si demum post Augustum Caesarem Iudaea facta est tributaria, cur addit Hieronymus professos esse Ioseph et Mariam utique sub Augusto. Omnino autem tributaria facta est multo ante, et iam inde a Pompeio. Vide Chronicon.] Post Augustum Caesarem Iudaea facta est tributaria, et omnes censi capite ferebantur. Unde et Ioseph cum Maria cognata sua professus [Al. profectus] est in Bethleem.
32 Rursum quoniam nutritus erat in Nazareth (quod est oppidum Galilaeae Capharnaum urbi subiacens) ex more poscunt tributa: et pro signorum magnitudine hi qui exigebant, non audent ipsum repetere, sed discipulum conveniunt, sive malitiose interrogant: utrum reddat tributa, an contradicat Caesaris voluntati; iuxta quod in alio loco legimus: Licet Caesaris tributa solvere, an non [Marc. XII, 14]?
33 Et cum intrasset in domum, praevenit eum Iesus, dicens. Qui didrachma exigebant, seorsum convenerant Petrum. Cumque intrasset domum, antequam Petrus suggereret, interrogat Dominus, ne scandalizentur discipuli ad postulationem tributi; cum videant eum nosse quae absente se gesta sunt.
34 (Vers. 25.) Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum, a filiis suis, an ab alienis? Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Iesus: Ergo liberi sunt filii. Dominus noster, et secundum carnem, et secundum spiritum filius regis erat, vel ex David stirpe generatus, vel omnipotentis Verbum Patris.
35 Ergo tributa quasi regum filius non debebat, sed qui humilitatem carnis assumpserat, debuit adimplere omnem iustitiam. Nosque infelices qui Christi censemur nomine, et nihil dignum tanta facimus maiestate: ille pro nobis et crucem sustinuit, et tributa reddidit, nos pro illius honore tributa non reddimus, et quasi filii regis a vestigalibus immunes sumus.
36 (Vers. 26.) Ut autem non scandalizemus eos: vade ad mare, et mitte hamum, et eum piscem qui primus ascenderit, tolle. Et aperto ore eius, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. Quid primum mirer in hoc loco, nescio, utrum praescientiam, an magnitudinem Salvatoris. Praescientiam quod noverat piscem habere in ore staterem, et quod primus ipse capiendus esset.
37 Magnitudinem atque virtutem, si ad verbum eius statim stater in ore piscis creatus est, et quod futurum erat, ipse loquendo fecerit. Videtur autem mihi secundum mysticos intellectus, iste esse piscis qui primus captus est, qui in profundo maris erat, et in salsis amarisque gurgitibus morabatur, ut per secundum Adam liberaretur primus Adam: et id quod in ore eius, hoc est in confessione fuerat inventum, pro Petro et Domino redderetur. Et pulchre idipsum quidem datur pretium, sed divisum est, quia pro Petro quasi pro peccatore pretium reddebatur: Dominus autem noster peccatum non fecerat, nec dolus inventus est in ore eius [Isai. LIII]. Stater dicitur, qui duo habet didrachmata, ut ostenderetur similitudo carnis, dum eodem et servus et Dominus pretio liberantur.
38 Sed et simpliciter intellectum aedificat auditorem: dum tantae [Tres mss. Palatini, tantae Dominum audit fuisse paupertatis] Dominus fuerit paupertatis, ut unde tributa pro se et apostolo redderet, non habuerit. Quod si quis obiicere voluerit: et quomodo Iudas in loculis portabat pecuniam? Respondebimus, rem pauperum in usus suos convertere nefas putavit, nobisque idem tribuit exemplum.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Matthaeum, , XVI <<<     >>> XVIII
monumenta.ch > Hieronymus > 17